장음표시 사용
231쪽
DE sp I cII s. 89 raritatem , vel quaerentium copiam iure intendi possu pretium P Id generatim fit etiam inter moratissimas nationes , ut dixi . Sed , si ex natura vi Vere
velimus , ita faciendum est , ut indigi non excarnificentur , avari vero ditentur : id enim neque ius naturae persectum probare potest , quod utilitati non paucorum , sed omnium hominum prospicit neque patitur jus impersectum humanitatis. Ceterum ut i teret Reip. , ne publico damno in rerum inopia ni-
mi intendatur pretium ita quoque interest , ut ne nihil intendatur . Cum enim res paucae sunt , pretium vero vile , usu plures consumuntur , quam oportet quo fit , ut caritas deinde major , atque inopia nascatur quum intenso pretio rebus parcerelbleamus . Quantum vero intendi pretium , aut remitti fasciit , vel oporteat , ex rerum , temporum,
locorum , perlonarum circumstantiis viri prudentes iiijudicabunt. 3. V. In rebus utilibus , sed non absolute necessarus , magis etiam licet pretium intendere , cum sine iis possit quidem ita sustentari , licet cum incommodo aliquo . At in voluptuosis nihil praecipi video jure naturae , nec persecto . nec impersecto Non perfecto , quoniam eae nec necessariae sunt
nec majorem vitae commoditatem faciunt non imperfecto, quia amor generis humani neminem subigit, ut alterius luxum sua opera faciat . Itaque in his rebus censeo , ubi aliae causae e publica , vel pri satare nullae subsint, id pretium constituere licere, quod cuique placuerit . Ita picturae , sculptussae , emmis, allitque rebus licet per legem naturae id pretium ponere , quod placeat , modo emptores adsint . . f. l. . Antiquissimis mortalibus , antequam num, mus reperiretur , pretio vulgari commercia omnia agitabantur . Id quod ex veterum nationum memoriis constat, ex pristino hominum statu comprobari potest : nam cum veteres illi maxima ex parte
in statu viverent naturali , dissicillime omnes in e
232쪽
iso DE OFFICII S. dem instituto convenire poterant , quod necessarium erat ad usum nummi introducendum . Aucto autem luxu , adeoque commerciis provectis, necessitas inutilitas commerciorum eo impulit ad pretium eminens instituendum nam ita facilius commeriscia omnia etiam cum exteris agere poterant , m-gulos contractus expeditius ac commodius perficere. Scilicet permutatio , qua sola ante inventum nummum commercia omnia agebantur , nec semper locum habere potest, quum plerumque alter contrahentium earum rerum indigeat , quas alter non possidet; nec facile in dissitis commerciis semper observari. Sed
perpendamus accuratius contractuum praecipuos.
A. VII. Simplicissimus is antiquissimus contractuum omnium est permutatio , idest rei nostrae pro in alterius dati . Id cum dupliciter fieri possit , primum ut neutra res aestimetur , idest certum ei pretium statuatur deinde ut utriusque rei ineatur ratio, constituaturque praecisum pretium : prior permutatio simplex vocabitur , posterior aestimatoria. Et illa quidem donationi reciproeae , haec emtioni venditioni quodammodo milis est , quod Iurisperiti Romani
agnoverunt in lege . . o. de contrahenda emptione. Quumque prior agitatissima veteribus & antiquillima
fuerit intelligitur inde , quanto simplicius veteres mortales , tanto inter se amicissime uixisse multignationibus id olim servatum erat , quod oratius libri satyra . scripsit.. Omnis enim res, Virtus , fama , decus , divina humanaque pulchris Dicitiis parent f. VIII. In priori permutatione necesse non est ut aequalitas servetur , quoniam , ut dictum est suapte natura eam non exigit , sed reciprocae nationi similis est , censeturque alterum alteri d
nare , si quid res rem , aut opera peram excedat'. Nemo praeterea de laesione conqueri potest,
nisi ubi dolus malus, circumventio intercessit
233쪽
. DE OFFICII S. I9 Iaut ibi , qui pretiosiorem pro viliori permutavit, non gaudebat libera de rebus suis disponendi facultate. Contra in contractibus aestimatoriis, in quibus utriusque ei pretium instituitur , necessario observanda est aequalis , quia ea spectatur pacto seu expressio , ea tacito rataque in his , ubi laeso intercessit, tenetur, qui laesit , alterum indemnem facere , nisi laesio admodum exigui momenti fuerit : nam hic contractus natura sua persectam, ut dixi , aequalitatem spectat. Jure Romano enormis laesio censetur , si ultra dimidium pretii sit , et XL , codice de rescindenda emptione . Sed putaverim etiam laesiqnem infra dimidium enormem plerumque esse . Quod de permuta tione dictum est, idem dicendum est de contractibus, quos innominatos dixere , do ut facias fario ut des; facio ut facias , qui ad permutationem procul dubio spectant . Scilicet distinguendi sunt ii in aestimatorios in simpliees t ac in primis persecta aequalitas necessario servanda est , non item in secundis f. IX. Contractuum alter, qui Wante nummum inventum usum habere potuit , est commodatum auo nomine intelligitur pactum cum obligatione per- tecta conjunctum de se nostra alteri sub conditione restitutionis in specie praestanda . Ut ossicia circa commodatum explicentur distinctius . tria expedienda sunt. primum , an commodati substantia a solo contrahentium consensu pendeat , an etiam a rei traditione P Secundum , an aliquid accipi possit rei commodatae caussa Tertium , si res commodata pereat fortuito, idest nulla commodatarii culpa , cui pereat Quod ad primum attinet , dubitari non potest , quinscius naturale spectemus , commodatum substantiam suam a traditione rei capiat . Antequam enim res tradatur , pactum potius commodati dici potest quam ipsum commodatam. f. X. Quod vero pertinet ad alteram quaestionem,
vocatur quidem commodatum ab omnibus contractus
gratuitus , quia scilicet ex origine sua talis est sed
234쪽
ro D, ipFICII s. usu receptissimum est, legibus civilibus non inprobanistibus , aliquid accipere . Nec negari potest , si res
commodata usu paullatim consumetur , ut vestes .
aut milia , tantum posse nos jure pacisci , quantum usu ipso pretii de re consumitur . Nam quanquam commodatum ad actus beneficentiae pertineat , nullo tamen iure persecto obligamur ad beneficentiam cum notabili diminutione patrimonii nostri id virtutis est, non stricti iuris . Sed excipiendus est casus summae commodatari necessitatis .inopiae r inhumanum enim videri potest , ex paupere velle commodum suum sacere . Quod autem diximus , ita intelligendum est , si agatur de rebus vitae necessariis , aut summe utilibus : nam si res fuerint merae voluptatis, atque ad luxum potiuet , quam ad vitam pertinentes, tantum censeo posse nos ure pacisci , quantum alter paratus est dare . Quare in his casibus videri nequit
adversus naturam, commodatum in locationem converti.
f. I. In tertia quaestione Iurisconsulti ipsi Romani non videntur sibi convenire , si credimus Heineceio . Nam Gaius lege r. .de obligationibus actionibus generatim pronunciat , commodatarium casum ortuitum non teneri praestare. At legerit. ff. commodati s res commodata furto sublata fuerit, actionem commodati dari supponit Asricanus . Sed Gaius eos tantum casus excipit , quibus humana infirmitas insere non potes , eluti incendium , ruinam, na fragium etc. non eos , qui exactissima diligentia vitari potuissent, inter quos est surtum. Quare ii Iurisconsulti minime inter se pugnant. Grot lib. a. de Iure belli, & Pacis, cap. XII. 3. XIII ita distinguit: Si res
apud dominum similiter peritura erat, commodatarium liberari ab eius pretio solvendo contra si peritura non fuer t. Hoc ultimum probat ex naturae beneficentiae nota enim ea patitur dominum rei ex beneficio damnum reportare . Grotium sequitur Pusendorae lib. V. de
Iure Nat , ment cap. IV. , . I. Groti argumentum invictum est, si aut culpa commodatarii res
235쪽
D, Ops ICII s. 93 periit , aut si id inter paciscentes convenerit conatra vero si casu nere fortuito res periit cum enimi casus a sola Providontia divina proficiscantur, adeo-ὐ que nemini possint imputari is ut Io iure persecto cogi putei commodatarius ad hujusmodi casus praestan
f XII. Sequitur depositum, qui locus esse potuit
etiam ante nummum inventum . Ei autem hic contractus ex origine' natura sua omnino gratuitus exigit enim humanitas ac beneficentia , ut , quocumque modo possumus , maxime sum parvo n stro incommodo , alterius bona cor servemus . Nihil hoc contractu veteres habuere sanctius , quia deponens summam fiduciam cin depositarii id aediligentia collocat nihil autem turpius excogitari potestra a Iure naturali magis abhorrens , quam amicum ab amico amicitiae obtentu falli . Hinc insignis depositi religio non modo apud Hebraeos . Exod. XXII. v. VII. . Iosephus Iudaic antiquitatum lib. IV. cap. VIII. O verum etiam apud
Graecos o Romanos . Uide Herodotum lib. I.
cap. LXXXVII. Iuvenalem sat XIII, Praeclare Cic. pro Rose Amer , perditissimi , inquit , es hominis simul, amicitiam dissolυere falsere eum,
qui laesus non esset si redidisset . Artitoteles in
problematibus sectione XXIX. quaeisone II. . QVI.
pluribus rationibur demonstrat , maiorem elle perfidiam depositarii, quam mutuatarii. Hanc religionem, fidem depositi confirmarunt leges Romanae , sanctissime custodiendam praeceperunt , ut cum ex aliis locis Pandectarum , tum praecipue ex titulo δε-
post constat, 3. XIII. Quod pertinet ad officia depositarii, paucis illa complexus est Heinec lib. i. de Iure Nat , Gent cap. XIII. f. CCCUL. Primum depositarius tenetur ad accuratam rei depositae custodiam non tamen maiorem , quam qua utimur in rebus nostris conservandis , cum id nullo modo ex iure bene Tom. IV. N ficen-
236쪽
,04 DE OFFICII s.ficentiae sequatur , cuius depositum est actus , nisi
tribus casibus , si aut res si pretiosilsima , aut ex ea omnes alicujus fortunae pendeant, aut si super ea expresse ita su conventum . Quaerit occin loco Pusen- dorssius, si in eo casu sit constitutus nulla mea culpa , ut aut rem depositam, aut meam perdere sit
ne cella , quid mihi faciendum sitis paucis ea quaestio explicari potest ex iis , quae superius sunt dicta . Scilicet ut res deposita pretiosi mima sit , aut ex ea fortunae omnes deponentis dependeant, nostra non tanti , sola iura beneficentiae magnae amicitiae exigere possunt, ut illam nostrae praeferamus : quod si aeque nostra interest rem nostram conservare , ne illa quidem nam neminem teneor amare plus
f. XIV. Secundum ossicium depositarii eri ut ne
lepositum involucris aut vinculis exuat , neve sine
consensu domini in usus suos adhibeat , nisi ubi ea adigat necessitas , ut improbus sit amicus , si usum
f. V. Tertium ossicium est , ut rem depositam domino , quandocunque eam reposcit , reddat , nisi aliud recta ratio exegerit : nam alioquin depositum inquit lo Iudaeus de plantatione Noe: quod accepis a sobrio , nec ebrio , nec prodigo , nec furranti reddideris . proditio enim istae , non reddisii es. Vide QTullium lib. III de Offc., Senecam de Benefic. lib. IV , cap. X. ' S. Ambrosium de Officile lib. I. , cap. ultimo. f. XVI. Quartum tandem ossicium cpositarii est, ut si sua culpa depositum si amissum , eius aestimationem restituat Romanae leges in duplum damnant eum, qui depositum miserabile , seu quod propter imminens periculum tumultus , incendi , ruinae naufragii, depositum est , fuerit inficiatus, aut dolose
detrectaverit restituere . Uide legem primam ae depositi Plaetor dicit, Quod neque tumultu; , ne que incendii , neque ruinae , neque . mufragum a d
237쪽
s. 93positum sit , in simplum earum autem rerum , quae supra comprehensae unt , in imum in duplum iudicism dabo . Id turpius furto recte pronunciat u-fendorff. loco superius laudato e cujus ratio ei , quia magis amicitiam oppugnat , sub qua re deposita est . f. XVII. Contractuum qui invento jam nummo praecipue obtinent , potissimus ei emti ditio , de quo hoc in loco per summa saltem capita, dicendum it . Ei autem emptio venditio contrachus
de re pro certo pretio tradenda . Permutationi aestimatoriae similis est , si rei subitantiam spectesci in
modo tamen differt , quod emtio venditio non perficiatur , nisi pecunia numerata ex ure Romano nam Iure naturae quocunque pretio perfici potesto
nec propterea a permutatione aestimatoria differt . .
Quamquam inter ipsos Romanos Iurisconsulios, Sabinianos in Proculeianos, acerrrime super ea re disceptatum est . Nos controversas uris Civilis ejus interpretibus omittimus. g. XVIII. Praecipuum venditoris atque emptouris, reciprocum ossicium est , ut utrique res , seri merces is pretium sint probe nota . Proinde nou modo venditor eius qualitates , vitia , Onera , m in oculos , aliosque sensus non incurrunt , emtori in dicare tenetur , verum etiam pati , ut hic rem stret oculis , aliisque modis exploret , ac propterea ut rerum , quae ad gustum pertinent , venditio non
prius persecta sic, quam acta degustatione ; rerum vero reliquarum , quae exploratione indigent , non prius , quam facta sit exploratio . Praeclara sunt quae super hac re disserit Cic. lib. III de Officiis Quo in loco illud praecipue monet , longius philose- lilii honestatem progredi debere , quam legum civi-ium vim . Nam leges civiles his in rebus eas tantum fraudes verunt , quae sensibus explorari possunt: Philosophus ea etiam , quas ratio in intelligentia
ex naturae ure comprehendit . Uno haec omnia
principio confirmari possunt, nullo modo licere alium N a deci-
238쪽
decipere . Sedin illud addit idem Auctor, etiam parentia vitia nominatim dicenda eis . In quo Ciceroni aci sentio : nemini uim licere arbitror ex alterius negligentia , vel stupiditate lucrum facere. XIX. Illa hoc in loco quaestio interseri solet penes quem si periculum rei venditae . ne dum traditae usendoris de Iure nato, men lib. V. cap. III. . III. distinguendum putat , utrum traditioni certus dies constitutus sit , nec deinde utrum elapius si is dies , nec neci Si sit praefixus, nec dum elapsus , venditoris vult eis periculum rcontra vero si elapsias sit . Si vero non sit praefixus
dies , illinguit iterum , utrum Ora , quae inter
persectum contractum traditionem intercedit sit iecessaria ad rem in loco sistendam , an ea mora avenditore proveniat , an tandem ab emptore Primo, altero casu venditoris esse periculum docet postremo vero emptoris tantum id quod ratio manife- se comprobat . Quod si emtor venditori tantisper rei venditae custodiam commiserit: alter contractus instituitur, nimirum Depositi. Sed legis Romanorum generatim pronunciant, emptoris esse periculum omne,
quia post e Rionem venditionem peractam res emptoris est , adeoque ei perit , modo casu pereat se
f. XX. Inter contractus , qui Wante is post inventum nummum locum habent , potissimus est contractus mutui , idest praestatio rerum fungibilium ea lege facta , ut tantundem non quidem specie sed genere restituatur . Dicuntur autem res langibiles eae , quas admunerare , ad metiri is appendere se, lemus , Earum ea est natura, ut nullus illarum sine abusi, idest sine consumatione usus sit, accipiantque solutionem , sive in genere , sue in pecie . Est .autem mam sellum ex ipsa mutui definitione , credito re in mutuo alienare rem in specie , atque sibi cavere de genere , adeoque rei , quam alteri dat mu- . tu , dominium is consequenter periculum esse penes una , qui rem accipit . . XXI.
239쪽
f. XXI. Ex natura hujus ontractus manifestum est , debitorem obligatum et se ad tantundem, non modo ratione quantitatis , sed etiam qualitatis reddendum . Quaesitum est , si pecunia mutuo data sue rit ejusque valor postea vel auctus sit, vel imminutus , in ea restituenda cuius temporis ratio sit hibenda , ejus ne , in quo ei credita , an eius in quo restituitu Temporis eius , in quo pecunia accepta est , rationem habendam esse pronunciat rollus eumque viri plures docti sectantur Sed id difficultate non vacat quia nimirum qui accepit se obligavit ex natura hujus contractus ad tantundem restituendum pretio , non quantitate naturali . Quare steriorem opinionem aequiorem putaverim. f. XXII. Cum mutuum instituatur in eorum c
modumis utilitatem , qui accipiunt , dubitari non
potest . esse contractum gratuitum ex iure humanit tis beneficentiae proficiscentem . Sed observatum est superius ' alios contractus ex eadem beneficentia natos , refrigescente paullatim caritate , onerosos evasisse . Ita de mutuo quoque factum est , ut plerumque ultra sortem creditor aliquid sibi stipularetur quod usurae nomine venit . Celeberrima nunc agitatur quaestio, an ius naturae hujusmodi usuras omnes reret semper i Tum an saltem eas usuras vetet
ius divinum positivum Ingens super ea re volumea paucis ab hinc annis edidit Broederis Parochus Delphensis . Sub idem tempus Italica lingua docturn& eruditum opus procudit Massiet Ueronensis , quod inscripsit eis impleto de rinam . Auchores iis post
Crotium Commentariis in Lucam cap. I. Salma-
sum de usuris , Pusendorae , aliosque , id ex instituto agunt , ut probent , non omnes usura es, prohibitas , sed eas tantum , quae aut nimis exuberantes
sunt , aut extorquentur a pauperibus . Cum o auo
me operis Marii Pater Concina doctus Dominicanus opinionem hanc exagitasset in opus affet consutare adgressus esset, exortique essent rumores haud laese
240쪽
nendi . Benedictus XIV. Pontifex maximus docta accurata sua decretali Epistola ad Episcopos Italiae
data ita rem composuit , ut negaret ex mutuo vim ut ui ullas usuras accipi polse , quod is contractus suapte natura gratuitus sit . ac propterea perfectam aequalitatem inter datum acceptum exigat concederet vero posse accipi ratione aliorum contractuum aut titulorum cum mutuo coniunctorum.
f. XXIII. Nos rem sequentibus propositionibus explicabimus. Propositio I. Pecunia est in ommercio , ut res ceterae in usum humanae vitae factae , adeoque negotiatione rugisera est . Ei haec propositio propter continua commerciorum experimenta tam perspicua ut mirum sic Aristotelem siquidem eius mentem tenemus pecuniam sterilem vocare potuisse . Scilicet pecunia natura quidem sterilis et , dei nullos fructus naturales progigni ; a ciuiliter oecunda est progignitque fructus uberrimos , seu potius instrumentum est uberrimorum fructuum. . Propositio II. Ius naturae non prohibet usuras ex pecunia mutua , quae negotiationi data frugifera est , modo non exigatur vi mutui . Id Agnoscit Benedictus XIU , qui concedit usuras accipi posse ex aliis contractibus negotiosis, aut aliis tituliscum mutuo conjunctis . Revera id nec vetat amor
iustitiae , nec beneficentiae . Principio , qui ex negotiosa pecunia aliquid sibi stipullatur , nullo modo alium laedit , qui lubentissime partem lucri . quod
ex aliena pecunia comparat , alteri est concessurus Deinde quid vetat de accessionibus patrimonii noliri aliquid aberi promittere , qui nos ad eas faciendas quocunque modo iuvat Quod si libent illime promittimus , alter ne ulla iniuria accipere potest . Tum nec contra beneficentiam et , quae spectat egenos, qui sumptam pecuniam in privatos usus consutiunt non eos . qui novis accessionibus ditari volunt Quae enim ratao nos cogere potest, ut benefici simus iis,