장음표시 사용
131쪽
Cum Sol occidisset, cessassetque Sabbati religio, ad Petri domum, ubi agebat Jesus , totius urbis factus est concursus , adductique omnes infirmi, quos ille sospites ad propria remittens, daemoniacis, ne ipsum manifestarent, silentium imponebat . Mane alterius diei in
desertum locum oraturus secessit , omnibus ignotus. Petrus vero, ceterique discipuli, illum abiisse sentientes, eo persecuti sunt, inventumque monuerunt , ab ingenti hominum turba ejus praesentiam reposci. Pone autem secuta est multitudo, quae illum tenuit, ac dimittere nolebat : cui Christus respondit , opus esse ut ceteras etiam urbes doceret, eaque de causa in
Mundum venisse . Una igitul cum discipulis suis civitates vicosque Galilaeae obiens, in Synagogis docebat, aegrotos sanabat , Daemones e corporibus expellebat; ex quibus factum est, ut ejus nominis fama per universam late Sy
132쪽
Piscatio prodigi a. Leprosis o ParalFticus curantur . Matthaei vocatio . Quaenam Chrisi θν-. ma Z Imago o Literae Chrisi ad Abagarum . Alterum pose Christi baptismum Pascha . Curatio Parabiici ad Pi cinam. Sabbati violati calumnia . Duodecim Moseolorum euotio. C A P. I.
I. Eragrata Galilaea rediit Iesus ad lacum 1 Genesareth, sive Tiberiadis, ibique ge
minas naves litori proximas offendit, quarum altera erat Petri, altera vero Ioannis, & Jacobi filiorum Zebedaei. Cum autem a circumfluente multitudine pene opprimeretur Iesus , ascendit in navem Petri , indeque populum epit docere a . Porro Petrus & socii nihil tota nocte ceperant, lotisque. retibus a piscando cessare meditabantur. Uerum Christus re ducere in altum naviculam, & retia laxare Pe-.tro praecepit; quod adeo feliciter cessit , ut prae piscium captorum muItitudine retia disrumperentur. Accurrentes autem sui in altera navi erant , a Petro ejusque sociis. invitati , sectata opera ambas naves ita opseverunt, ut patam defuerit , quin mergerentur. Territus Prodigio Petrus procumbit ad genua Iesu, aitque : Recede a me , Domine : quia homo peccator sum . Eadem admiratione, qua Pe-.
133쪽
H8 His TORIA trus, socii omnes illius, ceterique miraculi t stes, affecti sunt. At Iesus ad Petrum versus: Noli , inquit, timere; deinceps enim hominum piscator eris . Nec mora, subductis ad terram navibus, relictis omnibus, Petrus, sociique illius omnes secuti sunt Dominum ,
piscatoriam omnino deserentes. Hanc tertiana Petri vocationem credimus quamvis nonnulli secundam malint, & alii non distinguant ab ea quam supra descripsimus b . II. Secundum haec , leprosus quidam ad I
sum dum in quamdam urbem ingrederetur , accedens: Domine, ait, si Vis, potes me mundare . Cui ille: Volo: mundus esto; tactumque manu statim sanaVit . Imperavit tamen ut curationem omnibus celaret, ostenderetque
se Sacerdoti , atque s crificia & oblationes lege praescriptas impleret e . Quorsum a tem Christus edita a se miracula prohibet manifestari P Interpretes plerique censent, hoe ab eo servatum' humilitatis causa & modestiae. Aliis placet, ne invidiam nequitiamque Sacerdotum & Pharisaeorum maturius quam par esset, excitaret, mortisque decretum, & tempus passionis praeverteret. Cautum autem lege ne leprosi in ceterorum commercium. ad mitterentur, nisi prius Sacerdotes omnino esse
purgatos, pronuntiassent d . Leprosus igitur ad
134쪽
ad Hierosolymae portas accedebat , ibique a Sacerdote examinabatur. Si purus inveniretur, introducebatur in urbem , deinde in Templum , ubi is sacrum faciebat, mactatis prima die geminis passeribus , octava vero totidem agnis ca) . Haec igitur Iesus leproso curato iussit, aὸdens, ut ea faceret in tesimonium si iis , nempe Sacerdotibus. Quae quidem verba alii aliter interpretantur. Nonnulli igitur ita exponunt: Te exhibe Sacerdotibus, hostiamque adducito, ut vel hoc ipso incolumitas prodigiose a me restituta demonstretur, si quam do ipsi tantum miraculum negare voluerint . Alii hunc sensum malunt: Ut Sacerdotes hinc saltem cognoscant , legem a me non destrui,
sed impleri. Quidam sic: Ut Μessiam venisse intelligant, cujus indicium est reddita leprosis sanitas b . Ceteri denique o Ut dum
haec praestas in Templo coram Sacerdotibus , populus universus non ignoret, quid egerim , quisque sim. Porro leprosus curationem celare iussus a Christo, minime obtemperavit , rumorque rei tantam populi multitudinem' ad
Iesum aΦivit, ut urbes ingredi non posset , turbis undique obsessus e . III. Aliquandiu post , cum trans lacum
Tiberiadis, populos in agro commorantes docuisset, conscensa navicula, Capharnaum rediit . Ad illum confluebant populo admixti. H 4 Pha-
l. q. c. a. u. IO. & c. c) Matth. v III. a. n. 8. Marc. I. Ao.
135쪽
Pharisaei. Legisque doctores , qui ex Galilaea,
Judaea, & Hierusalem venerant, tanta frequentia, ut nec in domo, quam Christus innabitabat, nec in vestibulo sive atrio locum habere possent. Pluribus sanitatem restituit, eo, demque, quo ceteros, beneficio quemdam paralyticum donavit sa). Hunc, qui penitus membrorum usum amiserat , in lecto ad Iesum quidam detulerunt ; cumque ii, obsidente fores turba audientium, per ostium introire non possent , ipsum in aream tecti sublatum, amotis tegulis, funibus demiserunt coram Christo, ad populum in medio aulae, sive in soribus , vel e fenestra verba faciente . Tecta apud Palaestinos in areae formam complanata erant , domusque in exteriori pariete instruebantur scala, qua ascensus dabatur in tectum, quin opus esset, intra domum subire . Addunt, in medio areae spatio patuisse senestram, suis instruct am valvis, quibus apertis, sublatisque , diei lux in subjecium conclave excipiebatur . Hanc itaque per fenestram demi sus est paralyticus. Fortasse opus fuit tegulas seu lateres aliquot removere , ut homo cum lectulo transmitteretur . Tanta illorum
qui portaban; paralyticum, fide devictus Christus, ad ipsum paralyticum conversus: Confiade , ait, fit, remittuntur tibi peecata tua. His verbis insinuari videtur, paralysim ex peccatis originem habuisse o quare Christus morbum ablaturus, causam illius antea abstulit. Porro quidam ex Hebraeorum doctoribus, potestatem
136쪽
UTRIUsQUE TESTAMENTI. I 2Idimittendi peccata', quae unius Dei est, a Christo usurpari , intelligentes, scandalo affecti , dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quam cogitationem secretumque judicium percipiens Jesus, illos reprehendit, potestatemque dimittendi peccata ex potestate pellendi aegritudines probaturus paralyticum stare, & lectum tollere jussit; qui sanitate statim recepta , Domini iussionibus paruit, domumque suam petiit . His visis, turbae Dei virtutem admiratae sunt, qui tam multa suae inter homines potentiae specimina exhibuerit. IV. Iesus egressus domo , in qua paralyticum sanaverat, in forum Capharnai veniens, Publicanum in teloneo invenit, Matthaeum n mine , aliter Levin Alphaei filium a . Is genere Judaeus erat ac Religione e illum tamen genti odiosum ars. publicam pecuniam, sive Ve-etigalia, aut tributum exigendi, Judaeis omnibus penitus invisa, reddebat. Cum illac Iesus pertransii ret, virum ad sui sequelam invitavit ; qui illico relictis omnibus , praeceptorem sequutus est . Julianus Augustus & Porphyrius levitatis Matthaeum accusavere, quod ignoto homini vix accitus adhaeserit. At SS. Hieronymus & Chrysostomus minime dubitant, quin Matthaeus Christi prodigia & dogmata. prius intellexerit h). Potuit sane concionantem saepe audire : patrataque ab eo ubique prodigia, praesertim Capharnai , adeo clara erant, , ut ignorari omnino non possent. Ualido simul au
Marc. II. Is . Luc. v. 29. sest. in Matth. I x.
137쪽
xaa HISTORIA suavi gratiae altastu captum ea occasione Μatithaeum docet S. Augustinus a . Plures tandem tradunt, quemdam Divinitatis fulgorem sub humanae Christi naturae velamento nonnunquam intermicuisse, quo animus solo intuitu perstringeretur .
Utrum U. Multis sane in utramque partem scriptis Chrs lucubrationibus disputatum est de forma & venustate Jesu Christi . Speciosissimum prae. Cete-Ii ' mortalibus illum dixerunt plures , alii secus. Qui pro eleganti illius specie pugnant , fidem dicto suo adstruunt ex illis Pinimi verbis : Speciosus forma prae filiis hominum , di usa est gratia in labiis tuis e . Ad haec, eximia humorum temperatura excellebat Iesiis ;in eius conceptu, ortu, educatione nihil desideratum est eorum quae conciliandae venustasti inserviunt, defueruntque omnia quae obes se possent. In parentis phantasia nil absonum; Detu non gravabatur ; nihil violentum inter pariendum experta est. Excessus cibi, & immoderatus voluptatum usus in ipsa nullus.. J su denique corpus opus suisse absolutissimum necesse est, utpote conceptum e purissima Ui gine Spiritu sancto obumbrata. Imago VI. Resert S.Ioannes Damascenusi d), Ab- Chrsi agarum Regem Edessae virum misisse peritum no cum exprimendae coloribus Jesu Christi imagini ; sed
μή ille splendore vultus ipsius ita perstrictus est ,
Caelest. c. et a.& alibi. Orthodoxa l. q. c. IT.
138쪽
ut ab incepto desistere cogeretur . Tunc Iesus vota Principis expleturus, telam picturae paratam applicuit vultui, statimque imaginem in illa suam impressit, quam & transmisit ad Aba- garum. Communi Orientalium omnium, qua Christianorum , qua Turcarum traditione receptum est, Abagarum literas ad Jesum Christum dedisse, a quo vicissim alias recepit una eum praedicta imagine a . Eusebius resert hasce literas , profiteturque ex Edessae monumentis &annalibus se illas exscripsisse b). De illis agunt Comes Darius apud S. Augustinum e , S. Ephrem Syrus, Procopius, Evagrius , aliique multi , quibus assentiuntur Gretserus , Tillemontius , Serry, Gardeboschius , Cacciari , praeter Centuriatores, Montacutium , Gulielmum Cave , Ernestum Grabe , aliosque Acatholicos d .Fatetur Abagarus in sua ad Christum epistola, ipsum esse aut Deum, qui e Caelo aegris sanandis delapsus sit, aut Dei Filium; oratque, ut, Edessam veniat, Iudaeorum persecutionem declinaturus , sibique sanitatem restituturus . Cui Christus haec respondit : Beatus es , Aba-gare, qui in me credideris , quem non vidisti . De me enim scriptum es, eos qui me viderint,
non credituros in me, ut ii qui non viderint , credentes vitam accipiant. Quod vero ad me scri-
his , ut ad te princiscar, hic necesse habeo omnia implere , propter quae missus sum s iisque demum abs a Herbeloti Bibl. nov. Edit.
139쪽
rerum cum primum ad eum me recepero, ex discipulis meis aliquem ad te mittism, qui mor sum tuum curet, vitam tibi , tuisque omni lus praestet. Addunt, S. Thomam post Christi Resurrectionem Thadaeum misisse, ex septuaginta Discipulis, alium ab Apostolo Thadgo, ut Edesit Christum annuntiaret, Regemque , qua laborabat, infirmitate liberaret. Quae congeruntur adversus hasce epistolas argumenta , ex Cano , Dupino, Alexandro , Gravesonio , Gotti , ex Haereticis Casau no , Clerico , Balaagio , aliisque, innituntur plerumque negantibus quibusdam ratiocinationibus, quae ex. plodendis tamquam supposititiis veteribus minnumentis impares habentur .c Praeterea illorum argumenta historiam & veritatem harum epistolarum magis impugnant , quam imaginis , a Christo prodigio expressae . Chrsus , teste Nicephoro, egregio, vividoque vultu fuit. Frumenti referens .colorem , non rotundam , aut
acutam habuit faciem ; sed qualis Matri eius
erat, paulum deorsum versum vergentem , ac modice rubicundam , graυitatem atque prudentiam cum lenitate conjunctam , placabilitatemque iracundiae everrem praefeferentem a . Vetustissimae imagines Christi , quae non manufactae Creduntur , ut sudarium Ueronicae, altera ad Scalam sanct am Romae asservata , & sacra Sindon , quae Augustae Taurinorum colitur e hae, inquam , imagines eamdem Christi reserunt formam , quam describit Nicephorus. S. Ber
140쪽
UTRIUSQUE TEsTAMENTI. I et snardus: Adhaerebant ei, inquit, populi , assatupariter oe aspectu illius deles ali , cuius nimirum vox fuaυis , oe facies decora sa). Eamdem Pariter opinionem promovent sane plurimum quae leguntur in epistola Publio Lentulo assi-cta , quae tamen ex authenticis monumentis Auctor, quicunque ille fuerit, sorte mutuatus est. Vir ese altae staturae, proportionatae , m comoeEctus vultus ejus cum severitate, plenus efficacia , ut oecitatores amare eum possint , oe rudios timere . Pili capitis ejus vinei coloris usque ad fundamenitim atirium, sne radiatione . ' erecti , O a fundamento aurium usque ad humeros contorti ac lucidi ; ab humeris deorsum pem dentes , bifido vertice dispositi in modum Meta-raeorum . Barba eius multa , colore pilorum capitis , bifurcata . Frons plana , facies me macula , quam rubor quidam temperatus ornat s oculi caerulei , extreme lucidi. Pulcherrimus vultu inter homines satos b) . Plura alia ex aliis Auctoribus maxime recentioribus in eamdem rem laudarentur . UII. Promenda modo quae pro ineleganti
corporis Iesu Christi forma ducuntur in me. dium. Isaias de Μessia scripsit : Non es species ei, neque decor ; vidimus eum, o' non erat aspectus c . Si aspectu Jesus Christus excelluisset, Evangelistae aliquid ea de re imnuissent . Vetustissimi quique Patres illiber
