Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. A S. Joannis Baptistæ conceptione usque ad tertium pascha a Christo post baptismum, celebratum

발행: 1760년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

lere, proposuit, petiitque , ut sibi solveretur . Aiebant Samaritani , Patriarchas in montelo , ad cujus radices erat Sichem , Religionis

suae ossicia exercuisse , erectumque Altare, cui

verba Legis essent instripta ; id quid nuspiam

tradit Scriptura . Licet enim Pentateuchus Samaritanorum sententias nonnullas serat , ipHrrum opinioni faventes , eae tamen a Samarsetanis additae creduntur ex arbitrio , neque in Hebraeorum Pentateucho prorsus occurrunt a .

Propositae quaestioni ita Christus respondet, ut neque Judaeis, neque Samaritanis litem adimdicet , venisse enim tempus, ait, quo purus

Fidelium cultus in spiritu & veritote Patri , non in Garizim , neque Ierosolymis, sed ubique locorum exhiberetur. Porro Iudaeorum Religio carnalis erat , exterioribus ritibus, quibus corpora purgarentur , ut plurimum implexa . Samaritanorum vero Religio nedum eadem de causa erat carnalis , sed etiam falsa , quod Hebraeorum Numini aeque ac Gentilium Idolis esset addicta . Negabant Iudaei , xcoli Deum solemni ritu extra Ierusalam unquam posse , negabant Samaritani , extra Garizim 4 Cultus , qui toto terrarum Orbe diffusus stin spiritu & veritate , quem exigit Christus , quemve spirituali & vera Corporis , 3c Sangulanis sui oblatione maxime propagat, utrosque populos damnat . Ad Religionis tamen subo stantiam quod spectat , Iudaeis Christus cavisam addixisse videtur. Vos , inquit , adoratis , quod nescitis , nos adoramus quod scimus, qu/as o Vide. hanc histor. l. . c. I 3. n.

122쪽

salus ex Judaeis Hi a . Samaritani verissime dicebantur colere quod ignorabant. Duo quippe sibi fingebant, quae cum Dei dignitate minime convenirent ; Deum scilicet Israelis uni tantum regioni adhaerescere : Ignorant legitisma Dei terrae r & veri Dei cultum cum Numinum obsequio posse coniungi: Timentes quiadem Deum , sed nihilominus irilis suis se υientes ι . Ad haec, quamvis Samaritani Pa-

trem adorarent, expe9arentque Messiam, ne trum tamen satis noverant , quod e sacris Libris Pentateuchum dumtaxat admitterent. Iungendi erant Libri ad Historiam dc Prophetas Pertinentes, ut de utroque plenius instruerentur; ex quorum lectione ducerent etiam, electum a Deo montem Sion , non Garizim, in quo coleretur. Eo facile spectat inscitia, quam in Samaritanis Christus reprehendit. Ipsos autem a salute Christus exclusisse videtur, illis verbis : Salus ex Judaeis o quae quidem verba licet commode de Messia e 'Iudaeis egresso, &de Evangelio a viris illius gentis in Orbe praedicando , iure meritoque intelligantur ; videntur tamen etiam Samaritanorum schisma , &superstitionem , poenamque damnationis criminibus illis debitam indicare. Immerito autem plures ex Heterodoxis illa Christi verba , incipiritu ρο veritate , adducunt , ut Sacrificia , Templa , & caeremonias sacras, omnemque Dei cultum exteriorem , excludant , qui hominibus ex animo dc corpore constanribus est ne

123쪽

tan rumconversio.

1o8 Ars TORIA cessarius, dc quo ipsemet Christus, eiusque Discipuli semper usi sunt. Sed de his satis . Auditis , quae a Iesu dicebantur , respondit Sa maritana , scire se, Μessiae adventum imminere , qui dubia omnia submoveret . Tunc Iesus : Ego sum qui loquor tecum . Numquam adeo peripicue Μessam se manifestavit Christus ; idque sinceritate dc docilitate meruit mulier alienigena, quod Iudaei superbia pravisque

moribus non sunt assecuti. XI. Supervenientes autem Discipuli , illum feminam alloqui mirati sunt ; quos tamen summum , quo erga ipsum tenebantur , obsequium coercuit ne rogarent , quid cum illa colloqueretur . Cum vero ab illis Christus, ut caperet cibos , urgeretur , respondit , latentes se epulas , quibus vesceretur , in promptu habere . Suspicantibus illis , a quin ipiam ei cibos allatos, cum abessent, idque ad invicem conserentibus : Μeus cibus , inquit, Patris voluntas est, opusque, cui perficiendo ille me misit . Spiritualis cibus spiritualem imessem habet . Quatuor adhuc menses mil- lcea messis abest : ad aliam ego vos messem , hominum scilicet, maturam iam , falcique a- Ptam, voco. Hanc quidem messem vos nec seminastis , nee coluistis , sed Patriarchae , dc Prophetae , aliique sanctissimi veteris Testamenti viri; honor tamen gaudiumque messis aeque vos manet ac illos ; eidem enim D mino messis laborantes , eamdem mercedem 'expectant, sive seminent , si ve metant. Sunt

124쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. Iost

extra urbem ad ia audiendum videndumqua confluentibus , ista dixisse : En messis , vos metares . mlier sane Samaritana in urbem regressa , totius rei historiam narravit , Prophetamque a se nactum dixit, omnia quae tecreto. ipse egerat, describentem . Quo tamen populares suos lenius alliceret , traheretque , ut suis ipsi oculis rei veritatem discerent, haerens se & quasi dubitans , quaerebat : Numquid

. a es Christus P Egressi proinde Sichimitae ,

ut in urbem veniret , Iesum invitarunt : qui- , bus acquiescens , biduo non sine is plurimorum fructu ibidem mansit Quamvis enim multi jam credidissent , persuasi verbis seminae, testantis, illum sibi narrasse quae occultissima erant , plures tamen , qui vel nondum crediderant , vel adhuc dubitabant, Christi sermone convim , plenam fidem illi habentes , Palam testabantur, ipsum non Samaritanorum modo & Judaeorum, sed totius Mundi esse Salvatorem. Feminam illam Graeci Photianam vocant, eiusque festum ad diem eto. Martii con-1ignantes, Carthaginis conversionem illi tribuunt , Romamque inde sub Nerone perductam, pelle illi, ejusque sororibus & filiis detracta , martyrium consumm*sse, narrant , . XII. Redux in Galilaeam Jesus , Nazare- Christi tham, ubi nutritus fuerat, contendit. Quam- de so Um vis autem toto eo temporis spatio, quo antea in iam in- ea civitate moram traxerat, synagogam singulis inpret Sabbatis de more frequentasse non dubitemus,

- Bolland. ad diem eamd. diem in Marty-τα Martii . Baron. ad rol.

125쪽

rio Ars TORI Ahactenustamen nullum sapientiae, dc Spiritus,

quo complebatur , specimen, quantum videtur , exhibuerat. Nunc vero, cum eo se eadem die Contulisset, sive sua sponte, sive ab aliis invitatus, traditum sibi Isaiae volumen stans aperuit, eique actutum, nullo, uti quidem credimus, de- lectu, occurrerunt illa verba: Spiritus Domini

super me: propter quod unxit me s evangelizare paveribus misit me, sanare contritas corde , pradicare captiυis remissionem, caecis visum, dimittere confrastis in remissionem , praedicare annum

Domini acceptum , ct diem retributionis - . liactis hisce verbis, complicatoque libro, quie membranis pluribus simul ad latera conlutis, qualibus adhuc utuntur Rabbini in Synagogis, constabat, sedit Salvator, seque ipsum eo Prophetae oraculo indicatum asseruit . D. die, ait, impleta est haec scriptura in oculis v siris. Nec immerito sane; quamvis enim pars ialiqua illius prophetiae aptari possit ipsi Pro. lphetae; tota tamen uni Christo convenire in- ltelligitur , quidquid in contrarium contendat Grotius. Isaias igitur missus quidem fuit a Deo, lut captivis in Babylimia Judaeis proximam libertatem nuntiaret, populumque extremas in langustias redactum moneret , futurum ut quam primum hostium oppressione liberatus , . quemdam felicitatis annum experiretur , quo

Deus cum illo reconciliaretur , & poenas ex inimicis sumeret durissimas. Sed ' quid haec ad Christum, oraculumque de eo ab Isaia prolatum P Christus uberrima sensti Spiritus unmo

126쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI . III

ne perfusus, cum divinus ille Spiritus columbae specie in eum post baptismum illapsus est, iussu Patris pauperibus praedicare coepit Evangelium, simulque contritis corde peccatorum indulgentiam largitus est , oppressos a Daem nibus relevavit, caecos visu donavit , consta- ctos, claudos, languidos, & cujuscumque generis miseros, remissis delictis, quorum gratia Puniebantur, pristinae saluti restituit . Christi denique praedicatio absolutissimum cujusdam Jubilaei annum induxit, cum amissam primi parentis crimine immortalitatis, aeternaeque beatitudinis spem iterum hominibus attulerit. Qui quidem annus impiis retributionis, sive exitii principium fuit. Venit enim Christus in ruinamo resurres ionem multorum . Ii prosecto , qui Salvatoris doctrinam reiecere, & ipsum in crucem egerunt, patriae Templique ruinis oppressi sunt, a Romanis direpti , vastati, dispersi. Ueteres quidam ex laudatis Christi verbis, Praedicare annum Domini accεpriam , colli' gebant, Christum unico dumtaxat anno prae-- dicasse h . Sed annus hoc loci tempus significat indefinitum ; eoque nomine usus est Pro- Nieta , ut ad annum Iubilaei , quo & servi manumittebantur, & latifundia ad triores dominos redibant, alluderet. XIII. Porro quae Christus in Synagoga dis- Christas seruit , communi omnium assensu & admiratione, primo excepta fuerunt ; sed revocata de-

' inde

GA. Iulius Afric. S. Gau- t. q. p. I. c. U. g. I. ι

127쪽

inde in mentem natalium Christi obscuritate invicem aiebant: Nonne hic es filius Ioseph eQuasi dicerent: Esto insolita suavitate, vi ,&eloquentia Scripturas explicare videatur, infimae tamen conditionis fines non excedit, cum

sit Josephi filius. Alii interpretantur: Μiram hominis insaniam & superbiamf Iesus patrem habet fabrum; & Messiam nihilominus se praedicat . Haec Nagareni, qui vulgari apud Iudaeos errore nihil nisi summum in Messia

spectandum rebantur, regiam scilicet Maiest tem, bellicum apparatum, divitias, gloriam, victoriam, selicitatem. His offensus Christus, miraculorum beneficio , quo sibi demeruerat Capharnaitas , cives suos privavit b); cum vero auturum videret ut sibi dicerent : Medice cura te ipsum : Ede Nazarathae, quae tibi pa- . tria est, prodigia illa, quibus Capharnai incolas dignatus es; praeoccupavit eos illo effato: Nemo Propheta acceptus es in patria sua. Ostensurus autem, ouoa Dei beneficia gratuita omnino sint, & sane querela aliis possint cone di , aliis negari , veteris Testamenti protulit exempla. Plures, ait, erant viduae in Israele, quando dira fames tres annos cum dimidio saeviit: Elias tamen unius tantum viduae Sareis planae farinam oleumque multiplicavit. Plures pariter erant in Israele leprosi Elisaei aetate sunus tamen Naaman Syrus ab illo Propheta curatus est. His auditis, facile intellexere Na-aarethae cives, se a Iesu Capharnaitis postp ni, cum arbitrii voluntate, tum collata ipsol rum

128쪽

UTRIUsQUE TESTAMENTI. I IIxum incredulitate a) cum fide & docilitata

exterorum, quos vidua Sareptana, & Naaman Syrus referebant; videbant etiam, quod se ipse priscis Prophetis Eliae & Elisaeo parem faciebat e quare summopere indignati, in fastigio montis , cui urbs imminebat, illum statuentes, praecipitem agere volebant. At Iesus, eo duci se passus , nolens tamen pessimum consilium ab iis expleri, per medios illos transiit, quin detineri posset; sive ipse inconspicuum se illis effecerit, sive illos caecitate percusserit, sive iliorum voluntatem mutaverit . Ita vero dilapsus , ex urbe secessit , sedemque Capharnai fere perpetuam constituit; unde decurrens per universam Galilaeam summo populi assensu auscultabatur, ex ea potissimum causa, quod ipsimet Galilaei plura ab eo edi miracula vidis.sent, per Paschatis festum, ad quod una cum illo convenerant b .XIU. Dum Jesus esset in Cana, ubiculum aquae in vinum conversae ediderat, Praefectus quidam regius, Antipae subditus, Ca- Pharnao, ubi domicilium habebat, ad illum se contulit pro filio suo, quem morbus ad extrema urgebat , rogaturus . Rogabat autem ut Capharnaum ad filium sanandum secum veni- . ret. Huic, sociisque illius exprobravit , ipsos non credere, nisi prodigiis convictos. Cum vero pater instaret, ut quantocyus, praevertendae mortis causa, ad aegrotum pergeret, imperavit Iesus ut ipse ad filium rediret , incolumem reperturus. Uerbis Domini fidem habuit Prae- Tom. ' Η Ω- a) Matth. x III. 38, b) Jo. Iv. 4s.

129쪽

as4 HISTORIA fectus; cui regredienti occurrerunt domestici , nuntiantes, praecedenti die, hora septima, Prima scilicet post meridiem, filium convaluisse; quo quidem tempore ille de filii incolumitate nuntium a Christo acceperat ; quare fides illius confirmata est , & ad totam familiam Propagata a .F.iis, s XV. A Cana capharnaum regressus Salva- Andreas tor, littusque maris , sive potius Iacus Tibes eundo riadis inambulans , Petrum & Andream fra-

vocantur. tres , piscationi intentos , offendit . Uterque

meantur iam Christo antea adhaeserant, cum ad Ioan- etiam Ze- nem Baptistam prope Bethabaram venit; sed uterque pariter ad artis suae exercitium redierant, corijecto in carcerem Ioanne. Illos itur iterum nactus Jesus, iussit piscationem penitus relinquere, evangelicae solummodo praedicationi , sive hominum piscationi operam navaturos ; qui relictis retibus, naviculis , ceterisque omnibus, statim paruerunt . Inde longius aliquanto digressus , duos fratres Iaco-- bum & Joannem in navicula cum ipsorum patre Zebedaeo, retia sua reficientes, pariter invenit ; illique pariter relictis omnibus una cum patre vocantem secuti sunt b . Cur vero patrem reliquerenti P An forte quod ille , uti Theophylactus censet, Christo credere recus Verit ρέ ωtμη XUI. Cum quadam Sabbati die Synagο- , SI, C pharnai ingressus esset , vir quidam, Hybe uis daemoniacus, in clamores effusus: Sine, dice-

130쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. I Isbat: quid nobis oe tibi Iesu Ninarene ρ Venisi

perdere nos R. Scio te quis sit , Sanctus Dei sa) . Daemonem obiurgans Iesus , actutum quiesceret, & a viri corpore facesseret , imperavit. Contorquebatur miser aeger, eiulabatque; sed brevi Daemone abeunte , salva illi omnia facta sunt , hullamque corporis laesionem a lapsu & convulsionibus retulit. Imperiosam Christi in Daemones loquendi rationem admirati Capharnai incolae, per universam Galilaeam famam illius provexere . Ex Synagoga egres sus, domum Simonis, alio nomine Petri, Jacobo & Ioanne fratribus comitatus, intravit , nactusque socrum illius febri laborantem, U- Prehensa aegrae manu, priori sanitati ita restituit, ut illa Christo statim ceterisque administrare potuerit. Petri uxorem martyrio obiisse, veteres tradunt , eamque alii Mariam , alii Concordiam, alii Perpetuam vocant . Ferunt etiam; ipsam, cum ad supelicium duceretur, a Petro adhortatam fuisse illis verbis: Heus tu , memento Domini. Sunt pariter, qui Petro' tribuant filiam Petronillam, item Μartyrem . Sed Petronilla Martyr Romae obiit. Quis autem credat, Petrum eo filiam iuvenculam ducere voluisset Deinde nomen Petronilla a Petronio potius, quam a Petro derivatum crederetur; nam Petrus Petrillam dedisset . Nonnulli igitur autumant, S. Petronillam e nobilissima gente Petronia prodiisse, quam Petrus baptizaverit, di spiritu Christo genuerit b .H a Cum

a Luc. Iv. 3I.Marc. 1.2 I. ar. 4o. & Gotti de Petro Tillem. in Petrum c. I. g. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION