Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

168 Instit. Τheolog. Pars I.

Eeontrib visio, ut sit alicujus objecti intuitiva ,

debet objectum adaequale attingere , hoc est, secundum omnia,quae sunt ejusdem cum ipso naturae: alioquin ut jam observatum fuit) non esset visio objecti, sicut in se est, quod est contra suppositionem.

Objicies 4. Essentia potestantvitive videri sine personis, si absque personis sit sufficiens objectum beatitudinis: atqui essentia sine personis est sussiciens objectum beatitudinis : nam quod est infinitum, est sussiciens objectum beatitudinis; sed essentia divina est infinita: ergo &c.

maj. Quod est infinitum, nec aliud continet, est sussiciens objectum beatitudinis, conc. maj. quod aliud continet, neg. maj. Quod sola essentia divina non sit sumetens objectum beatitudinis , id non oritur ex illius desectu , sed ex ipsius persectione & simplicitate , quae tanta est, ut in sua quidditate attributa omnia & personas

Contineat: ac proinde nemo frui ea possit, quindi attributis & personis fruatur. Res, inquit S. Augustinus lib. I. de doctrina christiana cap. s. quibus fruendum est, Pater o Filius O Spiritus Samsus est , eademque Trinitas , una quaedam summa res , communisque omnibus frisentibus

Objicies s. Creatura tam potest esse beata sine visione Filii, quam ipse Pater aeternus: a qui Pater aeternus beatus est sine visione Filii a quod quidem sic ostenditur . Pater aeternus in illo priori,in quo nondum generassilium,est se fecte beatus, & tamen nondum videt Filium et

Resp. ad I. cone. maj. neg. min. Ad 2. daeo argumentum esse de non supponente ; quippe supponit, esse aliquod instans reale, in quo Pater non generet Filium : at non datur ejusmodi instans: alioquin dicendum esset,Filium ex non esse

transire ad esse , quod est ipsummet Arii dogma

172쪽

tassenIV. De Attributis in specie . Isq

contendentis,ideo Filium non esse consubstanti lem Patri , quod ex non esse ad esse transierit.

ARTICUL Us ILDe Secundario objecto intuitive Dei bisonis.

2 t. r. QEcundarium objectum intuitivae Dei

visionis sunt creaturae, quae mediau

te divina essentia videntur a beatis. ἰοt. a. De illo objecto secundario quaeri potest I. utrum & quae creaturae videantur a beatis: T. utrum omnes, tum existeutes, tum possibiles

videri possint: 3. quomodo creaturae a beatis videantur in Uerbo. CONCLUSIO I. Beati vident in essentia divina aliquas creaturas.

Probatur. Illi inessentia divina vident aliquas

creaturas, quorum status est status omnium bonorum aggregatione Persectus : quippe est albquod bonum videre in Dei essentia nonnullas creaturas: atqui status beatorum est status omnium bonorum aggregatione perfectus: ergo &c. CONCLUSIO 1. Beati non vident in essentia divina omnes in individuo creaturas existentes in aliqua temporis disterentia, seu praeteritas, praesentes & futuras. Probatur, tum quia essentia divina non est speculum neeessarium creaturarum existentium ita aliqua temporis differentia e tum quia illa omnium individuorum cognitio non pertinet ad st tum cujuslibet beati. CONCLUSIO 3. Beati vident in essentia divina omnes species rerum, quae Pertinent ad perfectionem univers.

Ρrobatur , quia cognitio illarum specierum pertinet ad statum beatorum ; nimirum decetheatorum statum, ut sciant species rerum, quae propter illos factae sunt. Tom. II. H C o N-

173쪽

r o Institi Theolog. Pars I.

CONCLUs Io 2. Beati cognoscunt omnia singularia, quae ad eorum statum pertinent. Probatur authoritate Patrum. Ambrosius in oratione lanebri de Theodosio, docet Τheodosium in coelis suscepturum esse Areadii & Honorii filiorum tutelam. Gregorius Magnus lib. I 2. morat. cap. II. ait Sanctos, fratres suos in terris periclitantes videre, amare, de eorum salute curare. Concilium Senonense in decretis fidei e. 3. asserit, beatis pervium esse divinitatis speculum, in quo quidquid illorum interest , illueescit. S. Thomas 3. p. q. Io. sic loquitur: rudia inteli Erui beato deest, quin cognoscat in Verbo omnia quae

ad ipsum spectant.

Quaeres, quaenam ea sint, quae spectant ad cujusque beati statum.

Resp. ea reduci I. ad ea quae ad beatos pertinebant, dum in terris agerent: sic summi Pontifices norunt ea, quae ad Ecclesiam spectant; fundatores, ordinum suorum Praecipuos eventus . Reducuntur a. ad preces, quae ad eos diriguntur: Maxime inquit S. Thomas a. z. q. 83. art. q. Jexcellentiam eorum decet, ut cognoscant petitiones ad eos iactas, vel voce , vel corde.

Objicies . In libro quem Augustinus inscri-

Psit : De cura pro mortuis gerenda, multa sunt quibus evincitur, beatos latere omnino quae hic in terris fiunt. S. Doctor cap. I 3. conceptis verbis asserit,mo tuorum animas rebus viventium non interesse et Id vero probat ex matre, quae mortua eum minime consolabatur: Si inquit S. Doctor rebus

Aentium Ateressent animae mortuorum , se ipse moS, quando eas videmus , alloquerentur in somnis emi de aliis taceam, me ipsum pia mater nuιla nocte desereret, quae terra marique secuta est, ut mecum πί- veret . Absit enim , ut facta sit vita felleiore crudelia , usque adeo , ut quando aliqHid an is cor meum , nec tristem filiam eonsiletur, quem dilexis unice squem nunquam τοIuit moestum videre.

174쪽

Dissere. N. De Attributis in specie. I I

i Probat iterum ex 2. Ρaralip. c. 34. ubi pro Qugno beneficio Iosiae regi promittitur, quod antel moriturus esset, ne videret mala, quibus a Deo castigandus erat populus eui praeerat: uuid egi ergo ait ) quod piissimo regi Iosiae pro magno be-i neficio promisit Deus , quod eset ante moriturus, ne videret mala, qua ventura illi loco , O populo min s batuν δ. Probat quoque ex his verbis Psalmi 26. Ius-niam later meus O mater mea dereliquerunt me , Dominus autem assumpsit me; ex qui bus sic argumentatur et Si ergo derelinquerunt nos patres πο-

stri, quomodo nostris euris O rebus intersunt Si autem parentes non intersunt, quisunt alii mortuo-mm , qui noverunt, quid agamus , quidve patiamur' Ergo Augustinus docuit, beatos nescire , quae fiunt in terris , licet ad eorum statum perti

neant

Respondet S. Thomas his verbis I. P. q. 89. art. 8. Sed Augustinus hoe dubitando dieit; unde praemittite Vt volet, acet at quisque quod dicam.

Respondent alii, de quaestione de qua agitur non eo sensu dubitasse Augustinum, quod de ea anceps haeserit, sed quod suam sententi am,quam

veram existimavit, protulerit absque contrariae sententiae pririudicio. Re sponsionem verδ suam probant ex his verbis, quibus Augustinus utitur cap. II. An forte nos errando ista dicimus , O hos putamus quietos, quos inquieta vita v Aorum solis sat quali dixisset: Nequaquam id errando dicis mus , sed magno cum fundamento. Probant ite, rum ex capite Is'. ubi absolute sie concludit Augustinus : Proinde fatendum est, nescire quidem more mos quid hic agazur. His autem praemissi et, respondent ad argumentum, negando ant. ad eujus probationem, distia guunt conseq. Ergo Augustinus docuit, beatos nescire per conversationem inter vivos,quae fiunt in terris, concedunt conseq. absolute & simpliciter, negant conseq.Ηx Conin

175쪽

1 1 Institi Theolon Pars I.

Confirmant suam responsionem ex eo , quod ipsemet Augustinus libri, de quo agitur,caPite I s. expresse affirmet, a mortuis res aliquas squae nimirum ad eorum statum pertinens tribus modis cognosci. I. eorum relatione, qui hinc adiit 'stranseunt: Fatendum est, putea auaise ab eis , qui hinc ad eos moriendo pergunt: non quidem omnia , sed quae sinuntur Indicare; qui nuntur etiam ista meminisse , ct quae illos , quibus haec indicant , opo tet audire. 2. Ab ipsis etiam angelis argumentum

desumit: Possunt se ab angelis, qui rebus , quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui ,

quod unumquemque illorum audire debere judicat,eui cuncta subiecta sunt. Ex peculiari Dei regelatione r Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur , quae necessarium est eos nose , O quae necesarium non est eos non nose, non soliam praeter ta vel praesentia, verum etiam futura, spiritu Dei τeνelante, cognoscere: sicut non omnes homines , sed Prophetae, dum h)e viserent, cognoscebant; nee sp ἰοmuta , sed quae illis esse reoelanda Dei promidentia

judicabat. Confirmant 2. eandem responsionem ex scopo quem Augustinus locis, quae in argumento relata sunt, sibi proposuit; scilicet probare voluit primo, animabus, quae in gratia decesserint, prodesse vivorum suffragia: secundo, iis perse, nec prodesse, nec obesie, utrum vel ubi earum corpora sepeliantur. Adversus hoc secundum caput objicit, sibi inanem fore curam, mortuos cum honore sepeliendi. Objicit iterum evinci contrarium ex apparitione animarum, quae a quibusdam viris in soninis exegere debitam suis corporibus s epulturam. Ad postremum illud argumentum respondet, ea somnia causari non ab animabus, quae dormientibus adsint, sed a Deo sic ordinante, ut malos terreat, & pios consoletur. Illam responsionem Augintinus cap. I R. probat ex eo , quod defunctorum animae nulla deinceps cum viventi bus conversatione fruantur.

176쪽

Differt.IV. De Attributis inspecie. 173

CONCLus Io s. Beati non vident omnes creaturas possibiles. Probatur. Primὸ, Beati, ex dictis, videntes Deum intuitive, non vident omnia sutura: ergo a sortiori non vident omnia possibilia. Secundo, Si beati videntes Deum intuitive,viderent omnes creaturas possibiles, ipsum Deum comprehenderent: quippe comprehenderent Dei omnipotentiam . Nam comprehendere Dei omnipotentiam nihil aliud est, quam cognoscere ea omnia ad quae potest se extendere. Si autem comprehenderent Dei omnipotentiam, comprehenderent quoque caetera illius attributa, cum non sit potior ratio de uno, quam de altero: ac proindὰ ipsammet Dei essentiam, quae ab attributis realitea actu non distinguitur. Dices, beatos in ea Dppositione comprehensuros quidem omnipotentiam extensive sum-Ptam, non autem intensive . Sed contra est, quia beati comprehenderent Dei omnipotentiam etiam intensive sumptam :nam comprehensio intensiva sequitur ex extensi-va: Siquidem intenfiva comprehensio nihil aliud est, quam cognitio modorum omnium, quibus

Dei essentia est participabilis a creaturis; sed qui

extensive comprehendit Dei omnipotentiam , hoc est, qui cognoscit effectus omnes, ad quos potest sese extendere, cognoscit modos omnes, quibus Dei estentia est participabilis a creaturis: ergo comprehendit, etiam intensive, Dei omnipotentiam . CONCLUSIO 6. Creaturae, quas beati vident, sive sint mere possibiles, sive existant in aliqua temporis disserentia, in Verbo, & in se ipsis

videntur.

Probatur I. authoritate Patrum. Augustinus lib. . de Genesi ad literam, cap. I 3. duplicem in beatis distinguit creaturarum cognitionem, matutinam & vespertinam: priorem vocat eam, Perquam creaturae videntur in Verbo: alteram vero

177쪽

17 Institi Theolog. Pars I.

per, quam in se ipsis videntur: illa clarior est Mperfectior, & ideo orienti soli eomparatur; ista ρ contra obscurior est , &ea de causa compar tur soli jamjam oceasuro: Multum c inquit9 imaerest inter corition rei e usque - Verbo Dei , o

sognisionem an natura ejus , in Elud merito ad diem pertineat , hoc ad Nesperam e in comparatione ensm

uias illius , quae in Verio Dei conspicit- , omnis coaxnitio , qma creaturam quamlibet in se ipsa novimus, non immerito nox diei potest. UIdem S. Doctor cap. 24. asserit, beatos angelos videre universam creaturam in Dei Verbo: su

propter cum sancti angeli , quibus post resurrecti nem coaequatimur , emper videant faelem Dei , Verbo ejus unigenito filio, emi patri aequalia st, pedifruantur , procul dubio universam creaturam , in

sua ipsisunt principaliter eonditi , in ipso Verbo Dei

prius no*erunt , rn quo sunx omnium , etiam quae semporaliter faeta sunt , aeternae rationes , tamquam in eo per quod facta sunt omnia. Mox subjungit Augustinus, angelos videre etiam creaturas in ipsismet creaturis r Ac deinde in ipsa crea tura squam sic no*erunt tanquam infra despicientes , eam que referentes ad illius laudem , is cujus incommutabili veritate rationes, secundum quas facta est , principaliter mident. Ex iis locis patet, Augustinum docuisse I. creaturas a beatis videri in Ve bo : 2. videri etiam in semetipsis r 3. priorem cognitionem propter summam sui evidentiam dici matutinam; alteram vero , quod minus clDra sit, vespertinam appellari. Idem docet Bernardus libro f. de Considerat. cap. I. creatura caeli c inquit 9 midet verbum, in verbo facta per verbum t neque o us habet ex his , quae facta sunt , factoris notitiam mendιcosere r nec enim ut vel ipsa noverit, ad ipsa descendie quae ibi videt, ubi longe melius sunt, quam in se νUs. Eadem loquendi ratione ceteri Patres utum tur: eorum vero loca videre est in quaestione

de persectione Dei, ubi expendimus, quo modo

178쪽

DisserLIV. De Attributis in specie. I s

creaturarum persectiones in Deo contineantur. Probatur 2. ratione theologica . Id beati vident in Uerbo, cujus Uerbum est veluti speculam: atqui Verbum est veluti speculum rerum omnium; ut agentes de Dei perfectione dicemus: ergo beati videt in Uerbo res omnes,sive sint possibiles, sive existentes in aliqua teporis disseretia. Objicies r. Beati non vident in Uerbo id, quod ab illo infinite diversum est: neque enim res aliqua repraesentat id,quod ipsi non est simile: atqui creaturae, secundam suum esse formale, infinite diversae sunt a Uerbo e ergo beati non vident creaturas in Uerbo. Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. dist. ant. Verbum

non repraesentat id, quod ipsi non est simile, si

nullam habeat cum eo connexionem, conc. antosi habeat aliquam eonnexionem, neg. ant. Crea turae habent connexionem cum Verbo, tum ratione causae exemplaris, quippe factae sunt ad normam idearum, quas de iis Verbum habuit ab aeterno; tum ratione causae efficientis, a Uerbo nimiram essentialiter suum esse recipiunt. Objicies a. Si beati viderent in Verbo aliquas creaturas aut possibiles, aut existentes, viderent omnes tum possibiles,tum existentes: atqui non vident omnes tum possibiles, tum existentes et ergo&e. Probatur major. Ided beati vident in verbo aliquas creaturas possibiles, & siquas existentes , quod repraesententur in Uerbo tanquam in speculo: Atqui omnes omnino tum possibilestum existentes in eo a qualiter repraesentantur: ergo si beati aliquas creaturas tum possibiles tum existentes videant in Verbo, debent videre Omnes tum possibiles tum existentes. Resp. ad I. neg. maj. Ad dist. maj. Ideo, &c. quod repraesententur in Uerbo, & praeterea quod Deus speciali concursu adjuvet beatorum intellectum, conci maj. solum quod reptaesententur in Verbo. neg. maj. Ad visionem creaturarum in Deo satis non est , ut in Deo repraesententur tan'

179쪽

r 6 Institi Theolog. Pars I.

quam in causa exemplari , aut contineantur tamquam in causa efficiente; sed praeterea necesse est ut Deus speciali concursu adjuvet, ac corroboret intellectum, ut in ea causa exemplari, in ea causa efficiente scrutetur creaturas, quae in eo vinpraesentantur & continentur.

Objicies 3. Si tum possibilia, tum existentia

videantur in Verbo, intellectus non cognoscet possibilia sub ratione possibilium, aut existentia sub ratione existentium: Siquidem nihil erit in Deo,per quod intellectus determinetur ad eognoscendum ens , sub ratione existentis potiusquam ratione possibilis: quippe existens&pos sibile eadem prorsus ratione in Deo repraesentantur, ac continentur. Atqui id absurdum est :

Resp. ad I. neg.mai. Ad 2. neg. ant. nempe Perens mere possibile Deus terminatur alio modo ab eo,Per quem terminatur per ens,quod aut actu existit, aut existet aliquando: nam respectu entis

possibilis, essentia Dei nondum est partieipata; respectu vero entis, aut existentis aut futuri, est vel participata, vel participanda. Objicies 4. Si beati viderent creaturas in Uerbo, ea visio non esset intuitiva: atqui absurdum est consequens: ergo & antecedens. Minor con-9at, quia creaturarum visio in beatis debet esse versecta: sola autem cognitio intuitiva est perfecta, siquidem abstractiva multum est obscura; ac proinde plurimum imperfecta: unde probatur major. Illa visio non est intuitiva, per quam res videtur in alio: atqui visio creaturarum estet in alio, nimirum in Uerbo: ergo pon esset intui-

tiva.

Resp. ad I. neg. mai. Ad 2. dist. maj. Si illud aliud perfecte rem non reprς sentet, conc. maj. Si Persecte eam repraesentet, nego maj. At Verbum cum sit persecta Patris imago, est etiam perfecta imago rerum omnium, tum possibilium , tum

existentium.

180쪽

Dissere. IV. De Attributis inspecie. I77

Quaeres, utrum beati simul in Uerbo videant omnia, quae in ipso vident. Resp. I. beatos videre simul in Uerbo omnia quae vident ab initio suae beatitudinis. Nititur ea responsio authoritate Augustini, qui lib. I s. de Trinitate cap. I 6. sic de Dei visione disserens, loquitur : Fortassis etiam volubiles non erunt nostra cogitariones , ab aliis in alias euntes atque redeuntes ; sed omnem scientiam nostram uno simul eoninspectu videbimus. Quod loco relato dubitantis adinstar visus est assirmare S. Doctor, affirmat determinate ac absolute libro I 2. Confess. cap. I p.

Sie interim sentis inquit o propter illud coelumeneli , caelum intellectu de , ubi est intellectus , nosse simul , non ex parte, non in aenigmate, non per speculum , sed ex toto in manitiestata facie ad faciem , non modo hoe, modo illud , sed quod dictum est , nosse simul sine ulla vicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc , se modo illud ,rsia ubi nulla species , nusquam est hoc, aut A.

Resp. 2. ea quae a beatis non videntur ab initio beatitudinis, simul non videri. Ratio est, quia in casu de quo agitur, Dei essentia jam ante videbatur; ac proinde simul cum ea visa non sunt quae postea videri coeperunt. Sic temporum decursu angeli nonnullas Incarnationis circumstantias, extremum judicii diem, vai ias hominum. Cogitationes videbunt, quas antea non videbant. Nec repugnat Augustinus locis, quae ex eo moX laudata sunt: quippe hoc tantum sensu intelligi debent, quod ex quo essentia divina, ut actu rePraesentans aliqua, a beatis visa suerit, beati non modo hoc, modo illud peractus distin ctos visuri sint.

SEARCH

MENU NAVIGATION