Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

admitti debere distinctionem inter essentiam divinam & illius proprietates , sive absolutas

sive relativas. Cum vero urgerentur Scripturis, quae essentiam & attributa diversis nominibus exprimunt, respondebant, soni tantum, seu nominis disterentiam Scripturae testimoniis innui , ita ut sapientia non disterret ab essentia, aut ab aliquo attributo, nisi secundum nomen. 22. Ideo autem Eunomius aliique Ariani negabant,distinctionem mentalem inter essentiam re attributa divina admitti debere, ut totum discrimen, quod inter naturam, attributa , ct personas Scripturae statuunt, in naturam ipsam, non autem in nostrum intelligendi modum resu derent , concluderentque diversitatem, non per sonarum tantum, sed etiam naturarum inter Patrem, Filium, & Spiritum sanctum. CONCLus Io . A Patribus, ct quidem mmrito , proscriptus est error Eunomii, nullam , nequidem mentalem, admittentis distini,ionem inter essentiam divinam & ejus attributa. Probatur I. Essentia divina, teste Basilio lib. I. adversus Eunomium , se habet respectu a tributorum , sicut Christus respectu variorum ossiciorum quae obiit: atqui inter Christum &Varia ejus ossicia reperitur mentalis distinctio:

ergo reperitur quoque inter divinam essentiam , S illius attributa. Probatur min. Interea reperitur mentalis distinctio, quorum unum concipi potest,alio non concepto, saltem explicite, id est sub ratione formali, quam istud aliud importat :Sed Christus concipi potest, non conceptis variis illius ossiciis, fallem explicite, neque enim cum mens eum sibi tanquam pastorem exhibet, eo cogitat, pro ut est sicut ipsemet ait in Euangelio) vitis, via, ostium. h. rQbatur 2. essentia divina nequidem distinctione mentali distingueretur ab attributiS,

quod sit idem actu cum illis: Atqui illa ratio nulla est,ut subsequentibus momentis ostendi potest.

72쪽

Differt. HI. De Attributis in com. 69

Prinso . Quamvis essentia sit idem actu cum personis, seu, ut Patres loquuntur in cum no

tionibus, tamen mens concipit personas sine essentia, &vicissim essentiam sine personis, seu, has ab illa distinguit, &vicissim illam ab istis ;hine fit, ut ingenitum, & innascibile, non concipiantur in Filio, quamvis in eo sit essentia dia vina, cum qua ingenitum & innascibile sunt omnino idem. Seeundo. Ea vis est mentis, ut quae maxime sunt idem, dividat tamen, ac a se i vicem distinguat: se licet triticum res una sit ,& suo modo simplex, modo tamen concipitur ut fructus est de terra natus, modo ut semen smodo ut alimentum hominis : sic etiam quamvis anima, intellectus, & voluntas sint a parte rei una res simplici mina, nihilominus mens modo animam absque illius potentiis, modo Pote ii as absque anima concipit. Objicies I. Si attributa, etiam per mentem sdistinguantur ab essentia, erit compositio saltem

xationis in Deo: atqui nulla omninh, ne mentalis quidem, admittenda est compositio in Deo :ergo neque distinctio' ' .. - . α

Probatur maj. Compositio est unio distinctorum, qualicunque modo distincta sint, sive actu , sive per mentem tantum: sed in Deo erit unio distinctorum , essentiae nimirum , & attributorum : ergo erit quoque compositio saltem me talis.

Resp. ad I. neg. maj. Ad 2. distinguo malorem : compositio est unio distinctorum, si madistincta sese invicem excludant, conc. maj. usese invicem includant, neg. maj. Distinguo pariter min. Sed in Deo est unio distinctorum, quae sese invicem includunt, conc. min. quae sese invicem excludunt , neg. min. & conseq. Compositio essentialiter dicit partes ; Partes autem sese invicem excludunt, sic pes excludit manum: at in Deo nullae sunt omnino partes. QuamVis enim mens attributa fine essentia concipiat, rasu

ram Diuitiroci hy Corale

73쪽

o Institi Theolog. Pars I.

tamen non excludit ab attributis 3 & quidem merito , cum essentia sit idem realiter cum illis: hine

Patet, mentem Per Varios suos conceptus rem

unam& eandem attingere, sed sub diversis notionibus. Gregorii Nysteni est illa solutio: sulis ita fluidus, ait adversus Eunomium agenS, Misenoret divinam quidem naturam , quidquid tandem secundum essentiam est , esse unam O -ifirmem,

atque compositionis expertem : humanam vero an

mam humi jacentem, quoniam non potes, quod qυα ritur , liquido perspicere , per multas notiones ad inexplicabilem naturam Luerse ae multipliciter comtendere , non una aliqua cogitatione quod Iatet Ada

Objicies et. Ea distinctio admitti non debet

quaeimportat errorem: atqui distinctio quaelibet , licet mentalis, inter es entiam divinam S attrib ta, importat errorem 2 tunc enim errat intellectus, cum unum ab eo distinguit, a quo revera

non est distinctum et ergo admitti non debet distinctio mentalis inter estentiam & attributa. Resp. ad I. nego min. ad 2. dist. maj. Tunc e rat intellectus , cum unum ab eo distinguit, a quo Tevera non est distinctum , si ea distinctio fiat per affirmationem, seu, per operationem intellectus, quae dicitur judierum, conc. maj- fi fiat tantum Per operationem, quae dicitur sim exapprehensio, neg. mai. Ratio est, quia distinctio qua fit tantum persmplicem apprehensionem, est mera abstractio , seu, praescisio unius ab alio; abstrahentium a tem, ut ajunt Philosophi, non est mendacium. Cadit igitur tantum mendacium, seu error, in j dicium, ed quAd non sit mera abstractio, sed vera aut affirmatio, aut negatio; at distinctio quae reperitur inter attributa & essentiam divi nam,non fit per mentis ivdicium, sed per meram illius apprehensionem . objicies Si attributa ab essentia per meritem distinguerentur, ideae quadam singulareSs seu

74쪽

Dissere. III. De Attributis in coin. II

seu notiones subessent nominibus, quibus aut eGsentia, aut attributa exprimuntur; isti v. g. n mini, Ingenitum, responderet idea, quae non resin ponderet isti nomini, Substantia, aut isti , Immortalis. Atqui nominibus,quibus aut substantia, aut bonitas, aut immortalis exprimuntur, non subsunt ideae quaedam, aut notiones singulares: ergo, &c. Minor propositio sic ostenditur. Ingenitum , substantia, immortalis, idem in Deo significant; seu, R substantia, & principii expers, & carens fine, indifferenter significantur: alioquindice dum esset, Deum esse ingenitum tantum,quatenus est expers principit; immortalem tantum, quatenas caret fine; substantiam tantum,quatenus subjectum est aberius: atqui id admitti non debet , nam inde sequeretur, qudd Deus quatenus non est ingenitus, sit genitus: quod sit mortalis, quatenus non est immortalis; quod non sit substantia quatenus non subest alteri. Ita apud Basilium ratiocinatur Eunomius. Resp. ad I. concessa maj. neg. min. Ad 2. neg.

ant. Ad 3. neg. min. Ad 4. denique nego sequelam. Ratio est, quia in ea Propositione, Deus quat nus non est ingenitus, est genitus, ab abstractione mentis fit transitus ad ipsum subjectum, prout esta parte rei; seu concluditur, Deum esse genitum, ex eo quod mens cum perpendit essentiam , aut immortalitatem, aut aliud attributum, non cO-gitet , quod Deus expers sit principit: at transitus iste a nemine logico admitti debet; neque enim mera cogitatio aliquid ponit in re, aut quidpiam

ab ea detrahit. . 'Desumpta est ea solutio ex Gregorio Nyli. qui ad illum Eunomii argumentum sic respondet : Itaque subjectum ipsum, Deus, sine initia

es ac fine a quod quidem Omne nomen , ac notι nem omnem superat . Hoc vero quod est, neque ex

eausa 'sum oriri , neque unquam esse desinere ghaec nominum isorum, ingenitum, incorruptib ea

75쪽

1 . Institi Theolog. Pars L

eommentatione declarantur . Id vero S. Doctor extendit ibidem non tantum ad ingeniti & incorruptibilis notiones , sed ad alias ianumeras , quas circa divinam vitam contemplamur e quarum unaquaeque per sese, secundum propriam , ac pec-liarem intelligentiam , significantibus nominibus

. . . . t

De sententia Scoti circa distinctionem essentia divinae ab attributis, ct attria butorum ci se invicem.

't. I. r Istinctio passima theologis divid1- tur , & in distinctionem realem ,& in distinctionem rationis. Prior est ea quae ante mentis operationem reperitur , aut inter duas res, aut inter rem & ejus modum, aut inter varios ejusdem rei modos. Posterior est ea quae ori tur ex diversis unius ejusdemque rei conceptibus, seu, per quam intellectus apprehendit unam o jecti perfectionem sine alia, quae tamen a Parte rei est idem cum ea. Ol. 2. Inter duplicem eam distinctionem Seo ius tertiam admist, quam vocat formalem ex natura rei: formalem quidem , quod non sit inter duas res ; sed aut inter substantiam, & illius se mas, seu, persectiones, aut inter ejusdem substantiae varias formas , seu persectiones: ex natura νei, eo quod sit in re ipsa, & independenter ab operatione mentis. 2 st. 3. Scotus contendit, illam tertiam distinctionem reperiri tum inter essentiam divinam &illius attributa, tum inter attributa ad sese inviscem comparata.

. Ex illa distinctione se explieata & a misia, Scotus multas elicit conclusioneS.. Pri-

76쪽

Differt. III. De Attributis in com. 73

Primo, Concludi testentiam, licet realiser sit idem cum persona, aut cum bonitate, U. g. non sit tamen idem formaliter, etiam ante operatio

nem mentis.

Secundo, Concludit, quod quamvis tum essemita, tum attributa,de se invicem praedicari possitit in concreto, non possint tamen praedicari in abstracto; seu, docet, quod quamvis vera sit haec propositio, Deus est bonus, justus, sapiens ; istae tamen falsae sint, Deitas est Bonitas, Bonitas es

Deitas.

Tertio, Concludit, iacile explicari, quomodo Pater aeternus Filio suo communicet suam n Dturam, non autem suam personam, eum Persona sit ante mentis operationem aliquid ab ipsa Patris natura distinctum . uuarto, Tandem inseri, facile pariter explicari, quomodo tum essentia, tum attributa , varias habeant definitiones; posita nimirum distinctione, quae sit independens ab operatione mentis messentia & attributa distinctas habent quid ditates, Proindeque variis, imo & eontrariis definitionibus possimi enunciari. CONCLUs Io. Essentia divina non disti guttur formaliter ex natura rei a suis attributis , nec attributa a se invicem. Probatur . Argumenta omnia, quibus error Gilberti Ρorretani superius impugnatus est, mistitant contra Scoti sententiam.

Primo. Ea distinctione supposita, eoneipi minime potest summa Dei simplicitas. Quomodo enim summe simplex est ille, in quo sunt variae formae, tum ab ipsa Dei natura, tum a se inviaeem distinctae ex parte objecti, seu ante mentis operationem 3 summa nimirum simplicitas importat omnem omninδ unitatem, tum rerum , tum modorum, tum formarum.

Secundo. In Deo c ut urget Bernardus contra Porretanum) non trinitas , sed centenitas esset; centum scilicet sormae, seu attributa, rePerire ram. II. D tur

77쪽

Instit. Theolog. Pars I.

tur in natura divina , tum ab ipsa , tum a se invicem distincta , ante quamlibet operationem

Tertio. Illis formae a natura divina sedistinctae, non essent Deus; quod tamen in Concilio Remensi contra Gilbertum Porretanum damn tum est. Adeat lector pag. 62. ubi illa argumenta fusius contra eundem Gilbertum prosecuti su

mus a

Probatur 2. Scoti sententia non eo haeret eum summa Dei persectione: ergo est rejicienda. Probatur ant. Supposita Scoti sententia, excogitarivosiet ens aliquod Deo persectius: ergo non co- narret cum summa illius persectione . Probaturant. Ens quod secundum suam essentiam, seu s cundum conceptum suum essentialem contineret Omnes omnino persectiones, persectius esset Eo quod eas non contineret secundum suam es.sentiam, seu secundum suum conceptum formalem : Atqui excogitari potest illud ens ; Deus vero in Scoti sententia non esset hujusmodi: ergo , &c. Probatur min. Illud secundum essentiam non continet omnes omnino persectiones, quod eas non habet a se, sed tantum a formis ab eo formaliteν ex natura rei distinctis: Sed Deus, supposita Scoti sententia, non haberet a se 1 seu a sua estentia , sed tantum a sormis, ab essentia formaliter ex natura rei distinctis , suas persectio. nes: ergo admissa Scoti sententia, Deus secundum suam essentiam non contineret omnes Omnino persectiones.. f- ὲ .

Urget illud argumentum Bernardus lib. s. de Consid. cap. 7. ubi se Gilbertum alloquitur uid est Deus quo nihil melius eo rari potest: si reprobas, non oportet assentiaris esse aliquod quo DeusM , O quod Deus non sit: hoe enim fine dubio m

lius. Probatur 3. Si attributa aut ab essentia aut a se invicem formaliter ex natura rei, seu ante mentis operam distinguerentur , nec essentia de attributis s

78쪽

Differt. BL De Attributis in com. Is

butis, nee attributa de essentia , nec attributa de se invicem, saltem in abstracto, praedicarentur :nam quae habent quid ditates realiter, licet is

maliter tantum, ut vult Scotus, non autem entitative, ut volebat Porretanus, distinctas, de se invicem in abstracto praedicari minime pollunt. Atqui salsum est consequens: nam in Scripturis non tantsim concreta de Deo praedicantur, sed etiam abstracta. Ioannis I . haec ait Christus :Ego sum via, veritas, O vita. Proverbiorum 8. sic loquitur Deus : Ego sapientia habito in consilia . Primae ad Corinth. I. Paulus ait se praedicare Christum Dei virtutem Osapientiam.

Solvuntur argumenta noti.

Objicies r. Ea distinguuntur sormaliter ex natura rei, de quibus vere praedicantur duo contradictoria : atqui de essentia divina & illius attrib iis tum absolutis tum relativis, tum etiam de a tribntis ad se invicem comparatis, vere praedicantur duo contradictoriar ergo essentia divina ct illius attributa distinguuntur Armaliter ex natura rei , seu ante mentis operationem . Major constat: de una enim & eadem re idem non Potest simul affirmari & negari. Itaque probatur minor. Communicari &non communicari sunt duo contradictoria : sed eo in municari & non communicari vere praedicantur de essentia & notionibus, seu attributis relativis: essentia nimirum divina communicatur Verbo , paternitas vero ipsi minime communicatur. 2. Generare & non generare sunt duo contradictoria, atqui generare & non generare vere praedicantur de attributis divinis: siquidem in divinis intellectus generat, eum Pater per sui intellectionem generet Verbum,quod est altera persona SS. Trinitatis 3 voluntas vero non generat, sed spirat Spiritum sanetum, tertiam sersonam S S. Trin, taliS. D x Reso.

79쪽

6 Instit. Τheolog. Pars I.

Resp. I. nimis probare illud argumentum est enim valeat , adstruet in divinis non realem tantum formalem, ut vult Scotus, sed& entitativam distinctionem, ut voluit Gilbertus Po retanus. Et vero ea distinctio admitti debet in divinis, quae ejusdem si ordinis, cujus est modus, quo essentia communicatur non communicata persona: at modus ille non est realis serm lis tantum , sed realis entitativus r entitati veni mirum essentia divina communicatur Uerbo snon autem paternitas sumpta secundum suum este relativum ; alioquin filius non distingueretur realiter a Patre secundum esse relativiun a

quod est contra fidem.Ex his patet, distinctionem

formalem Scoti satis non esse, ut tollatur contradictio, quae de essentia & relationibus vere praedicatura

Resp. 2. ad I. neg. maj. propositionem. Adet. dist. ant. De una & eadem re idem non potest simul affirmari & negari, si illa res non sit virtualiter multiplex, conc. ant. si sit virtualiter multiplex, neg. ant. Res quae virtualiter est multiplex , aequivalet pluribus realiter actu distinctis , ut patet in Petro, si hic existens, Romae reproducatur ; hic enim mori poterit, & Romae viverernatura autem divina, cum sit infinite persecta, est virtualiter multiplex,seu aequivalet multis entitatibus realiter actu distinctis , ut inserius docebitur: ac proinde de illa licet maxime simplici ,

duo contradictoria vere praedicari possunt. Resp. 3. ad I. conc. maj. neg. min. Ad 2. disting. maj. Communicari & non communicari , generare & non generare , sent duo contradictoria, si dicantur de eodem secundum eundem respectum,concedo majorem; si secundum diversum respectum, nego maj. Distinguo pariter min. Atqui communicari & non communicari, gene- srare & non generare dicuntur tum de essentia Mrelationibus, tum de attributis, secundum diver- lana respectum, conc. min. secundum eundem respe-

80쪽

Dissere. III. De Attributis in com.

respectum, nego min. Ratio est, quia communicari dicitur de natura in se & absolute sumpta enon communicari vero dicitur de eadem natura non in se sumpta, sed pro ut est modificata per Paternitatem: sic etiam generare in divinis dici. tur de intellectu divino, sumpto non tantum Pro ut est quaedam entitas a parte rei , sed pro ut estentitas quae aequivalet Intellectui creato: non generare vero dicitur de intellectu, non pro ut estentitas a parte rei, sed pro ut est entitas aequi-

Valens voluntati creatae, quae non generat. I st. I. Ante mentis operationem verum est quod natura divina communicetur , non com municetur vero eadem natura, pro ut modificata Per Paternitatem ζ ergo ante mentis operationem natura in se sumpta distinguitur a se ipsa Pro ut est modificata per paternitatem. 2. EG sentia divina pro ut aequivalet intellectui creato , habet actum plane distinctum ab actu, qui ei convenit pro ut aequivalet Voluntati creatae : ergo essentia prout est intelligens, distinguitur ream ter a se ipsa pro ut est.volens , cum illae potentiae distinguantur, quibus distinctae operationes comveniunt .

Resip. ad I. concesso ant. dist. conseq. Ergo essentia absolutὸ sumpta ante mentis operationem distinguitur virtualiter a se ipsa prout est modificata per paternitatem, conc. conseq. db. stinguitur actu , nego conseq. Distinctio virtu, lis, de qua dicetur inserius, praecedit operatio nem mentis, quia nihil est aliud, quim ipsius-met Dei eminentia quae efficit, ut natura disina aequivaleat pluribus rebus actu distinctis: ea tamen distinctio licet realis sit, non fit actualis, nisi per actum intellectus, qui naturam divinam concipit per respectum ad aliquam persectionem

creatam, cui eam comparat.

Resp. ad 2. actum generandi in divinis distingui virtualiter, non autem actu a spiratione; per simplicem nimirum & unum actum Pater & ge-D 3 nerat

SEARCH

MENU NAVIGATION