Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi .. Antonii Genuensis ... Elementorum metaphysicae tomus quartus De principiis legis naturalis

발행: 1751년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nus, a qua ratione. Nam quoniam liberi sumus, in eo, quod est convenienter naturae vivere, multiplici ter peccare pol sumus, nisi ita libertas nostra determinetur, ut sciat, velit recte cum natura vivere, ne scilicet impellat illam ultra, quam par et , nec plus quam aequum ii, cohibeat , nec turbet. Est obligatio connexio motivorum voluntatem ad quidpiam agendum vel imittendum inflectere apto tum cum actionibus ipsis, aut omissionibus a). Ea motiva esse possunt voluptates , aut dolores , adeoque praemia aut poenae . Itaque illud quaeritur, sintne ulla huiusmodi motiva , quibus obligemur ad naturam nostram hac, aut illa ratione hactenus, non ultra , sectandam 8 Sed in duplici classe posita elle possunt ea Olivae nam aut a natura ipsa sunt, aut a liber V luntate supremi cujusdam Naturae principis Illa in miana, naturalem obligationem constituunt , haec externam,c , Ut vocant, postivam . In utramque nunc inquit endum est.

3. Obligationis nomines, quemadmodum dictum

est, ea motiva intelliguntur, qu e flect*te voluntatem queant ad agendum , aut ornittendum . Ea autem est humana natura , ut dolore, I voluptate impellatur, aut cohibeatur obligatio et go dolores voluptate continetur . Nascitur in nobis voluptas ex conicien tia nostrarum perfectionum , dolor ex conscientia imperfectionum non solum ergo praesens nostri perfectio, aut imperfectio, verum etiam spes futurae perfectionis, aut impersectionis futurae metus, motiva sunt naturae nostrae permovendae apta . Quare eae genericae propOsitiones, secundum quas ubi naturae convenienter vi Vimus persectionem nostram efficimus , quibus ubi adversamur nos efficimus imperfectiones, erunt non solum regulae . normae vitae humanae, verum etiam leges G et obli-

142쪽

obligatoriae 'ac sim ex ipsa nostri natura intelligantur,is secum ipsae naturaliter eam adnexam habeant Obligationem, erunt naturae ipsius leges intrinsecus obligantes. 3. o. 'Observamus perpetuo ex liberis nostris actio nibus , aut omissionibus, plurima consequi naturae Ostrae adversa', aut contentanea quidem in ipsis actionibus aut omissionibus nostris sui habentia rati

nem sussicientem Quum autem quae naturae nostrae sunt contentanea ea nos perficiant , quae adversa aut deteriores faciant, aut deliruanti quae nosse ficiunt bona quae aut deteriores faciunt, aut destruunt

sint mala; conficitur, plurima bona, aut mala ex liberis notiris actionibus nobis obvenire posse . Obligat vero nos natura ipsa nolira, intrinsecus ad mala vitanda, lectanda bona' quia illa imperfectiores nos efficientia dolorem ingenerant .haec persectiones, creant voluptatem ergo eadem natura nos intrinsecus quoque obligat ad eas actiones edendas, ex quibus hona nobis obtingunt vitandas vero eas, ex quibus mala

nascuntur.

q. II. Hinc autem fit, ut libertas humana non itas bi relicta sit, ut possint ei licere omnia , ad quae pertingere potest, sed natura intra quosdam terminos eius coercetur licentia , idest naturali obligatione tenetur naturae obligatione regitur. Quare ii quae sit generalis regula, qua intelligere o simus , ad quae nos Natura obliget, seu quae sint nostri bona, quae mala, ea lex naturae generica erit. Nam ain docebit quae agenda , aut omittenda , ad ea agenda aut omittenda nati rati sanctione dolorisin voluptatis in

pellet, id est obligabit

f. a. Quoniam demonstratum est maturam insita Mnaturali sancti ,ne nos obligare ad ea efficienda , quae nos perficiunt, vitanda vero, qua noscim persecatores redddunt; eiscitur inde hae generalis regula . Quae te Iiatumque tuum perfectiorem essetunt facito : ea autem, quae re satumque tuum reddunt im

143쪽

LEors NATURALI s. IOIperfectiorem , caveto a). Est haec naturalis regula, quiae natura ipsa nostra naturaliter depromitur cum naturali sanctione coniuncta est, quia qui ea essicit quae se statumque suum faciunt imperfectiorem , sta tim dolore is miseria punitur contra voluptate is affluentissime donatur , qui ais curatis ess-cit, quae se statumque suum persectiorem essiciunt. Quare est generica naturae lex quae praecipi ea , quae agenda sunt , vetatque contraria. f. 13. Neque vero conquisitis argumentis indigemus ut eam regulam intelligamus est ea omnibus insta natura agitamur, ut ea persequamur quae Oluptatem se licitatem, aversemur vero, quae dolorem, miseriam adducunt. Quamobrem videri potest supervacaneus totus ille rerum apparatus , quo Nol fius atoue hinc oelii erus eam rem demonstratum eunt. Ill ud potius diligentiorem operam postulat, quae sint ea, quae nos pernciunt, quae natura ipsa sunt sectanda, quae vero quae imperfectiores faciunt. Haec nisi in classes quasdam item generica conseramus erit superior illa lex inutilis est enim generalior quam ut ab omnibus peculiaribus actionibus facile aptari' polsit. Quocirca videamus quemadmodum id isti essiciunt I. 14. Quoniam duplici, ut dictum est, homo na tura constat, corpori animi, item animali, rationali, danda est opera ut utraquein contervetur, perficiatur, si sanctioni illi naturali parere velimus Quoniam autem quae naturam nostram contervant perficiunt procreant voluptatem, laetitiam animi tran quillitatem, sanitatem, elicitatem denique eam, quae quamdiu hic sumus haberi a nobis potest quae vero aut deteriorem metunt , aut destruunt , dolorem aegritudinem, perturbationes, morbos, tandem miseriam; erunt haec totidem tesserae agendorum , aut

144쪽

omittendorum ex naturali sanctione . Itaque rhde intelligere possumus , agenda esse aut omittenda ex naturae imperio, quae acta , aut omissi, voluptatem Iaetitiam , animi tranquillitatem , sanitatem important: neque enim tantum Natura cum iis praemium copulat, nisi ut nos ad agendum, aut omittendum impet lat. Cui quoniam parendum est, nisi stulte cum ea pugnare velimus erunt prima argumenta' manifesta agendorum aut omittendorum . Praeterea ne frinstra quidem dolorem , aegritudinem , perturbationem morbos, cum aliis actionibus aut omissionibus copulavit' voluit ergo inde nos ad agendum aut omittendum permovere Erunt haec ergo altera item manifesta argumenta omissionum aut actionum, dolor, aegritudo perturbati , morbi , pocirca est haec velut vox quaedam naturae cuique intima voluptate ea dolore loquitur, quibus quae imperat, aut vetat, et re illa quidem ex aequo omnibus manifestat. f. 13. Itane vero, inquit aliquis, rurarum animantium lege vivemusa est nimis solain tota animantium brutorum regula ultra illam nec sciunt quidquam, nec agunt. Non recte. Non alia animantia bruta uti regula, nec cis aut ultra illam emcere,

id est in perspicuis sed naturae magis impetu qu8m ulla ratione ad eam sectandam impelluntur. Nos ut bruta legem illam natura ipsa persentimus impetu quoque, ut illa, animali in illam rapimur . Quid enim iuvat naturam dissimulares Sed ratione, libertate

moderari possumus, & debemus, qua re illa carent. Quamobrem tum demum ea lex a mechanicis ad rationem revocabitur, si ex ratione, non ex bruto tam

tum impetu, sectabimur . Quaeris, qua in re hic imc eam rationis usus positus sita Nempe in hoc, ut

non ex praesenti tantum voluptate, aut dolore de naturae voluntate iudicemus, sed ex summa totius vitae dolorum , aut voluptatum, atoue ex ejus summae

eum elicitate aut miseria connexione Nam vitae humanae elicitas ex summa totius vitae voluptatum

aesti

145쪽

LEOI NATURALI s. Io3 aestimanda est, ut miseria ex summa dolorum totius vitae . Itaque usum superioris legis sequentes regulae

essicient rectum. f. 6. Minus bonum est e. im malum maiori bono comparatum . Quum autem natura nos obliget ad bona sectanda sygienda vero mala, fit ut ex eodem naturae imperio fugienda sint ea bona, quae in F ioribus privant ac propterea aversandae eae voluptates , quae majores impediunt sunt enim minores,

luptates, quibus majores impediuntur , veri mali te

s. 7. Minora mala, si conserantur cum maioriabus sunt vera bona. Quare minores dolores collati maioribus sunt boni argumentum obligat vero nos Natura ad bona consectanda ; ergo in comparatione minoris cum majori malo minus eligendum imperat . f. 8. Quae praesentia bona impediunt, quo minus summa omnium bonorum , in quo felicitas posita est, major sit' intensor, ea sunt vera mala, agproinde ex naturae iussu fugienda . Quae vero mala

praesentia emciunt ut minor futura sit tota malorum summa, qua continetur miseria sunt vera , eaque ex naturae imperio amplectenda f. 9. Malum totius est verum semper malum malum vero partis , si ad totum conservandum aut perficiendum pertineat, verum est bonum. Ergo ex eodem naturae imperio , malum totius perpetuo cavendum e malum vero partis, si toti conservando aut perficiendo necessarium sit, complectendum.

f. o. Si cum hujusmodi regulis, lex illa generica adhibeatur, erit illa praeclara totius humanae vitae. omniumque hominum ossiciorum norma . Nam inde non solum quae natura nobis debemus, sentiemus

sed intelligemus quoque facillime, quae Deo , aut aliis

naturalia debeamus ossicia . Scilicet isos statumque nostrum conservare debere a natura discimus; quae nos conservare, aut destruere, perficere, aut facere deteriores, voluptas, dolor ostendunt: quae v

146쪽

Iuptates vere conservent aut perficiant qui vere Ostruant, aut imperfectiores reddant dolores , superiores quatuor regulae docent f. 6. 7. 8. I9. . Ex quibus quum id quoque intelligatur, ad summam, luptatum nostrarum de felicitatem , necessariam ias pietatem Wreligionem in Deum, iustitiam 4micitiam in ceteros homines ex eadem illa generi ca lege derivari possunt ossicia omnia erga Deum & proximum. Sed explicemus posteriora haec duo paulo distinctius. f. a I. En necessarium existentiae & essentiae est illud, quod ita est, ut pugnet non esse, talem habet naturam, ut pugnet aliam habere . Quaecumque autem sunt in Natura rerum sensibus aut rationi nostrae subjecta talis esse naturae reperimus, ut ne pugnet aliam habere posse, nec non esse. Quare fit ut nec necessario sint id , quod sunt, nec necessario existant. In primis autem ejus naturae est homo quod ad utramque sui partem Contingentia ergo haec sunt omnia, ac cum iis homines quod ad utramque sui partem Contingentia vero sine ente necessario necesse , nec concipi possunt; alioquin sine ulla existentiae naturae suae ratione lassiciente essent , aut conciperentur. Existit ergo ens necessarium existentiae essentiae, a quo rerum haec Natura est Deum

hanc vocamus.

g. et a Quum a Deo simus, ab eo quoque conservamur qui enim necessitate naturae nostrae non sumusne eadem quidem conservari possumus . Ergo dubita- Te non possumus, quin is velit nostri conservationem

.persectionem . Est autem is Supremus nostri Domi nus ergo Supremus nostri Dominus quique misit sever punire,' praemia magna largiri, nostri persectionem & conservationem imperat. Non potest ergo non esse, cum hac etiam voluptate coniunctum studium nostri conservandi, perficiendi quod id Deo supremo nostri Domino gratum sit in cum dolore, nos deretiore essicere, quum id supremi Do mini v

147쪽

Lκor, NATURA L . IO duntati adversetur. Nascitur ergo me nova obligatio ad nos conservandosin perficiendos . Nam quoniam obligatio voluptate, aut dolore continetur cum nova hac voluptate, quod Deo gratum sit, studium nos conservandi perficiendi conjunctum sit; destructio vero aut impersectio cum eo quoque dolore, quod Dei voluntati repugnemus is hae altera exoritur obligatio nos conservandi perficiendi β. 3. Ex superiori propositione intelligitur, lege a naturales, quibus humana regitur natura, a Dei quoque voluntate vim habere obligandi nam Dei voluntate ita constructa hominis in natura, eadem lex omnium illa fundamentalis , qua nos statumque nostrum conservare perficere nobis imperatur, sancta est . Ergo ad eas constantissime colendas duplici obligatione impellimur, naturali atque cuique insita externa seu positiva. Ac licet illa insita sit in individua sectentur omnes actiones, aut millione n stras , minor tamen habenda est, quam externa altera divinari quia par est crederes, leges illas colentibus majora eis a Deo praemia servata, Quam quae ipsa praestat natura violantibus vero sanctas poenas longe acriores, tram ulli naturales dolores Quumque Deus nequeat esse nisi immutabilis, idem semper volens, idem nolens sunt praemia illa & poenae certa' immutabilia. f. q. Iam quum rerum hanc universitatem ad perfectionum suarum in gloriae uae manifesationem fecisse Deus videaturiax eodem quoque pertinere de bent leges naturae, quum mechanicae, tum moraleς. Erit ergo harum legum constantia cum universi fine, id est Dei gloria, conjuncta ; perturbatio biolatio ei adversa ac vicissim cultus Dei cum Universi legibus conferstaneus contemptus illis repugnans. Nec vero quod totius Universi fini est adversum consentaneum esse potest

148쪽

to DE PRINCIPIIS

naturae nostrae, qui sumus universi pars aut quod est consentanedm, ella nobis a versum. Ergo cultus Dei inter primarias naturae nessiae leges censendus est . Nam quoniam is fini totius rerum universitatis conse tiens est, est t&naturae nostrae, quae universi pars est,

consentaneusci ad ea vero, quae naturae nostrae coo

sentanea sunt, naturae lege obligamur. Fit itaque ut, quia cum summa voluptatum nostrarum consentit, quia consentit cum voluntate Dei, insta, externa obligatione ad Dei cultum obligemur . Quare eadem illa regula naturae generica sens est ossiciorum etiam eorum , quae Deo debemus. f. 23. Nec vero dissicile est inde quoque ossicia adversus alios homines derivare . Nam quoniam ad nos statumque nostrum conservandum & perficiendum obli-samurra nec in nobis habemus ea omnia , quae ad id sunt necessaria ς eorumque partem magnam con ferre in nos alii homine possint nec tandem ea bo' norum ommunio sine reciproca amicitia haberi pose sit fit ut amicitia cum aliis hominibus sit ad nos sta. tumque nostrum conservandum necessaria, ac propterea ut ad eam ita obligemur, ut ad nostri custodiam ,

culturam.

3. 26. Atque haec fere sunt quae Wolfius Ἐoehlerus super naturae humanae legibus docuere , nimis quidem illa abstrusa intricata, sed vera tamen perpulchra Non autem oportet regulas illas, quae ni mi sunt proculdubio genericae , ah hominum usu remotae, latius iducere , quod illi, nimis quidem prolixe, emciunt. Nam Qeotum libri in manibus sunt omnium, non amodum dissicile est philosophis nostris , qui in superioribus instituti sunt , ob venientibus speciebus aptare . Id quod ut commodius fiat, seu ex olfiano lystemate , seu ex aliis, quae superius posuimus, de natura actionum humanarum deque conscientia' imputatione morali paulo lati

disseremus.

149쪽

De natura actiora moralium, non de conscientia imputatione morali

f. I. T Ex moralis, seu naturalis, seu positiva ita eas tantum hominis actiones spectat quae moralesin sumanae dicuntur , id est quae ab hi-tellectu is voluntate hominis pendent , non etiam

mechanicas , quae naturae sunt animalis' corpo- . ea , iraeque libertati non subsunt, nisi oblique . Motus sanguinis E.G. cordis, arteriarum, aliique pure me-ehanici, tum quae passiones dicuntur, seu impressio. ne primae in natura nostra aut ab obiectis externis citatae , aut a caussis mechanicis nobis intrinsecis erumpentes, imperio libertatis nostrae minime bsunt; neque idcirco sunt actiones morales , aut in censume orum veniunt . Dixi autem actiones usque me-ehanicas oblique libertati posse esse subiectas, quod scilicet plurima pol si circa eas libertas nostra , seu agendo, seu omittendo. Ceterum tunc non illae propriae legi morali subiiciuntur, sed potius eae voluntariae actiones, aut omissiones , quas circa illas agimus, aut omittimus. Ita respiratio, qua vivimus mechanica est quae si a causis item mechanicis impediatur, taut hominis mors sequatur, nihil est ea in re , quod crimini verti possit contra si voluntarie spiritum cohibeamus, ut emoriamur, nostri sumus homicidae f. I. Intrinseca autem actionum moralium principia sunt intellectus, oluntas . Ut enim actio sit humana, moralis, utque iure possit imputari seu in bonam, seu in malam partem , necesse estis ut intelligatur,' ut libere agatur . alterum ubi deest mechanica potius , quam humanais moralis est Itaque quae ex ignoratione , aut coactione aguntur

nisi ipsi ignorationis, aut coactionis causae fuerimus libe-

150쪽

sunta

f. III. Intellectus in actionem influit conscientia actionis in legis e Libertas electione libera ast autem eonscientia ratiocinatio super honestate aut turpitudine, iustitia , aut iniustitia actionum nostrarum Ea ratioci natio syllogismus est, oribus semper absolvitur, O ge , defenitisne actionis, sententia Lege continetur propositio . definitione actionis assumptio sente tia vero complexio . . . Nemini quidquam malis ciendum Ea lex est, quae in omni conscientiae r tiocinio veluti si quaedam praelucere debet et is rum autem criminari es alteri malefacere haec acti ni est definitio & constitutio , quae est necessaria ut actio possit cum lege conferri h tum sequitur ser

tentia, ergo alterum criminari lege vetatur. Haec a tem ratiocinatio tum dicitur conscientia, quum , ut

dixi, versatur circa proprias actiones, aut omissiones: quod si circa actiones , aut omissiones aliorum instituantur ab iis , qui res humanas moderantur , putatio dici solet, qua scilicet collata alterius actione cum lege, concludimus, illi aut legis poenam deberi , quia legem violavit, aut laudem , vel praemium,

quia legem viriliter observavit: qua de re paulo post

uberius dicemus.

f. IV. Conscientiae plurimas secere Philosophi pa

i titiones . Ac bonam quidem vocant eam , a qua quis absolvitur ' malam vero a qua damnatur . Ocant an tecedentem , quae de actionibus nondum editis ratio-einatur, quae nonnisi in bonis, sapientibus inest:

consequentem , quae ratiocinatur de actionibus iam editis , qua depravati quoque homines utuntur, saltem quousque conscienti me teriatam, ut appellant, non contraxerint, quod consuetudine peccandi fit . Iam conscientia antecedens vel docet alitonem ex lege faciendam, vel abstinendum ab actione, utpote contra legem , vel esse permissum agere, aut cessare . Pri rem infigantem appellant, alteram re cantem , ter tiam admonentem. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION