장음표시 사용
261쪽
a 3 8 Instit. Theolog. Pars I. g. LVtrum Deus videat futura libera in reali
coexistentia cum a temitate. C o N c L. Deus non videt sutura libera in re Ii eorum coexistentia cum aeternitate. Est contra C ajetanum Probatur. Ut Deus videat sutura libera in re, Ii eorum coexistentia cum aeternitate, necelle est ut realiter eoexistant aeternitati: atqui illi realiter non coexistunt: nam id realiter non coexistit aeternitati, quod secundum suum esse proprium non existit ab aeterno: sed sutura libera non existunt ab aeterno secundum suum esse proprium: ergo, &c. Major videtur certa: siquidem duorum coexistentia nihil aliud est,quam simultanea eorum existentia, cum sit relatio, cujus aliud fundamentum assignari non potest , quam simultauea utriusque extremi existentia. Minor via detur quoque certa, quia sutura libera nondum
sunt extra suam causam Proximam, voluntatem nempe creatam , quae quidem aut nondum existit , aut si existat, nondum cui supponoὰ dete minata est adactum suturum 3 imo nec de illo
quidem cogitavit. Objicies 1. Ided dicitur Deum, non videre sutura libera in reali eorum coexistentia cum aeter nitate, quod revera illi non coexistant: atqui id falsum est, quippe Patres docuerunt I. Deiren pectu nihil este aut praeteritum, aut futurum.Docuerunt a. praeterita & sutura ipsi esse maxime praesentia: cui inquit Hieronymus initio Commentariorum in Ieremiam) nedum actajam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur: suis voca σι ea quae non erant, quasi ea quae essent λ Simblia habet Ausustinus lib. I s. de Trinitate cap. 7.
uuis ergo hominum inquis habere potest illam s
I sentram a qua novis Deus omnia: ita ut nec ea quae
262쪽
Dissert.I V. De Alfribui. in specie. 2 s
ineuntur utura, quasi desint,expectentur,ut veniant a
sed O praeterita se futura eum praesentibus sint cunis Era praesentia , nee singula eo tentur , ct ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu*mul prae sint universa ergo, &c.
Resp.ad I. neg. min. Ad a. dist. ant. Patres docuerunt, sutura esse Deo praesentia , cognitione , Conc. ant. existentia reali, neg. ant. Omnia, ex
S. Patribus , sunt quidem pra sentia Deo objective, quia Deus habet in sua essentia notiones, seui deas praeteritorum, praesentium, & futurorum , sed non sunt ipsi praesentia per existentiam realem S propriam, quippe ut jam observavimus sutura nondum facta sunt: proindeque non habent actu realem existentiam. Confirmatur responsio ex ipsis sanctis Patribus , quorum authoritate adversarii abutuntur: Vnde illud sinquit Augustinus lib. ad Orosium contra Priscillianistas, & Origenistas, cap. 8. quod Hunt , in ejus sapien/iajamfui facta omnia , antequam in ipsas formas O modos proprios prosem ventur , atque in suis Ordin, bus astparerent, non I brie dieitur ; facta enim quando essent, antequam facta essent f Sed ia De sapientia omnium faciendarum rationes ese potuerunt, non tamen factae. Sic etiam loquitur Ambrosius lib. I. de fide, cap. 7.
Immodo ergo facta sunt quae sutura sunt, nisi quia
operatoria virtus Oscientia eomprehendit numerum omniumsaeculorum 'Confirmatur iterum hoc argumento . Si scholastici, quos impugnamus, ex eo concludant sutura coexistere Deo actu & realiter, quod Patres asseruerint, futura esse Deo praesentia, concludere pariter debent ea jam non existere, sed desisse existere, ex eo quod iidem Patres scripserint ea quae futura sunt , Dei respectu esse praeterita. Quemadmodum igitur hoc ultimum interpretari coguntur in sensu metaphorico , ita & primum; hoc est, futura dicuntur praeterita Dei respectu , quia eorum cognitio Deo non miniis est certa ae
263쪽
evidens, quam cognitio rerum Praesentium: me autem ait Hieronymns in a. caput Epist. ad Ephesios, ubi rationem reddit, cur Scriptura futurum per Praeteritum nonnunquam exprimat adeone quia futura semper incerta sunt, hominum spe fluctuet vacillet, ea quae Deus futura cognomvit , apud quem nihil ambiguum est, quasi jam facta memorantur. Vt quia praeterit secundum Phialosephos quoque, fera infecta non poseunt, quia audierunt qui audierunt, quasi jam facta habeant quarfutura sunt. Objicies et. Illud realiter coexistit aeternitati, quod aeternitas complectitur : atqui aeternitas complectitur omnia simul tempora, Praeterita, praesentia, & futura: ergo , &c. Probatur mi nor. Infinita & indivisibilis duratio complectitur omnia omnino tempora: sed aeternitas est infinita & indivisibilis duratio: ergo, &c. Resp. ad I. neg. min. Ad a. dist. maj. Infinita& indivisibilis duratio complectitur omnia simul
tempora, quae revera sunt, conc. maj. quae revera non sunt neg. maj. Porro futurum nondum est , ac proinde mirum non est, quod aeternitas, licet
sit infinita & indivisibilis duratio , illud actu non
complectatur. Confirmatur responsum exemplo petito a Dei immensitate, quae quidem licet sit infinita & indivisibilis , non complectitur tamen spatium, quod non est reale, nec corpus, quod nondum est extra causas c
g. II. Vtrum Deus in suo decreto efficaci videat
futura libera ordinis naturalis . 2 C Ο N CF. Deus non videt in suo decreto abse- Iuto ac essicaci futura libera, quae sunt ordinis naturalis; nec ea quae sunt ordinis supernaturalis, si ad statum naturae innocentis pertineant . Est contra Plures Thom istas.
264쪽
Differt. IV. De Attributis in specie. 26 I
Probatur. Deus non videt sutura libera in decreto, quod ipse nusquam tulit: atqui Deus nullum unquam tulit decretum absolutum & efficax de suturitione actus liberi, qui ordinis est na turalis; aut qui supernaturalis quidem est, sed ad
statum naturae innocentis pertinet: ergo, &c.
Probatur minor. De illius actus futuritione Deus nullum unquam tulit decretum absolutumae efficax, quod est suturum independenter ab ejusmodi decreto: atqui actus de quo agitur, est futurus independenter a Dei decreto absoluto ae efficaci: si quidem illud est futurum independenter ab absoluto Dei decreto,quod est futurum independenter ab eo, per quod Deus in tempore exequitur decreta absoluta ac efficacia, quae tulit ab aeterno; sed actus liber, de quo est hic quaestio, est futurus independenter ab eo, per quod Deus
in tempore exequitur decreta absoluta ac efficacia, quae tulit ab aeterno .
Nempe actus liber ordinis naturalis, suturus independenter a praemotione physica; actus libet ordinis supernaturalis , qui ad statum n aturae innocentis pertinet, est quoque suturus, & reverat in sanctis Angelis existit independenter a gratia per se efficaci: per praemotionem tamen physiacam, Per gratiam ex se efficacem, Deus in tempore solet exequi decreta, quae tulit ab aeterno, de rebus ordinis naturalis, aut de rebus ordinis su pernaturalis: ergo, &c. Antecedens fuse a nobis probabitur inseri uxubi agemus de Dei voluntate, nec non in Τractatu de gratia, ubi ostensuri sumus, Angelos sanctos. re ipsa in justitia perseverasse per gratiam versatilem, seu quae non determinaverit voluntatem: imo quae in priori naturae, praeviam angelicae voluntatis determinationem expectaverit. Ibidem quoque dicetur, Adamum innocentem non indiguisse gratia efficaci , seu determinante, ut in sanctitate divinitus accepta perseveraret.
265쪽
Vtrum Deus videat in creata voluntate futura libera ordinis naturalia.
CONCLUs Io. Deus videt in voluntate erea ta, tanquam in medio, sutura libera ordinis naturalis 3 in ea quoque vidit ab aeterno futura libera ordinis supernaturalis, ad statum naturae innocentis Pertinentia. Ita passim Molinae discipuli.
Probatur I. In eo,tanquam in meilio,Deus vidit ab aeterno sutura libera, de quibus agitur, quod est prius cognitum , quodque est eorum causae atqui voluntas creata prius , secundum nostrum concipiendi modum, est a Deo cogniata , quam futura libera, estque eorum causa: e go, &c. Respondebis , voluntatem creatam non esse causam necessariam futurorum liberorum , de quibus agitur: quod tamen requiritur, ut re*ectu ejusmodi futurorum sit certum coguitionis
Sed contra se arguitur. Quamvis causa comtingens , ut est voluntas creata, non habeat ne cessariam connexionem cum suo estectu, habet
tamen infallibilem: eam vero infallibilem coninnexionem, licet ab intellectu creato non attingatur , attingit tamen intellectus divinus , eo quod persectissime comprehendat causae conti
gentis, tum naturam,tum propensionem; ac prΟ-
inde certδ novit, ad quid se se determinatura sit
in his aut illis eircumstantiis posita: ea ratione Deus ab aeterno praevidit angelorum apostatarum lapsum, & sanctorum perseverantiam. Probatur 2. Deus non videt sutura, de quibus qst quaestio,in reali eorum eoexistentia cum aeter nitate: neque in decreto absoluto de conferendis in tempore aut physica praemotione, aut gratia Per
266쪽
Differt.IV. De Attributis in specie. 263
lex se effieaci; neque in ipsismet suturis ante vΟ-untatis determinationem, cum ideo sutura sint quod voluntas ad ea se se in tempore determinartura sit: ergo sutura, de quibus agitur, vide tur in ipsa voluntate creata. Antecedens patet tum ex iis quae dicta sunt superius, ubi ostensum est, fictitiam esse realem actuum liberorum a ternitati coexistentiam, tum etiam ex iis quae Praecedenti paragrapho dicta sunt circa decreta adactus liberos ordinis supematuralis, imo &supernaturalis, ad statum naturae integrae pertinentia : patet quoque ex eo , quod sutura illa non habeant esse objectivum in essentia divina, ant quam , secundum nostrum concipiendi modum, ad ea se se voluntas creata determinaverit. Quae contra conclusionem moveri possunt a gumenta, partim soluta suerunt iis locis, in quibus actum est de medio , in quo Deus videt creaturas possibiles , partim quoque solventur inserius , cum agetur de efficacia divinae volunt,
f. IV. Vtrum Deus in decreto absoluto videat f
tura libera ordinis supernaturalis, ad statum naturae lapsa pertinentia.
Not. Futura libera, alia sunt absolute sutura , alia conditio nate e de medio in quo utraque cognoscuntur, est hic agendum. CONCLUs. I. Deus in decreto absoluto de conserenda gratia per se efficaci, tanquam in medio, videt sutura libera absoluta ordinis supernaturalis, ad statum naturae lapsae pertinentia. Ita Thomistae omnes contra Ludovici Molinae discipuloS. Probatur.In eo, tanquam in medio,Deus videt sutura libera ordinis supernaturalis,ad statum navturae lapsae pertinentia, in quo ejusmodi suturo rum
267쪽
Tum respectu, reperiuntur omnes conditiones ad medium requisitae: atqui reperiuntur in decreto absoluto de conserenda gratia per se efficaci. ergo in illo decreto,tanquam in medio, Deus videt futura libera ordinis supernaturalis, ad statum na turae lapsae Pertinentia. Probatur minor. Tres conditiones requiruntur , ut aliquid sit alterius respectu, medium cognitionis, nempe, ut re vera detur; ut prius sit cognitum,quam res cujus
est medium, ut sit ejusdem rei causa: Sed tres iular conditiones reperiuntur in decreto, de quo
Primo. Illud decretum revera datur: siquidem Deus, ex mero beneplacito, homini lapso coli turus est in tempore gratiam per se efficacem ad opera supernaturalis ordinis, quia ut dicetur intractatu de gratia) auxilium per se esseax est homini lapso necessarium ad singulos pietatis actus: ergo Deus ab aeterno tulit absolutum de cretum de conserenda homini lapso ejusmodi gratia : nihil enim a Deo fit in tempore,quod ais
aeterno non fuerit ab eo decretum.
Secundo. Decretum illud absolutum prius a Deo cognoscitur, quam futura libera,de quibus est quaestio: nam secundum nostrum concipiendi modum, illud a Deo prius cognoscitur, quod ex parte objecti prius est, quam aliud, nempe ob
eam rationem sol cognoscitur ante calorem: atqui decretum absolutum prius est ex parte objecti, quam futuritio actuum liberorum ordinis supernaturalis in statu naturae lapsae,quippe nullus ejusmodi actus futurus est, nisi post illud decretum, cum nullus sit futurus independenter a gratia per se efficaci, quae quidem cui mox dictum est praesupponit aeternum illud decretum. Tertio. Decretum absolutum est causa suturitionis actuum, de quibus est quaestio: scilicet est causa, cur Deus in tempore gratiam per se eme, cem largiatur: quippe ideo Deus eam largitur in
sempore, quod ab aeterno eam dare decreverit
268쪽
Differt IV. De Attributis in eris. 2 6s
gratia autem essicax est in tempore causa actuum
de quibus agitur ; cum c ut docet Augustinus , indeclinabiliter & insuperabiliter lapsam volu
tatem determinet ad actuum supernaturalium pro duetionem. Ex his patet, tres conditiones requisitas, ut alia quid sit medium cognitionis , reperiri in decreto absoluto de eonserenda homini lapso gratia per se essieaci: ae proinde sequitur,quod in illo decreto , tanquam in medio, Deus videat futura opera ordinis supernaturalis , quae ad statum naturae lapsis pertinent. Co MCLus Io 2. Deus in decreto ex parte Dei absoluto , & ex parte obiecti conditionato , . videt , tanquam in medio,futura ordinis supern turalis, quae aliquando erunt, si ponatur aliqua conditio , v. g. si praedicetur Euangelium, aut Patretur aliquod miraculum , aut quid similenat, homo ille convertetur.
Probatur . Deus ejusmodi sutura non videt independenter a sutura collatione gratiae per se
essicacis, quia sui iam observatum est) auxilium per se emcax , est homini lapso simpliciter neceΩsarium ad quemlibet pietatis actum : ergo Deus ea futura non videt independenter a decreto de conserendo in tempore ejusmodi auxilio. Illud verδ decretum, licet ex parte Dei sit absolutum, tamen aliquam conditionem supponit ex parte objecti, ut est aut praedicatio Euangelii, aut quδd Patretur aliquod miraculum: igitur illud decretum est ex parte objecti , seu ex parte creaturae ,
conditionatum. CONCLUs Io 3. Ea quae nusquam erunt ,
sed essent, si poneretur aliqua conditio , videntur in essentia divina. Probatur . Ea de quibus agitur, sunt mere possibilia, ut eapite sequenti dicetur: atqui me re possibilia, ut supra ostensum est, videntur in essentia divina, quae possibilium omnium rationes, notiones, ideas, continet. m. II. M C A-
269쪽
a66 Instit. Theolog. Pars LCAPUT R
Nol. I. a Parte rei non multiplex, sed una tantum, & quidem simplicissima, est in Deo scientia: nee mirum, eum cui suo loco dictum est) Dei persectiones sint omnino idem cum illius essentia, juxta illud Patrum axioma :Quidquid est in Deo, Deus est.
2. Licet a parte rei una sit, & quidem simplex in Deo scientia: tamen humanus intellectus multiplicem eum fundamento distinguit; ex multiplicitate nimirum objectorum, ad quae diu, na cognitio sese extendit.
3. Ex suppositione, quod multiplex in Deo scientia distingui possit, quaerunt theologi quotuplex distingui debeat. Circa celebrem eam quaestionem,duplex est authorum sententia:Tho mistae docent, duplicem tantum admitti debere et Simplicis nimirum intelligentiae , & Visionis et
Prioris autem nomine eam intelligunt, Per quam Deus videt res mere possibiles praecise sub rati
ne possibilitatis, seu abstrahendo ab omni exissentia, sive praeterita, sire praesente , sive futura.
Alteram asserunt eam esse, per quam Deus intu tur res existentes in aliqua temporis disserentia , seu quae sunt aut praeteritae,aut Praesentes, aut futurae.Ludovicus Molina in sua Concordia quaest. Σ3.art. q. Praeter duplicem illam scientiae speciem contendit, admitti debere tertiam, quam mediam
vocat. Ratio cinquit P est, quia inter res mere possibiles, & res existentes in aliqua temporis
differentia, datur tertia species rerum, earum nempe quae existerent , si poneretur aliqua conditio. Hi ne concludit, Deum per eam mediam
scientiam cognovisse suturam Davidis per Ceilitas proditionem, si in urbe Ceila usque ad Saulis adventum remansisset: Concludititerum, Deum Per
270쪽
Dissen. IV. De Attributis in specie. 267
Per eandem mediam scientiam cognovisse Sid niorum & Tyriorum suturam conversionem, si Christus apud eos praedicasset , secissetque viri tes , quas apud Iudaeos patrarat. Hor. Pluribus e schola theologis placet , quod licet daretur, illam mediam scientiam , cujus nomen Molina excogitavit , habere locum respectu futurorum liberorum ordinis naturalis,imo &respectu supernaturalium in statu naturae innocentis ; nullum tamen locum habere possit respectu actuum supernaturalium,qui ab homine lapso elici possunt. Ratio est inquiunt quia isti actus non autem illi,suturi non sunt, etiam condition, te, nisi. dependenter a gratia per se efficaci, ac proinde dependenter a decreto absoluto de eonferenda hujusmodi gratia si Christus praedicaret
Euangelium, aut patraret miracula, aut ejusmodi aliquod aliud extrinsecum contingeret. -y. Ut cum methodo haec celebris quaestio Pertractetur, quintum hoc caput Partiemur in Plures articulose in priore quaerendum est, an
adaequata sit divisio divinar scientiae in scientiam simplicis intelligentiae & in scientiam visionis: in altero, expendendum est, quid de scientia media senserit Augustinus: in tertio solventur argumen
ta , quae Μolinae discipuli pro sua scientia media
Vtrum adaequata sit divina scientiae divisis inscientiam Simplicis intelligentiae ct in scientiam Visionis. CON cI. Q Cientia Dei adaequate dividitur ino scientiam Simplicis intelligentiar& in seientiam Visionis. Probatur. Scientia Dei in eas species adaequat8
