Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cavit . Libro primo quaestionum ad Simplici, num , quaestione secunda, scribit reprobos quosdam oculto quidem, sed justo Dei judicio, non

vocari ea vocatione, cui Deus Praevidet eos Praebituros esse consensium : Iuis c ait θ audeat diacere , defuisse Deo modum vocandi, quo etiam Esau ad eam sidem mentem applacaret , voluntatemque eonjungeret , rn qua Iacob justificatus est . Idem pluries repetit Augustinus in omnibus fere libris , quos contra Pelagianos aut eorum reliquias

Secundo , constans est antiquorum doctrina Deum permittere, ut electi variis modis vexe tur , quod alioquin eos lapsuros praevideat: quia inquit Gregorius Magnus lib. 23. Moralium c. 7. mera potentia praevidet , quod si quieti ae t heri in tranquillitate persisterent , tentationes ferre adversarii non valentes , mentis prostrati vulneribus

jacerent .

Objicies I. Augustinus lib. I. de anima & ejus origine ad Renatum cap. I 2. supponit,Deum non Praevidere quod non est futurum, licet alioquin Posita quadam conditione futurum esset: utitur nimirum eo principio, ut consulet Pelagianos, qui contendebant, parvulos ex hac vita sinebaptismate subtractos, ideo salutem non consequi, quod Deus praesciret eos, si ad adultam utque aetatem vixissent, male usuros esse libero arbitrio: Quid c inquit9 ipsa exinanitur omnino prae scientia , si quod praeficitur, non erit e quomodo enim ecte dieitur praescirisu rum, quod non es futurum stergo, &c. Resp. dist. ant. Augustinus supponit, Deum

non praevidere, &c. Praescientia absoluta, conc. ant. praescientia conditionata, neg. ant. Quam vis Pelagiani verbo tenus contenderent, conditiΟ- natam esse praescientiam , quam Deo asserebant,

respectu futuri mali usus liberi arbitrii in parvulis, qui sine bapti te moriuntur , reipsa tamen supponebant,absolutam esse Praescientiam ,

252쪽

Differt.IV. De Attributis in specie. 249

de qua agitur; quippe c ut argumentatur Augustinus) necesse est, ut absoluta sit ea praescientia ,

quae Deum movet , ut poenas non Praeparet modo , sed etiam actu infligat; cum enim aequum non sit animadvertere in crimen , quod nondum commissum est,licet aliquando committi debeat: a fortiori par non est, ut animadvertatur in crimen , quod nusquam debet admitti . Ad eum sententiae Augustiniante sensum reduci debent haec Fulgentii verba libro primo de veritate praedestinationis : Neque enim Dominus, rerum omnium eonditor, facienda praesci Fer , 'uae facienda non essent. Scimus namque, praescientiam Deisic esse veram atque Acommutabilem, ut quae futura pr sit, verefutura sint. Nempe eo loci Fulgentius Pelagianos arguit, quod assererent, Deum ideo saevire in parvulos, qui sine baptismate moriuntur , quod si ad adultam usque aetatem vixissent, male usuri fuissent libero arbitrio. Objicies x. Futura contingentia,tum absoluta, tum conditionata, nonnunquam dubitanter in Scripturis praedicuntur: ergo Deus ea certo non novit. Probatur ant. EZechielis 2. haec dicit Dominus: Si forte vel ipsi audiant. Ieremiae 26. coli subtrahere verbum , si forte audiant. Mat. 21. Ve rebuntur forte silium meum: ergo Deus non certo , sed conjecturaliter tantum cognoscit ejusmodi futura. Res . I. neg. conseq. Ratio est, quia Scriptura eo loquendi modo utitur, ut rei, ex Parte hominum, non autem ex parte Dei, incertitudinem fgnificet. Resp. 2. adverbium illud, forte, non significare rei, quae praedicitur incertitudinem, sed ex parte hominum difficultatem ma ximam: ita censet Gregorius Magnus Hom. Io.

in Ezechielem. Resp. 3. adhibitam fuisse eam loquendi rationem , ut denotaretur, id de quo agitur, esse penes liberum hominis arbitrium: ita visum est Hieronymo ad caput 26. Ieremiae.

253쪽

a o Institi Theolog. Pars LCAPUT IV. De medio scientiae Dei. Tomine medii hie intelligitur id, in

I quo tanquam in ratione prius cognita Deus ea novit, quae per scientiam suam a tingit . Attingit autem, ut dictum est superius , se ipsum , peccata , possibilia , Praeterita , praesentia , sutura omnia , tum 'libera , tum necessaria , tum absoluta, tum conditionata. Quaerendum est igitur , quonam in medio cognoscantur.

ARTICULUS I.

uo in medio se ipsum Deus cognoscat.

Ibi. πN Deo est essentia, perquam consti-A tuitur: sunt etiam attributa, quae exssientia secundum nostrum concipiendi modum sequuntur. QMeremus ergo I. utrum Deus coingnoscat suam essentiam in aliquo medio 2. utrum essentia sit medium , in quo attributa cognoscan-

rura

CONCLus Io I. Deus non cognoscit suam essentiam in aliquo medio. Probatur. Nullum fingi potest medium , in quo Deus suam essentiam cognoscat : ergo in nullo eam cognoscit. Probatur ant. Ut aliquid fit medium cognitionis, requiritur I. ut sit priusquam res, quae in ipso cognoscitur : a. ut sit illius causa , saltem secundum nostrum concipiendi modum. Atqui nihil fingi potest prius essentia diyina, nihil quoque potest esse illius causa ,

etiam secundum nostrum concipiendi modum .

Nempe essentia Dei c ut suo loco dictum est posita est in eo , quod Deus sit ens a se, & a quovis alio Prorsas independens: sed nihil prius est

254쪽

DisserLIV. De Attributis in specie .as Iest ejusmodi ente, nihil fingi potest, quod illius

respectu vel umbram habeat causae; ac proinde excogitari non potest medium, in quo cognosca

tur.

CONCLus Io 2. Deus inessenti sua, ta quam in medio , cognoscit sua attributa. Probatur. Duae conditiones, quae ad ratio nem medii requiruntur , reperiuntur in essentia divina respectu attributorum ; nam I. secundum nostrum concipiendi modum, euentia est prior attributis , quia esse pliciter prius est modis entis , ut sunt attributa respectu essentiae: a. Estentia , secundum nostrum concipiendi modum , est causa , non actualis quidem, sed virtualis , attributorum ; nempe singula attributa sequuntur ex independentia , per quam essentia divina consti-

turtur

Objietes. Ad rationem medii requiritur , ut prias cognoscatur , quam res , cujus est me dium ; atqui Deus non cognoscit suam esse tiam Prius , quam eo oscat sua attributa eutrumque enim attingit unico ac simplicissimo actu. Resp. dist. maj. Requiritur, ut medium ex Par te objecti cognoscatur prius , quam res cujuSest medium , cone. maj. ex parte cognoscentiSsnes. maj. hoc aupem modo, non autem illo,Deus essentiam ante sua attributa cognoscit. mamvis Deus uno ac simplicissimo actu tum esse tiam, tum attributa simul cognoscat; videt tamen, esse quemdam ex parte objecti ordinem, ratione cujus essentia est radix attributorum , seu

videt attributa sequi ex essentia. Hinc Sylvius concludit, scientiam, quam Deus habet de suis attributis , non minus vocari posse fetentiam propter quid, quam ea quam habet de suis creaturis.

255쪽

Institi Theolog. Pars I. ARTICU ae Us II. suo in medio Deus cognoscalpossibilia.

2 ol. I. Ertum est apud omnes Theologos, Deum cognoscere creaturas possi-hiIes in sua essentia. Ratio est, quia alioquin intellectus divinus reciperet ab extrinseco species creaturarum : ac proinde ab ipsis perficeretur , quod est absurdum. 23 Ol. 2. Dei essentia duobus modis spectari votest; vel prout est causa creaturarum possibi tum, vel Pro ut eas repraesentat in esse intelligi-hili. Nonnulli scholastici negant, Deum videre creaturas possibiles in sua essentia , tanquam in earum causa. Contendunt alii, Deum eas videre tum in essentia divina, tanquam in causa, tum in se ipsis , prout a divina essentia repraesen

tantur.

CONCLUs Io I. Deus videt in sua esse tia, tanquam in causa, omnes creaturas Post bileS.

Probatur. Qui comprehendit essentiam Dei ,

I illea di tanquam in causa, omnes creaturas; Jes : atqui ut suo loco demonstratumeri in Deus comprehendit suam essentiam: ergo, Sc.Probatur maj. Comprehendere Dei essentiam Est eam cognoscere, tum secundum id quod est inae, tum secundum id ad quod potest se extendere: atqui sic divinam essentiam cognoscere, est

tanquam in causa, cognoscere creaturas

Possibiles, cum revera ad eas possit per creati deme extendere. Major constat, quia comP hendere, est rem cognoscere omni modo quo P test cognosci: ergo est eam cognoscere, tum 1 cundum id quod est in se, tum secundum id ad quod potest se extendere. Objicies I. Id non cognoscitur in essentia Dei, tanquam In causa, cum quo divina essentia non

habet

. Di iii a

256쪽

Differt. IV. De Attribui. inspecie . a 3

habet connexionem necessariam: atqui essentia Dei non habet connexionem necessariam cum creaturis possibilibus;nam alioquin I. ab iis penderet: Σ. destructis creaturis, destrueretur Dei essentia , quod est absurdum.. Resp. ad I. neg. min. Ad a. neg. ant. Siquidem unum relativum est necessario connexum cum

alio, nec tamen ab eo pendet; quippe relativa sunt simul natura & cognitione. Ad 3. dist. ant. Destructis quoad existendi possibilitatem creaturis, destrueretur Dei essentia, conc. anti illa enim creaturarum existendi possibilitas nihil est aliud, quam vis eas producendi:'ea autem vis est omnin6 idem cum Dei omnipotentia ; proindeque cum essentia. Destructis quoad existentiam actualem creaturis, destrueretur Dei ellentia,neg. ant. Ratio est, quia licet creaturae,ex suppositi ne quod existant, habeant necessariam connexionem cum Dei omnipotentia; tamen Dei omnipotentia cum eis necessarid non connectitur: nempe libere eas Produxit, pro libito quoque potest eas ad nihilum redigere . Objicies a. Cognoscere estectum in causa, est di scurrere: atqui Deus non discurrit: ergo credituras possibiles non cognoscit in sua essentia, tanquam in causa. Probatur major. Cognoscere es sectum in causa, est eum inferre ex causa ; sed inferre effectum ex causa , est discurrere : e go, &c. Resp. ad I. neg. maj. Ad 2. dist. min. Inferre

effectum ex causa per plures actus, quorum unus causetur ab alio, est discurrere, conc. min. per

unicum ac simplicem actum, ut fit in casu de quo

agitur, neg. min. CONCLus Io 2. Deus videt creaturas posisibiles non tantum in essentia divina, prout est earum causa, sed etiam in se ipsis, prout in essentia divina, tanquam in specie, repra sentantur.

Probatur prior pars. Deus videt creaturas Om

ni modo , quo videri possunt, quique Deum non

257쪽

α Institi Theolon Pars L

dedecet: atqui creaturae possibiles videri possunt in se ipsis, nee is videndi modus Deum dedecet; ergo , &c. Probatur minor. Primo , creaturae possibiles habent verum esse, non tantum in Dei essentia , tanquam in eausa sui esse, sedetiam in se ipsis; ergo in se ipsis videri possunt. Secundo, modus ille videndi Deum non dedecet, quia nubiam includit impersectionem, nec excludit Pe sectiorem cognoscendi modum , in essentia nimbrum tanquam in causa.

Probatur altera pars. Ut aliquod ens cognoscatur, debet esse in cognoscente aut secundum Propriam formam, aut secundum speciem, in qua velut in speculo repraesententur: atqui esse quod creaturae possibiles habent in se ipsis, non est in Deo secundum propriam suam formam; ergo in eo sunt tantum secundum sui speciem: ea autem species non est transfusa a creaturis ad Deum: est igitur ipsamet essentia, in qua tanquam in specie intelligibili infinitae creaturae re

praesentantur .

Confirmatur argumentum ex Augustino . Docet S. Doctor, Dei essentiam exhibere creaturas , non tantum secundum esse eminentiale, quod in ea habent, sed etiam secundum esse, quod habent in se ipsis; hincque concludit, Angelos videre creaturas tum in essentia divina , prout est earum causa, tum in se ipsis, prout in essentia divina tanquam in speculo repraesentantur. Addit iam datus Pater, posteriorem hunc cognoscendi m dum esse minus Dersectum, quam sit prior , quem tamen non excludit: cognitio ereaturae inse ipse ait lib.xi. de Civ.Dei c. H decoloratior est, ut sta dicam , quam eum in Dei sapientia eo noscitur , πelut in arte, quasecta est. Sic iterum loquitur cap. 29. Omnia haec aliter λ Verbo Dei eoenosiuntur ab Angelis, ubi habent causas, rationestae suas , ideli, secundum quas factae sunt , Aeommutabstiter permanentes; aliter in se ipsis r illis elariore , hic o

scuriore cognit One , ehu artas atque operum .

Disiti s

258쪽

Differt. IV. De Attribui. in specie . a s

objicies. I. Si creaturae possibiles viderentur in ementia di vina,essent objectum specificativum, saltem inadaequatum, cognitionis divina'; sed id diei non potest, siquidem objectum specifica tivum cognitionis ipsi cognitioni speciem tribuit; atqui creaturae non possunt divinae cognitioni speciem tribuere; alioquin divina cognitio ab iis Penderet, cum actus pendeat ab objecto , a quo suam speciem sumit. Resp. ad I. neg. maj. Ratio est, quia actus non specificatur ab objecto secundario, seu minus praecipuo , ut sunt, respectu divinae cognitionis, creaturae possibiles; sed specificatur ab objecto primario ; quod quidem objectum primarium est divina essentia, quae independenter abesse, quod creaturae habent in se ipsis, perfecte

terminat cognitionem divinam, prout est earumdem creaturarum causa.

Objicies. 1. Si creaturae possibiles a Deo viderenxur in se ipsis, moverent divinum intellectum ad sui cognitionem: atqui id asteri nequit: ergo, &c. Major constat, quia potentia movetur ab objecto, quod attingit: unde probatur minor. Ita se habet veritas creata ad intellectum divinum, sicut bonitas ereata ad voluntatem divinam: atqui bonitas creata nequit movere divinam voluntate me ergo neque veritas creata potest intellectum divinum movere. Probatur minor authoritate S. Thomae, qui I. P. q. I9. art. 2.

ad 1. se loquitur:In his quae volumus propter finem , sola ratio movendi est sinis , O hoc est quod moπet voluntatem e unde cum Deus alia a se non velit , nisi propter sinem , qui est sua bonitas , non sequitur , quod aliquid aliua moveat voluntatem suam , nisi bonitas sua; O sie siem alia a se intelliot intelligendo esse riam fluam ta adia a se muli volendo bonitatem suam.

Resp. I. ad I. conc. maj. neg. min. Ad 2. cone. maj. dist. min. Bonitas creata non potest movere voluntatem divinam, tanquam motivum Pra cviuum, conc. min. tanquam motivum secundam rium s

259쪽

116 Institi Theolog. Para

rium, neg. min. Idem dici debet de veritate ereata respectu divini intellectus; nec aliud loeo in objectione laudato S. Thomas voluisse videtur. - Resp. ad I. neg. min. Ad 2. neg. maj. Ratio di DParitatis est, quia veritas creata non movet inteulectum divinum, tanquam aliquid Deo extrinsecum, sed tantum quatenus in essentia divini tanquam in speculo, seu specie intelligibili, re-

Praesentatur; e contra creata bonitas, si in se amaretur a Deo , ipsius Miluntatem moveret tamquam aliquid Deo extrinsecum. Confirmatur ea responsio authoritate S. Thomae, qui I. P. q. I . arti s. sic loquitur: Deus seipsum midet in se ipso , quia se ipsum videt per esent ram suam; alia autem a se videt non in ipsis seu in speciebus emendicatis a rebus ipsis insed in se ipso, in quantum essentia sua continet similitudinem ali rum ab ipsa.

Quo in medio Deus cognoscat praeterita, praesentia, ct futura.

Nol. I. Ertum est, Deum praesentia & praeterita videre in essentia sua, tanquam in medio: nec mirum: nam essentia divina sper sui communicationem est praesentium ac Praeteritorum causa. Certum est praeterea, Deum ea videre in sua divina essentia, tanquam inspecie; quippe in ea repraesentatur realis eorum eXissentia. Certum est quoque, sutura necessaria a Deo videri in essentia divina,prout ad illorum s turam productionem determinata est per decretum efficax, quod de eorum productione in tempore laetenda latum est ab aeterno. Hol. 2. Cajetanus, non paucique alii conten

dunt, Deum videre futura libera, cujusque sint generis, si ve sint conditionata, sive absoluta , in reali eorum coeΣistentia cum aeteraitate. Nempe

260쪽

Distat. Iv. De Attribui. in specie . a 37

it authores volunt, sutura eodem modo ab aeter no esse Deo praesentia, ac res quae de facto exbstunt,hoc est, non tantum secundum eorum ideas

objectivas, sed etiam secundum realem sui exissentiam. Cum enim sinquiunt in aetemitas sit tota simul, seu cum sit omnino indivisibilis, rerum

omnium tum praeteritarum, tum praesentium, tum futurarum existentiam actualem & realem complectitur.

3. Ludovici Molinae discipuli docent, sutura de quibus agitur, sive sint ordinis naturalis , sive ordinis supernaturalis; sive pertineant ad statum naturae innocentis, sive ad statum naturae

lapsae , a Deo videri in se ipsis immediate, non quidem quod Deus ab illis species emendicet,ed quod in illius essenti tanquam in speculo, represententur .

. . Pluribus Τhomistis plaeet, esseax Dei decretum esse medium, in quo Deus videt sutura omnia, ad quemcumque statum,& ad quemcumque ordinem pertineant. Ratio est inquiunt illi Thomistae) quod nihil omnino sit futurum indein Pendenter a decreto, per quod Deus efficaciter decernat illius futuritionem , statuatque se in tempore physice praedeterminaturum creaturam liberam, ut hos, vel illos actus eliciat. s. Alii Theologi , inter juratos Molina discipulos&Τhomistas rigidiores, media incedunt via: Nempe doeent I. cum Molinae discipulis, Deum futura liberatum ordinis naturalis, tum ordinis supernaturalis, sed ad naturae innocentis statum pertinentia, videre in ipsis suturis immediate, & non in aliquo decreto,quod sit eorum causa. Docent 2. cum Thomistis rigidioriabus, Deum videre,tanquam in cauti,futura libera ordinis supernaturalis ad statum naturae lapsae pertinentia, in suo de eorum futuritione absoluto ac efficaci decreto . Cuinam ex propositis opinionibus subscribamus , subsequentibus Para graphis aperiemuS.

Vtrum

SEARCH

MENU NAVIGATION