Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

118 Institi Theolog. pars I.

CONCLUSIO s. Non quaevis tantum bonitas, sed quae summa sit in quocumque genere boni, Deo convenit. et Probatur. Deus potest considerari vel intra se, Vel extra se ; atqui Deo tum intra se, tum extra se considerato,convenit summa bonitas. Et quidem primo summum est bonum intra se, eum s ut dictum est) sit ens a se, ens infinitum, ens immutabile, ens quo melius nec esse, nec fingi potest. Se- eundo . Deus est etiam summum bonum ad extra, cum sit ultimus finis, cui creatura, ut beata si,debet inhaerere, unicum objectum quo debet frui: Beatitudinis causa est adhaerere Deo c inquit Augustinus lib. 11. de civitat. Dei cap. I. P miseriae

causa ex contrario est intelligenda , quod est non a hinere Deo . si amobrem si cum quaeritur , quare

illi de angelis & hominibus loquitur 9 beas.

sint , recte re pondetur,ffula adhaerent Deo. Cum quo

ritur,cur ista sint misera, recte respondetur, quia non adhaerent Deo; nam est creatura rationalis , vel λ-τellectualis bonum , quo beata sit , Deus.. Objicies. Si Deus esset quocumque in genere, quacumque in linea summum bonum, nullum malum , nullum peccatum esset , etiam extra Deum: Sed salsum est consequens: ergo,&c. Probatur maj. Infinitum in aliquo genere, tum

a subjecto in quo est, tum ab aliis extra ipsum

positis,quodcumque contrarium excludit: ergo, si Deus sit summum in quocumque genere boni , debet excludere omne malum, tum a se, tum a quolibet alio ente. Antecedens probatura pari. Si calor esset infinitus, & ubique diffusus a quocumque loco frigus excluderet: ergo infinitum in aliquo genere excludit ab omni subjecto quodcumque illi infinito contrarium fingi Potest . Resp. ad I. neg. mai. Ad 1. dist. ant. Si illud

infinitum agat necessario , ut agit ignis, concisant. si agat libere, ut Deus agit ad extra, neg ant.

222쪽

Dissert. IV. De Attributis is specie. 2r '

possunt habere mali: eo quod ea non ex nihilo, sed ex se ipso producat, ut patet in Filio, & in, Spiritu Sancto, quos Patre aeternus ex suasu stantia producit: e contra quae a Deo sunt contingenter, non ex ipsa Dei substantia, sed ex nihilo fiunt , ac proinde necessario sunt mutabilia , hoc est, s ratione sunt praedita, sunt malitiae &bonitatis capacia. Ab entium ejusmodi productione Deus temperare potuit, aut Producta potest destruere, sed tamen produxit & producta conservat: Melius enim c inquit Augustinus in Enchiridio cap. 26. judicavit de malis benefacere , quam mada nulla esse permittere.

1 AE s T I O IX. De Dei omnipotentia. O Vae spectant ad omnipotentiam Dei , re

ducemus ad haec capita . Quaeremus I. utrum & unde Deus sit omnipotens : 2. aualia possit facere ab iis, quae vult ac facit: 3.aa meliora iis, quae hactenus operatur, possiit OPe-

- rari.

CAp UT PRIMUM. Vtrum ct unde Deμr sit omnipotens .

Co Ne L. I. Eus est omnipotens. Probatur I. ex Scripturis. Marci io. haec habentur: Apud Deum omnia possibilia sunt. Matth. 14. sic Christus Patrem alloquitur : Pater Omnia tἰbi possibilia sunt. Sic angelus apud Lucam eap. I. 23on est imposibile apud Deum omne verbum. Cum iis Scripturae locis cohaerent haec symboli verba, Credo in Deum Patrem

omnipotentem .

223쪽

11o ' havit. Theolog. Pars L

- probatur 2. ex Patribus. Primo. Desum Ps runt argumentum ex omnipotentia Dei, ut argu mentarentur eontra Marcionem& Manichaeos, qui admiserunt duo principia sibi invicem contraria, quorum unum esset causa mali , & aliud eausa boni. Sic enim, ut videre est apud Tertullianum libro I. contra Marcionem cap. II. ratiocinati sunt: Si detur principium mali Deo contrarium , Deus non erit omnipotens , nempe ejusmodi principii nequam vim & operationem impedire non poterit. 2. Eodem argumento usi sunt contra Hermogenem aliosque veteres sect xios, qui contendebant, Deum praeexistente ab aeterno materia indiguisse, ut hancce mundi machinam labriearet . Patrem omnipotentem Deum

negant ait Augustinus lib.de fide & symbolo c. a.

Mi non eum eredant mundum potuisse facere, nisi ad eum fabricandum alia natura , scilicet quae iam fumrat , O quam non fecerat, uteretur . 3. Eanciem Tationem adhibuere contra Arianos, qui volu runt, Filium Dei a Patre conditum esse, veluti strumentum , quo ad caetera procreanda usus

sit: Qui est omnipotens c aiunt apud Athan

sum libro 3. contra Arianos) adjutore aut instrumento non indiget, quo opera sua moliatur. Probatur 3. ratione theologica . I. Omnipotentia est persectio simpliciter simplex : ergo in Deo reperitur formaliter. 2. Deus est infinitus, ergo est omnipotens ; nam qui infinitus est, habet infinitam virtutem: infinita vero virtus idem estac omnipotentia.

Objicies. Sunt aliqua quae Deus escere non

Potest: ergo non est omnipotens. Probathrant. I. Deus nec mori nec peccare potest. 2. Facere non potest, ut qua praeterita sunt, revera non Praeterierine, v. g. facere non potest, ut Iudas

Christum non prodiderit. 3. Ex quolibet non Potest, facere quodlibet , v. g. lacere non potest ut lapis videat; proindeque nonnulla sunt, quae

ab ipso non pollunt fieri. Rela.

224쪽

Dissert.IV. De Attributis in oecie. 2ar

Resp. ad I. posse mori, posse peccare, non arguere potestatem , sed infirmitatem; quippe Posse mori, posse peccare, ingentes sunt des ctus: Iam cxdλο s verba sunt Augustini sermone Io9. de tempore quanta non possit: non potes mori , non potest peccare , non potest mentiri, noupotest fallit tanta non potest , quia sipossier , non esse p

omnipotens.

Resp. ad a. Deum in sensu diviso posse facere

ut praeterita non fuerint, quia potuit ea non velle, antequam eorum futuritionem Pro eo tem Pore, quo contigerunt, decerneret: non posse vero in sensu composito , quia facere, ut praeterbia non fuerint in sensu composito , est 'cere, ut praeterita fuerint simul praeterita, & non fuerint Praeterita ; ac proinde est facere, ut verum sit falsum ; quod quidem fieri non potest, nisi ab eo qui contrarius potest esse veritati : Sententia c ait Augustin. lib. 26. contra Faustum cap. 1. qua die musi aliquid fuisse , ideo mera est , quia illud des o dic/mus, jam non est . Hanc sententiam Deus falsam facere non pors , quia non es contrarius v

Resp. ad 3. Deum ex quolibet posse sacerct quodlibet in sensu diviso, seu cujuscumque rei

naturam mutare potest in naturam alterius rei οῦ sic olim aquam in vinum mutavit. Ratio est, quia si ex nihilo quidlibet creare potest, a fortiori quamlibet rem existentem potest in aliam con vertere; sed non potest facere quidlibet ex quolibet in sensu composito ; v. g. non potest ex lapide sacere hominem ,' ita ut lapis simul lapidis --t uram retineat, & acquirat naturam hominis ;alioquin esset lapis, & non esset lapis simul, quod implicat. Hinc patet, quo sensu possit facere, ut lapis videat: potest nempe, si eum mutet in animal vivens , non potest vero, si lapis remaneat lapis , quia videre est actio vitalis immanens , quae non nisi a principio vivente produci potest.. ' Κ 3 Hinc

225쪽

112 Institi Theolon Pars I.

Hinc iterum constat, quid sit potentia obedientialis, quam theologi cuique rei creatae inesse contendunt; posita est nimirum I. in eo , quod res quaelibet in aliam a Deo mutari potisit: 2. in eo , quod Deus ea possit uti ad id operandum, quod illius vires naturales superat: 3. in eo, quod illius naturae indiderit inchoatum Principium, ratione cujus ad quosdam, sed non ad omnes insolitos e fictus ab eo elevari possit. Vt autem c ait Aug. lib. s. de Gen. ad lit. cap. II. lignum de terra excisum , aridum , peπο- Iitum , sine radiae Dila , sine terra O aqua re

pente floreat , O fructum gignat ; ut per juvem iam sterilis femina ta senectute pariat , ut asina

Φοquatur , O si quid ejusmodi est , dedit quidem

maturis qua ereavit , ut ex eis, haec fieri possent .... Verumtamen adis modo dedit, ut hoc non haberent in motu naturali , sed in eo quo ita ereata essent , ut eorum natura voluntati potentiori am .ssub.

jaceret.

CONCLus Io 2. Dei omnipotentia nascis tur ex ipsa Dei essentia. Probatur. Essentia Dei, ut suo loco dictum est , posita est in eo , quod Deus sit ens a se , seu a quovis alio prorsus independens : atquiens a se essentialiter debet esse omnipotens esquidem ab ente a se quidquid est , habet esse actu ; quidquid esse potest, habet esse in pote tia; proindeque ens a se potest sacere id omne, quod seri potest , sicque est omnipotens . Augustini est illud argumentum , sic enim lib.

26. contra Faustum cap. s. loquitur: Ille plane omnipotens Tere solus dieitur , qui vere est, et, ἀ

uosis est, quidquid aliquo modo est, oel spiritu

Di ili

226쪽

Differt IV. De Attributis dii necte. 213 CAD UT ILVtrum Deus possit facere alia ab iis qua facit, ct vult facere.

ris. I. D Ernardus Epist. Iψα refert, Abaelaris i. dum sensiste, Deum non posse sae re alia ab iis , quae vult sacere & actu facit , in eoque positam esse illius omnipotentiam. Dogma ejusmodi reeantavit postea in sua Apologia , quae est inter ejus Epistolas vigesima, ubi haec ait :Deum ea solummodo poste facere credo , qua ipsum facere eonvenit: & quod multa facere Potest , qua nunquam faciet. t. 2. Estius in lib. r. sent. dist. 43. asserit, Calvino & Bucero idem visum suisse, quod antea Abaelardo;sed Estii affertum vix conciliari potest cum his, quae habet Calvinus lib. de vera Melesiae reformandae ratione , ubi fatetur, Christum posse mutare panem in suum corpus, licet illud revera non mutet: Rerum omnium eonversionem fieri posse a christonos quoque fatemur. Nec contrarium es, ficaciter probant verba quae habet lib. 1. Instit tionum cap. 7. 9.... Fieri non potest, quod non futurum Scripturae pronHntiant. Ea enim verba non

in sensu divise,sed in sensu composito possunt i telligi. Non favent quoque haec alia quae habet

lib. q. Institutionum cap. 23. f. s. Commentum

absolutae potentiae, sicuti profanum est , ita merito nobis detestabile esse debet. Siquidem non de omni extraordinaria potentia id intelligere videtur: sed

de ea,qua causa redditur,cur Deus reprobos citra meritum puniat, in eos ah solutam potestatem

exercendo: quod tamen illius dictum cum ejus de reprobatione sententia cohaerere non potest , ut suo loco dicetur. CONCLUSIO . Deus potest facere alia ab iis, quae vult facere &actu facit. Probatur I. ex Scriptura. Danielis 3. tres Pueri

227쪽

eta Institi Theolog. Pars L

regi Nabuchodonosor dixisse leguntur: Deus ne sperpotest nos eripere de eamίno .gnis , Ode mansissus tuis tiberarer quod si noluerit, notum tibi ,

e. Id dieunt c ait Estius) certi de potentia s

ancerti de voluntate. Secundi Machabaeorum 8. Iudas Machabaeus ait, Dominum posse umiversu ramundum uno nutu delere; & tamen sie non delebit. Μatth. 26. Christus sic loquitur: An putas quia non possum rogare latrem , ct exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum e at id Christus revera non rogavit patrem. Ibidem cap. 3. haec habentur , Potens es Dominus de lain

pidibuo istis suseitare filios Abrahae: non suscitabit tamen. Ergo Deus potest alia facere ab iis ,

quae vult, & facit. Probatur 2.ex traditione. Patres docent,Deum alia ratione, quam per Verbi incarnationem, hominem potuiste redimere. Poterat, ait Athanain laus lib. 3. contra Arianos, es nunquam advenisses christus , solummodo loqui Deus, O maledictionem sisere. Concinit Bernardus: suis negat omnipo-xenta ad manum fuisse alios O alios modos nostrae re demptionis . justi attonis , liberationis φ Idem apud Augustinum legere est lib. 26. contra Fau sum cap. 7. Qt d S. Doctor speciali incarnati nis exemplo probarat, variis aliis ostendit in Epist. ad Marcellinum, iisque utitur, ut probet,

quod ad eum seripserat: sieri pos e, ut sit homo sine

precato , si voluntas ejus non desit, ope adjuvante dia ina ; quamνis nemo tam perfectae justitiae in hae visa vel fuerat, vel sit , vel futurus sit. Lib. de natura S gratia contra Pelagianos cap. 7. ad id quod Pe-l agius scripserat : Aliud ese quaerere, an possit alia quid esse, quod ad stam possibilitatem pertinet: aliud

utrum sit, sie respondeir Hane d pinctionem veram ese nemo ambigit. Consequens est enim , ut quod e ., ese potiserar; non est autem consequens. ut quod spe potest, et am sit. Probatur 3. ratione. Deus est omnino a qua-ι libet creatura independens: ergo ita eam Produm cit

228쪽

Dissere.IV. De Attributis in specie .aas

cit & circa eam agit,ut no producere & circa eam non agere potuerit. Praeterea nulla creatura estiummum bonum, summum persectum: in qualibet igitur est aliquis defectus , seu imperfectio ratione cujus possit a Deo non eligi. Objicies I. ex Scriptura. Genesis I9. haec ait Deus ad Loth : Hon potero facere qωdquam, donec ingrediaris illis . Matth. 16. sic Christus Patrem alloquitur: Si possibile est , transeas ὰ me ca-Ita se: atqui ideo Deus ait, se non potuisse aliud facere,quia sic statuerat ; ideo asserit Christus, impossibile esse Patri eum a morte liberare , quod decrevisset non liberare: ergo ea tantum Deva Potest, quae vult facere, &actu facit. Resp. I. dist. min. Atqui ideo Deus ait, se mapotuine aliud facere in sensu composito, quia sic statuerat, conc. min. in sensu diviso, neg. min. Sensus solutionis est, quod Deus non potuerit conjungere privationem actionis cum ipsa actione; seu ex suppositione, quod decrevisset nota opitulari Loth, nisi post illius egressum a Fodoinmitis, revera non erat opitulaturus; proindeque

dici non potest, quod opitulaturus esset, id enim implicat ; sed ita id statuerat, ut aliud statuere

potuisset.' Resp. 2. disting. eamdem min. Ideo Deus ait se non potuisse potentia ordinata, quod sic statuerat Conc. min. Potentia absoluta, neg. min. Ista est Potentia , quae respicit res in se, secundum suam naturam consideratas: illa vero est ea, per quam Deus respicit res,quas praescivit ac praeordinavit. Absoluta potentia potest, quidquid in se non implicat contradictionem, ut Iudam salvare , damnare Petrum, reprobos liberare poenis, electose coelo ejicere: ordinata vero potest ea solum, quorum contrarium libero decreto non determinavit.

Objicies 2. ex traditione. Patres in eo tantum videntur constituere omnipotentiam Dei, quod omnia faciat quae vult facere: ergo censent,i Psum

229쪽

116 lassit. Theolog. Pars L

non posse operari alia ab iis, quae actu operatur Vult operari. Probatur ant. Augustinus Enchiridii cap. 96. asterit, Deum non ob aliud vocari omnia

potentem , nisi quia quidquid vult, potest . Fulgentius lib. 2. ad Tratim undum, docet, Dei potentiam non ad plura se extendere , quam se extendat illius voluntas : Proeterea c inquit 9νn illo digne plena potestas ereditur , cui tantum posse , quantum velle , O tantum velle, quantum os, naturaliter suffragatur. Hieronymus in di logo primo contra Pelagianos , allerit tantum

esse possibile, quod est suturum: uui ergo inquit Hunt, hominem posse e se absque peccato s

elis, non poterunt hoc verum probare , nisi futurum Amerint. Resp. ad I. dist. ant. In eo tantum, &c. quae aut potentia aut actu vult,conc. ant. actu tantum sneg. ant. Seu Patres asserunt, Deum esse omnipotentem , non tantum quod faciat, quae vult actu,

sed etiam quod possit facere, quae juxta divinar suae sapientiae leges potest velle; ita ut divina iulius voluntas nullo prorsus impedimento superetur. Sic cum dicimus de homine qui sui juris est, qudd faciat, quae vult, verbum muli, non stricte pro iis, quae actu vult, sed late pro iis, quae potest velle, sumimus . . Resp. ad 2. dist. ant. Hieronymus asserit, id stantum esse possibile homini, quod est futurum , Eone. ant. possibile Deo, neg. ant. S. Doctor agit de vitandis ab homine viatore quibuslibet peccatis: probatque, vitari non posse , moraliter loquendo, quod id excepta tamen Virgine, de qua, cam de peccatis actualibus agitur, nolumus habere sermonem in nusquam factum fuerit, nec ineeps fieri debeat. c

230쪽

Differt. IV. De Attributis inspecie. 227 CAPUT III. Vtrum Deus agere possit meliora iis φιε

operatur .Pist. A Baetardus lib. 3. introductionis theologicae cap. s. docet, penes Deum non esse operari meliora iis, quae actu operatur et contrarium unanimi consensu docent

CONCLus Io . Deus potest facere meliora iis, quae facit. Probatur I. Ille potest sacere meliora iis, quae actu operatur, qui potest producere creaturas persectiores in infinitum iis, quas produxit olim& producit modo. Atqui Deus id potest ; naan alioquin infinita illius sapientia , infinita illius

Potentia plane exhaurirentur iis, quae actu vult ,& operatur , quod est absurdum: neque enim infinitum per finitum potest exhauriri. Probatur 2. Deus potuit modo, qui incarnatione impersectior sit, humanum genus redimere , eum tamen non elegit: ergo potest operari minus bona, relictis quae meliora sunt. Probatur ant.

ex Patribus: suis negat c inquit Bernardus epist. I9o. ) omnipotenti ad manum fulse se alios modos nostrae redemptionis, iustifieationis, Ideranonis stVerum hoc non praejisdicat ejus , quam a multis elegit , efficaciae. Objicies r. Si Deus potuit meliora saeere iis, uae operatus est , invidus fuisset ea non facieno: sed absurdum est consequens: ergo& ant. Probatur major.Si Deus noluisset filium aequalem fibi gignere, invidus suisset: ergo a pari invidus fuisset,si eum potens fuerit operari meliora iis

quae Produxit, ea tamen operatus non fuerit. Anteeedens est Augustini, qui libro octoginta trium quaestionum sic loquitur quaestione so .Dem qMem genMis , quoniam meliorem se gignere non Doru F

SEARCH

MENU NAVIGATION