Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

318 lassit. Theolog. Pars L

- , quia Deus absoluta voluntare intendis. Quae mox dicta sunt, confirmat idem Praesul trita apud Thomistas doctrina: certum est enim inquit , apud Thomsas , auxilium sussisiens, vespectu unius actus , semper esse essPax respectis adrerius ad quem efficiendum deerato absoluto divinae volu satis de atuae r adeoque apud illos omnis gratia U UFax alicujus effectus , ejus nMisum ad quem prorame ordinatur, O Deus absoluta voluntare sendis, juxta illud Isaiar Verbum quod egreditur de

ore meo, non re eranum ad me vacuum; sed faeiet qua- σψnque volui.

Ioannes Baptista Gonetus sui Clypei Thom linici tomo I. editionis Parisiensis pag. 3 8. scribit

Telatum mox articulum,eum quatuor aliis ad gratiam per se efficacem spectantibus , probatum fuisse ab Alexandro Papa VII. quippe qui i quit Brevi dato Romae die 20. Iulii anno ad Gallicanos Episcopos rescripserit, se eis gratulari , quod eorum exemplo, consilio & opera plures c ii haud dubie qui a quibusdam ad eum summum Pontificem delati fuerant, quasi gratiam per se efficacem Calvinistieo sensu tuerentur in ad saniorem doctrinam intacti sui sient. Illud Breve de verbo ad verbum descriptum legere est apud

eundem authorem P. 378.

CAPUT VI. Virum Dei voluntassi absoluta.

2 Ot. I. Q Tatus quaestionis est, utrum Deus O quascumque causarum secundarum Sperationes velit non praecisa nec praesupposita in instanti naturae earumdem causarum determinatione : an vero eas velit tantum post pra visam ac praesuppositam ejusmodi determina

tionem .

Nol. 2. Circa eam quaestionem triplex est authorum sententia. Nonnulli recentiores, quibus Praei-

322쪽

Dissert.IV. De Attributis in specie. 3Iς

praeivit Ludovicus Molina, dolent, Deum non elle absolute, sed tantum conditionate , actus liberos creaturae rationalis, sive sint naturales , sin sint supernaturaleS.

E contra plures Thomistae, post Bannem &ΛIvarem, contendunt,Deum absolute velle quascumque ereaturae operationes, sive sint ordinis naturalis, sive supernaturalis; sive ad statum naturae innocentis pertineant, sive ad statum natu-Tae per peccatum corruptae. Alii Theologi media incedunt via, scilicet latentur, Deum absolute voluisse ab aeterno creaturarum actus necessarios,

imo & liberos, qui in statu naturae lapsae ordinis sunt supernaturalis: sed negant,idem ferri debere judicium de actibus liberis ordinis naturalis, aut supernaturalis, si ad naturae innocentis statum

pertineant: hincque concludunt, Deum ab arte no non praedefinitue absolute, sed tant o ditionate , sanctorum Angelorum perinvrran. tiam, Mami casum etiam pia es sumptum h diernam Petri deambulationem, & ita de caeteris '. concludunt E contra, nullum in statu nati taelapse fieri opus supernaturale, quod Deus ab aeterno ab Iute non voluerit, ac praedefinierit . Quid nos de ea controversia sentiamus, subsequentibus articulis aperietur.

ARTICUL Us I.

An Deus absolute praedefinierit causarum necessariarum esseditus.

CONCL. Y Eus absolute praedesiniit ab arter-O no quoscumque causarum necessariarum effectus. Probatur. Id Deus absolutὸ ab aeterno voluitae praedefiniit, ad quod in tempore physice prae- determinat: atqui in tempore physice praedeterminat ad operationes causarum, quae necessariae

sunt: siquidem causae necessariae se ipsas determi- Ο nare

323쪽

nare non possisnt: nam, ex physicis, non operantur, nisi per motum localem: se ipsas vero de. terminare non possunt ad motum localem; quippe quantumcumque subtiles supponantur, rem1nent intra materialitatis gradum; proindeque si semel sint sine motu, sic permanebunt semper sdonec ab aliqua causa extrinseca moveantur.

ARTICUL Us II. Vtrum Deus absolute praede ierit actus In

beros creatae voluntatis. Co Ne L. I. Eus ab arterno absolutὰ previ definiit operationes super naturales voluntatis per peccatum lapsae. Probatur. Ex mox dictis, id Deus ab aeterno absolute voluit ac praedefiniit, ad quod in tempore physice praedeterminat: atqui Deus in tempore physice praedeterminat voluntatem lapsam ad quoscumque actus supernaturales: quippe ut dicemus in Tractatu de gratia θ voluntas per peccatum lapsa nullum prorsus Pietatis actum elicit, nisi ad eum per gratiam ex natura sua efficacem realiter ac physice Praedeterminetur. CONCLUSIO 2. Deus ab aeterno ab Iute nec voluit, nee praedefiniit actus liberos ordinis naturalis: imδ nec supernaturalis, qui ad innocentis naturae statum pertinent. Probatur. Deus in tempore non praedeterminat voluntatem lapsam ad actus ordinis naturalis, nec innocentem praedeterminavit olim ad eos, qui erant ordinis supernaturalis: ergo Deus ab aeterno absolute nec voluit, nee praedefiniit illos actus. Consequentia patet ex eo, quod si Deus quidquam Praedefiniat, ad cujus tamen executionem eXpectet in tempore praeviam voluntatis creatae determinationem, non erit omnino cer

tus de suturitione rei, quam absolute praedefinie

rit: quippe voluntas sibi relicta, ad aliud in illo

Diuiti so

Corale

324쪽

Dissere.IR De Attributis in specie. 3a I

priori Deo incognitum serte se determinatura est. Anteeedens quoad secundam partem suse probabitur in tractatu de gratia: Q Ioad priorem autem ostenditur ex inutilitate physicae praemotionis , aut Praedeterminationis, respectu actuum liberorum ordinis naturalis : quippe ideo tantis admitteretur, aut ad salvandam causarum seeundarum subordinationem ad primam, aut adsundandam divinae scientiae certitudinem de illorum actuum futuritione: atqui nulla est duplex illa ratio ; nam I. creatura sat intelligitur Deo subordinata tum per summam,quae illi essentialis est, dependentiam, in eo positam, quod habeat esse a Deo& per creationem & per jugem con servationem, quae c ut aiunt pnilolophi ) continua est rei productio: tum etiam Per concursum simultaneum, quo, secundum tritam in scholis sententiam, indiget ad omnes & singulos actus, etiam ad ipsam sui determinationem. 2. Deus c ut superius ostensum est θ ab aeterno praevidit suturos actus liberos ordinis naturalis in se ipsis prout in essentia divina repraesentantur : ergo s

Objicies I. Creatura rationalis non potest si metipsam determinare ad actus liberos ordinis

naturalis: ergo neces e est, ut ad eos a Deo prae determinetur . Probatur ant. Causa indifferens ad agendum & non agendum , non potest sem tipsam determinare: atqui creatura rationalis

est indifferens ad agendum &non agendum zergo, &α Major sie ostenditur. Quod est indifferens ad esse&ad non esse, non potest sibimet dare esse: eo enim principio nituntur argumen ta,quibus tum theologi, tum philosophi probant existentiam entis cujusdam necessara existentis, a quo contingentia existentiam acceperint: ergo a pari, quod est indisterens ad agendum Senon agendum , semetipsum determinare non

325쪽

gra Institi Theolog. Pars I.

Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. neg. maj. Ad 3. neg. conseq. Ratio disparitatis est, quia quod non existit, non habet esse, nec illius principium , cum nihilum nihil Omnino possit: e contra potentia indifferens ad agendum & non agendum habet in suo esse principium suae determinationis, cum, si sit rationalis & libera, ut supponitur, possit estentialiter agere, aut non agere. Objicies x. Si Deus absolute non pra definiat actus liberos etiam ordinis naturalis, determin tio voluntatis creatae concipietur latura in instanti rationis ante Dei praedefinitionem: atqui

id absurdum est; siquidem illa determinatio esset

a Deo independens: eam enim Deus non causaret, eum non sit rerum causa, nisi per praedefiniationem absolutam. Resp. ad I. cossc. maj. n. min. Ad a.& 3. negoant. Ratio est, quia licet creaturae determinatio non causetur a pra definitione absoluta, caus eur tamen saltem mediatὸ a Deo, a quo illius causa , creata nempe voluntas, estentialiter pendet ;i md & immediate , per eonservationem nimirumae per concursum simultaneum. Objicies 3. Determinatio creaturae ad age

dum, est novum aliquod ens 3 non enim est nihil : ergo debet immediate causari a Deo; qui'pe Deus est immediata causa omnium entium e Atqui a Dco immediate causari non potest, nisi ver praedefinitionem absolutam, & per physicam

Praemotionem: neque enim Per creatae voluntatis conservationem, aut per concursum simultaneum, causari potest: siquidem nec conservatio, nee concursus sunt eausa determinationis, licEt

eam comitentur.

Resp. ad I. neg. ant. Ad a. nego non dari medium interens & nihil: datur nimi iam modus entis, seu certa ratio existendi: id patet in cera, evius figura non est ens reale, ab ipsa cerae substantia distinctum; neque etiam est merum nihil , sed est modus quo cera existit. Sic determinatio

326쪽

Disseriau. De Attributis inspecie . 323

creatae voluntatis non est ens aliquod reale, ab ipsa creata voluntate physicὰ distinctum ; non est etiam nihil , sed aliquid medium , nempe modus, qui de novo advenit voluntati, seu ut loquuntur ) nova illius modificatio. Objicies 4. Sententia, quae asserit, Deum non praedefinire absolute, nec physice praedeterminare actus liberos ordinis naturalis , repugnat principiis S. Thomae: ergo est rejicienda. Pr batur ant. I. S. Τhomas asserit, nullam dari ea sam divinae voluntatis: cum inquit I. p. q. I9art. s. 9 Deus un, eo O simplicissimo actu velit om nia in sua bonitate , ejus voluntatis nulla prorsuseaufa est. Atqui daretur illius causa: si enim quaeratur, cur Deus Voluerit ab aeterno, & velit in tempore actus liberos ordinis naturalis, respondendum erit,ipsum eos quondam voluisse & nunc velle, quod in priori naturae ad eos se se determinatura sit creata voluntas. 2. Idem S. Doctor reducit actuum libertatem non solum ad creatam voluntatem, sed etiam ad ipsam voluntatem divinam , tanquam ad primam illius radicem: uuod inquit 6. Metaph. lect. 3. res sit necessario , vel contingenter , dependet ex causa altiori , quae est eausa entis in quantum ens , ὰ qua ordo necessit sis o tantingentiae provenit. Si autem divina voluntas sit prima radix libertatis, quae reperitur in actibus voluntatis creatae Oeeesse est, ut in instanti naturae agat ante voluntatem creatam: a

consequenter, ut praedefiniat, & praedeterminet illius actum: Volumiate Dei ait S. Thomas I. ad Annib. dist. 47. quaest. unica, art. 4. non solum res in esse preducuntur , sed etiam rebus produ-

cendis modum, quo producantur , praedeterminavit.

Resp. ad I .neg. ant. Ad cujus priorem probationem, dist. ant. Voluntatis divinae nulla est causa necessaria, cone. ant. nulla est causa libe

ra x neg. ant. Determinatio creaturae non est causa necessaria divinae voluntatis, seu cur Deus velit

o o hunc

327쪽

hunc vel illum creaturae rationalis actum: sed est causa libera, quam scilicet elegit ipse a voluit enim se se adstringere ad concurrendum adactum, ad quem se se determinatura esset creata voluntas. Ad alteram probationem, dist. ant. Deus,ex S.Thoma,prςdeterminavit in ipsis causis

modum quo res producuntur, conc. ant. in causarum operationibus, neg. ant. hoc est , Deus siecausas disposuit, ut ex aliquibus causis estectus orirentur contingenter, ex ali is vero necessario emit autem Deus inquit s.Doctor I. P. q. I9. art.

8. 9 quaedam fieri neeesparsi , quaedam eonttagente ideo quibusdam essectibus aptaevit eausas necesserias, quae demere non possunt , ex quibus effectus de meees itare promeniunt e quibusdam autem aptavis causas contingentes defectibiles, ex quibus esse a

mingenter Geniunt.

ARTICUL Us III. Vtrum Deus absolute praedefinierit mat

riale peccati. Cotic L. Tri Eus absolutὸ non praedesiniit ab

Lin aeterno materiale Peccati. Probatur T. Ex dictis articulo superiore, Deus ab aeterno nullum actum liberum ordinis naturalis absolute praedefiniit: atqui materiale Peccati est actus liber ordinis naturalis: ergo Deus illum ab aeterno absolute non praedefiniit. Probatur 2. Videtur, quod Deus laret eausa Peccati, sumpti etiam secundum sormale : quiΡ- Pe ille censetur esse causa peccati, sumpti etiam secundum formale, qui absolute praedefinit id quod cum eo est necessario conjunctum: non enim ob aliam rationem homo, qui in sornicationem incidit, est causa sornicationis, sumPtae etiam secundum malitiam , quam quod velit id quod cum ea malitia est necessario conjun

328쪽

Differt. IV. De Attribui. in hecie . 323

Probatur. 3. Deus in tempore non praedete minat physice ad materiale peccati: ergo ab arten. no absolute illud non praedesniit . Probatur anta Si Deus physice praedeterminaret ad materiale peccati, magis quam diabolus provocaret hominem ad peccatum , sumptum etiam secundum formale: atqui impium est consequens: ergo&antecedens. Probatur maj. Ille magis provocat

ad se se peccati , cujus actiomagis est apta ad inclinandum ad formale peceati: sed actio Dei magis esset apta ad inclinandum ad sormale pe cati , quam actio diaboli: nam actio physica &ex se essicax, magis est apta ad inclinandum adsermale peccati, quam actio mortalis, quae Perse non est eficax: atqui actio Dei esset actio physica & ex se essicax, cum e contra actio diaboli sit tantum moralis, & minime essicax , posita nimirum in externa suasione, quae ab eo fit, dum imaginationi proponit objecta, quibus ad eorum desiderium voluntas titilletur. Confirmatur ex eo, quδd nemo qui praeoccupatione liber suerit, negabit , praedeterminatio. in physicam ad actum venereum, scilicet mo-

eum externum membrorum ad eum actum , ma

, .s aptum esse ad inclinandum hominem ad malitiam luxuriae, quam externa tantam ejusmodi actiis repraesentatio in imaginatione ; non inficia. bitur, actum physicum quo quis indeclinabiliter& insuperabiliter saepius ori vinum infunderet,

magis aptum esse ad inclinandum hominem ad ebrietatem, quam actus quo quis repetitum vini haustum tanquam gratum in imaginatione re

praesentaret; non dubitabit afferere , quin is oui manum impellit ad impingendum inimico col, Phum, magis provocet ad vindictam, quam is qui id externe tantum suadet: idem quoque dici debet de homicidio, ac caeteris tum facinoribus stum flagitiis.

Probatur 3. In systemate de quo est quaestio Adamus Prςdeterminatus ad physicum vetiti star

329쪽

316 . Institi Theolon Pars I.

ctus esum, hae ratione de Deo conqueri potuis.set: Cur me inopinantem, inconsultum, nulla habita ratione internae meae dispositionis , dete minasti ad eapiendum vetitum fructum, ad decerpendum eum ex arbore, ad immittendum in os, ad atterendum dentibus Libere quidem eo sensi tuae praedeterminationi, sed penes me non fuit eficere, ut actus ille physicus, quem te yrmmovente exercs, non fuerit vetitus; nempe tua praemotio contigit post sactam a te illius actus prohibitionem. Praeterea tantiim abest , ut Deus esum fructus vetiti castigare debuerit in Adamo , quin potius eum ipsi debuit laudi vertere: siquidem propter id Deus Adamum eastigare non debuit, sed potius compensare, in quo Adamus divinae voluntati se se conformem exhibuit:atqui Adamus in esu fructus vetiti sese consormem exhibuit divinae voluntati: nam revera Deus voluit actum , ad quem Praemovit ac praedeterminavit . Adeo divina voluntas , etiam beneplaciti, si nobis rerib innotescat, ut innotesceret Per praemo tionem physicam, est morum regula , ut doceat Augustinus, Ecclesiam non oraturam pro aliquo homine in hac vita desente , si illius reprobatio ei certo eonstaret: Sa de aliquibus inquit lib. 21. de Civit. Dei cap. 24.) ita Ecclesia certa eiset,

tit qui fiunt illi , etiam nosset, qui Uere adhue in hae visa sint constitui si tamen praedestinati sunt in ignem

aeternum ire eum diabolo, tam pro eis non orarer

quam pro ipso. Probatur 4. variis Augustini principiis. s. D ctor. lib. de praedestinatione SS. non semel alierit I. hoc esse discrimen inter praedestinationem& praescientiam, quod praescientia latius pateat quam praedestinatio, hoc est, quod quaecumque Deus praedestinavit , praescierit quoque I

sed quaecumque praescivit, non praedestinarit. Aliserit a. Deum ea tantsim ab aetemo Praede stinata, quae ipsemet sacturus erat in tempore.

Atqui si Deus ad materiale, seu ad actum physio

330쪽

Disserti N. De Attributis in Oetae. 3 27

eum peccati physee praedeterminaret, fictilium effet illud discrimen: nihil enim esset praescitum quod ante non fuisset praedesti natum . 3. Idem Sanctus Augustinus in Enchiridio cap.9s. docet bipartitam este divinam providentiam, quatenus vult, saetique alia, &haec sunt bona: alia vero nec velit, nec faciat, sed solum fieri permittat,& ista sunt malar atqui , in adversariorum systemate, selia foret Augustiniana illa providentiae divisio: siquidem nth I esset, quod a Deo non fieret, quodve permitteretur tantum ab ipso fieri. 4.

Idem S. Doctor libro I. de Genesi ad litteram sedistinguit inter naturas & voluntates, ut Deus omnes naturas creet, ὸ voluntatibus vero bonas adjuvet ac amet, cum e contra malas nec adj

vel nec amet: atqui id falsum esset, quippεα bonas & malas adjuvaret a utrasque nimirum physice praedeterminaret ad quemcumque sive

bonum sive malum actum. . . iNee valet solutio adversariorum contendenistium , id quod ex Augustino praescitur , & non praedestinatur, esse non actum physcum , sed malitiam peccati; malas voluntates, quoad illam malitiam, non adjuvari a Deo: permitti eam ,

non autem essici.' Non valet, inquam : nam r. Augustinus in exemplum eorum, quae a Deo fiunt ae praedestinantur, adducit supernaturalia pietatis opera: censuit ergo, quae naturalis sunt ordinis, ut est materiale peccati, ad praedestinationem non pertinere: 2. Cum asserit, permitti a Deo peccata,

nusquam distinguit inter actum physicum,& malitiam quae ex eo resultat: 3. Id Deus non censetur tantam permittere, quod impedire non potest e atqui ex suppositione, quod praedestinet ac praedeterminet ad actum physicum peccati, non potest impedire, quin malitia ex eo resultet: V. g. posita praedeterminatione hominis soluti adactum venereum, non potest impedire , quin eκ illo actu venereo malitia resultet.

SEARCH

MENU NAVIGATION