Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

ri, tum in operari: Atqui ens se debet esse arte num : Siquidem non potest esie ab alio ente, cum esse ab alio expresse repugnet enti, quod est a se: non potest quoque esse a se ipso existente in nihilo, quia nihilum non potest operari, ac Pro inde non potest esse causa existentiae. Tertia. Deus est essentialiter ens infinitum,

proindeque omnes omnino Persectiones complectitur: atqui aeternitas est persectio: ergo in Deo reperitur. uuarto. Deus, ut suo loco demonstratum est, est prorsus immutabilis: ergo non potuit transire a non esse ad esse, nec modo potest ab esse transire ad non esse, cum ille transitus maximam mutabilitatem includat: ergo & extitit, &extabit semper: Summum bonum s ait Augustinus initio libri de natura boni contra Manichaeoc quos perius non est , Deus est , ac per hoc incommutabiti

le . . .

Quaeres, utrum gentiles inanibus diis aeternit tem , quam Deo vero vindicamus , olim tribue

rint .

Resp. I. Poetis visum esse, Deos non esse aeternos,scilicet ast eruerunt, Iovem Deorum inquiebant in hominumque parentem a Saturno fuisse Procreatum; Saturnum esse coeli filium ; coelum Vero a terra genitum suisse. Resp. a. aliquos quidem ex veteribus philosophis Deo aeternitatem adscripsisse: hinc Thales interrogatus, quid esset antiquissimum, apud Plutarchum in convivio respondit, Deum esse, quod ortu careat.Sed illud responsum non potest intelligi de diis inanibus,sed de eo tantum qui verus sit Deus, ut probant haec Tertulliani verba: suis Deus novus ait lib. I. contra Marchionem cap. 8. 9 nisi falsus ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas Deum probabit , quia ct illum novitas aliquando produxerit, cum primum conse-

192쪽

Dissert. IV. De Attribui. insperie . I 89

CONCLus Io 2. 2Eternitas est ita propria Deo, ut nulli creaturae communicari possit. Probatur authoritate traditionis. Primo . EX aeternitate Uerbi Patres sumpserunt argumentum, ut illius divinitatem contra Arianos a flere rent et atqui illud arsumentum nullius omnino fuisset ponderis, si aeternitas alicui enti creato

convenire posset: .ille sinquit Athanasius in epist. ad Africanos, de Dei filio loquens aeternitatem is uuae creata sunt, aeterna esse non possunt. Secundo. Tertullianus Hermogenem, cui visum est, materiam esse Deo coaeternam, non alio

refellit argumento, nisi quod 'ternitas soli Deo convenire possit. si is enim ait lib. contra He

mogenem cap. . ) alius Dei census, quam aeternitas' quis alius aeternitatis eensus, quam semper fuisse Ο futurum esse, ex praerogativa nullius anilis se nullius

finis e hoe si Dei est proprium , solius Dei erit, cuju s.s propriissimum.

Tertio. Cuilibet enti, quod non sit Deus, clientiale est, ut creatum sit, seu, eductum ex nihilo :ergo nihilum praecedere debet existentiam cujuslibet entis creati: ergo nullum ens praeter Deum potest aeternum esse, ehm aeternitas nihil aut tem-sore aut natura prius supponat. Athanasii est illud argumentum: Res ereatae cinquit apud Photium in secunda disputatione contra Arianos Jaeternae esse non possunt, quia ex non extant/bus sunt,co non erant , antequam fierent.

Ouae res, an sit de fide, quod aeternitas creaturis communicari non possit. Resp. aeternitatem esse duplicem, independe tem nimirum & dependentem. Prior tum ex immutabilitate, tum ex infinitate, tum e seitato nascitur; altera vero cum mutabilitate, infinitate, & dependentia cohaeret, saltem secundum

His praemissis, dicendum est, fide catholica certum este, quod prior aeternitas ita Deo conveniat siat nulli enti creato communicari possit, cum Πui tum

193쪽

ro o Instit. Theolog. Pars L

lum ens creatum possit fingi, & quod finitum, &mutabile, & dependens non sit. Dicendum est 2. non esse de fide, quod altera aeternitas creaturis communicari non possit: unde plures Τhomistae docent, mundum potuisse esse ab aeterno secundum entia successiva, hoc est, quorum unum ab alio generatur. Nixi sibi videntur illi scriptores modo loquendi Patrum, qui quidem in quiunt de independente tantum aeternitate locuti sunt, cum dixere, Deo eam asse propriam . Ut autem suam explicationem confirment, la dant haec Augustini verba tractatu 2 s. in Ioannem: uuid est ergo, quod ait Apostolus de Deo r uia solus habet immortalitatem: ni' quia hoc aperte diaxis , solus habet incommutabilitatem , quia solus

habet eram aeternitatem

QUI AE s Τ 1 o VI. De immensitate Dei. -

. I. TMmensitatis nomine intelligitur vis , L seu aptitudo existendi in omnibus rebus , in omnibus locis; quae vis, quae aptitudo, ubi extabunt res, ubi loca existent, ad actum reducatur. lol. 2. Duobus praesertim modis res, aliqua potest esse in loco, nempe aut ratione substantiae ut sol in coelis, aut ratione virtutis, ut idem sol in visceribus terrae. Vol. 3. Aliud est rem esse in loco & aliud ratio Per quam res in loco constituitur. Rem esse in loco, denotat substantiam, quae est in loco: ratio Vero, Perquam est in loco , denotat sormam Per quam m eo constituitur. 2 ori q. Locus duplex est, resis& imaginuvius. Prior est idem cum quantitate reali, seu sinaealis extensio in longum, latum N prosundum a

194쪽

Disseret.IV. De Attributis in specie. Is I

dum. Posterior est spatium , quod non existit, nisi in solo apprehendentis ingenio . Hot. s. Iis de immensitatis idea ac divisione praemissis, quaeri potest I. utrum Deus sit ubique praesens substantialiter, an vero per virtutem tantum: h. per quid formaliter constituatur in loco: 3. utrum sit in spatiis, quae extra coelos imaginamur: q. quot modis a theologis dicatur esse i

Vtrum Deus sit ubique substantialiterpre

sens

Not. I. T On una fuit de Dei immensitatem philosophorum sententia. Platonici docuerunt, Deum in mundo esse, sicut nauta est in navi, quam regit. Stoicis visum est, eum esse extra coelum, ac inde universi molem torquere. Loca quibus duplex illud factum nititur, legere est in Tertulliani Apologetico . Iudaei rudiores censebant, Deum esse in solo Hierosolymorum templo: Inmisibilem, se incorporalem, O incomprehensibilem Deum cinquit Hieronymus in c. 66. Isaiae9 templo Hierusalem posse concludi censuerunt. Vorstius Calvinista docuit, Deum in coelo tantum esse substantialiter praesentem a extra coelos autem virtualiter. Augustinus Steuchus Eugu-hinus vir alioquin catholicus in abiit in Vorsit sententiam : nam in haec Psalmi verba: In-xellexisti eo lationes meas de longe , sic loquitur :suanquam bis ab Omnibus remotit mus, sedem enim habet eelsissimam; perinde tamen omnia cernit , ac si praesens sit. Ae videbatur pariter mirabile . pr Phetae , ut qui in oriente esset , videret quae ferent in Occasur atque Deus regnans in altisima regione , τι- deat subjectas terras. 2. Quamvis fide certum sit, Deum esse ubique praesentem substantialiter; a nonnullis tamen

195쪽

r 1 Institi Theolog. Pars L

men dubitatur , an id argumentis e sola ratione petitis demonstrari possit: quaenam ea de re sit mens nostra, subsequentes conclusiones ape-

CONCI. Us Io I. Propositio qua asteritur Deum non esse ubique substantialiter prassentem, est haeretica. o Probatur. Ea propositio est haeretica,quae adversatur expressa' tum Scripturarum, tum Patrum definitioni: atqui propositio, de qua est quaestio adversatur expressae tum Scripturarum, tum PDtrum definitioni: ergo est haeretica. Minor propositio quoad priorem partem sic ostenditur: Ieremiae 23. haec habentur: Si oecti tabitur vir an absconditis , O ego non videbo eum , disit Dominus nquid non coelum o terram ego impleuel dieit Dominus. In eo autem Prophetae textu vox, impleo, intelligi non potest de mentis aut voluntatis actione; ac proinde nec de -la Dei virtute, cum Dei virtus non aliud sit, quam actio aut mentis aut voluntatis.

Haec quoque leguntur Psal. 138. styo ibo a Spiritu tuo, O quo a facie tua fugiam ' Si ascendere in ea tum , tu illis est si destendero is infernum , ades. Eodem modo locus ille loquitur de pra entia Dei in inferis, quo de pra sentia in eoelis: ergo, cum, ex adversariis, Deus sit in eoelis substa tialiter praesens, est quoque substantialiter praesens in inseris, ac aliis omnibus locis. Isajae cap. 66. haec leguntur: Hae dicit Domianui: coelum sedes mea, torra autem scabellum pedum meorum. Si ex eo loco colligatur, Deum esse substantialiter prae sentem in coelis, colligi quoque debet, illum eadem ratione es e praesentem interris i nec enim propheta aliquid profert, eX quo discrimen inferri possit : cum autem coelum M terra sint, ut concipimus, orbis extrema, Isaias per Synecdochen totum universum compleXux est: proindeque docere voluit, Deum esse ubique substantialiter prassientem.

196쪽

Differt.IV. De Attributis in specie. I93

Paulus Actor. I . in Areopago sic disserti : on longe est ab unoquoque nostrum: in ipse enim vivimus, movemur, O sumus. In ea Apostoli a gumentatione duo sunt membra: primum,Deum esse nobis substantialiter prassentem: Hon longe est ab unoquoque nostrum ; alterum , pra sentiam illam substantialem probari poste ex Dei operatione in nobis: In ipse enim vivimus, move. mur Osumus. Altera ejusdem minoris propositionis pars, seu adversari Patribus sententiam, quae negat, Deum esse ubique substantialiter praesentem, variis momentis osteuditur. Origenes hom. I 2. in Genesim exponens, quia esset locus, in quem Rebecca abiisse dicitur, ut consuleret Dominum, sic loquitur: suo abiit λEx eo loco , in quo non erat Dominus, abiis ad eum locum, in quo erat ζ nonne ubique Dominus il nonne ipse dixit e caelum o terram ego ι- pleo Athanasius orat. 3. contra Arianos asserit, stuI- tum esse ac impium quaerere: misit Deus. Non esset tamen aut impium aut stultum, si Deus non sit ubique substantialiter prassens. Athanasio subinscribit Basilius : Vbique ut, inquit contra Arianos agens, extensam filii h=osa reperies. Basilio igitur persuasum fuit, verbum omnia replere, non tantum per suam potentiam, sed etiam per hypostasim, ac proinde per naturam, cum

natura in filio ab hypostasi substantialiter non distinguatur Hieronymus in comment. ad Isaiae cap. 66. docet, haec verba : Coelum sedes mea, a Propheta scripta fui me , ut argueret Iudaicum errorem quem nota I. huicce capiti praefixa retulimus .

Augustini Epistola s7. tota est, ut dogma, de quo agitur , explicetur : Substantialiter ait ) Deus tibique dissustus.

Ex iis autem Antiquorum textibus evidenter Patet, Veterem Ecclesiam unanimi consensu do- Tomo II. I euisie

197쪽

r Instit. Theolog. Pars L

euisse Deum , non virtute tantum , sed etiam substantia esse ubique praesentem . Obi ieies I. Scripturae passim asi erunt,Deum in coelis esse, non autem in terris: caelum caeli D mino verba sunt Psal. Io3. terram autem δε-

dii filiis hominum. At salsum it esset, si supponatur ubique substantialiter praesens: siquidem

cssecundum substantiam non minus seret in terris Praesens, quam in coelis. Resp. ad I .neg. min. Ad 2. disting. ant. Non minus foret praesens in terris secundum substantiam, quam sit in terris, conc. ant. secundum modum substantiae, neg. ant. nam in coelis Deus,non autem in terris, ut solent homines, gloriam suam

mani sectat. Ille Leus c inquit Damascenus lib. I. cap. 16. 9 magis particeps est operationis istius , in iratiae. Praeterea diei potest eum Athanasio lib. I. contra Sabell. textum illum non debere proprie sumi, sed metaphorice; seu , se locutus est D vid, ut Dei majestatem, & hominum humilem

- statum exprimeret.

Objicies x. S. Patres multa dixerunt, quibus evinci videtur,quod Deus non sit ubique substantialiter praesens. Augustinus lib. 83. quaest. aslerit, Deum nusquam esse. Chrysostomus hom. s. in Epist. ad Colossens scribit, eum nullibi esse. Resp. ea &similia Patrum loca, quae quidem hic brevitatis causa praetermittimus, intelligi depraesentia definitiva, quςconvenit spiritibus creatiss per quam nimirhm ens aliquod ita est in uno loco, ut non sit sibi; vel exponi debent de praesentia circum scriptiva , quae propria est co Poribus, hoe est, per quam ens coextendituTvariis alicujus spatii partibus : Mneum omnibus extensus eomplet omnia Deus ait Athanasius, adversus Sabelli anos agens) hocm- eorporeum est ,

ut si quis aerem dixeris implevisse, quidquid Ater, caelum o terram interjacet.

Objicies 3. Absurdum in asserere, Deum esse substantialiter pret sentem in damnatis, daemonibus s

198쪽

Dissert.IV. De Attributis in specie . I9s

nibus, & loeis maxime sordidis: id tamen asserideberet in systemate , quod in conclusione Pro-

Pugnatur . . n

ResP. neg. ant. Ratio est, quia si quid obstaretne Deus sit substantialiter praesens in locis, quorum in objectione fit mentio , esset periculum contrahendi aut daemonum malitiam, aut locorum sordes ; sed fictilium est illud periculum :nam quemadmodum solis lumen nulla ratione Iutulentis locis laeditur: ita nec Dei sanctitas daemonibus, licet illis sit substantialiter praesenx.

CONCLus Io 2. Ratione naturali demonstrari potest, Deum esse ubique substantialiter

Praesentem,

Probatur I. Ratione naturali demonstrari potest, Deum esse infinitum, aeternum, illius Opera tionem esse idem tum illius substantia: ergo demonstrari quoque potest, eum esse immensum Probatur conseq. Primo. Non est potior ratio,cur Deus sit infinitus secundum essentiam, quam secundum praesentiam substantialem. Seeun vidi. Non est quoque potior ratio, cur Deus sit substantialiter in omnibus temporibus existens, & non substantialiter praesens in omnibus locis . Tereio Deus operatur ubique, quippe nullum est ensς quod ab eo non conservetur: ac proinde Deus e1hubique per operationem:ergo & per substantiam, cum in Deo operatio entitative sumpta, sit omnino idem cum illius natura : In simplici se corporis experte natura eadem est inquit Basilius lib. s. a versus Eunomiumὰ ratissubstant..e ct actionis. Confirmatur argumentum ex Scriptura. Psalmo I 38. Propheta regius substantialem Dei ubique praesentiam insert ex operatione, suam eXe

cet ubique: Si astendero inquit in in ea lum, tu Agis es di s descendere in infernum , ades. Stompseo pennas meas diluculo , O habitavero λ extremis maris r etenim iliae manus tua deducet me , tenebis me dextera tua . Paulus Actor. I7. ut

Probeti Deum non longe esse ab unoquoque ΠομΙ 1 strum,

199쪽

I96 . Instit. Theolog. Pars L

strum, illius operatione tanquam certissimo medio utitur: In ipse enim c inquit vivimus , m

Nemur , Osumus .

Objicies I. Ex actione Solia in visceribus terrae colligi non potest, quod iis in locis sit substantialiter praesens: ergo neque ex eo , quod Deus Operetur ubique , colligi potest, eum esse ubique substantialiter praesentem. 2. Ex actione Christi per sacramenta novae legis, male inferretur, illius humanitatem este substantialiter praesentem in aliis ab Eucharistia sacramentis: ergo, &c. Resp. eoncessa utraque antecedentis.Parte sneg. conseq. Ratio disparitatis est , quia tum sol, tum Christi humanitas agunt per virtutem a se ipsis distinctam , ae proinde mirum non est , quod ex illorum operatione non recte colligatur eorum subflantialis ubique praesentia: e contra Dei virtus ab ipsa Dei substantia nequaquam

actu distinguitur, proindeque fieri non potest , ut alicubi operetur, quin ibi sit substantialiter

praesen S.

C AD UT II. Per quid Deus constituatur formaliter in

loco.

7 In propositam quaestionem duae sunt authorum sententiae . Hom stae docent, Deum esse formaliter in loco per solam operationem ad extra; inde vero concludunt demonstrationem , quae pro Dei praesentia ex illius operatione petitur , esse demonstrationem a priori , seu per causam . Aliis vero theologis Placet, Deum esse praesentem in loco per sui in- distantiam a rebus creatis: hinc autem inserunt demonstrationem,quae pro Dei praesentia petitur ex ill i us operatione, esse demonstrationem a Pomsteliori, hoc eit, per essectum. CONCLUSIO . Deus constituitur formaliter

200쪽

DissertJU. De Attributis inspecie. I97

ter prassiens in loco per operationem ad extra Probatur I. ex Scriptura, quae ubi loquitur de praesentia Dei in rebus , semper eam exprimit per Dei operationem ad extra: Non longe est ab

noquoque nostrum c inquit Apostolus θ: in ipse

enim vivimos , movemur se sumus. Haec etiam leguntur Psal. II 8. Sisumpsero pennas meas dilucu-u , O habitavero in extremis maris: etenim illuc

manus tua deducet me , se tenebis me dextera tua .

Unde sic conficitur argumentum: Per id Deus constituitur formaliter in loco, per quod Scriptura substantialem illius praesentiam in rebus exprimit: Atqui Scriptura , ut ex locis mox laudatis patet, eam exprimit per operationem ad

extra: ergo s&c.

Probatur 2. ex Patribus . Afferunt nimirum primo, ideo Deum in omnibus rebus aequaliter non esse , quod in eis aequaliter non operetur: ita ratiocinantur Gregorius Magnus hom. 8. in EZe chielem. Ex eo autem effato scholastici concludunt, Deum non moraliter tantum , sed etiam

physice esse magis praesentem in justis, quam in impiis: nam in istis cinquiuno operatur tantum

ea, quae ad naturam spectant in illis vero operatur insuper ea, quae ad gratiam pertinent. Asserunt secundo, praestentiae substantialis modum reduci ad vim& potestatem, quas ubique Deus exercet: Caeterum sinquit Tertullianus lib. contra Praxeam, cap. 23. scimus Deum etiam intra ab U-sos esse , O ubique consistere , sed mi se potestate . Augustinus lib. 2. ad Simplicianum quaest. I. expendens haec Scripturae verba: Disitus Dei ferebatur super aquas, ait, quod superserebatur, non Ioeorum gradibus, intervallisque Datiorum , sed eoeellentia se eminentia dominantis super omnia voluntatis. Ex iis autem locis sic conficitur argumentum . Ille est ubique formaliter praesens per operationem , qui secundum majorem vel minorem operatione dicitur esse magis, vel minus Praeseus in loco: Atqui sui patet ex laudatis Patrum te

SEARCH

MENU NAVIGATION