Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

138 Instit. Theolog. Pars L

ultimam diei horam designatur, a Deo Vocaris& ad bonum moveri possint. Ad secundam probationem , dicendum est Euangelii textum intelligi de beatitudine comple

ta , quae tum animae tum corporis gloriam complectitur: Ante resurrectionem sinquit Gregorius Magnus lib. s. Moralium cap. 9. 9 sancti ingulassiolas accipiunt , quia sola animarum beatitudia ne perfruuntur: in sine autem mundi binas habituri

sunt, quia cum mentis beatitudine , etiam carnis

beati gloriam possidebunt.

Ad tertiam probationem, neganda est paritas; seu , quamvis detur,sanctos vet. testamenti statim post mortem fruitos non fuisse visione beatifica , non sequitur, idem dici posse de sanctis novi testamenti ; quippe Christus per suam ascensionem coelorum aditum reseravit: Antea cinquit Chrysostomus homilia de sanctis Berenice , Pro Moce,& Domnina in mori ad inferas deducebat, nunc autem mors ad Christum perducis. Ad quartam probationem, dicendum est, te minum cum apparuerit, non reserri ad Christum, unde sensus non est, nos Deo perseu ituros tantum cum Christus in extremo judicio apparuerit, sed reserri ad id quod erimus; haec enim Praecedunt, charissimi nune filii Dei sumus t O nondum apparuit quid erimus; ac proinde sensus est, quod Deum conspecturi quidem smus, cum omnibus in corpore glorioso innotuerit, quid erimusa sed non sequitur, quod tunc tantum divinus ille conspectus incoepturus sit. Solontur quae pro Millenariis ex tradisisne

peruntur.

Objicies I. Patres trium priorum saeculorum unanimi consensu Millenariis faverunt, ut videre est in Papia, Irenaeo, Iustino, Tertulliano , Lactantio, aliisque illorum feeulorum scriptoribus: ergo revera admittendum est millenarium sanctorum cum Christo regnum post generalem

142쪽

Dinn.IV. De Attributis in specie. I 39

corporum resurrectionem: alioquin enim dicenis dum erit, totam Ecclesiam tribus prioribus tac lis errasse: quod tamen falsum est. Resp. neg. ant. iis quippe taculis sanior P

trum numerus, tum in oriente, tum in occide

te, dogma catholicum propugnavit, ut patet ex Ignatio, Cypriano, Eusebio, & aliis qui superius laudati sunt, scriptoribus: ii nimirum fidem non adhibuerunt vanis traditionibus,quas Papias vir, Eusebio teste, ingenii pertenuis, pro apostolicis jactitarat. Objicies x. Chri stomus hom. 3 9. in priorem epist. ad Corinth. asserit, quod licet animus sit - immortalis, sine exme ipse admirandis illis bonis de coelestibus loquitur, non truetur. Hilarius in Psalm. I 38. haec ait: Haec humanae Iex necessitatis est , ut sepultis corporibus , animae ad inferos descendant. Augustinus circa quaestionem, de qua agitur , semper dubius fuit: De Ductis hominibus cinquit lib. I. retract. cap. 14 iam defunctis, utrum ipsi

saliam disendi serjam in illa possessione eo pere ,

merito quaeritur. ν

Bernardus sermone 3. de omnibus sanctis seripsit, tres esse animarum status; primum videlises

c inquit 9 in eorpore incorruρtibili, secundum sine

eorpore, tertium is beatitudine consummata r primum in tabernaculis , secundum in atriis , tertium n Domo Dei. Sermone 4. altare sub quo Ioannes vidit animas intersectorum, exponit de Christi humanitate, quam nunc vident martyres ,

post resurrectionem visuri ipsam non humanit iis, sed divinitatis essentiam. Resp. ad I. Chlysostomum velle, quod sola anima non sit sutura Drticeps bonorum alterius vitae: idque asieruit tanquam medium, quo probet corporum resurrectionem. Ad a. dicendum est, Hilarium loqui de sanctis vet. testamenti. Aa 3. respondendum est, dubium quidem fuisse Au gustinum, tum de loco in quo beatorum animav

143쪽

I o . Institi Theolog. Pars I.

ruuntur intitiva Dei visione, tum de intensione seu gradibus ejusdem visonis; sed nunquam de tempore,quo lancti ea visione perfruuntur: Nem-p8 dubitavit S. Doctor,an locus in quo sanctorum animae post mortem recipiendae sunt , sit aut sinus Abrahae, & quis sit ille sinus; an in paradiso, & ubinam situs sit paradisus ille , an in tertio coelo . Haesit pariter dubius, an animae a corporibus separatae Deum minus intense videant , quam visurae sunt post coruorum resurrectionem: Sed de ipsa beatitudine, hoc est, Dei visione nullum unquam ipsi fuit dubium. Addendum est, s. Doctorem prius suum de loco, in quo nunc requiescunt animae sanctae, dubium tandem deposuisse; quippe lib. 2. quaestionum euangelicarum cap. 38. conceptis terminis asi erit,sinum Abrahae esse be torum requiem, esse secretum Patris, ubi c iiDquit in etiam ante resurrectionem justormn animae γλ

vunt cum Deo.

Ad 4. respondendum est,Bemardum velle eum esse animarum sanctarum statum, ut minus intenisse Deum videant separatae a corpore, quam cum illi post resurrectionem conjunet ar fuerint: nimbrum S. Patri visum est, animas propter suum in Corpora Pondus non tam esse expeditas ad Dei visionem, quam ubi naturalis animarum ad codipus inclinatio post resurrectionem expleta suerit.

Acceperunt c inquit serm. 3. de sanctis in jam si gulas, sed non vestientur duplicibus , donee vesti mur O nos . Stola enim prima , ipsa est felicitas , sevequies animarum'. secunda vero , immortalitas , O gloria eorporum.

Objicies 3. Ioannes Papa xxII. docuit,animas sanctorum non visuras esse Deum intuitive ante diem universalis judicit. Nam I. ingens Pro ea sententia volumen conscripsit, ut testis est Ochamus in compendio errorum , quos assingit laudato pontifici. 2. Adrianus vI. in . Sent. ad

calcem de Sacramento Confirmationis scripsit laudatum Papam mandasse, ut ea, de qua agitur,

144쪽

Differt. IV. De Attributis in specie. I I

doctrina ab omnibus teneretur, ac prohibuisse,nequis in academia Parisiensi ad aliquem gradum Promoveretur, qui in eam non juraret. 3. Raynaldus ad annum I 33 I. exhibet nonnullas Ioannis XXII. conciones,ex bibliotheca Vaticana depromin Ptas , in quibus expresse ea sententia defenditur.

4. Idem Papa dedit Epistolam ad Philippum Ualesium Galliarum regem, in qua enixe eum rogat ut cuique iacultatis theologicae tum Magistro tum Baccalaureo permittat , ut doctrinam de sanctorum felicitate ad generalis judicii diem dilata propugnet. s. Philippi Valesii jussu facultas theologica Parisiensis eonventum habuit, ine siro Uincennarum, ubi edito unanimi consensu, doctrinali judicio, sanctis statim ab ipsa morte intuitivam Dei visionem asseruit: illud vero judicium omnium magistrorum sigillis munitum Philippus rex misit ad Ioannem xxII. quo hum a

sententia, quam defenderat, revocaret: ergo Sancti, licet plene purgati, statim non fruuntur intubtiva Dei visione. Resp. dist. anti Ioannes Papa xxII. tanquam privatus doctor docuit, animas sanctorum non esi se visuras Deum intuitive ante generalis judicii diem, conc. ant. tanquam summus pontifex, ne ant. Opiniones quas Romani pontifices ut doctores privati defendunt,non majoris sunt ponderis, quam rationes quibus eae opiniones nituntur. Quod autem Ioannes xxII. sententiam, de qua agitur, non docuerit tanquam summus pontifex potest variis momentis ostendi.

Primo . Nihil unquam de ea publico diplomate definiit. Benedictus Papa xi. in bulla quae

incipit, Benedictus Deus, testatur, quod cum Ioannes XXII. cui immediate successit, pararet se ad conciliariter definiendam opinionem, quam privatus defenderat,morte praeventus,vota sua adoptatum finem perducere non potuerit. Galli rum antistites a Carolo VII. in castrum Vincennarum coacti, declararunt praesente PaludanQ

145쪽

r 2 Institi Theolog. Pars I.

patriarclia Hierosolymitano, Ioannem xxII. vl-hil unquam de sanctorum animabus publico diplomate statuisse; ejusmodi vero testimonii publicum instrumentum confectum est, cujus a thenticum apud Dominicanos Parisienses afferin

vatur.

Nec obstat testimo um Ochami, quem norunt omnes Ioanni Papae fuisse insensissimum , ab eoque excommunicatum . Praeterea Ochamus non asserit, quidquam a Ioanne de ea controversia fuisse definitum, sed tantum id serre publicum rumorem : eadem ratione locutus est Adrianus VI. Secundo. Villanus lib. II. cap. I 0. historiae de rebus Florentinorum, scribit , Ioannem XXII. Paulo ante mortem, coram Cardinalibus deci

rasita in consistorior . sibi concionibus quas habuerat , nusquam propositum fuisse definire, sanetorum animas non fruituras intuitiva Dei visione ante generalis judicii diem: A. displicere sibi Priorem, quam defenderat, sententiam: 3. contrariam amplecti, nisi aliter ab Ecclesia postea definiretur. Qui plura de eo argumento nosse volu rit, adeat Raynaldum ad annum I 334.

CAp UT III. De principiis intuitisae Dei

ιisionis. 2 r. ' Ria sngi possunt effectiva intuitivae

L Dei visionis principia: unum eX parte objecti, scilicet si ecies quae Deum repraesentet: alterum ex parte Dei, nempe auxilium extraordinarium, quod creatum intellectum corroboret , quodque vocant lumen gloriae: tertium oculus corporeus, a quo ejusmodi visio elici. tur . De tribus illis principiis differendum est sequentibus articulis . ARID

146쪽

DisserLIV. De Attributis inspecie . I 3

ARTICUL Us L

An aliqua species concurrat ad Dei visionem. I. Q Pecies est objecti idea, seu imago in

o qua objectum repraesentatur. 2bi. 2. Species dividitur in impressam & expressam. Prior est idea objecti, quae menti impressa,simul cum ea ad objecti, quod repraesentat, Cognitionem concurrit . Altera est objecti cognitio ab intellectu expressa, seu actualis terminus cognitionis.

Lot. 3. Supponit ea speciei in impressam &expressam divisio tritam philosophorum sententiam de modo, quo mens objecta cognoscit. D cent vero philosophi, r. objectum sui ipsius speciem menti imprimere : 2. mentem per suum

actum etarmare ideam maxime spiritualem obiecti, cujus habebat speciem impressam. 4. De utraque illa specie quaeri potest I. utrum de facto admitti debeat in intuitiva Dei visione: 2. utrum saltem de potentia Dei absoluta possit ad eandem Dei visionem concurrere. CONCLUSIO I. Nulla admitti debet impres a species in intuitiva Dei visione. Probatur. Ea species non debet admitti in inmitiva Dei visione, quae est omnino inutilis eatqui species impressa est omnino inutilis ad intuitivam Dei visionem: si enim quidquam conserret, esset,vel quod Deum cum Potentia cognoscente conjungat , vel quod eam reddat eum Dei essentia proportionatam: atqui species impressa ad neutrum confert. Nam I. divina essentia per suam tum immaterialitatem, tum immensitatem

est maxime creato intellectui conjuncta : Intimior est ait Augustinusθ intimo nostro. a. Menacreata satis fit Deo proportionata per auxilium

quod a theologis lumen glori ae dicitur; ergo

147쪽

Objicies. Ex parte intellectus debet admitti

lumen gloriar: ergo ex parte objecti, quod Deus est, debet admitti speςies impressa. Resp. neg. cons. Ratio disparitatis est, quia ideo requiritur lumen gloriar, quod debilis ex se intellectus corroborari debeat ad eliciendum actum,qui superat vires illius naturales: objectum vero, quod est Deus, ex se maxime est intelligibile, eum sit summum verum 3 ac proinde non indiget specie impressa,per quam fiat intelligibile: quippe admittenda est eorum tantum respectu , quae per se non sunt intelligibilia. Objicies 2. Deus non potest supplere defectum causae formalis, cum non possit se habere per modum sermae: forma enim essentialiter est albquid impersectum: atqui mentem reddere intelligentem est estectus causae sormalis: non enim redditur intelligens,nisi per aliquam formam quae in ea recipiatur, eique inhaereat: admittenda est igitur species impressa, quae respectu inruitivae Dei visionis, in mente creata sermalem illum essectum Operetur. Resp. ad I. cone. mai. neg. min. Ad 2. neg. ant.

Ratio est, quia mens redditur sormaliter intelligens, aut Per vicariam objecti speciem, nempe cum objectum non est intime praesens intellectui; aut per ipsummet objectum, quando nimirum est intime praesens intellectui, ut est divina essentia in iis, qui intuitiva illius visione fruuntur. CONCLUs Io 2. Impossibile est, ut Deus i tuitive videatur in aliqua specie impressa.

Probatur I. Videre objectum aliquod in specie impressa, & illud videre intuitive, pugnant inter se: quippe videre objectum intuitive, est ipsum videre in se ipso, sine speculo, absque aenigmate: videre vero in specie, est ipsum videre in alio, in

speculo, in aenigmate. Probatur 2. Species impressa non potest Deum, ut in se est, repraesentare: ergo Deus in

camin potest intuitive videri. Probatur ant. Ea

148쪽

ipecies, vel esset aliquid increatum , vel aliquid creatum: Si primum , esset Deus ipse; ac proinde Deus in illa specie visus, esset Deus visus imininediate in se ipso: Si secundum, ea species ,

quantumcunque immaterialis supponatur, esse e finita: non tantum, ut loquuntur, in essendo, sed etiam in repraesentando: neque enim infinitavis repraesentandi potest convenire enti, quod finitum est in essendo; tum quia, ex philosophis . operari sequitur esse s tum etiam quia non potest esse infinita distantia inter esse reale alicujus entisa& illitis esse repraesentativum. Confirmatur illud argumentum variis momentis . Primo. Si species illa Deum, ut in se est, exacte & accurate repraesentaret, deberet repra sentare summam identitatem, quae est inter essentiam Dei, & illius efle, seu extitere; atqui nulla

species creata potest id repraesentare; neque enim in ente, cujus essentia concipi potest sine existentia , accurate repraesentari potest objectum, quod est suum esse , hoc est, cujus essentia ita est idem cum existentia, ut sine ea concipi minime possit. Secundo. Si aliquod ens creatum persectὸ posset exhibere divinam essentiam, creatura rationalis posset esse vere & essentialiter beata per cognitionem illius entis creati: atqui id asseri non potest

cum sui suo loco dicetur9 Deus solus sit essenti

liter objectum, in quo sta est creaturae rationalis beatitudo. Tertio. Ut ens aliquod creatum perinsecte divinam essentiam repraesentet , debet eam in repraesentando comprehendere: sic species , quae hominem persecte repraesentat, comprehendit in repraesentando id totum, quod est homo . Atqui nullum ens creatum potest, etiam in re- Praesentando , Deum comprehendere; quippe nullo ente creato potest circumscribi.

CONCLus Io 3. In intuitivi Dei visione locum nec habet, nec habere potest expressa alia qua species. Probatur. Ibi locum nec habet, nec habere Tomo II. G Po-

149쪽

r 46 Instit. Theolog. Pars L

potest expressa species, ubi intellectus eognoscens nullum estormat verbum,nullam imaginem obiecti, quod cognoscit: atqui in intuitiva Dei visione intellectus cognoscens nec estormat, nechstormare potest verbum aliquod, aliquam imaginem objecti, quod cognoscit: nempe objectum quod in aliquo ente creato repraesentari non Potest,exprimi non potest per aliquam creatae mentis actionem: Vnum est verbum c tritum est apud Patres axioma) quod vere se ad mimum divina substantiae est imago, nempe Verbum divinum, a Patra

ab aeterno productum.

Objicies I. Intuitiva Dei viso est actio :quaevis autem actio debet habere aliquem termianum e atqui terminus cujusvis actionis intellectivae est verbum: ergo intuitiva Dei visio exprimit, seu, estormat Dei verbum, hoc est, expressam illius speciem.

Resp. dist. maj. Qyaelibet actio debet habere

terminum, aut quem efficiat,aut qui aliunde sup- Pleatur, cone. maj. quem semper efficiat, neg.

maj. Intuitiva Dei visio, cum ut objectum est θsit actio, necessarid habet terminum : sed ille

terminus est ipsemet divina essentia, quae supplet Ioeum termini, quem visio deberet essicere. Instabis. Est de essentia intellectionis, ut Pr dueat verbum, seu expressam speciem rei quam intelligit, sicut est de ratione calefactionis, ut ca .lorem producat: ergo&c. Resp. ad I. neg. ant.Ad 2. neg. paritatem. Ratio est, quia objectum proximum calefactionis est calor ; ac proinde mirum non est, quod calor semper a calefactione producatur; e contra vero proximum objectum intellectionis non est ver

bum, seu, species expressa, sed res ipsa quae intelligitur. Objicies x. Omnis actio est si euius rei productiva: atqui non alterius rei, quam verbi creati potest esse productiva visio Dei: ergo revera illud producit. ResP.

150쪽

Disseriari De Attributis in specie. ΤΟ

Resp. dist. maj. Omnis actio transiens, cone. mai. actio immanens , cujusmodi est intuitiva Dei visio, neg. mai. Ratio est, quia actio immanens dicit vitalem tendentiam in suum objectum: ea autem tendentia non est productiva alicujus rei, sed tantum intellectiva objecti: unde quan enti, quid visione beata agat beatus: resipondendum est, hoc unum ab eo essici, quod illius intellectus eliciat intellectionem, Per quam Deum intuitive videat. Objicies 3. Augustinus lib. s. de Trinit. cap.

II. asserit nos, cum Deum novimus, mente exprimere aliquam illius similitudinem : Cum Deum novimus c inquit in ea notitia placita, digneque amata , verbum est, fitque aliqua Dei similia ludo illa notitia. Libro I . cap. II. docet, Pers ctam in coelo fore ejusmodi similitudinem: In hae imagine , tune perfecta erit De similitura. Lib. I s. asserit, verbum nostrum non fore salsum, dum fruemur intuitiva Dei visione: Cumsimiles ei er inres c ait cap. x6. quando videbimus eum sicuti est , tune quidem verbum nostrum non erit falsam is Ex iis locis sic conficitur argumentum: Ibi habet locum species expressa, ubi si aliqua Dei similitudo, tibi est perfecta Dei imago, ubi verbum nostrum erit verum: atqui ex August. in coelis fit aliqua Dei similitudo, reperitur persecta illius imago , falsum non est verbum nostium: ergo species expressa Iocum habet in intuitiva Dei vi

tione.

Resp. concessa maj. neg. min. Ratio est, quia prior Augustini textus intelligitur de Dei cognitione , quam habemus in via, ubi propter absentiam objecti, necesse est, ut intellectus xprimat imaginem, in qua repraesentetur. In altero textu VOX mago , non sumitur pro aliqua qualitate; in qua Dei essentia reprςsentetur, sed pro ipsa be torum mente, quae persecta erit Dei imago, cum eum intuitive contemplabitur: nimrrum, Da

ne teste, scimus,quoviam eum apparuerit,similes G x et '

SEARCH

MENU NAVIGATION