Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

tibus J Deus ratione majoris vel minoris operationis, dicitur miniis vel magis praesens in rebus: ergo &c. Probatur 3. Variis rationibus. T. Se habet extrinseca Dei operatio respectu Dei, sicut dimenso respectu corporis: atqui corpus est formaliter an loco per dimensionem, seu, per quantitatem: ergo & Deus per operationem extrinsecam. Μωjor propositio est Gregorii Magni, qui ubi hom.8. in EZechielem asseruit, Deum ubique esse, O MAque solum esse, mox subjungit, eam Dei praese tiam esse per divinae virtutis contactum: Omnia tangit cinquit 9 nec tamen aequaliter tangis . aedam tangit ut sint: quaedam tangit ut sint, invisant: quaedam tangit ut sint, vivant, O sentiant tquaedam tangit ut sint , misant , sentiant, O disserinnant. Similia apud alios Patres legere est. 2. Deus non est in rebus praeelse ratione suae essentiae , quia essentia est ab aeterno,licet Deus ubique non si ab aeterno. Non est quoque in rebus prae γratione infinitatis , quippe infinitas non minus est aeterna, quam essentia: nec etiam ratione

indistantiae; siquidem indistantia & eontactus sunt omnino idem e ergo , cum rei spiritualis contactus sit illius operatio ad extra, Deus est in- distans a rebus ; ac proinde substantialiter in eis praesens, prout in eis operatur. Objicies I.Deus est ubique eo quod sit immensus: atqui est immensus, quamvis actu nihil operetur ad extra: ergo est ubique Armaliter prae insens independenter ab actuali operatione is Resp. neg. maj. Ratio est , quia immensitas non consistit in actuali Dei praesentia in rebus , sed tantam in aptitudine, quam habet, ut in illis existat: unde si immensitas per actualem operationem ad extra non reducatur ad actum , non es-ficiet , ut Deus ubique sit substantialiter praesens. Objicies a. Deus non est sermaliter allelabi praesens per id, quod in priori temporis, aut faltem naturae, supponit illius praesentiam: Atqui

202쪽

DissertIV. De Attributis innecte. Iss

Dei in rem aliquam operatio supponit illius in elre praesentiam: siquidem prius est,rem esse alicubi , quam ibi operari; si enim concipiatur ope rari ubi non est, concipietur agere in distans,hoc est , in subjectum, cui nulla ratione conjungitur. Resp. ad I. neg. min. Ad 2. nego, quod priussi, rem spiritualem alicubi esse praesentem, quam ibi operari. Ad g. neg. quod inde sequatur, rem spiritualem agere in distans. Ratio est, quia perluam actionem intime conjungitur rei in qua agit. Hinc fit, ut In ordine locandi, verba sunt Cain jetani, prior sit rei spiritualis operatio, quam substantia, quamvis an Ordine essenti prior sit substantia, quam operatio. Confirmatur eX eo, quod licet Deus non esset in rebus, antequam eas eduxisset ex nihilo, in eis tamen operatus sit, dando nimirum & conferendo esse, quo fruuntur.

Objicies 3. Necessarium non pendet ab eo quod est liberum: Atqui praesentia Dei in rebus est aliquid necessarium, operatio vero in iisdem rebus est liberamam,licet fieri non possit,ut Deus non sit in rebus, fieri tamen potest, ut in eis non . Operetur: ergo sormalis Praesentia Dei in rebus , non pendet ex illius operatione in iisdem re-

hus . .

Resp. ad I. conc. mai. neg. min. Ad 2. disting. ant. fieri non potest, ut Deus aptitudine & potentia non sit praesens in rebus, conc. ant. id enim exigit illius immensitas: ut actu non sit in rebus, neg. ant. siquidem cum possit temperare ab earum conservatione , Potest quoque in eis no a DPerari i

CAPUT III. Vtrum Deus sit substantialiter praesens innat iis imaginariis.

I. Ex spatia imaginaria intelliguntuet ea, quae extra coelos concipiuntur z

203쪽

aoo Instit. Theolog. Pars L

nam sicut cogitamus extitiste quandam vacuitatem , in qua mundus conditus sit ; sic extra coelos inania fingimus spatia, in quibus alia entia creari possunt.. Mi. 2. Duplex in rebus praesentia distinguitur, actualis & potentialis. Prior est ea,per quam res actu, & de facto est in loco; altera vero, Perquam res non est quidem actutu loco, sed potest in eo esse. t. 3. Conveniunt omnes theologi , Deum praesentia potentiali& aptitudinali esse substantialiter in spatiis imaginariis praesentem, sed non conveniunt, an actu in eis sit. Qui censent,ea sp, tia existere independenter ab operatione intellectus, docent, Deum in illis spatiis esse substantialiter praesentem: Qui vero censent, ea spatia realiter non esse extra coelos, sed tantum in imaginatione cogitantis, contendunt, Deum in iis non esse prauentem substantialiter. CONCLus Io . Deus non est substantialiter praesens in spatiis imaginariis . Probatur I. ex S. Ρatribus. Patres interrogati, ubinam esset Deus, antequam mundum creasset, nusquam responderunt, eum fuisse in spatiis imaginariis, sed tantum in se ipso: Ante omniac inquit Tertullianus lib. adversus Praxeam c. s.

erat Deus solus , ipse sibi O mundus o locus in

omnia. Minucius Felix in Octavio eadem ratione loquitur: Palam es cato quod ante mundum Deus fuerit 'se pro mundo. Ausustinus exponens haec verba Psal. I 22. sui habitat in eoelis , sibi hancce quaestionem proponit r Antequam faceret Deus cauum O terram , ubi habitabat f sic vero resipo

det: sese habitat Deus , apud se habitabat , O apud se est Deus. Probatur variis rationibus. Esse in si quo loco, est illi coexistere: atqui Deus non coexistit spatiis imaginariis: siquidem eo existentia suPPonit existentiam eorum, quae sibi invicem coexistunt: sed spatia imaginaria nullam habent e X

204쪽

DissertJU. De Attributis inspecie. 2GI

i stentiam, quippe quae sint mera errantis imagii nationis figmenta, ut hisce verbis declarat Aui gustinus lib. 7. Confess. cap. I. Ita te vitam Nisae meae grandem per 3nfinita spatia undique cogitabami penetrare totam mund; molem , O extra eam quai quaversum per immensa sine termino , ut habereti te terra , haberet caelum, haberent omnia , ct illai finirentur in te , tu vero nusquam. Ita suspicabar,

quia aliud cogitare non poteram ; nam falsum

i erat .

Praeterea Deus, ut superius dictum est, non esti substantialiter actu praesens alicui, nisi per suam

operationem ad extra: ergo, cum extra coeIOS

nihil extrinsecum operetur, extra eos non Potest. esse substantialiter praesens. Objicies I. Qui non continetur hoc mundo , est extra mundum, ac proinde in spatiis imaginariis: atqui Deus non continetur hoc mundo :An non cogitas cinquit Scriptura, Iob a 2. cap. I. quod Deus exeelsior eoelo sit, O supra stellarum veristieem sublimetur Isaias idem innuit cap. q. ubi asserit , quod Deus omnia pugillo vel palmo

contineat : suis c inquit P mensus est pugillo

aquas , edi coelos palmo ponderavit λ suis appe dii tribus digitis molem terrae Ergo , quemadmodum homo aliquid manu ponderans, est extrarem quam ponderat, & res ipsa est extra manum ponderantis ; sic Deus est extra hoc universum: Proindeque universo nequaquam contine-

. Resp. dist. maj. Qui non continetur hoc mu do, est extra ipsum, in potentia, conc. maj. actu,neg. maj. Et concessa min. disting. pariter con- seq. Ergo Deus est extra mundum, in potest' a Conc. conseq. actu, neg. conseq. Cum Scriptura docet, Deum mundo non contineri, hoc unum vult, Deum praeter locum quem habet in mundo , esse actu in semetipso, & in potentia ubi nullae sunt creaturae: ibi enim potest creaturas Pro ducerer quemadmodum produxit in vacuitate,in

205쪽

roa lassit. Theolog. Pars L

qua fingimus,mundum fuisse a Deo constitutum. Objicies 2. Augustinus lib. x1. de Civitat. Dei cap. v. docet primo, quod sint aliqua spatia im ginaria: cogitent extra mundum infinita spatia I

corum . Docet 2. eos in vaniloquium progredi, qui asserunt, Deum a tantA locorum extra mumdum spatiis absentem esse: ergo, ex Augustino, Deus est in spatiis imaginariis . Resp. dist. ant. Augustinus docet, quod sint spatia imaginaria, & quod Deus in illis sit in sententia philosophorum, quos impugnat, conc. ant. in rei veritate S in propria Augustini senten

tia, neg. ant.

S. Doctor eo Ioel solvit argumentum, quo ph i-losophi conabantur probare, mundum esse ab aterno: hujusmodi verδ erat illud argumentum :Si mundus non sit ab aetemo , infinita tempora preeserunt illius troductionemr Sed id absurdum est radioquin enim dicendum foret, Deum inflatiis Elis τemporibus otia torpuisse . Illud autem argumentum sic Augustinus impugnat: Si Deus per infinita tempora sit operatus, infinita fingi debebunt spatia, in quibus operatus fuerit; ac proinde non unus, sed infiniti mundi extabunt: quemadmodum igitur absurdum est infinita illa spatia cogitare, in quibus Deus de facto operatus sit, ita absurdum est fingere infinita tempora, in quibus fuerit operatus: IXamc verba sunt Augustini

infinita spatia temporis ante mumdum cogitanis sua'sius eis non videtur , Deus ab opere cessare potu se dii similiter ergo eo tent extra mundum infinisa

sparia locorum , in quibus si quisquam dieat non posuisse vacare Omnipotentem , nonne conseivens eris smi νnnumerabiles mundos eum uisuro somniare co-

nur - ί-d si dieant , inanes esse hominum e gitationes , quibus infinita imaginantu loca , cum Deus nullias sit iraeter mundum , respondetur eis , isto modo inaniter homines eo tare praeteritatempora vacationis Dei , e- nullum tempus' ante

mundum.

206쪽

DisserLIV. De Attributis in specie. 2og

objicies 3. Si Deus non esset sebstantialiter

praesens spatiis imaginariis, mutaretur, ubi in iis aliquod ens produceret: siquidem acquireret novam realem denominationem , praesentiae nimbrum , quam antea non habuistet: nova vero denominatio realis fit per sormam de novo ab venientem subjecto, aequo Praedicatur. Resp. dist. ant. Deus acquireret novam de

nominationem extrinsecam, conc. alat. intrinsecam , neg. ant. Denominatio praesentiae ita loco est denominatio extrinseca, quae quidem in Deo nihil aliud dicit, quam operationem, Perquam aut producit, aut conservat subjectum, cui. est praesens . Hinc autem patet, sormam, Perquam. Deus de novo denominatur praesens , in Deo non recipi, sed tantum in creatura, in quam agit Objicies 4. Nonnulla sequuntur absurda ex sententia quae negat, Deum esse substantialiter praesentem spatiis imaginariis. Nam sequitur I.

divinam substantiam posse a semetipsi dividi :nempe, si duo corpora a se invicem distantia produceret in spatiis imaginariis, esset intime Prinsens duobus illis corporibus', & tamen non esset in spatio, quod inter duo illa corpora interiectum esset. Sequitura. Dei substantiam moveri, sautem Per accidens, admotum corporis, cui esset intime praesens, sicut nauta movetur ad motum. navis, quam regit.

ResP. ad I. neg. maj. Ad a. dicendum est, in al-- lata suppositione,Deum non fore actu Prςsentem spatio, quod medium esset inter duo corpora Producta in spatiis imaginariis: sed negandum est , quod inde sequatur,divinam substantiam fore a se ipsa divisam. Ratio est, quia substantia spiritualis non censetur divisa ex eo,qudd divis sint illius estectus: at cum actu est praesens duobus corporibus a se invicem distantibus, & tamen non est Praesens medio, accidit tantlim, ut illius estectus sint divisi , seu accidit,ut operetur in duobuS cOr-

207쪽

eto Institi Theolon Pars I. poribus a se invicem distantibus, licet in spatio

intermedio non OPeretur.

- Ad 3. respondendum est, non sequi, Deum per accidens moveri. Ratio est , quia ad motum etiam per accidens, requiritur, ut ens quod dici-Eur moveri, accedat ad terminum, in quo non est S ad quem tendit: sic cum dextra manus applicatur sinistrae, anima non dicitur moveri, quia non aecedit ad terminum, in quo prius non esset: ergo, cum Deus definitive non sit in uno corpore, sed praeterea sit simul in omnibus aliis, non censetur accedere ad alia corpora , proindeque nec ad illa moveri.

Guomodo Deus si ubique praesens.

2 Ot. I. D Es potest esse in loco tribus modis, I . repletive nimirum, definitive, cir cumseriptive. Este in loco repletive, est,rem aliquam ita replere locum, ut tamen eo nec ambia gur, nec termineturo Esse in loco definitive, est rem totam esse in toto, & totam in qualibet parte luci ; sed ita ut loco ambiatur, & terminetur,seus non sit extra locum. Esse in loco circumscripti-νe, est, rem ita occupare locum, ut ratione tu Tum Partium variis loci partibus respondeat. ol. 2. Certum est, Deum non esse in loco circumscriPtive : neque enim quantitatis adinstac habet partes, ratione quarum variis loci partibus

Tespondeat : uuanquam ait Augustinus Epist. 37. 9 in eo ipse, quod dicitur Deus ubique dissu us , cinnali resistendum est elitationi, se mensa sensibus corpore s Hocanda , ne quasi Datiosa magnitudiam V1nemur, Deum per cuncta disundi , sicut fumus , aut aer, aut lux Ma diffunditur. Omnis enim his-iusmodi magnitudo minor est in sui parte quam mroto; sed ita potius sicuti est magna sapientia , etiam in homine, cujus est corpus parrism.

208쪽

Dissert IV. De Attributis in specie. stos

Plat. 3. Certum est quoque, Deum non esse in loco definitive , ut sunt angeli: nempe divina immensitas exigit,ut Deus sic existat in uno loco, ut eo minime terminetur : uuid est omnipotens Deus s inquit Augustinus serm. I. de verbis Apo

stoli 3 quid nisi inestimabilis, ineffabilis , Aeom

prehensibilis , ultra omnia , extra omnia , praeter Omnia e 2 t. q. Certum est etiam,Deum esse in omnibus locis repleti ve, quippe totus est in toto loco, totus in qualibet parte loci, ita tamen, ut sit Etiam extra omnem locum; & quidem apud semetipsum & in se ipso, ubi erat tantum, ante quam aliqua creaturae eductae fuissent ex nihilo :Alias vero ait Bernardus lib. s. de Conderatis C. s.) ubi erat antequam mundus fieret , ibi est. Pon est, quod quaeras ultra,ubi erat. Praeter ips- , nihil erat: ergo in se ipse erat. 2Ot. s. Qua ratione Deus ubique sit repletive explicat S. Thom. cum asserit, Deum esse ubique

peressentiam, per potentiam, per praesentiam.

Nonnulli sui Scholastici, quibus post Durandum non probatur traditus ille a S. Thoma loquendi modus: quid autem nos de eo sentiamus, subsequens aperiet conclusio. CONCLUs Io. S. Τhomas merito docuit Deum esse ubique praesentem perestentiam, Per Potentiam, Per Praesentiam. Probatur. Primo. Ille est praesens per est entiam, cujus substantia cuique adest loco: at ibi ut contra Vorstium Calvinistam ostensum est

Dei substantia cuique adest loco. Secundo. Ille est ubique per potentiam, qui operatur in quo Cumque loco reali, & potest operari in. imaginario : sed Deus operatur in quocunque loco re γli, cum ibi creaturam conservet suam, potestque in spatiis imaginariis operari ratione suς immensitatis, ut supra demonstratu est. Hio.Ille est ub que Per prςsentiam, cujus cognitioni omnia nuda sunt ac aperta; atqui Dei cognitioni omnia nuda sunt

209쪽

1os Instit. Theolog. Pars I.

sunt ae aperta: Praeeris ait Augustinus serm. 6.de verbis Domini videris. Intras ' videris . Lucerna extincta est e videris . cubile ingrederis v

deris. In corde versaris e videt te .

Objicies. Si cognitio, quam Deus habet de re aliqua, satis sit, ut dicatur esse in illa re, dici poterit, eum esse in rebus mere possibilibus,cum res possibiles non minus noverit, quam existentes, quod tamen est absurdum. Resp. dist. ant. Dici poterit, quod sit fecundum quid in rebns possibilibus, cone. ant. quod sit in eis simplieiter, neg. ant. Esse simpliciter in rebus , est esse in eis substantialiter, quo quidem modo constat, Deum non esse in creaturis possibilibus. Esse vero secundum quid, est esse secundum alia quam virtutem, quae quidem est aut scientia, aut Omnipotentia; unde recte dicitur, quod Deus sit in creaturis possibilibus, modo addatur perpro sentiam, aut per omnipotentiam . Quaeres,an praeter triplicem illum modum,quo Deus a S. Τhomi dicitur ubique praesens, sint aliqui alii speciales, quibus sit Praesens creaturae rationali. Resp. afirmativὸ. Nam r. in hominibus j sis Deus est praesens per gratiam, aliaque dona supernaturalis ordinis. a. Deus est per unionem hypostati eam in humanitate , quam Verbum Pellincarnationem assumpsit.

QUI AE s T I o VII. De perfectione Dei.

Ποι. I. 'DErsectum id dicitur,quod habet om- nes persectiones, quae suo esse Conveniunt . Illud autem est persectius , quod ex natura sua plures persectiones exigit quam aliud., Pist. a. Ut cum methodo ea pertractentur quaae

210쪽

ad Dei persectionem pertinent, quatuor eXPe denda sunt: I. utrum Deus sit simpliciter & absolute perfectus: χ. quomodo contineat rerum omnium persectiones: 3. utrum simul cum creatu ris conceptus sit extensive persectior , quam eum solus, hoc est, a creaturis Praecisus, conmderatura

C Ap UT PRIMUM.

Vtrum Deus sitsimpliciter 2 absolute prefectus.

Nit. π Llud est discrimen inter persectum fim- I plieiter, & perfectum secundum quid, quod illud sit in omni genere persectum 3 istud

vero in aliquo tantum genere,ut in esse bonitatis, inesse justitiae. CONCLus Io. Deus est simpliciter & ab is lute perfectus. Probatur 1. Ille est simpliciter & absolute perinsectus, in quo est plenitud' totius esse; atqui in Deo est plenitudo totius esse: ergo Deus est si pliciter & absolute perfectus. Major propositio certa est, quia is in quo est plenitudo totius este habet omnes omnino Persectiones, cum pers ctiones nihil aliud sint, quam quaedam participationes ipsius esse.Minor vero, in qua posita est di ficultas, variis argumentis ostenditur. Primo Scriptura sic Deum Moysi loquentem inducit: ΕΡJum qui sum: sic etiam inducit Moysem Dei vice Israclitas alloquentem: uui est, misit me ad vos rquasi dixisset: Ego quisum ipsummet esse , praetem quem nihil est, cte. 2. Damastenus lib. . de fide

Orthodoxa cap. 12. asserit videri omnium quae de. Deo dicuntur , nominum ma ime proprium ens: idque confirmat mox allato Scripturae testimo nio: suemadmodum Musi respondens in monte dia

xiii Dis filiis Israel di sui e=, misit me . Torismanim in Ie ipse comprehendens habet esse , Veia

SEARCH

MENU NAVIGATION