Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi .. Antonii Genuensis ... Elementorum metaphysicae tomus quartus De principiis legis naturalis

발행: 1751년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

sertatione a prooemiali ad-Grol. lib. . cap. 3. sectione . Heinecc. Lib. . Iuris . naturalis ment. cap. I. aliique viri docti, rotunde negant testamenta iuris esse naturae tes

L XU. Nos sequentibus propositionibus rem ex-oediemus , Prima est , non potest ius naturae rata habere testamenta tanquam alienationes in mortis evenistum . Primum, alienatio non fit nisi voluntate rati nati , qua volumus dominium transferre e quum autem testatores neque vivi dominium rerum suarum in heredem transferant , neque possint transferre postquam oeciderunt , quia dominia morte finiuntur sequitur astamentum non esse alietiationem , neque idcirco velut alienationem a lege naturae comprobari .

Videntur hoc intellexisse Iurisconsuli Romani , qui ut huic difficultati obviam irent 4 ad fictione cons irruno et Finxerunt enim momentum aditionis sere

talis cum momento mortis testatoris idem esse , hoc momentum unum idemque cum momento testamentifactionis . Sed hujusmodi fictiones alienae sunt a naturae simplicitates veritate . . . . . β. XUI Deinde , omnis alienatio ut vim a nais tura habeat exigit in alienante voluntatem dandi in excipiente recipiendi , quae in testamentio, desunt. Tum dominium rerum terrestrium in usum presentis tantum vitae nobis concelsum est erm morte fisnitur . Quare quum ius die nandi Aquatur domi-:nium, nullum nobis competere 'test , postquam cidimus . Testator autem non aliena vivens , quia nullum jus transfert in heredem ergo Testamenti-. factio vim habere nequit ex naturali lege tanquam

g. XVII. Altera propositio est , consentansum est iuri naturae rata servare testamenta , ubi nihil rei publicae interest at si reipublicae intersit , potest illa

summus Imperans aut rescindere , aut permutare

Ratio primae partis est , quia interest tranquillitatis. M a pub-

222쪽

rgo in os err s. publicae ita esse singulis persuasum , ut possint de

rebus suis disponere post mortem . Ad rem Quintil. declamatione o8. Neque enim aliud videtur solatium mortis , quam fluntas ultra mortem p alioquis potes prave videri . ipsum patrimonium is non integram Iegem habeat quum omne jus tu id nobis permiselatti viventibus , auferatur morientibus.

f. XVIII. Secundae partis demonstratio omnium expeditissima est . Tota enim ratio , ob quam testamenta iuri naturae conformia pronunciamus, desumta est ex fine legum naturalium , publica scilicet tranquillitate t ergo ubi eiusmodi sunt testamenta , ut

sublicae utilitati, tranquillitati adversentur , nulo modo aequum est , ut serventur rata . Iam vero quum iudicium supremum earum rerum , quae ad

publieam civium utilitatem pertinent , in imperio civili sit summorum Imperantium; essicitur eorum juris esse ejusmodi species perpendere is sectindum publicam utilitatem definire . Nec desunt exempla

apud veteres rescissorum testamentorum etiam secundum solemnitates iuris civilis factorum , velut quum testamentum Tiberii Senatus irritum declaravit , ut narrat Dio lib: ρ. - testamentum Virgilii , quo constituerat , sua rapidis aboleri carmina flammis ci 'validavit Augustus . Accedit , quod Romani ipsi Iurisconsulti Imperatores non omnibus testamenti factionem concedunt . Ita . . deportatus non habet testamenti factionem , et retineat omnia , quae sunt iuris natura , . r. c. de bonorum possessione . .

f. XIXI Quae autem dicta sunt in priori propositione ita intellecta volumus , ut infinita illa testandi licentia , quam leges Romanae induxerunt , quae nullam aliam habeat regulam, nisi testatoris libidinem , non ex iure naturae , sed civili tantum vim habeat. At liberorum, Nepotum, aliorumque in linea recta successio in bona Paterna , vel avita , iurein ordine naturae constat , quia ex iure Mordine naturali est , ut Parentes liberis , quos voluntarie genu

runt

223쪽

DU sp ICII s. 8 Irunt, provideant. Secundo quia in ordine naturae est, ut Parentes in bonis acquirendis non sibi tantum, sed posteritati quoque suae prospiciant, quo fine defraudaretur ritura , D eorum posteritas ab hereditate excluderetur . Tertio quia tota linea recta dum superstes est una cum stipite in eorum bonorum possessione est , ut idcirco una occupasse videatur . Quarto quia familia est unum eorpus artificiale , cuius caput natura ipsa est Paterfamilias , aut , eo deficiente, is, qui Patri coniunctior est . Quare ut in Imperio familiae naturaliter succedit is , qui Patri est conjunctior , ita quoque succedit in bonorum possessione quae est ratio S muelis de Coccei . Hinc apud veteres quasque nationes non aliud ferme testamentum obtinuit , quam hoc , ut sui cuique liberi , iit sanguine coniunctiores, heredes essent. Apud Germanos. heredes successoresque fui cuique liberi nullum samentum Tacitus de moribus Germanorum aD2O. Idem antiquitus observatum Athenis colligi potest ex Plutarcho in Solone. Idem factitatum apud Hebraeos demonstrat Seldenus de Successione ad geshebraeorum cap. 24.

Dei iis , quae ex dominio rerum proficiscum.

f. Uemadmodum bona elluris iuste 's honeste nostra emeere possimus, iisque

pacata uti conseientia , in superioribus demonstratum est . Nunc in id inquirendum, quae super iis adversus alios ossicia servare oporteat ossicia, quae adversus alios ex rerum dominio nascuntur, paucis regulis com plexus est Pusendori T. de ossicio hominis civis cap. 13. Ea nos in medium proferemus paueis adnotationibus additis . Prima regula est , ut vilibet teneatur alterum

non hostem, adversus quem bellum iustum erat pati rebus suis quier frui, neque is, aut per fraudem

224쪽

181 Dis s. illas dirumpere , intererrare , aut ad se trahere , qua regula furta , rapinae , damna , iniuriae , raudes, alia crimina tu res alienas tendentia, prohibentur Eius regulae ratio ex omnibus systematibus iuris naturalis desumi potest . Primo id exigit custodia societatis ita enim societas sancte custoditur , si cuique

sua iura serventur . Secundo id postulat amor , quo ex lege naturali omnes amare tenemur e is enim vetat cuique injustum dolorem inferre . Tertio non patitur contrarium natura dominii , quod , ut demonstratum est, leges naturae probant . Tandem id gentium omnium leges civiles confirmant . Nam quanquam de aegyptiis. Spartanis contrarium reseraturi quippe apud quos furta permissa fuisse dicuntur ea tamen , quae dicebantur furta , proprie dicta serta non erant , ubi omnes consentiebant : quandoquidem quibus in casibus bona dominorum voluntate veluti in medio posita sunt , nul um furtum admitti potest. f. II. Sed quaeri potest , utrum eadem lege prohibeantur usucapiones, taut praescriptio longi tempori vel immemorialis, res alienas nostras facere nequeat P. usucapiones longi temporis vel immemoria-Jes res alienas efficere nostras i legibus Romanorum civilibus statutum est . Quumque eae lage evaserintius commune gentium Europaearum, hinc huiusmodi Praescriptiones in tota Europa invaluerunt . Sed

apud Hebraeos is Graecos , aliasque antiquas Nationes idipsum approbatum legibus . Vide Grotium Iib et de iure Belli Pacis cap. 4. Cicero in a.

de ossiciis contra aequitatem esse pronunciat ur agrum multis nisi , aut torm seculis ante sessum , qui habuit amittat Grotius idipsum sequentibus argumentis confirmae, quod scilices controversiae nunquam finirentur , c. omnium animi dominiorum incertitudi- Ne perturbarentur lites ex litibus sererentur , si longi temporis praescriptio res alienas non faceret

nostras . l

, III. At dissicile est demonstrare ex principiis

juris

225쪽

D Ops ICII s. 83 iuris naturae , usucapiones quantivis temporis iustas evadere posse , nisi accedat voluntas legitimi domini . Ipse rotius agnoscit , tempus suapte natura vim nullam effectricem habere hil , inquit , ta rempore , quanquam hi non fit in tempore . Em-cere ergo tempus nequit , ut quod meum est , ne Voluntate, aut facto meo, euadat alienum . Quod si leges civiles id constituunt , ensendum est id et ficere in aenam, qua legitimus dominus ob suam negligentiam punitur . Ac vero , aut res , quae usucapitur, a nobis sublata sui furto , vel rapina is tum lex ipsa duodecim tabularum negat usucapi posse , Adversus furem aeterna auctoritas soci aut casu vel b tuito in alienam possessionem transiit is possessor posterio , quum legitimum eius dominium non habeat , ne transferre quidem potest in alios , ut e specte ratiocinatur Cuiacius ad . . de usucapionibus. Vide QSamuelem de Coccei dissertatione a prooemiali ad Grotium th. . cap. q. Sect . . f. IV. Secunda Pusendoris regula est, quando res aliena ad nos pervenit sine nosero crimine , o bona nostra de , eamque adhue in mytra potestate habemus tenemur riscere, quantum in nobis es , ut illa in pol statem legitimi sui domini redeat . Scilicet id exigit natura dominii is generica illa naturae lex quae suum cuique jus tribuendum praecipit . Cete Tum non tenemur rem hanc restituere nostris impens , si perii r nullo enim crimine eam habemus. Praeterea si quas in ea servanda impensas fecimus recte possumus repetere , aut tantisper , quoad illae compensentur , retinere. Ad restituendam porro rem tunc actu tenemur , quum nobis incoluit , rem illam esse alienam . Sed quod iusto titulo acquisivimus, non tenemur ipsi in dubbium revocare is velut publice denunciare , quousque solida dubitandi argumenta nos non sollicitent.

f. V. Et hoc quidem ossicium rem alienam legitimo dominis restituendi prius est atque potius of

226쪽

ficiis ceteris , quae ex peculiari contractu nascuntur. ut si collidantur , illud servandum potius sit , quam haec Erus quis rem furtivam , me imprudente. apud me deponat is interim mihi innoteicat dominus , teneor suri restituere ex peculiari officio dep sit , omino vero legitimo ex officio generico domi nil quum autem pol terius officium sit potius antiquius efficitur ut nullus supersit locus officio peculiari , quod nascitur ex deposito. Neque necesse ethdistinguere inter ius civile naturale , quod edicit Triphoninus in . T depositi us enim naturae antiquius estis potius iure civili , ut si collidantur , prius servandum sit . Laudo ego Iurisconsultorum Romanorum sollicitudinem . qui his disputationi hus bonam fidem inter cives firmare student sed nego eam firmari posse ossiciorum naturalium violatione , ut civilia serventur .

f. VI. Regula usendorissi tertia est ui res aliena bona fide parta si consumta , ineis se naturalis

tantumdem restituere domino , quantum ex eo patrimonio noser accessi, seu in quantum facti sumus ditiores,

ne scilicet ex immeris alterius damno lucriam capiamus. Eam tamen regulam sic intelligendam docet , ut restituere teneamur id , in quo facti sumus locupletiores aut ex ipsius rei substantia , aut ex rei r ctibus naturalibus , non vero si ex fructibus industriι ibus . oppugnat hanc regulam Bar iracius adnotationibus in opus maius Pulandormi, eo argumento ,

quod qui possidet bona fide tantisper dum possidet i

co domini est , ac propterea ut dominus omnem utilitatem ex re possessa iure capere potest . Sed me saltem auctore , praevalere debet principium alterum, neminem locupletari oportere Emmerito alterius damno Videri possunt , quae ad hunc locum P endorff. adnotavit verardias Otto.

4. VII. Silperiorem regulam sequentibus aliis idem auctor illustia . Prima est , possessor bonae fidei non senem ad ullam re tucion si res peris , nc ρωδε

quam

227쪽

tuendum

Secunda , bonae fidei possessor tenetur ad restituendam rem , si extet is simul fructus exstantes; naturaliter enim ad quem pertinet res , pertinent fructus naturales . Licet tamen huiusmodi possessi ri detrahere omnes impensas in re eiusque cultura factas , saltem impensas necessarias utiles Tertia, bonae fidei possessor tenetur ad restitutionem fructuum consumtorum , si alias ex rebus suis tantundem consumturus suis Iet . Regula est Grotiana, super qua itidem cum Barbe tractolis est Quarta, bonae fidei possessor non tenetur compensare fructus uos neglexi ; quia nec re habet , nec quidquam inde rei suae accessit.

Quinta , si bonae fidei pollessor rem alienam sibi

donatam alii donaverit , non tenetur tantundem restituere, nisi omnino ex officio aliquo tantundum donaturus fueratri tunc enim lucrum fuit rei suae pepercisse. Sexta , si bonae fidei possessor rem alienam ne-rois titulo acquisitam, veluti emtione, commutatione&c , quocumque modo alienaverit , non tenetur restituere , nisi quatenus ex ea lucrum fecerit . at

eadem est , quae in superioribus prolata est. Septima , bonae fidei possessor etiam oneroso titulo rem alienam acquisitam tenetur res ituere , si extet , neque dominum id quod pro ea erogavit pretii reposcere potest , sed actionem adversus illum habet , ab quo eam rem accepit.

f. VIII. Regula tandem pusendorst. quarta generalis est hujusmodi qui rem alienam inisnit , quam domi no invito excidisse probabile es , non potes eam ollis gere hoc animo , ut domino repetenti deneget . Quan- suam si dominus non appareat jure retinere potes Jujus regulae ratio eadem est , atque superiorum Singularis sui super hac re partanorum lac, quae

non Dissilia πιν Orale

228쪽

186 Dis ops ICII S. non posuis ne tollas. Quae lex nullo modo commendari potest , ne dum in copiosis 3 frequentibus urbibus , sed ne in agris quidem , quum utrobique facillimum sit hujusmodi res iacentes corrumpi . Humanitatis potius jura docent , ut res iacentes tollantur is loco depositi habeantur . Ex hac porro regula dijudicari potest , quid censendum sit de quarumdam Nationum lege , qua res naufragorum is coaddicuntur et eam enim esse contra naturam ratio disertissime docet . Pluribus adversus hujusmodi leges declamaverunt Bodinus de Republica lib. I. cap. O.

Grol. lib. a. de Iure Bel Pac cap. 7. Jacobus Gothosredus de imperio maris cap. . , aliique . Ac revera quid est aliud hominem adversa fortuna conflictatum velut pro summa miseriarum spoliares f. IX. Quaeri hoc in loco potest , ubi dominus non compareat , quid faciendum si de rebus inventis ' quorumdam Theologorum opinio est , res huiusmodi erogandas esse in pauperes . Nempe id est de alieno esse benignum . Itaque si ex iure persecto id docent, errant profecto quum enim tales res non sint pauperum , nullo iure persecto cogimur pauperibus dare. Si vero pronunciant ex iure beneficentiae turn id faciendum est quum eae res nobis necessariae non sunt . Siquidem iura humanitatis a nobis incipiunt Pertinet ad hanc rem illud Senecae , dabo egenti sed ut ipse non egeam et succurram peritur , sed ut ipse non peream.

De pactis o contractibus , deque ossiciis inde

provenientibus.

f. I. Tominum improbitas ac mala fides pri-I 1 mam pactis originem dedisse videturnam inter viros undequaque bonos, iurisin honestatis amantes , ac propterea naturaliterin reciproce ami

229쪽

Praeclare ab Aristotele observatum est, in locum amicitiae justitiam successisse , quae ut legibus contineretur necessarium non fuisset , si homines , ut at ra esse deberent , ita revera essent sinceri alii aliorum amici . . Contractibus vero commerciorum tres . ut mihi videtur , causae originem fecere, dominia , nostri immoderatus amor, rerum ad vitam nece.ssariarum non ubique eadem copia . Nam primum cum res in proprietatem hominum devenerunt , ab earum usu ceteri omnes , praeterquam possestares , sunt exclusirergo ubi earum rerum indigent , ad commercium

contractus confugere debent . Deinde si inductis dominiis tanta esset hominum erga homines caritas ut nihil , mod aliis deest , non statim a locupletioribus suppeditaretur , commercio in contractibus locus non esset . Tandem non omnibus fert omnia Tellus, Hi segetes , illic veniunt felicius ti e . Ergo inde; quoque adium est , ut illitae nationes

rerum commercia inter se se instituerint , ut ea ruinrerum , quibus ad usum vitae indigebant , sibi copiam pararent . ideatur rot sub initium libelli De mari libero. II. Sed quo commercia inter homines mutuo sibi diffidentes cum aliqua securitate agerentur ad contractus , quae iurisiurandi religione sanciebantur , ventum est , habuitque iis simplicioribus temporibus , etiam inter feroces homines , eam vim sola pactorum religi , quam nostrorum temporum quum religio magno publico malo contemni coepit

atrocissimae poenae non habent . Est autem contra-

ictus duorum consensus de rebus operisve inter se se ex obligatione perfecta communicandis . Itaque vis contractus nascitur ex mutua promissione , seu pacto, cui standum , nisi res commutentur , ius at rae aperte docet Q nam qui pactis, promissionibus non stat , eum laedit , cui promissum est quod lex naturae vetat . Communicamur autem aut

230쪽

res cum rebus , aut operae cum operis, aut res cum

operi r nam haec tantum sunt in commercio . Sed ut in hac commutatione nemo laedatur , instituitur comparatio inter resis res operas, operas resis operas . Et quidem comparantur haec omnia quantitate , pondere , intensitate , utilitate , publica aestimatione . Ea omnia nomine pretii veniunt . Itaque pretio instituuntur commercia omnia.

f. III. Est autem duplex pretium , utrare , eminens . Vulgare est , cum singulae res singulis rebus aestimantur , aut operae operis , quod siuvenit in permutationibus , in quibus aut aequalis quantitas , vel aequale pondus, spectatur , si fuerintres ejusdem generi r aut proportio tantum , si diversi generis . Eminens autem pretium est, cum electa una re , quae sit nec nimis vulgaris , nec nimis rara , quaeque non faciis corrumpi possit , ea ceterae aestimantur a talia sunt metalla . Dicitur autem eminens , quia continet pretium omnium rerum , quae sunt in commercio . Constituendum amtem pretium , seu aestimatio rerum , a fine . Is ni triplex est, vitae necessitas, utilitas, Qvoluptas. Primo loco spectantur res , operaeque necessariae idest eae, sine quibus vita humana transgi nullo modo potest . Deinde utiles , sine quibus ilicet trans-gitur vita , sed cum incommodo, aerumna . Tandem voluptuosae , sine quibus commode quoque vivere possumus , sed sine luxuin superfluis voluptatibus . Quod spectat ad res necessarias , usus nationum ferme omnium est , etiam moratissimarum , majus aut minus pretium iis statuere is ex earum carita te , vel copia maiori vel minori ex affectu

ac desiderio eorum , qui eas res quaerunt . Ita intenditur pretium , si aut qui quaerunt , magno earum amore teneantur aut si earum rerum fit in

pia : si vero haec fuerint contraria , pretium remitti solet IV. Sed quaeritur , an ob hujusmodi rerum

SEARCH

MENU NAVIGATION