Institutiones theologicae ad usum seminariorum. Authore Gaspare Juenin ... Tomus primus septimus

발행: 1704년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8 1nstit. Theolon Pars I.

nerat Verbum, & spirat Spiritum sanctum: sed iule actus, licet sit in se maxime unus , & simplex ,

realiter tamen aequivalet actibus distinctis, ac proinde essicit, ut intellectus & voluntas non actu quidem ante operationem mentis, sed virtuali textantum, distinguantur. Objicies x. Ea quibus eonveniunt definitiones diversae, distinguuntur actu ante mentis oPerationem: atqui essentiae, relationibus, attributis, variae definitiones conveniunt: ergo , &c. Majoz idetur certa ex eo, quod ea quibus variae desini xiones conveniunt, habere debeant diversas na-

euras, cum definitiones s ut aiunt logici ) e

micent naturam rei: unde probatur minor: es sentia definitur adse , relatio ad aliud, attributa

n alis : sed adse, ad aliud, in alio , diversa sunt:

Resp. ad I. neg. maj. Ad a. nem quod definitio solam explicet naturam rei,sed explicat praeterea varios ejusdem rei respectus; unde fit, ut uni ac eidem rei diversae definitiones conveniant: cum igitur natura divina varios respectus habeat pro- Pter suam eminentiam, mirum non est, quod per varias definitiones aut in suis attributis aut ita suis relationibus explicetur.

objicies 3. Ea distinguuntur realiter actu, quae non possunt de se invicem praedicari: sed attria buta divina de se invicem non possunt praedio xi: ergo&e. Probatur min. Non potest dret r. quod essentia sit paternitas, alioquin dici posset quod essentia generet, sicut & paternitas generat squς tamen propositio damnata est in Abbate Io, chimo in Concilio Lateranensi : a. dici non potest, quod justitia sit miserieordia ; alioquin dici Posset, quod Deus puniat per misericordiam , &misereatur per justitiam 1 quod quidem est absurdum a ResP. I. ad T. conc. maj. neg. min. Ad I. dico

I. hanc propositionem: Esentia est paternitas, este veram tum in sensu reali tum in sensu formali s

82쪽

Dissere. III. De Attributis in eom. 79 nego tamen, inde sequi, quod dici possit absolutὸ

quod estentia generet: Ratio est, quia generatio est unus ex iis actibus, quos theologi notionales appellant , seu qui aliquam important relationem: at actus notionales non conveniunt esse uae praecise ut in se sumptae, sed tantum prout . est modificata per personas . Dico 2. admitti debere hanc propositionem: MiserisOrdia est j1 filia, sed nego, quδd inde sequatur Deum punire per misericordiam & misereri per justitiam: Ratio est, quia eum profertur hoc nomen, Iustiaria, non intelligitur natura divina absolute &in se sumpta, sed eum hoc addito, prout castigat: sc etiam cum hoc aliud attributum, profertur sMiserisordia, non intelligitur quoque natura a solute,sed sub hoc retpectu, prout parcit: natura autem divina licet sit realiter actu idem eum j stitia & cum misericordia, non est tamen Parcens Prout est puniens; ac proinde non potest dici

ἔuod per misericordiam Puniat, & Pareat per j

itiam.

U AE s T I O V. De sententia Nominalium circa distincti nem essentiae ab attributis: ct amtributorum a se invicem.

2 pl. I. MOminales, ut declinarent Gilbe ti Porretani errorem, qui entitativam distinctionem admisit inter essentiam , relationes , . & attributa, contenderunt, in divinis admitti debere distinctionem rationis ratiocinan

iis, non vero rationis ratiocinata .

Mi. 2. Nomine distinctionis rationis ratiocinantis, Nominales idem intelligunt, quod eodem nomine philosophi in logica; seu intelligunt distinctionem, quae nullum habet land D 4 men

83쪽

so Instit. Theolon Pars L

mentum in re, sed in sola facultate intellectus ;qui quidem pro libito' distinguit objectum , ita ut ex parte objecti nulla intellectui idea obversetur , quae non occurrat quoque , cum ipsum alia Tatione perpendit. CONCLus Io . Essentia Dei non distinguitur ab attributis, nec attributa a se invicem solidistinctione rationis ratiocinantis. Probatur I. iis omnibus argumentis, quibus Scotus suam de distinctione firmati ex natura res sententiam adstruit. Nam licet ea argumenta satis non sint ad stabiliendam Scotistieam illam distinctionem, valent saltem ad probandum, in lDeo ipso esse aliquid, ratione cujus natura Vere communicetur, non comi nicata persona, quae tamen est idem realiter a tau cum ipsa, ratione

cujus pater generet filium per intellectum , non autem per voluntatem, quae ab ipso realiter actu non distinguitur ue ratione cujus natura, relatio nes, attributa varias habeant definitiones : ea nimirum omnia in Deo sunt independenter ati operatione mentis humanae: sve enim intellectus humanus eogitet de Deo, sive non cogitet snatura communicatur, non autem persona: Pater producit Verbum per sui intellectionem, non autem Per amorem e natura eadem definitione non definitur, qua Persona. Probatur 2. iis argumentis , quibus Patres quondam impugnarunt Eunomium, de cujus se tentia superius quaestione 3. a nobis dictum est. Et quidem Primo, Basilius haereticum illum arguit, quod velit notiones naturae, relationum saltributorum esse easdem omnino, nee differre nisi secundum nomen : suinam ergo inquit lib. I. adversus Eunomium ) manifestae insaniae non sit proprium unisusque nomini si imatum negare subjectit sed quod ad vim astanet , dem valere tavicem a mare nomina omnia λ Asierit ibidem ,

nullum esse nomen quod totam Dei naturam comis

prehendatis o quantum satis est, explicet: 'Haremulis

84쪽

Differt. IIL De Attributis in com. 8r

multa esse diversa, quaesingula propriam habent significationem : quod quidem sic idem sanctus doctor probat libro de recta fide : Si quis dieas , Deus , non hoc ipsum quod est pater, exprimit : ei porro quia est pater , dees hoc quod est ereator tum Elis deest oportetque addere , bonitatem , sapientiam , virtutem, O caetera, quae in sacra scriptura

memorantur.

Seeundo , Cyrillus conceptis terminis asserit omnia nomina non significare Dei essentiam sed nonnullis relationes , nonnullis attributa significari: 2 n omnia ergo inquit 3 r. Thes quae in Deo sunt O de Deo dicuntur , substantiam segniseam: reliquum est igitur , ut voce modoque diaeendi Meldentia esse dicamus , quoniam modo accidentiam ea intelligimus. Tertio , Augustinus lib. 7. de Τrinit. cap. 6. docet, substantiam in Deo significare naturam non autem Personam: ait enim, substantiam patris ipsum esse patrem , non quo parer est, sed quo .st. Ex iis vero Patrum principiis, sic contra N

minales conficitur argumentum. Patres qui co tra Eunomium disputarunt, docent,non unam esse essentiae relationem , attributorum notionem,

sed plane di versam; seu mentem non idem, saltem explicite, e parte Objecti intelligere, non habere eundem conceptum , cum apprehendit substantiam , personam, attributum: Atqui haec omnia falsa eIsent, si vera sit Nominalium doctrina: squidem ea quae sola ratione ratiocinante distinguuntur,eandem omnino ex parte objecti prς-bent notionem intellectui; unum non minus ρο-plieite, quam aliud intelligitur; unus omnino est eorum conceptus, quippe non magis disterunt quam Simon, Petrus, &Cephas. Objicies. Inter ea reperitur sola distinctio rationis ratiocinantis, quae distinguntur tantem penes diversa connotata extrinseca : atqui essen tia, attributa, relationes in divinis distinguum

85쪽

81 Instit. Τheolog. Pars L

tur tantum penes diversa rei eonnotata extrinseca: ergo inter ea reperitur sola distinctio rationis ratiocinantis. Maj. patet: ideo enim Petrus ut senator, ut militiae dux, distinguitur a se ipso sola distinctione rationis ratiocinantis, quod ea di-inctio non sumatur ex ipsomet Petro, sed tantum ex connotatione seu relatione quam habet ad diversa officia senatoris, militis, quibus sungitur. Itaque probatur min. Essentia in Deo,prout comparatur ad effectus a se producibiles , dicitur omnipotentia; sapientia vero vel scientia, prout comparatur ad res praesentes & a se cognitas et ergo essentia, attributa, relationes disti uu

eur tantum penes diversa connotata extrinseca. Resp. ad r. neg. min. Ad 2. neg. ant. Ratio est quia essentia divina, sive intellectus eam comparet ad res extrinsecas, sive non comparet, harehel in sua infinitate aliquid, vi cujus sub diversis

ideis seu conceptibus intelligatur . Solutio PDetet ex relatione paternitatis, quam natura divina habet independenter a quibuslibet rebus creatis et Patet ex Pavrum sententiis , quae contra Nomina-Ies adductae sunt; patebitque etiam ex iis quae subsequenti quaestione pro Thomistarum opinione dicentur.

QS-s T I o VI. sententia Thomissarum circa di tinctionem essentiae divina ab attributis , ct attributorum is se

invicem. I. Homistae docent unio, cum cath I licis omnibus, nee essentiam ab attributis aut relationibus, nee attributa a se invi-

rem aut a relationibus distingui distinctione realientitativa: ejus nimirum generis distinctio dam

nara

86쪽

Differt. III. De Attributis in com. 8 3

nata est in Concilio Remensi contra Gilbertum

Porretanum.

Docent secundo , eum maiore theoIogorum Parte , inter eandem essentiam & attributa S relationes, aut attributa inter se invicem, admitti non debere aliquam distinctionem realem actua Iem, licet ut vult Scotus) sormalis tantum sit, seu inter diversas sormas, non autem entitativa, seu inter varias entitates:quippe contendunt,eam formalem distinctionem non satis discrepare abe:ὶ qua ecclesia in Gilberto Porretano proscripsit. Docent temo, cum catholicis,admittendam es se in divinis distinctionem rationis . Nam inquiunt) Patres Eunomium damnarunt,quod eam rejiceret, velletque omnia nomina, quibus inter loquendum de Deo utimur , signifieare solam substantiam divinam; proindeque esse omnino synonymao Docent quarto, cum omnibus sere theologis , Nominales, quibus placet admitti debere in divinis sedana distinctionem rationis ratiocinantis snon videri satis ab Eunomii errore recedere.. Docent quinto, necellario admitti debere diastinctionem rationis ratiocinatae, Per quam tum essentia ab attributis, tum attributa a se invicem .distinguantur. ol. 2. Distinctis rationis ratiocinatae disterea distinctione rationis ratiocinantis, quod uis

petitis dictum est ista fiat pro libito in lectus ,

absque ullo iundamento in re: illa vero cum fundamento, quod fit realiter in objedio, ut cum substantia solis quae actu es una, concιPitur tamen ut multiplex, ratione nimirum intrinsecae vimi miis quam habet,producendi mestiplices estectus , lucem , v. g. calorem, siccitatem Hot. a. Distinctio rationis ratiocinatae potest sumi vel adaequale veI inadaequat/. Si sumatur adaequate, realis est simuI ac mentalis , realis quidem secundum fundamentum, mentesis Ue ro secundum actum: unde ea quae distinguuntuzD 5 ratio

87쪽

ratione ratiocinata, distinguuntur fundamenta liter ante operationem intellectus; actu verd per solam intellectus operatione. Si vero inadaequale sumatur , est vel realis tantum,vel mentalis tantu. Pist. 4. Distinctio rationis ratiocinatae efficit quidem , ut etiam ex parte objecti unum ab alio Praescindatur, seu, sine eo concipiatur: sic virtus productiva caloris concipitur in sole fine vi tute productiva lucis ; sed tamen non efficit, ut tinum excludat aliud, sicut genus excludit di ferentiam , & vicissim differentia genus : hinc concluditur, ea quae distinguuntur ratione ratiocinata, sese invicem includere implicite &confuse,quamvis explicite & distincte sese non includant a

CONCLus Io . Dei essentia ab attributis & ttributa a se invicem distinguuntur distinctionerationis ratiocinatae.

Probatur primo , iis omnibus argumentis quihus ostensum est contra Nominales, satis non esse distinctionem rationis ratiocinantis, ut salventur contradictoria, quae in speciem de essentia & rei, xionibus, de intellectu & voluntate praedicantur. Secundo, Patres ut patet ex locis contra E momium & Nominales superius adductis in admittunt in divinis praecisiones objectivas; seu , Probant ex Parte ipsius objecti, essentiam sine at-cributis, & unum attributum sine altero concipi saltem explicite : praecisiones autem objectivae ut observatum est nota quarta ) supponunt di-

sinctionem rationis ratiocinata .

Tertia , Ea ut ostensum est not. Σ. disti

guuntur ratione ratiocinata, quae Per mentem

distinguuntur cum iundamento in re; atqui es sentia divina distinguitur ab attributis, S attributa a se invicem, cum sundamento in re. Nam ea distinguuntur per mentem cum iundament. in re , quae sunt virtualiter multiplicia: atqui essentia divina S attributa sunt virtualiter multiplicia; ergo distinguuntur per mentem, cum lan

88쪽

Differt. III. De Attributis in com. 8 s

damento in re. Major constat v virtualis nim,rum multiplicitas idem efficit, ac actualis multiplicitas: sicut igitur quae actu multiplicia sunt , praebent intellectui sundamentum, ut sine se invicem concipiantur;ita etiam & ea quae virtute sunt multiplicia. Itaque probatur min. Ea sunt virtualiter multiplicia,quae aequivalent pluribus per- sectionibus quae actu in creatis distinguuntur . Sed tum essentia, tum attributa divina sunt hujusmodi: siquidem, cum sint infinita, continent

omnes omnino persectiones, quae actu in creatis

distinguuntur. Hinc patet, iundamentum disti ctionis de qua agitur, esse eminentiam Dei & im- hecillitatem nostri intellectus. Id vero hisce ver bis confirmat Gregorius Nyctenus, contra Euno mium agens : suis Aa supidus est , iis ignores divinam quidem naturam , quidquid tandem sineundum substantiam est , ese unam ct uniformem satque compositionis expertem , nee ullo modo in Varia quadam compositione spectari s hamanam vero animam hum. jacentem , O in terreno de Ossam corpore, quoniam non potest quod quaeritur, liquid οperspicere , per multas notiones ad inexplieabialem naturam diserae ac multipliciter contendere , non una aliqua cogitatione , quod latet, indagantem λObjicies I. Sententia quae astruit in Deo dissinctionem rationis ratiocinatae , composita est ex sententia Scotistarum de admittenda disti ctione reali inter attributa & essentiam divinam: nam distinctio rationis ratiocinatae est vera distinctio realis e composita est quoque ex opinione Nominalium de admittenda distinctione rationis ; nempe Thomistarum distinctio est distinctio rationis: Ergo cum salsae sint & Scotistarum , &Nominalium sententiae, stare non potest omnio Thomistarum, quae ex utraque coalescit. Resp. neg. ant. Ratio est, quia ut superius iam observatum est licet distinctio rationis ra tiocinatae cum Scotistica in aliquo conveniat s

89쪽

86 Institi Theolog. Pars L

ineo nempe, quod utraque sit realis; dissere tamen in alio , nempe quod Scotistica sit realis actu : distinctio autem rationis ratiocinatae sit realis tantum iundamentaliter . Licὰt quoque in eo conveniat eum distinctione Nominalium quod per mentem tantum actu reperiatur interessentiam & attributa , disteri tamen quod ex parte objecti praesupponas reale fundamentum

quo nititur.

Objicies 2. Non est fundamentum reale in Deo distinguendi mentaliter, aut essentiam ab attributis, aut attributa a se invicem; ergo interea admitti debet sola distinctio rationis ratiocinantis. Prob. ant. Non est iundamentum reale distinguendi mentaliter ea,quae sese realiter includunt: atqui essentia & attributa sese realiter includunt ; cum enim essentia sit infinita, omnes omnino persectiones,ac proinde omnia attributa complectitur. Resp. ad I. neg. ant. Ad 2. dist. maj. Si non sint virtualiter multiplicia, conc. maj. si sint vim tualiter multiplicia, neg. maj. Sunt vero hujus

modi, ut superius probatum est ) essentia &attributa divina, proindeque praebent intellectui humano iundamentum, ut sine se invicem concipiantur

Objicies 3. Quae praedicantur de se invicem , non distinguuntur per mentem cum fundamento in re: Atqui essentia & attributa divina de se invicem praedicantur 3 verae nimirum sunt hae propositiones , Bonitas est essentia, Essentia est bonitare

Resp. dist. maj. Quae praedicantur de se invicem, tum in sensu actuali , tum in sensu virtuali ,

non distinguuntur per mentem cum sundamento in re, conci maj. quae praedicantur in sensu actuali tantum , neg. maj. Distinguo pariter min. atqui essentia & attributa praedicantur dest i vicem in sensu actuaIi tantum, conci min. in se

su actuali & virtusi, aeg. min. Sensus solutioni s

90쪽

DisserLIV. De Attributis in specie. 8

est, quδd essentia &atrributa, eum actu sint res una, de se invicem in sensu actuali praedicentur; e contra vero, cum sint virtualiter multiplicia , de se invicem non praedicentur in sensu virtuali ;unde istae propositiones, Estentia, pro ut essentia , est bonitas , aut aliquod aliud attributum. Boniatas, pro ut est bonitas , aut aliquod aliud attributum, prout est attributum, est ipsameo essentia rimina , falsae sunt: quia cum exprimant distinctionem virtualem essentiae ab attributis, & attributorum ab essentia, hunc sensum efficiunt: Attributum pro ut virtualiter distinctum ab essentia , es ipsamerusentia .

DISSERTATIO QUARTA.

De Dei Attributis in specie.

ATtributorum alia sunt negativa, aIta vero positiva . Priora aIiquam a Deo impers ctionem removent: posteriora e contra Per etionem aliquam ipsi .ribuunt. Inter negativae recensentur, Simplicitas, quae non nisi per negationem compositionis explicari potest 3 In nitas; Immutabilitas 3 Invisibi Iitas. Ex postivis nonnulla Deo conveniunt ut in se est, nimi- rum AEtemitas, Immensitas, Persectio , Bonitas, Omnipotentia , Scientia, VoIuntas , Libertas: Alia autem ipsi in ordine ad creaturas sp

elato tribuuntur 3 hujusmodi fiunt, Iustitia , Miserieordia, Providentia, Praedestinatio, R probatio . De singulis iis attributis hic a nobis est 4dserendum α

SEARCH

MENU NAVIGATION