장음표시 사용
131쪽
Lgor NATURA L . 89 Iuptatis doloris, aliquae eius boni is ali notiones, ac
postremo vocabula , quibus eae exprimi solent. Inter omnes gentes, etiam barbaras , laudari quaedam acti ne solent ut iustae' bonae , quaedam aliae vituperari sunt sui ubique heroes, virtuosii, bonici sum scelesti, improbi itaque poenae ubique' praemia. Unde autem id proficisci dicemus, nisi ex insita omnibus hominibus justi injusti, boni mali regula Insitam autem dico, quod statim, a quis adolevit atque ratione uti coepit, nullo alio magistro, nisi rerum ipsa natura hujusmodi regula informetur . Est certe hoc argumentum podictico . Nisi enim omnibus hominibus certa quaedam ac constans regula animo esset insormata, ad quam , velut ad amussim eas actiones referrent, quas laudant aut Pituperant bonas aut malas praedicant, quid illi huiusmodi vocibus significare vellent Uelle autem aliquid significare, non ero inania vocabula effutire , inde ego coniicio necessario, quod ad huiusmodi vocabula commoventur, atque a flectibus agitentur , id quod in illis minime contingere solet, qui vocabula sine men . te projiciunt. Agitari animus nequit nisi notionibus boni aut mali, quod per se est perspicuum . Insidetergo atque infixa est hominum omnium ratione utentium mentibus boni ac mali, honesti turpis , justi injusti notio ac regula, etsi non in omnibus perae que clare ac distinctes, nec in omnibus aeque expedita ac prompta , sed in singulis pro cujusque cultura exercitio, vitae commercio a . Inde sensus ille naturalis boni mali, justi iniusti. f. IV. Constat igitur, omnes homines regula quadam uti non solum dum de aliorum actionibus judicant, verum etiam quum ipsi agunt. Hanc regulam omnes consectantur , aut saltem sequi se arbitrantur Ac quod aberrent ab ea plerumque, id non fit, quia
132쪽
oo D PRINCI Is nullam habent, sed quia aut affectibus perturbati, aut rerum ignorantia impediti , totam eius extensionem usum non semper pervident, nec semper ita in tructi sunt, ut in singulis actionibus adhibere illam sciant. Id quod contingit etiam in caeteris artibus serme omnibus , quarum nullus tam peritus unquam et , ut ei non incidant saepe casus , in quibus aut haereat animi dubius, aut etiam ab artis regula aberret. Id quod multo etiam itfficilius est in morum ac vitae civilis arte ob multiplicem' pene infinitam rerum atque actionum copiam, barietatem. Sed haec ipsa rerum prope infinita multitudo' varietas , relationum multiplicitas, ac propterea diversitas actionum pro locis , temporibus , personis , satis demonstrat id
quod diximus, haerere hominum animis certam ac constantem vitae in morum normam. Nam in tanta hac varietate nemo ullus reperietur , qui dum
agit quidpiam , aut de aliorum actionibus judicat, id
quod efficiunt quotidie omnes, non regulam aliquam consectetur. Eius rei homines item omnes do telles: omnes enim judiciorum , aut actionum suarum ex illa regula rationes proserunt. Ipsi sceleratissimi moria talium si crucientur , ut scelerum suorum causas rationes afferant, ex illa norma afferre conantur ut etiam quum in usu errant , demonstrent se aliquam habere regulam, ex qua velint judicari. Quocirca non
id inquirendum it, sit ne in hominibus justi&h
nesti regula, quum id omnes perpetuo praeseserant sed illud potius, quae haec sit, quarn vim habeat , a quo quod hunc in modum expedire conatur Syches f. U. Rerum haec universitas, cuius exigua homines sunt pars , ita conii ucta est ac temperata, ut nos cum singulis serme tabus , quae nos circumam biunt, relationem aliquam habeamus naturalem , ut caeterae cum caeteris. Huiusmodi relationibus mundanus ordo , ejusque pulchritudo continetur Turbari ergo eae nequeunt, qui ordo iste turbetur . Ac
133쪽
LEGI NATURALI s. tquemadmodum totius universi ordo, pulchritudo aequalitas ex conservatione ac constantia hujusmodi relationum pendet ita ordo, aequalitas, ac ipsa denique vitae humanae tranquillitas' beatitudo ab igrelationibus tota est, quas cum rebus, quae nos a minbiunt, antecedunt, consequuntur, comitantur , habemus. Qui huiusmodi relationes' circumspicit acute, larena tectas servat, nullaque in parte aut violat, aut praeterit, is omnium hominum beatissimus est minus beatus qui aut ignorat quandoque , aut negligit, aut videns prudens violat ut miserrimus, qui contra quam Natura seri , perpetuo iis adversatur velut qui cum adverso flumine colluctatur aut qui pro veris hominum aut inter sese, aut cum aliis re- huc, relationibus, falsas ipse comminiscitur, iisque velut veris obtemperat. Rerum has relationes eritatem
realem appellant ollaston, Syches. Hanc veritatem aiunt, quilibet , qui nee sensibus, ne ratione sit destitutus, ipse per se animadvertere is intelligere test. Sunt enim res, cum quibus has habemus re-itiones, in propatulo omnibus expositae matura quoque ipsa earum relationum nos admonet: nam togitide affectibus concitat, oranquillitatem , atque ingentes voluptates in iis procreat, qui secundum naturam vivunt in perturbationem, aegritudinem , dolores vehementissimos in iis, qui cum natura pugnare instituunt. Ergo ex rerum ipsarum contemplatione, ex usu atque commercio vitae hoc in nobis ingeneratur decretum , oportere rerum naturam sequi, idest,
ut philosophi isti loquuntur , veritatem realem 3. VI. Haec illa regula est, quam omnes homines a natura ipsa discunt , quamque sequi profitentur Inde bonos aut malos praedicant, quoscumque praedicant. Ea regula informata ratio leges civiles populi dictavit. Quid enim aliud sunt civiles leges, quam peculiares regulae, quibus homines instituuntur , ut
ex norma naturae vivant, seu ut rerum relationes
quas natura posuit, idest veritatem realem sectentur
134쪽
Nempe ut doceantur, quid singulorum expeta natu ra, ut sint, bene sint quid singuli a sngulis equid Principes a subditis , subditi a Principibus quid
cives ab exteris quid parentes a liberis, liberi a porentibus quid denique in omni hominum genere aestatu. Porro quid homines a rebus aliis, quae in Tellure gignuntur, aut sunt; quid a rerum omnium opia fice ac Imperatore Deo , ab his Deus Plures fuere illi, antequam leges illae describerentur, plares quoque hodie lunt nationes , quibus non alia vitae aemorum ex Nec eas memoro tantum , quae nullo imperio civili continentur, sed earum quoque multas, quae a Principibus reguntur, ut omnes serme me
ricanae, plerequae Africanaeis Asianae, quod saepe observatum viatoribus ah Ueritas igitur realis naturalis illa est ac insita omnibus vitae morum regula prima suprema. f. VII. Sed hae regula est, ne etiam exra Le- ρ partes duae, decretum, o bligatio . Neque enim: creta, si obligatio desit, vim ac naturam legis obtinebunt, id quod in theoreticis Philosbphorum dogmatibus, quorum nulla sit vis ad nos permovendos se obligandos, quod perinde est, observare possumus.
Α natura quidem, ut demonstratum est, decreta vitae, morum in omnibus ingenerat dum rerum relationes naturales docet, singulos ita instituit, ut ex iis quum sciant, tum pollini vivere . Sed an etiam obligatu An singulos ita agitat , ut ex iis vi- Vere , ac agere oportere sentiant Indit ne singulis ad hanc veritatem consectandam stimulos obligat tandem obligat prosecto. Nam ira singuli homines natura ipsa comparati sunt, ut naturam ducem sectantes bene sint beati ei reluctantes miseri. Decreta
135쪽
Lgo I NATURALI s. 'gigitur huiusmodi, quae ex rerum relationibus Natura in nobis imprimit , cum potentissimis motivis ad agendum, vel cessandum funt conjuneia . Quem enim
non moveat voluptas, aut dolor, eatitudo , aut miseri Quae si cum observatione, aut violatione eo inrum decretorum sunt connexa , procul dubio intimam habent obligationem . Stimulos atque calcaria, qui bus nos impellarat, secum ipsa deserunt. Sectatori uus tranquillitatem , beatitudinem non ollendunt modo , sed revera praestant perduellibus miseriam . Accedit quod nescio quae alia vis, quam illincte intelligeres explicare nequeamus, sinpulis intrin leca haec
decreta comitatur. Ita profecto est . Rerum natura
non solum quemque hominem docet iustum, in ju sum , honelium in turpe , sed ita etiam assicit , ut honesti, ' justi notiones mirifice nos delectentri iniuili vero turpis turbent, infelicitent. Est ergo haec vitae morum regula obligatoria. Eam obligationem qui minime sentiat, is rationein sensua mano destitutus sit, necesse est. f. VIII. Sed haec, quae intrinseca est obligatio, minime ea ad persectam legem constituendam satis ede poteti Tangitur quidem ea obligatione, permovetur natura humana sed postquam experimentanos docuerunt, plures esse, qui aut hanc obligati
nem non semper animadvertant , aut vehementibus
affecstibus: perciti ei reluctentur, aut pravis habitibus corrupti ab ea transversum agantur nisi vehementio-xibus stimulis agamur, parum profecto momenti', aut 1altem non autum, quantum necelle est , ad nos plene determinandos habebit haec obligatio. Itaque tum persectior erit, vehementior, quum accedent extrinsecus graves etiam minae, aut gentia praemia Nemo enim dubitabit, qui si supremus qui dam totius naturae imperator ad hanc regulam sectandam nos aut poenis propositis impellat, aut praemiis alliciat ingentibus, plena sit, perfecta hujusmodi i
136쪽
Sit ne ullus supremus totius naturae opifex atque imperator Paucis ille hanc rem totam absolvit nam quoniam rerum generationesis series sunt , eaeque neque ex nihilo elle polliunt, neque sine prima est prosccto prima rerum omnium Causa, eaque intelli gentillima, potenti suma, libera mi Deus est: hicium mus naturae, optimus Imperator Eum nemo
est , qui aut ignoret, quando certum est facilius repertum iri nationem sine . Sole, quam sine eo , Religione , quod Plutarchus eleganter dixit aut possit ignorare , qui oculos habeatis rationem . Quo niam ergo constλ inter omnes, Deum esse , ab eo naturae ordinem constitutum quis ignorare queat , hanc esse supremi huius Imperatoris volunta tem ut hic naturae ordo sei, quod tantundem est, haec eritas realis integra fervetur Ac si id constat, ne in dubium quidem vocari potest, huius voluntatis transgrelsiores poenis diuinis esse obnoxios Dei igitur idea, ejusque supremi Imperii cum veritate illa reali connexa vim proculdubio habebit maximam ad homines sui officii commonendos. Erit haec extrinseca obligatio, eaque plena perfecta, quam ii possunt ignorare, qui una opera ignorent, aut Deum esse
aut univerutatis curam gerere , aut positi rerum o
dinis, qui ex elerna immutabili ejus ratione proficiscitur, acerrimum esse custodem . Ueritas igitur realis utraque illa obligatione corro lata persecta lex eli. Et naturali quidem lex est, quia ab ipsa rerum natura in singulis hominibus imprimitur: divina
quia a Deo naturae ordo est,in servatur in aeterna, quia secundum aeternam Dei rationem est. f. IX. Interim quoniam nimis ampla rerum natura est, ut plene possit a mente humana comprehendi, hominesque ipsi finiti, ut facile possint a pe
137쪽
LEGI NATURALIS. 3culiaribus quibusdam rebus trahi , iisque mancipari
nihil contingere facilius poteli, ac saepius, quam ut homines aut huiusmodi legem non semper prae ocC-bs habeant , aut totam ejus extensionem non pervi deant, aut etiam a peculiaribus obiectis rapti eius desertores fiant . Quare factum est, ut Deus eamdem hanc legem nova via ac ratione promulgaverit, diduxerit latius, novis motivis , novaque vi instruxerit, quo omnibus modis humanae felicitati contuleret vim interea naturae, libertati nostrae nullam in-Drret . Est haec via revelationis, de qua Auctor deis inceps ex instituto disserit. Eius vim, utilitatem explicat existentiam demonstrat .sed necessitatem elevat , in quo mirum est virum caetera perspicacissimum non vidisse, se cum tota ratione pugnare . Sic enim ille existimat, revelationem esse quidem utilem, atque maximas ex ea, plures commoditates in e nus humanum derivario minime tamen necelsariam quod lex illa atque religio naturae sit sussiciens . In quo ille nec humani intellectus vires , nec poten tiam naturae humanae satis perpendit. Sed non est opus hoc in loco repetere , quae sunt a nobis alias copiose demonstrata . Admonuisse tantum lectores, ne eius iri doctrina transversum agantur, hoc in loco satis existimavi.
Christiani misi atque 1 emisi Mehleri de riseipis
legum naturalium uno adaequat doctrina exhibetur.
f. I. Λ, E quoque poenitet in his rebus , quae
a VI ad hominum mores efformandos pertinent, quaeque omnibus in medio esse positae debent, nimis esse & longum metaphysicum. Sed quoniam sulcepimus magnorum virorum super legibus naturaesententias recitare , efficere non potuimus , ut Chru
138쪽
tiones, etiam eas, quas communis probavit sensus , quaeque suapte natura clarae sunt distinctae, evolvant, minutatim secent , ut ad simplicissima adducant, id quod nec necessarium semper est plurimam rebus quandoque obscuritatem offundit Henricus Koehi eruis in opere de jure naturae in primis cogente quod edidit Francolarii ad Moenum anno I 38. Nol
si doctrinam in justum systema tetulit , sed iisdem
ambagibus intricatam. Inde nos haec more nostro extricata paullo exasciata dabimus. f. a. Quoniam eas naturae leges perquirimus, qui hus convenienter hominem vivere oportet , qui velitheate vivere, hominis ipsius naturam omnium primum noscere debemus , si eas intelligere amamus ex hominis enim natura, cui efformandaeis moderandae
inserviunt, sunt hujusmodi leges eruendae ; quas idcirco is ignoret necesse est, cui minus hominis natura
est perspecta . Quo modo eges , quibus horologia
conserventur,in fini suo apte convenienterque se Viant, scire nequit, cui hujusmodi machinarum structura ac natura ignota fuerit A natura igitur humana Κoechlerus uris naturae tractationem auspicatur. f. . Constat autem natura humana duabus iisque inter e valde quam diversis, coniectissimis tamen, mentisin corporis Quum ex genio Metaphysicorum natura entium in eorum aliiυitate aut agendi conatu posita sit corporis quidem natura in ejus vi motrice
139쪽
L GI NATURALrs. 7 animi vero in vi intelle trice erit collocanda sed hoc etiam plurimum anima a corpore distat , quod in hoc natura ab essentia dii tingui potest, quia in illa una eademque res si ut Corporis essentia in e ias fructura inertia philolophi iti constituunt i a , quae est ab agendi conatu diversa: Avis illa intellectrix mentis est natura essentia. His interea miribus conflatur homo Quare ut hominis natura intelligatur utraque illa accurate est pervelliganda, mentis scilicet, corporis
f. . Anima sui conscia est, percipit, cogitat rerum sibi notiones efformat, sentit, imaginatur, fingit , attenta est, reflectit, abstrahit, notiones conficit genericas, experitur , judicat, demonstrat, a O gnitis ad incognita progreditur , similitudines rerum velociter observat, nexum possibilium perspicit , voluptatem , taedium , dolorem persentiscit , appetit
aversatur, vult, non vult , mavult. Ea omnia ab ejus essentia . naturae fluunt itaque ei sunt natura ha Eadem autem ratione corpori naturalia dicimus ea omnia , quae ab ejus natura, stentia proficiscuntur. Quum autem hominis natura ex utraque conflata sit,
animi scilicet corporis cinde intelligitur, quae sint hominis naturalia , ac proinde quid sit , hominem con
grusnter Naturae visore nempe secundum haec omnia
quae sibi sunt naturalia, vitam agere b). 5. Eae propositiones genericae, quibus plura
varia aut coexistentia , aut successsiva aptantur, ut similiter aut sint, aut fiant, regulae, normae , leges dicuntur c . Ita regulas aut leges motus vocant Physici eas propositiones generica , secundum qua naturales O. Porum motus fiunt. Quum autem sit exploratum certum, omnes mutationes animi, corporis,
140쪽
ides naturae humanae, secundum conititutas a natu ra regulas fieri erunt huiusmod regulae naturae humanae leges, ei insitae, deli naturales L convenienter vivere est secundum naturalia humanae naturae vivere, ac proinde naturae congruenter u .
f. 6. Sed quum naturae animi corporis, licet inter se arctissime conjunctae , diversae tamen sint fit ut animi naturales leges sint a legibus corporis natu rati hus diversae . Ac illas quidem Logico-Morales, has Mechanicas appellat illae mentis, hae corpori natudiram modificantin moderantur. Utrisque igitur convenienter vivere est naturae consentanee Vibere : nam
utraeque insitae sunt ac naturales ,ra utrilque humana natura conservaturin regitur b).f. . Jam totam ii iam hominis naturam bipartiri necesse est est enim altera animalis, rationalis altera. Ac ad primam pertinent sensationes phantasia, associatio imaginum affectuum memoria , analogia quaedam rationis, appetitus sensitivus, affectu , nil inous stimuli naturales, spontaneitas c d Ad alteram crinacius reflectendi, comparandi, vis ideas generi cas efformandi, iudicandi ratiocinandi, experiun- li , demonstrandi, intellectus , ratio, libertas , voluntas Ergo leges naturae humanae naturale aliae homini cum brutis communes erunt , eae nimirum, quae elus naturam animalem continent aliae homini propriae quae scilicet ad naturam rationalem spectant. Quare iterum fit, ut secundum utrasque vivere su
vlvere naturae M anae convenienter.
f. . lari picua sunt haec Illud nunc perquirendum est, obligemur , ne ne ita vivere, quate