Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

318 Institi Theolog. Pars

Objietes r. Augustinus lib. 3. de Τrinit. eap. . asserit , Deum esse causam primam omnium omnino motionum, sive corporeae sint, sive spirituales: ergo est causa phylicae motionis,seu actus physici, qui in peccato reperitur. Resp. dist. ant. Est omnium causa , quod nihil

fiat praeter ejus voluntatem, conc. ant. quod ad omnia praedeterminet ac Praedestinet, neg. ant.

hoc est , voluit Augustinus, nihil fieri nisi a Deci

aut iubente , aut permittente. Objicies a. Augustinus non raroldocet,Deum ordinare non tantum bona, sed etiam mala op ra : illius voluntatem semper esse invictam ac efficacem: atqui ea non sunt vera, nisi ex suppositione, quod Deus ad omnia, ad ipsum etiam peccatum sumptum secundum materiale , praedestinetae praedeterminet: ergo, &c. ResP. cunc. maj. neg. min.Nam I. Ordinat mala, qudd impii non sinantur, quodcumque voluerint, flagitium committere, sed in hoc tant*m aut in illud ruant pro Dei voluntatis beneplacito: ita lib. de praedestin. SS. c. I 6. ipsemet Augustin. resin Pondet. 2. Eodem Augustino teste, Enchiridii cap. IOO. eo tantum sensu invicta semper est Dei voluntas, quod aut non fiant mala, quae volunt te beneplaciti non vult fieri; aut si, eo permitte te, fiant, impunita non remaneant.

QUAE sTIO XII. De Dei libertate.

ron Ethodi causa hὶe quatiemus I .utrum IVI. libertas Deo conveniat: a. Per quid Deus constituatur liber: 3. quodnam sit divinar libellatis objectum.

332쪽

Disserti N. De Attribui. in ecte. 329

CAPUT PRIMUM. Vtrum libertas Deo conveniat.

C o N C L.π Ibertas convenit Deo. Mi Probatur I. ex Scriptura, qua docemur, vim electivam, quae est idem cum liberi, te, Deo convenire : uuaecumaue verba sunt Psal. I 34. Dominus voluis, feeit. Ad Rom.Q. Cujus vult miseretur, o quem vult, indurat. Epistolae Iacobi

c. I. Voluntarie genuit nos verbo veritatis.

Probatur 2. ex Patribus, qui pamuri afferunt Deum potuisse non condere mundum quem com didit: non induere humanam carnem quam i duit : S ita de caeteris Dei operibus ad extra: e go docuerunt, Deum esse liberum, etiam ex suppositione, quδd libertas in suo conceptu indifferentiam activam , seu agendi aut non agendi potestatem, importet. Probatur 3. rationibus theologicis. I. Deus

cui suo loco dictum suit ) omnes omnino perfectiones complectitur: atqui libertas est perfectio: ergo, &c. 2. Ubi est indifferentia judicii, est libertas:atqui respectu plurium operum est in Deo indisterentia judicii, seu in plerisque suis operibus non videt omnem rationem boni: ergo, &c. Objicies. Libertas dicit electionem: atqui sex Damasceno, de fide orthodox. cap.22. in Deo non est electio: ergo, &c. Resp. conc. maj. dist. min. Non est electio prout in nobis viatoribus reperitur, conc. min. simpliciter & absolute, neg. min. In nobis Viato

ribus electio dicit consultationem , seu rei ignotae inquisitionem; in Deo vero eam non includit: quippe Deus omnes appositae Partis rationes uno velut intuitu percipit.

333쪽

33o Instit. Theolog. Pars LCA P u T ILPer quid Deus constituatur liber.

Mi. I. Dei voluntas i ut praeeedentiearite dictum est θ denominetur libera, necesse est, ut ea denominatio ab aliqua forma petatur: quaenam verδ sit ea serma, hie cum scholasticis inquirimus. Ol. 2. Difficultas, de qua agitur , evanescit in eorum philosophorum sententia , qui contemdunt , omnem actum voluntatis elicitum ex deliberata ratione, esse liberum libertate essentiali: nam, ea opinione supposita, constat,sermam perquam Dei voluntas est essentialiter libera, esse ipsum Dei velle, seu actum, qui licet necessarios deliberate tamen a voluntate procedit. Dr. 3. Nodus qui plane evanescit in systemate

quod modo retulimus,multum torquet auth res quibus placet, indifferentiam activam, seu potestatem agendi aut non agendi, quam exercitii seu contradictionis appellant, esse de essentia libertatis: oportet nimirum,ut in Deo reperiant actum

necessarium cum quidquid est in Deo, ipsi necessario competat, 9 qui tamen efficiat, ut Dei voluntas sit indisterens, seu potens sit ad age

dum aut non agendum.

Nol. 4. Aureolus , cui nonnulli subscripsere , ut se ea difficultate liberet,contendit, Deum coninstitui sermaliter liberum per denominationem extrinsecam, ortam ex actione Dei in creaturis recepta. Τhomistarum schola passim docet, id fieri per ipsummet actum necessarium, seu volitionem, non quidem in se & absolute sumptam , sed prout respicit creaturas, ac eas connotat Per modum termini: Unde, ex illis theologis, libertas Dei auo dicit, unum in recto , nempe actum necessarium ι & alterum in obliquo, scilis

334쪽

CONCLUs Io I. Deus non constituitur sor maliter liber per actionem Dei transeuntem, in creaturis recePtam . . Probatur. Antequam Deus aliquid ageret ad extra, erat vere liber: quippe libertas ei convenit ab aeterno , actio vero ad extra ei tantum convenit in tempore: ergo , &c. CONCLUSIo 2. Forma , per quam Deus constituitur liber , est actus immanens , seu velle a non quidem prout terminatur ad bonitatem divinam, sed prout terminatur ad crea

Probatur prior pars. Dei libertas constituitur per aliquid Deo intrinsecum, cum sit persectio ipsi intrinseca: atqui solus actus immanens est

Deo intrinsecus: ergo, &c. Ρrobatur altera pars . Actus immanens , prout ad divinam bonitatem terminatur , est necessarius : neque enim Deus potest non amare suam bonitatem : atqui actus, prout necessarius , non constituit libertatem, cum liberum opponatur necessario. E contra Dei velle , prout ad creaturas terminatur, vere est liberum ; ita enim creaturas habet Pro termino, ut eas potuerit non habere: quippe non est in Deo aliquis actus, qui a creaturis non sit omnino independens: ergo, &c. Objicies I. Actus Dei immanens non potendeficere: h. prout terminatur ad creaturas, est Deo extrinsecus: ergo non potest esse forma,quae

illum intrinsece constituat liberum: 3. libertas in creatis distinguitur ab actu necessario: ergo dcin Deo . . .

Resp. ad I. actum Dei immanentem posse deinficere seeundum id quod dicit in obliquo, sea secundam terminum, licet deficere non possit se- eundum id quod dicit in recto: priori tantum ratione, non autem posteriore consideratus, Dei libertatem constituit - . . Resp. ad 2. conc. ant. neg, conseq. idque Palee

335쪽

332 Institi Theolog. Pars L

in mysterio Incarnationis, in quo Verbum denominatur intrinsece unitum humanitati per actio nem,quae non ipso Verbo , sed in sola humanit,

te recipitur. Resp. ad 3.conc. ant. neg. conseq. Ratio disparitatis est, quia Deus est actus purissimus ;proindeque nihil potest in eo esse, quod se habeat Per modum Potentiae & actus, seu recepti &xecipientis.

CApDT III. suodnam sis objectum divinae libertatis .

I. T Lures sunt theologi, qui docent, es-x sentiam libertatis nullam includere indifferentiam sive specificationis, sive exercitii, seu , ut alii loquuntur , contrarietatis, aut comtradictionis: sed contendunt, positam esse in sola volitione deliberata, quamvis omnino necessaria, id est, quamvis non possit non esse. Qui se sentiunt theologi , concludunt , Deum essesberum non tantum circa operationes ad extra , sed etiam circa operationes ad intra ; Uerbi nimirum generationem , productionem Spiritus sancti, amorem justitiae, ac aliorum divinorum

attributorum.

Nee id mirum est cinquiunt) nam Deus verum habet dominium in illas operationes , quippe fiunt, quando vult; & si per impossibile, nollet,

non fierent; eliciuntur cum reflexione, cum advertentia, eum electione: ita ut si cui jam dictum est θ per impossibile Patri daretur optio non generandi Verbum, ipsum tamen generare eligeret. Irat. 2. Aliis theologis passim videtur , quod libertas non tantum secundum statum in quo , viatorum respectu, reperitur, sed etiam secundam essentiam, stare non possit sine indifferentia, seu potestate agendi, vel non agendi , aut eligendi objectum, vel ejus contrarium, servato ODdine

336쪽

Differt. IV. De Attribui. insperie. 333

dine finis, hoe est, in iis quae ex se ultimo sini

non opponuntur.

Inde vero concludunt T. Deum non esse liberum circa operationes ad intra, ut sunt generatio Verbi, amor divinar essentiae , licet eae operatio- nes sint voluntariae,& cum reflexione fiant. Comcludunt r. Deum esse tantum liberum in operationibus ad extra, circa media quae conserunt ad

illius gloriam ; quamvis circa ipsum finem , id est, circa suae gloriae amorem liber minimὰ sit. Ol. 3. Authoribus hujusce postremae opinionis adhaeremus. Rationes quibus nitimur, lector fuse pertractatas reperiet inserius in nostro Tractatu de actibus humanis in genere.

De providentia.

Ot. Vae spectant ad Dei in res ereatas providentiam, ad hare capita red cuntur: I. quid sit providentia : 2. utrum detur: 3. quodnam sit illius objectum: 4. utriunsemper suum finem assequatur.

CAPUT PRIMUM.

Gaid sit, ct utrum detur providentia.

CONCL. I. DRovidentia recte definiturRatio I. Praeexistens in mente divina ordinis rerum in finem. Explicatur definitio. Vox ista, Ratio, idem signincat ac idea, seu cognitio. Hae aliae, Praeex pens in mente divina , signifieant, providentiam esse priorem rebus,quae in finem diriguntur. Ista, ordinis, ostendit, rationem illam quae in mente divina praeexistit, esse cognitionem practicam squa nimirum res ad aliud diriguntur . Tandem iste terminus, In finem, intelligitur de ultimo ehunc

337쪽

334 Instit. Theolog. Pars L

hunc Deus, cum sit provisor generalis , sibi pro-

Ponere debet.

Iam vero ea definitio sic probatur. Per eam providentia disteis I. a scientia practica, quod haec aeque sit de fine ac de mediis , ista vero de solis mediis: x. differt ab ideis , quod ideae sint rei exemplari providentia sit rei relatio, seu directio in finem: 3. dissert a lege aeterna, quod lex aeterna

secundum nostrum concipiendi modum, in Deo praecedat providentiam , sicut causa praecedit essectum; quippe Deus per providentiam res ordinat in finem ex aeternae legis impulsu & motione: suadet nimirum lex aeterna , ut creata omnia indebitum finem ordinentur. CONCLus Io 2. Tum fide , tum rationis i mine , constat dari in Deo providentiam. Probatur I. iis omnibus argumentis, quibus hujusce Institutionum nostrarum tomi initio Dei existentiam adstruximus: adstrui nimirum non potest Dei existentia , quin asseratur illius in res creatas providentia. Probatur 2. iis Scripturae loeis , quibus doeemur , omnia Dei oculis Patere , omnia ab eo g bernari, ipsum de omnibus iudicarer nam omnia videre, regere, de omnibus judieare, idem est, ae rebus providere. Probatur 3.Inditum a natura testimonium noritotest esse falsum, quippὸ naturae author nec talisi nee fallere potest: atqui a natura inditum est nobis providentiae testimonium; nam anima Praeiudiciis libera Deum timet , vult eum sibi esse Propitium: is autem timor, illud desiderium,pra

supponunt innatam nobis providentiae praesensionem; unde, ut advertit Tertullianus, anima in hos erumpit motus: Deus videt omniar Deo eonD--οι Dein reddes: Deus inter nos judicabis .

338쪽

Differt.IT De Attribui. inscie . 33sCApuae II. De objecto divina providentiae.

TYIe objecti nomine intelliguntur ea,ado quae se extendit Dei providentia equaerendum est igitur I. utrum se extendat ad res necessarias: χ. utrum ad liberas: 3. an ad ipsa

etiam Peccata CONCLUs Io I. Omnes ereaturae necessariae subjaeent Dei providentiar. Probatur. Creaturae necessariae duobus modis possunt considerari, in genere nimirum, & secum dum speeiem: atqui quovis modo considerentur sdivinae providentiae subjacent. Frinis. Mirabilis ae constans ordo qui elueet in Universi partibus, nee esse ,nec cogitari potest absque sapientia quae illis praesit, easque guber

net.

Meundo . Euangelium sie Dei providentiam commendat, ut vel minima & maxime vilia illi

subjiciat: Respieire sinquit Christus Matth. 6. in

volaritia caeli, quomam nonserunt, neque metum, neque congregant ta horrea , ct Pater vestre coelestis

p cis ilia.... considerate lilia agr. ..... Si autem -- num agri quod hodie est, se eras in Asianum muta rur, Deus sie vestit, ese. Eandem Dei curam ad passeres & hominis capillos extendit: Nonnes ait cap. Io. duo passeres assem euut, in unus ex Alis non eadet super terram , sine Patre 'estros V pri autem eapilli eapitis omnes numerati sunt. Idem argumentum prosequuntur Patres, ut videre est capud Irenarum lib.2. cap. s. Augustinum libris Io. II. de Civit. Dei. Tertio. Deus est omnium ae singularum rerum non tantum causa efficiens, sed etiam ultimus G nis: ergo quemadmodum nulla res est, cui non det esse, ita quoque nulla est, quam in finemnon

dirigat: non enim minus est infinitus in ratione

339쪽

3 3 6 Instit. Theolog. Pars L

eausae finalis , quam in ratione causae efficien

tis a

CONCLUs Io 2. Quaelibet creatura liberatum secundum substantiam , tum secundum suos actus liberos, divinar subjacet providentiae. Probatur prior pars. Si ut superiori conclusione demonstratum est9 Dei providentia ad minima quaeque ac maxime vilia se extendat, a soditiori extendit sese ad substantiam, seu ad corpus& animam hominis. Christi ipsius est illud am mentum : Nonne sinquit vos magis pluris estis illis e .... uuanto magis vos modieae Dei φProbatur altera pars.Scripturae testantur,actu liberos esse sub Dei potestate: cor reris verba sunt Proverbiorum 2I. in manu Domini: quom que voluerit , inelinabit illud. Dei voluntati as Icribunt omnes humanos eventus: Eon est hominis via ejus Ieremiae Io.) nec viri,ut dis migressus suos. Asserunt Deum, aut remuneraturum s aut castigaturum libera hominis opera: Reddet tin cuique secundum opera ejus r atqui ea quae sunt sub Dei potestate, quae a Deo diriguntur, quorum Deus est judex, subjacent divinae providentiae: ergo s Sc. CONCLUs Io 3. Peccata tum secundum materiale, tum secundum formale sumpta , subjacent Dei providentiae. Probatur. Primo. Peccata, secundam esse mainteriale sumpta , sunt actus humani ac liberi: a

qui ut superius dictum est ) actus liberi subja

cent divinae providentiae: ergo , &c. Secundo. Peccata sumpta, secundam formale, nihil aliud sunt, quam privatio debitae rectitudinis: sed ea privatio subjacet Dei providentiae 3 nam quamvis Deus nec eam jubeat, nec in eam influat, tamen Permittit, ac ordinat in bonum: Neque enim Deus omnipotens inquit Augustinus Ench. cap. XI. ullo modo sineret mali esse aliquid in operiabus f , nisi usque adeὸ esset omnipotens O bonus int benefaceret etiam de malo.

340쪽

Dissen.IV. De Attribμtis in specie. 3 37

objietes t. Si generalis in res omnes pro viis dentia admitteretur, nihil fieret casu , fortu, to : atqui multa fiunt casu & sortuitδ: ergo, &c. Resp. dist. min. Multa casu & fortuit. fiunt secundum opinionem nostram; Plerumque enim ignoramus tinem, ad quem ex intentione Dei diriguntur, conc. min. secundum rei veritatem , neg. min. quippe nihil omninis fit, quod ut ait Augustinus) non de aula summi imperatoris aut jubeatur, aut Permittatur et hincque concludit fortunae nomen usurpari non debere a Christianis, quibus persuasum est,omnia Dei nutu guberis

nari: hinc lib. I. retract. Cap. I. eum poenitet , quod adversus Academicos scribens , nonnu quam fortunae nomen usurpasset.

Objicies x. Multa frustra fiunt in rerum nat ra: ergo omnia & singula non subjacent divinae providentiae. Resp. dist. ant. Multa fiunt frustra per respectum ad causas particulares , cono ant. Per reΩpectum ad provisorem generalem , neg. annis

Causae particularis desectus est effectus ipsiusmee providentiae, quae sic res ordinavit, ut dum esse quae starent, aliae deficerent: is autem desectus idem praestat in Universo,quod umbrae in tabellis conserunt : Divisit Deus inter lueem se tenebras inquit Augustinus lib.de Genesi ad litteram c. s.

ne vel ipse privationes non haberent ordinem , Demcuncta regente , atque --niserante .... Vmbrae in

picturis eminent ora quaeque distinguunt, ac non sp tae , sed Oriane placent. Objicies 3. Impii ut plurimum agunt prospe re, divitiis affluunt, nec ullam Pene in Partem veniunt molestiarum,quibus obsidetur vita: pii econtra adversis premuntur, in summa versantur rerum inopia, morbis, aliisque vitae calamitatibus premuntur: atqui, si Deus humanis rebus Provideret, id minime contingeret; alioquin injustus foret, quippe solis nocentibus debitam Pinnam, infligeret piis&innoxiis: ergo, &c. . V. P Rei.

SEARCH

MENU NAVIGATION