Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

1 8 Instit. Theolog. Pars L

iam aetemam e sta quosdam ρ destinaνit ad momtem: 2. 2uoniam non vult Deus , omnes homines

falxos fieri , sed tantum eos , qui Disantur : 3. Iuod non pro totius mund, redemptione, id est pro omnium hominum salute se redemptione , Dominus in salvator noster Iesus Christus sit erue xus, mortuus: sed tantum pro iis qui salvantur. Atqui

eos errores PrOPugnare coguntur , qui docent

gratuitam esse praedestinationem ad gloriam: neque enim dici potest, quod Deus velit eorum salutem , quos non eligit ad vitam aeternam. Dici non potest, quδd Christus passus sit pro iis, quos Deus ab aeterno statuit derelinquere in masesa perditionis. Tertio. Sigebertus in Chronico ad annum I s. haec de Praedestinatianis habet: Hi dicebant, quod Nec pie viventibusprosit bonorum Uerum labor , si a Deo ad mortem praedestinati fuerint r nec impiis obsit, quod improbe vivant, si a Deo praedestinati fuerint ad vitam. suae asperiis in bonos a bonis avocabat ,

malos ad mala provocabat. suarto. Anonymus scriptor, quem Sirmo

dus e societate Iesu erutum ex bibliotheea S. Μωriae Remensis sub Praedesinaii nomine, publici juris secit anno 1643. eosdem, qui supra, erroreSadscribit Praedestinatianis, quos ob id inter ha

reticos recenset.

xuinto. Faustus Episeopus Regiensis asserit, duo Concilia , Aret tense nimirum &Lugdune si , damnaste Praedestinatianorum errores . In Epistola ad Leontium Arelatensem Episcopum , quam libris a se de gratia & libero arbitrio editis praefixit, proseri fidei consessionem adversus Prς- destinatianos editam ex decreto Arelatensis Synodi. Idem author dedit epistolam ad Lucidum Presbyterum,uariis cui ipse ait) circa gratiam, lis berum arbitrium,& praedestinationem, erroribus irretitum: cui quidem epistolie eodem Faustoreue P Lucidus subscripsit post varias collationeS, post probatam ab Arelatensi Concilio fidei conr

422쪽

Dissere.N. De Attributis is specie. Is

sessionem,ab eodem Fausto contra Prςdestinati a. nos conscriptam. Idem auctor describit Lueidi ad Concilium epistolam, in qua meminit ejur eae a se Praedestinatianorum haereseos : Damnin , inquit, illum qui dicit alios deputatos ad mortem , alios ad vitam praedestinatos. Refertur primum responsum ad argumentum desumptum ex Praedestinatianorum haeresi. Respondent Cabastutius noster, pluresque alii de historia Eeclesiastica optime meriti seripfores: I. nusquam extitisse illam Praedestinatianorum haeresim: 1. fictitiam esse Synodum Arelatensem in qua damnata supponitur: 3. supposititiam e se tum Lucidi conversionem ad saniorem doctri nam, tum ejusdem Lucidi ad Arelatense Conci

lium epistolam: 4. Faustum ea omnia commentum esse, ut suis de gratia & libero arbitrio libris

auctoritatem conciliaret: s. tandem ea omnia factit, a Semi-Pelagianis excogitata fuisse, ut A gustinianae de praedestinatione & gratia doctrinae invidiam conflarent: 6. nullius hae in eausa ponderis esse tum Hincmari, tum Sigeberti, tum Anonymi testimonium. Priorem responsionis partem probant ii autho- res ex eo, quod haereseos Praedestinatianae nee Augustinus, nec Prosper, nec Hilarius meminerint, licet Augustini, Prosperi, &Hilarii tem-

Poribus, anno nimiram I s. sigebertus natam

esse scripserit; a quo non multiim discrepat Hinc-marus, cum asierat, revinctam eam esse a Celestiano Papa,quem certum est obiisse anno 432. Probant iterum ex eo,quisd ii,qui omnium primi Praedestinatianorum haeresim recensuire , aperte aut Pelagiani, ut Faustus Regiensis, aut Semi-Pelagiam, ut Gennadius Massiliensis, extiterint: unde consequens est, eos in praedestinati nis& gratiae causa nullam prorsus mereri fidem .

Iste in catalogo de viris illustribus haec habet de

423쪽

ro Instit. Theolog. Pars I.

Augustino : Vnde se multa loquendo accidit, quod dixit per Salomonem Spirisus Sanctus r Ex multil quis non effugies peceatum. E contra de Fausto , cujus libros tum Gelasius Papa, tum Felix pr scripsere , sic loquitur: Edidit opus egregium de gratia Dei qua salvamur , O libero humana mentis .rbitrio in quo suramur. Alteram suae responsionis partem , seu fictilia esse ea omnia, quae Faustus scribit de Conciliis Arelatensi& Lugdunensi, iidem authores hiscem mentis probant. Primo cinquiunt is nullus author aut Fausti sarculo , aut ad Hincmarum usque sequentibus, Conciliorum illorum meminit; ne ipse etiam Gennadius, qui multis laudibus Fausti libros extulit. Σ. Nullibi extant illorum Conciliorum acta, praeterquam in epistolis Fausi ad Leontium, ad Lucidum, &ipsius Lucidi ad Concilium Arelatense. 3. Si ut ipse Faustus aio Conedia Arelatense &I.ugdunense probassent Fausti de gratia & libero arbitrio libros, qua ratione fieri potuisset, ut Avitus Viennensis, &Caesarius Arelatensis in eos insurrexerint Tertiam responsionis partem,seu supposititiam esse Lucidi ad saniorem doctrinam conversio

nem, iidem scriptores probant T. eX eo, quod in epistolis,in quibus ea conversio resertur,asleratur

Concilia Arelatense & Lugdunense probasse Fa Bi de gratia & libero arbitrio libros; quos tamen

hucusque Pelagianorum errores continere, una fuit omnium catholicorum scriptorum vox. h. Iis

in epistolis asseritur,Faustum ab Arelatensi Co citio jussum suisse canonum ac definitionum loco suos de gratia S libero arbitrio libros conscrib xe: at ea jussio est illi synodo ita singularis , ut nullo alterius Concilii exemplo firmari possit. I.

Aperta est contradictio in epistola Fausti ad L cidum : nempe in illius epistolae capite asseritur Patres Concilii Arelatensis meditari anathema in Lucidum qui Ius Pro destinatianorum erroreNxueretur; coactam fuisse eandem Synodum ad Luc,

424쪽

Lucidi condemnationem: in calce tamen eiusdem epistolae Faustus Lucidum minatur, ni subscribat, se eum ad Concilium delaturum esse. Quartam responsionis partem, hoc est, ea omnia facta, a Fausto conficta fuisse, ut suis de gratia& libero arbitrio libris auctoritatem conciliaret, . iidem scriptores Drobant I. ex eo, quδd ars con fingendi nova instrumenta, perantiqua fuerit Pelegianis . 2. Faustus apud antiquos, ut videre est

apud Udorum Hispalensem de viris illustribus

caP.27. audiit tanquam profundae calliditatis &-versipellis vulpeculae vir. 3. Summae curae suit .

Fausto, ne ejus libri de gratia & libero arbitrio in Galliis evulgarentur ; scilicet ab ipso conscripti fuerant, ut Pelagianam haeresim in Anglia, ex qua oriundus erat, foveret: Siquidem, teste Sidonio Appollinare libro s. epist.9. eos per Richorum monachum Britannis suis dixerit ea lege, ut in Gallia illos nemini exhiberet, ne ipsi quidem Sidonio Apollinari, quem transeundo iussus fuerat invisere . 4. Hinc factum est, ut Faustus, quo illi libri majoris essent apud Britannos poderis, ipsis .ium epistolam ad Leontium, tum fictam Luei di

Presbyteri conversionem praefixerit.: Quintam responsionis partem, seu a Pelagi γnorum reliquis eonfictam fuisse fabulam de Praedestinatiana haeresi, ut Augusti niano de gratia & praedestinatione systemati invidia conflare

tur, iidem scriptores probant ex eo,qudd dogma Ea quae Praedestinatianis tribuuntur , fini ipsa Augustini principia, sed verbis aequivocis & d losis, calumniose primum tum a Gennadio, tum si ea teris Massiliensibus, tum a Fausto , deinceps vero bona fide ex eorundem Massiliensium rei

tione, & ab Hinc maro, & a Sigeberto proposita: id nimirum aperte videre est in epistolis Prosperi& Hilarii ad Augustinum, nee non in libris de*raedestinatione Sanctorum, & de dono perseverantiae , quibus idem S. Doctor respondet ad

Prosperi & Hilarii epistolas.

425쪽

ra Instit. Theolog. Pars L

Sextam responsionis partem,quae ad Ilinemari testimoniu spectat, probant ex eo, quod proptergeminam praedestinationem, ad vitam nimiris m& mortem sempiternam, Goteschalcum iniquὸ damnaverit. Id autem confirmant ex Concilio Valentino, quod anno . rejecit quatuor capitula, quae, agente Ηincmaro, in Synodo Carili ea contra Goteschalcum definita fuerant. Expres, se etiam probavit damnatam in eodem Got schaleo geminam praedestinationem: Fidenter se temur ajunt Concilii Patres can.3.) praedes in tAnem electorum ad vitam , se praedestinationem Minpiorum ad mortem e nec immerito, quippe Praed

stinatio non ad culpam quidem, sed ad poenam , doctrina est omnino catholica : Goteschalcum autem per praedestinationem ad mortem intellexisse praedestinationem ad inferni poenas, factam Post peccati praevisionem, patet ex illius proses,sione fidei,quam resert Hlhcmarus de praedestin

tione cap. s.

Confirmant iterum ex eo, quod Lugdunensis Ecclesia, Remigii sui archiepiscopi ore, quatuor illa Carisiaci edita ab Hinemaro capitula,libro de

tenenda Scripturarum veritate, confutaverit.

Quod verδ ad Sigebertum attinet, respondent iidem authores, eum hausisse ex Gennadio, quae de praedestinatione scripsit r proindeque non major illi, quam Gennadio , hoc in capite debetur sdeSaTandem, ad firmondi Praedestinatum respondent, nullam ipsi deberi fidem. Nam Prrmo, opus est anonymum . Seeundo, scatet Pelagianismo:

nempe Pag.2 I3. contendit, concupiscentiam a te peccatum suisse in primis parentibus: pag.2 I 2. docet, concupiscentiam a solis Praedestinatianis dici natam ex primorum Parentum praevarica tione. Tertio , quaecumque Praedestinatianis ad

bit , ipsa sunt argumenta, quae Pelagiani Pri mum , ac deinceps Semi-Pelagiani Augustino ejusque discipulis objecerunt.

426쪽

Dissert. IV. De Attribui. inspecie. 23

Refertur aliud responsium ad argumentum desumptum ex Praedeminatianorum haresi.

Praeter responsum, de quo mox fuse dictum est, aliud passim tradunt Scholastici. Dato inquiunt quod revera extiterit Praedestinatianorum haeresis, negandum est, inde sequi, quod asmitti non debeat gratuita ad gloriam praedestina

tio.

R atio est , quia ex gratuita praedestinatione ad gloriam non sequuntur errores,quos Praedestin tiani,si qui fuerint,defendebant.Nempe Pr destiis natiani, de quibus in Gennadio, Hincmaro, Sigeberto, Praedestinatio Sirmundi, fit mentio, docebant I. Deum non minus ad malum culpae, quam ad malum poenae praedestinare: docebant2. praedestinatione induci fatum, seu adstrui necem talem, quae cum libero creatae voluntatis a bitrio non staret.

Ambo illa Pr destinatianorum capita damnavit Arausicana II. Synodus, ne scilicet sibi gratuitam praedestinationem defendenti imponerentura Semi-pelagianis, quemadmodum antea ab iiDdem Semi-pelagianis Augustino imposita fuerat: me etiam I ait capitulo a s.9 secundum fidem eath licam credimus , quod accepta per baptismum grati omnes bapti ati, Christo auxiliante , ct coopera re , να ad Iutem animae pertinent, possint se debeant , si fideliter laborare voluerint , adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate: praedestinaros esse , non solum non credimus, sed etiam SI SUNT , qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione His anathema dicimus. Solvuntur argumenta quae contra gratuitam praedestinationem ad gloriam ex Calvinistarum doctrina petuntur.

Objicies. Doctrina de gratuita praedestinati ne ad gloriam, idem est omnino eum Calvini de Praedestinatione doctrina: atqui admitti non dinbez

427쪽

bet Calvini de praedestinatione doctrina: ergo neque gratuita ad gloriam praedestinatio . Major

videtur certa: hoc enim unum, quod & admittunt gratuitae prςdestinationis defensores,Calvinus docet, adaequatam praedestinationis causam debere repeti ex sola Dei voluntate.

-terea Calvinus docuit, praedestinationem imponere praedestinato necessitatem inevitabilem; quippe, ex Calvino, importat collationem gratiae, quae prςdestinatum necessitet ad operandum bonum, per quod in tempore paratam sibi gratuito gloriam adipiscatur. Resp. iterdm, Calvinum non erra se praecise circa praedestinationem ad gloriam, sed tantum circa praedestinationem ad Poenam: nempe voluit, Deum sola sua voluntate, sine ulla peccati praevisione, certos homines positivo decreto ad damnationem praedestinasse ab aeterno, & ad Peccatum incitare in tempore, imo necessitando compellere: consilio, nutuque suo ait lib. 3. In-

sit. cap.22. g. s. ordinois, ut inter homines nascantur ab utero certae morti devoti , qui suo exitio ipsius nomen glorificent . Haec satis sint: uberius - enim illud argumentum pertractabitur,cum de reprobatione dicemus.

Solvuntur argumenta quae contra gratuitampraedestinationem ex ratione petuntur.

Objietes r. Si praedestinatio sit omnino gratu, ta, nulla ejus ratio reddi poterit, quam Dei v luntas: atqui id falsum est: nam Augustinus post Apostolum docet, inscrutabile esse Dis judicium

quare hunc, non autem illum eligat: Non esset tamen inscrutabile, si adaequata prςdestinationis causa esset sola Dei voluntas: eam enim causam quisque vel maxime plumbeus reddere posi

Resp. dist. mai. Nulla alia ratio reddi poterit -ab homine viatore, quam Dei voluntas, con

428쪽

Dissert. IV. De Attributis is meis. as

maj. Absolute , & simpliciter , neg. maj. Hic in terris quaesiti,cur Deus hune non autem illum elegerit, non aliud Postumus respondere, quam istud, nimirum sic Deus voluisse; causam autem cur sic volue rit , esse nobis in altero tanthmfaeculo detegendam: Tune inquit Augustinus Enchiridii cap. 91ta quod nune latet, cur ille potius quam iste fuerit assumptus , eum causa una esiet ambobus p eur a ud quosdam non factae sint vis r utra , quae si famefuissent , egissent illi homines poenitentiam, in fasiae sunt apud eos, qu, non fuerim eredituri ...... tunc in clarissima luces pientiae videbitur , quod nunc piorum sides h

Objicies x. si praedestinatio ad gloriam sit omnino gratuita, dieendum erit,Deum duobus parvulis paravisse inaequalia; uni quidem gloriam ;alteri veris poenam: atqui id dici non potest: alio . quin Deus esset aceeptor personarum: quod ta men falsum est, cum sic loqvur Apostolus ad Rom. 2. Gloria se honor se pax omni operanti b Aum, Iudaeo primum O Graeco: non enim est acee ptispersionarum apud Deum.

: Resp. Augustinum illud argumentum sbi a Semi- pelagianis propositum solvisse lib.1. ab Bonifacitim cap. . ubi sic loquitur: Acceptio pers- .narum ibi recte dieitur , ubi ille qui judicat , relinquens causa meritum , de quajici cet , alteri conrea alterum suffragatur , quia invenit aliquid in pers na, quod honore vel miseratione dignum sit. Ubi v xo nullum est meritum, ubi e contra est commune delictum, acceptio personarum locum non

habet: Si ratem quispiam ait idem Augustinus J duos habeat aebitores, O alteri velit remi tere debitum , alterum exigere , eui unis, donat , sed neminem fraudat 3 nee aeceptio personarum dicem

da est , quando iniquitas nulla est. Suam responsionem idem S. Doctor ex Euangelio confirmati: Alioquin eis qui parum intelligunt, potest acceptis personarum τideri, ubi vineae Domini verariis qui

429쪽

26 Instit. Theolog. Pars I.

Nna hora illis opus fecerunt, tantum dedit quantum illis qui pertulemum pondus diei se aestus , aequales faciens in mereede , quorum tam magna distantia fuerat in labore. Quod Augustinus stabiliit primcipium , sic reducit ad hypothesim: Sieut ergo hὸe nulla est acceptio personarum , quia sic alius gratis

honoratur , ut alius debito non fraudetur e sic etiam eum secundum propositum Dei vocatur alius , alius non meatur, Vocato dasur gratuitum bomum, cujus boni est vocatis ipsa principium: non vocato reciaditur madum, quia omnes rei sisnt , ex eo quod per unum hominem peccatum intravit λ mum

Objicies 3. Quod iuvatur precibus Sanctorum

- non est gratuitum, quippὰ consertur orationum intuitu: atqui praedesti natio ad gloriam juvatur Precibus Sanctorum. Nam T. ed spectant haee verba , quae in canone Missae leguntur: In electorum tuorum grege nos jubeas numerari. a. id expresse asserit Gregorius Magnus lib. I. dialog. cap. 8. I a. inquit 9 perennis regni praedestinatio, ita est ab omnipotente Deo disposita , ut ad hoe electi

pro labore perveniant, quatenus postulando merea fur accipere , quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. . . t - Resp. conc. maj. dist. min. Atqui praedestin tio in executione iuvatur precibus sanctorum , conc. min. in intentione, neg. min. Ac proinde gratuita non est in executione, sed tantum in intentione. Confirmatur responsio ex laudato Gregorii textu, qui sui patet) praedestinationem ad gloriam distinguit ab illius consecutione , atque illam esse causam istius; ita ut verum sit, Deum Pios homines movere,ut orent pro aliis,quod isti fuerint ad gloriam ab aeterno praedestinati: diu,

nae vero Providentiae maxime convenit, causis secundis uti, ut ad finem gratuito praeparatum creaturam rationalem perducat.

430쪽

Solvuntur argumenta quae eontra gratuitam praedemnationem ex absurdis petuntur.

Objicies r. Creata libertas stare non potest cum sententia de gratuita ad gloriam praedestin,

tione: ergo non debet admitti . Probatur ant. Creata libertas stare non potest cum sententia quae adstruit decretum,ex quo sequitur necessitas antecedens: Atqui sententia de gratuita ad gloriam praedestinatione adstruit decretum, ex quo sequitur necessitas antecedens : ex eo enim de creto sequitur necessitas antecedens , quod antecedit omnem creatae voluntatis actum; cui creata voluntas non potest obsistere : Sed decretum quod sententia de gratuiti praedestinatione a, struit , antecedit omnem creatae voluntatis actum, eique voluntas non potest obsistere, cum is qui praedestinatus est, damnari non possit: edigo, &c. Resp. I. Massilienses idem argumentum quo R-dam objecisse Augustino , nam tiste; Prospero ad S. Doctorem Massiliensium querimonias reserente, praedestinationem ideo rejiciebant, quod sub hoe praedestinationis nomine fatalem quamdam induet necessitatem crederent. Resp. 2. ad I. neg. ant. Ad h. eoneen maj. neg. min. Ad 3. neg. min. Ad 4. disi. ant. Praedestinatus non potest damnari in sensu composito conc. ant. in sensu diviso, neg. ant. Sensus compositus est conjunctio damnationis actualis cum praedestinatione, sensus vero divisus est damnationis possibilis, sed tamen nusquam suturae, conjunctio cum praedestinatione . Certum est autem,quod praedestinatus conjungere non possit actualem damnationem cuna praedestinatione, quia praedestinatio ad gloriam importat per modum causae maxime emeaeis decretum de confrrenda homini praedestinato justitia, & in ea just,

tia perseverantia usque in finem, quae quidem Perleverantia , ut patet, componi non potest

SEARCH

MENU NAVIGATION