장음표시 사용
111쪽
96 . ' HISTORIA babelicum adistis viginti absumpsit. Non emode illis locuti 'simi Judaei. In Herodiano rimvem quidem circiter atini impensi sunt ; at novis subinde operibus longiora temporis ει tio auctum ornatumque cst a γ . Sed his omissis , Christus de morte & resurremone Corporis sui, in quo ceu in Templo Divinitas habitabat, locutus fuerar. praedicens' futurum ut RIudaeis intersectus, post tres dies a mortuis r surgeret: at verbis ira obscuris, ut vel ipsi
Apostoli illorum mensum nonhifi post factum , scilicet post ' ipsam Resurrectionem, assecuti sint b ) . ' Nihil - luculentius merebantur Iudaei ; coram quibus tamen deinde tam multa& dixit, & fecit, 'ut omnem excusationis lincum illis penitus adEmerit e . Illius Pasch tis occasione pluribus' miraculis claruit Christus , nec pauci in illum crediderunt. At iblorum inconstantiae ipse non satis fidebat s quippe qui animum mentesque hominum Pervi
isti, P. IV. Inter 'ebs 'qui Christo adhaeserunt , Chrigis eη Optimatibus Iudaeorum quidam , Ni-
ωὸ- codemus nomine, secta Pharisaeus. Hic ad Issum noctu venit, sorte ob metum Iudaeorum, quorum odia jam servebant in Christum; vel ne Senatoris, Legumque Doctoris, quem lue agebat, dignitati noceret , si . ad hominem pri-Vatum humanarumque literarum ,' 8c artium imperitum, qualis Iesus videbatur', accedere vi-
a Vide Usser. adan. discip. l. 23. c. 7.
112쪽
sis fuisset a . Conveniens itaque Christum ,
ut illius doctrina profundius imbueretur, partemque in illius Regno, quod proximum cre- 'debatur, obtineret: Μagister, ait, te a Deo missum docendae salutis causa, ne ambigimus uidem, tot tantaque prodigia, quae facis, vientes. Cui Iesus, nullam esse cuiquam in Regno Dei partem , nisi is renatus fuerit. Cum Nicodemus haec minime . intelligeret , responderetque, impossibile omnino videri ut
homo senex iterum in ventrem matris introiret, in lucem iterum proditurus, rem explanavit Iesus, dixitque, in eo positam esse ut quis Baptismo aquae , Spiritus sancti initietur. Aquae baptimius nullo negotio intelligebatur: at major erat in baptismo Spiritus dissicultas . Hunc porro Christus studiosius explicaturus: Quemadmodum , cinquit, carnalis est nascendi modus, ita & spiritualis. Caro carnem, spiritus spiritum parit. Ventus ubi vult, spirat, modo hic, modo illic; tuque vim illius sentis, strepitumque audis, quin illius camsas, seu vias noveris. Ita Spiritus sanctus animum hominis agit, movetque uti, & quando vult, modo quidem prorsus impercepto , sed validissimo . Qui reformatis moribus ad sanctiorem vitae rationem renascuntur, ii Spiritus sancti virtutem sentiunt, quin illam intuean, tur. His a Iesu expositis, Nicodemus adhuc haerebat, scisseitabaturque, qua ratione haec fie
113쪽
εisperitum ignorare, hominem hVtismo renasei , Sanctumque spiritum , ubi in hominis animum illabatur , illum ita immutare , ut hominem plane alium efficiat I maxime cum asserta esset apud Hebraeos doctrina ,
Proselytos e baptismatis lavacro emergen- es , novos homines fieri, novumque caelitus immissum recipere spiritum. Docent Rabbini, novam quoque animam eo ritu aequi .ri , desinere illos necessarios, aut servos effetis , quibus antea fuerant , conditionemque una cum Religione mutare. Hactenus, adiecit Jesus Nicodemo, nonnisi vulgaria, Zein medio posita docenda suscepi ; dicenti tamen non creditis , sed dictorum argumenta rationesque requiritis . An fidem habituri estis , ubi sublimia dc caelestia exposuero ZQuae sane perspe'issima habeo, cum in Caelo fuerine, & quidem solus, solusque exinde descenderim. Quin etiam Filius hominis semper in Caelo est, ubi veritates omnes & mysteria pervidentur. Postquam autem de filiorum Dei regeneratione, dc de sua auctoritate& sapientia disputasset, Crucis mysterium explicaturus, dixit: Quemadmodum Moyses in deserto aeneum Serpentem hastae praefixum omnibus exposuit, ut laesi anguium ignitorum morsu , illum intuentes , curarentur; ita in sublime erigi oportet Filium hominis, ut qui ipsum per fidem intuiti fuerint , minime pereant, sed visam aeternam consequantur. Eo enisa usque Deus homines dilexit, ut pro illis silvandis Filium suum , quo nihil carius
114쪽
UTRius E TESTAMENTI. 99 pretiosiusque , in Μundum miserit. Qui tamen Salvator venit, Iudicem etiam aget, damnabitque incredulos omnes, qui idcirco pr Varum suarum opinionum tenebras veritatis luci per Dei Filium exhibitae praeferunt , quod metuant ne illius fulgore ipsorum deformitas,& turpitudo detegatur. V. Post alloquium cum Nicodemo , Iesus Hierosolymis egressus, non Galilaeam , unde venerat, petiit, sed in Iudaea commorans , prosectus est ad Iordanem , fortasse circa Ie richuntem , ubi Joannes Baptista munus suum ab initio exercuerat; ibique praedicationi intentus, Discipulorum suorum opera populum baptizabat a P . Docent nonnulli Patres, Apostolos ipsos a Christo tinctos fuisse baptismo , antequam ipsi ceteros abluerent b . Baptizatam pariter Μariam Uirginem a Filio, vult Euthymius e . Communis est opi- .nio, baptismum, quo Iesus populum Apostolorum manu initiabat, verum fuisse Baptismi, Sacramentum , quo Christiani & filii Dei efficimur , criminumque veniam obtinemus quamvis ex veteribus quidam aliter docuerint, Baptismum scilicet Christi virtute dimittendi peccata nonnisi post ipsus Resurre
115쪽
oo HISTORIAD, epta- UI. Ioannes Baptista per id temporis , r fio inter licta Bethabara , vpnerat in Ennon juxta Sa- Discipμ' lina , aquarum assiuentia invitatus , ubi I iοi JUμ-& ipse tingebat . Salim vel Salem S.Cβ γ ν Hieronymo est Urbs, in qua Melchisedech re-W-ι cuius aedium rudera ipsius aetate adis monstrabantur a . Aliis tamen, praeeum iiij ο. Iosepho , urbs Μelchisedechi regia est . Jet ' rusalem . Porro Ennon locus fuisse videtur in Galilaea, & Herodis Antipae Regno , cum ibi captus postea fuerit Joannes, & in carcerem trusus; id quod Rex ille in Iudaea, a Pilato
Romanorum nomine administrata , non te
lasset. Facta est autem quaestio inter distipu-Ios Ioannis Baptistae & Iudaeos quosdam de Baptismo b . Disceptationis argumentum sit let Scriptura . Fortasse tamen res to in eo versabatur , uter Baptismus emcacior . Iudaei
quidam , iesu Christi baptismo tincti, cum ex Apostolis, ipsoque Christo didicissent, quid discriminis esset inter Iesu Christi dc Joannis
baptismum , posteriorem hunc minimi ducebant , quippe quo homines nonnisi ad pecca- torum veniam compararentur. Discipuli Ioannis, pro Μagistro certantes, commendare virtutem Ioannis, & Iesu Christi baptismum ve bis deprimere . Sive igitur hic fuerit quaestionis cardo, sive quid simile , Discipuli Joa nis , ad ipsum rem detulerunt, stimulisque invidiae agitati et Magister , dixerunt , qui erat tecum trans iordanem , cuique tam honorim
cum Ep. I 26. ad Ev b Ioan. III. z .erium .
116쪽
rimi testimonium perhibuisti , Filium Dei esse testatus , hic in Iudaea baptizat, eo populorum concursu , ut desertus prope sit baptismus tuus , & nerho iam ad nos veniat . At Joannes causam Jesu Christo adiudicans, Discipulos suos leniter ad illum duxit, ipsum denuo commendans. Ne aegre feratis , inquit, gloriam , quae caelitus data est Christo . Illum , scitis , vel a me ipso mihi praelatum fuisse , gloriamque Messae non mihi , sed illi , me teste, deberi . Veni ego, ut Praecursi xis illius munere iungerer , viasque sternerem. Jesus est sponsus; ego sponsi amicus, & para- nymphus , qui quamvis .non sine gaudio sponsi mandata exequatur , nuptiarumque hilarita tem promoveat , illi tamen nuptiae non celebrantur . Nobilis clarusque sui in Israele : at Jesu prodeunte , recedendum ' mihi, ut locum illi faciam . Jesus Christus, e Caelo originem ducens, hominibus universis longe major est :ego Vero homo non secus ac ceteri, originem ex terra trahens , multum ill i concedo . Quae
vidit in Caelo Iesus , novitque ., haec hominibus manifestat ; rari tamen sunt qui fidem illi habeant. Qui vero illius dogmata susci piunt, Deum, a quo ille missus est , locupletatusque ceu Filius tota Spiritus plenitudine ,
omniumque bonorum redundantia, veracem esse, testatur . Filio Dei credendum est, a quo Vitam aeternam expectamus . Vae illi qui in eum non crediderit i Damnatio illum aeternaque manent supplicia. VII, Secundum haec , Joannes Baptista ca
117쪽
Christi ceri mancipatus est. Rem ita describimus ex ς - S. Luca, & Iosepho a . Proficiscens Romam AE R Herodes Antipas, ad Herodem Philippum fra- ulg ris trem suum' divertit ; ibique vitam Herodiata dein uxorem illius ita deperiit , ut denique I in pt mulieri manifestaverit , nuptias se omisise di , testatuS . Assenia est Herodias, ea con- ,. . t ditione, ut is Aretae Regis filiam , quam a tea duxerat, a se dimitteret . Haec subodor ta Antipae uxor, a marito discedens, apud p trem fuga se se recepit. Antipas Roma reverinsus , promissis stetit . Porro Herodias nedum
Philippi, fratris Antipae uxor erat , sed fratris etiam filia , scilicet Aristobuli, qui communis erat & Philippo, & Antipae frater. Ue
tita autem erant Lege connubia nedum cum sorore , & uxore fratris , Verum etiam cum
fratris filia b . Incestae igitur hae nuptiae adiunctum habebant sollicitationis 'flagitium , qua . scilicet Antipas Herodiadi suaserat ut priorem virum relinqueret . Adulterio, & alio incestus genere laborabant, cum adhuc superstes esset Philippus , maritus, & frater patruusque , nec illam repudiasset . Exarsit in Antipam Joannes , damnatasque nuptias S scandalum, quod inde toti Orbi oriebatur, liberioribus verbis insectatus est ; quamobrem iussu Antipae captus est , & in arce Machaeruntis carcere detentus . Illum tamen Rex &magni' faciebat, & verebatur; audiebat libenter, multaque faciebat ex monentis consilio .
118쪽
Verum Herodiadem numquam dimisit ; quae verita , ne tandem aliquando Antipas Ioannis consiliis monitis ne vinceretur , omnem illius perdendi rationem inivit . Quare Antipas im- . piis uxoris suasionibus fractus , illum e medio rollere decrevit ; & ne id faceret, solo populi metu , Ioannem summi Prophetae loco suspicientis , per aliquod tempus coercitus est . Haec S. Lucas. Aliam detinendi Joannis ne- eique tradendi. causam narrat Iosephus . Antipas, ait ille, Joannem Baptistam publicis vinculis detinuit, mulctavitque tandem capite , quod ingentes populi cim ventus ad illum age-xentur , metueretque Rex ,' ne Ioannes acquisita in populum auctoritate ad res novas m Iiendas abuteretur. Quamobrem praevertere v. Ivit seditionem , quam gliscentem coercere .
At Iosephus veram hujus rei causam aut ignoravit , aut dolo malo corrupit, aut id, quod Antipas minuendae invidiae causa praetexuit , vulgavitque, verum imprudens putavit. VIII. Captum Joannem intelligens Iesus , Christus timuit ne Pharisaei praedicatione sua irritati in Galia Pilato persuaderent, ut & ipsum vinciri ju-s beret, eo praetextu, quod Discipulos quamplu- cedit. Tes compararet , ingensque populi multitudo baptismo tingenda ad illum conflueret. Hinc
relicta Judaea , Pilati praesectura, in Galilaeam secedere statuit a . Porro Iesu Christo , qui .
Ioannis discipulus minime censebatur , neque unquam de incestu & adulterio Herodis Antipae locutus fuerat, non eaedem erant timendi
119쪽
Antipam causae, quamvis Galilaea , in quam contendebat, impio illi Regi pareret. Fortasse tamen tractus ille Galilaeae, in quem Christus . se se recepit, Philippo, Antipae statri, erat subjectus. Coum IX. Eunti in Galilaeam transeundum fuerat quiumJ p r Samariam; cumque ad urbem Sichar, veID ςμm Sichem, quae deinde Neapolis dicta est, per-mμέεσς venisset Iesus, itineris labore lassatus , pureo qm Iacobi , in agro, quem Patriarcha ille filio
suo Jolepho mox moriturus legaverat, auedIt,
missis interim in urbem discipulis, cibos coem- pluris; erat enim hora quasi sexta , circiter scilicet meridiem; quo tempore prandere sol mus . Accidit autem ut semina quaedam e propinqua civitate ad puteum aquatura veni'ret; quae a Iesu, ut potum sibi praeberet, requisita, mirari se dixit , hominem Iudaeum aquam a semina Samaritana postulare, cum inter duos illos populos non conveniret. Sed quorsum haec obtendit illa semina i Nonne Ie- , su discipuli in urbem Sichem modo ierant, ut cibos a Samaritanis compararenti Respondent eruditi quamplures, inter utras e gentes emendi & vendendi usum interce1usse, quod ille minus quam dona amicitiam, & religionis societatem inducat. Feminam nonnisi de aqua haurienda cogitantem Jesus ad aliam aquam revocat, salutis nempe doctrinam , gratiam justificationis, cUnitionemq.ue Messiae: quare dixit illi: Si nosses quam selix modo ss, quemve praesentem habeas , haud expectares ut ego aquam a te rogarem; sed tu illam a ma peti-
120쪽
UTRIUsQUE TENAMENTI. Iospetiisses acuam, qua ad vitam aeternam pervenitur . Cnristi mentem minime assecuta mu
lier, rogat , qui fieri possit , ut aquam ipse
hauriat, cum neque vas habeat, neque praestost scala, cujus ope in puteum descendati Jacobus, adjecit, ejusque filii, & gres s ex hac
aqua biberunt; totaque urbs nostra hinc aquam sumit : an tu vel illis melior, vel nobis, ut meliorem uberioremque scaturiginem invenias, aut sine instrumento aliquo ex hoc puteo aquam haurias P Tunc Iesus : Aqua hφc ad tempus tantummodo sitim extinguit : at aqua , quam ego do , sitis in omne tempus levatur; eaque vel tota aeternitate quis potare potest. Progidiosam hanc aquam seminae a Christo , ne amplius stiret, neque ad puteum aquatura Ventitare cogeretur , postulanti . I, respondit ille, assumptoque viro tuo huc redi. Cui mu- Iier: Μarito careo . Recte , excepit Iesus nam quinque viros habuisti; nunc autem consuescis cum viro, qui tibi maritus non est . Patres vulgo aiunt, priores quinque hujus mulieris viros , legitimos fuisse illius maritos, quos illa repudiaverit, vel obitu amiserit, aut ab illis repudiata fuerit; Chrysostomus tamendi Maldonatus, illegitimos fuisse, non secus ac sextum, cui adhaerebat, arbitrantur. X. Utcumque res habuerit se se , mulier se deprehensam sentiens , verbaque cum Propheta miscere persuasa , quaestionem illam, quae tanto ardore inter Samaritanos & Iudaeos agitabatur , praestaret ne scilicet in monte Garizim, an in Templo Ierosolymitano Deum co-
