Elementa metaphysicae mathematicum in morem adornatorum ab Antonio Genuensi .. Antonii Genuensis ... Elementorum metaphysicae tomus quartus De principiis legis naturalis

발행: 1751년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Dis opis ICII s. Is sapienter ament, ac sui felicitatem sequantur , quum pro uiriliis aliorum felicitati student . . f. II. Sed inde , unde exorsi sumus, redeamus Amicitia es ben volenti mutua mansula, pua iter alteri ipsus caussa bonum cupit. Quamquam autem sine benevolentia nulla eis possit amicitia , . non tamen omnis benevolentia ei amicitia . Est enim quaedam henevolentia non mutua r quaedam non mani sessa auteri . Quaedam denique plane otiosa , hoe est non coniuncta cum desiderio convictus , neque cum Cupa-ditate gratificandi alteri r quorum utrumque in vera amicitia requiritur . Ex eo vero oritur amicitia

quod alter in altero, vel re ipsa deprehendit , vel inesse credit eiusmodi bonum , quod amore, & bene volentia dignum sit , ae arctiorem cum eo nexum Cconiunctionem exigit . Haec enim persuasio impervin illum , quem natura nobis ad amicitiam indidit, e citat is promovet . Nam homines natura ipsa ad se mutuo amandos, ut saepe dictum est, geniti sunt:

quia nempe sine mutuo amore non solum me beare,

nec bene esse possunt , sed ne esse quide M.

f. III. Sunt autem bona omnia , quae amicitiam parere possunt , tria omnino , ut observat Aristoteses, jucundum , utile , honestum . Ex solo autem honest stabilis in vera nascitur amicitia nam cum duo illa priora facili mutationi subjecta sint, necesse est ut amicitia dissolvatur , ubi illa cessaverint. Praeterea, ut alterum amat iucunditatis , vel utilitatis ergo is, Potius amat , quam alterum ut id circo ubi volaptas , Mutilitas cessat , amor quoque oma, perit Adde , quod in aes amicitia perfecta animorum conjunctio, fides mutua , sine quibus amicitia consistere neqvum, nullae esse possint . Contra vero quae virtuti, honestati tribuitur amicitia se vita est in aeterna . Nam etiamsi contingat partem auteram deteriorem fieri , amicus eius vitiis ira keise semper , sed amicum constantissime amabit , quemgmaendatum , non vero nullum volet. .

262쪽

aetate atque statu hominis esse necessariam , accurate prorsus demonstravit Aristoteles ii 3 ad Nicomacum, cap. I. , ut egregie pronunciet Cicero , usu aqua

non igni pluribus nos uti locis . quam amicitia , Solem e mundo tollere ideri, qui amicitiam e vis to Iant . Enim vero in secunda fortuna duobus potissimum de caussis opus est amicis . Prima , quia sine iis fructus bonorum propemodum perit , beneficentia, inquam in iucunditas illa , quae in amicos maxime exercetur . Praeterea nullius boni sine secta iucunda et se potest possessio , ita ut in maximis opibus colloquium victum amicorum omnes homines deside rent . Secunda quia opus est eustodia is tutela b norum , quae quo majora sunt , eo plures nanciscuntur aucupes o aegrius custodiuntur . Quo circa qui plus possident , plures quoque Wma res amicos habeant nee esse est

V. in adversa fortuna opus est amicis , eum solatii , tum perfugii in auxilii gratia nemo ignorare potest, nisi qui nihil unquam adversi in vita expertus est . laganter haec omnia complexus est Cicero in thro de amicitia . Cui , inquit , potest esse vita halis , t ait Enmus', qui non in amici mutua benevolentia eonquiescat Quid dulcius , quam habere, qui cum Omnia audeas si loqui , ut tecum Quis esset tantas fructus in prosperis rebus , ni haberes , qui illis aeque ae tu ipse , gauderetis Dersas vero res

ferre dumile esse me e , qui illas gravius etiam

quam tu, ferretis

VI. Porro in omni aetate pernecessariam esse amicitiam est exploratum . Nam , ut ab ipsis exordiamur incunabulis , in infantia nobis opus est amicitia tenero parentum amore, quo rite educari post mus . Est enim haec aetas tenella , ac non eorporis tantini vitiis, sed cum primis animi obnoxia, ut idcirco sinceri' magni educatorum amoris indigeat . Itaque ita divina Providentia comparatum est , ut natum

263쪽

ipsa omnes homines tenerrimo erga liberos serantur amore . Hunc amorem aufer , quid nisi aut brevi

deserta Tellus, aut impiis' nefandis latronibus esset Oppressa VII. Quod ad adolescentiam attinet , ei etiam

amicis maxime est opus . Primo propter imbecillitatem iudicii : Secundo ob assectuum vehementiam Tertio ob rerum imperitiam . Itaque nisi adolescentes amice instituantur , artibus ingenuis erudiantur ribus imbuantur honestis . revocenturque a vitiorum illecebris , ac siaubi exorbitare coeperint, moneantur, Win viam retrahantur prosecto aut crudi proveniunt lateres , aut indomitae ferae . Quo circa nihil habere prius & majus adolescentes dehent, quam ut viros Protas, rerum peritos, prudentesque doctos in mucitiam adsciscant . Incredibile die u est , quam rite vehementer hac via proficiant . Hac arte educabantur nobiles iuvenes Persae . Uide Xenophontem in Educatione Cri. f. VIII. Sed Quiri opus habent amicis , cum ad rerum cognitionem, tum maxime ad actionem In cognitione quidem ad consilia ineunda ,

ad ea exequenda, Nam plus vident oculi, quam oculus , ut ei in proverbio . Deinde ad res gerendas noti mediocre praesidium ei in amicorum henevolentia , Virtutum , inquit Cicero, amicitia adjutrix a natura es data , non itiorum comeso ut quoniam foli- raria non posset iratu ad ea , qua Λmma sunt e venire , conjuncta' sociata eum altera perυeniret. f. IX. Iam vero nulla aetas magis amicorum inindiget , quam senum . Senes enim ob mentis corporis imbecillitatem neque se . neque sua recte curare possunt , neque eas res obire , quae aut animi aut corporis robur aliquod exigunt . Praeterea quoniam haec aetas quasi solitarios homine essicit , nisi convictu amicorum recreentur senes , vitam minime optabilem vivant necesse est otium enim inlitudine aior quaedam est hominis viventis.

264쪽

22 Dis oppICII s. 3. X. De privata amicitiae utilitate hueusque dinseruimus Publica nunc paucis demonstranda est . e publice amicitiam esse non modo utilem , sed neces.sariam , inde facile perspicitur , quod ea tanquam vinculo civitates contineantur in ad magnitudinem, Wfelicitatem tuam perducantur . Essicit enim publica amicorum amicitia , ut alii aliorum commoda promoveant, ad praeclara iacmora se se mutuo adjuvent, comunibus vicibus ollibus ressitan Itaque rusti legumlatores plus in amicitia inter cives conci--lianda , quam in constituenda justitia ad laboraverunt quemadmodum Artitoteles observat quod scilicet non ignorarent , constituta amicitia , iustitiam sequi pom- te lua cum est contrario posita iustitia , non nece Liario sequatur amicitia . Praeterea rerum publicarum gubernatores cum sciant quantum momenti ad tranquille civitatem regendam in opinionum etiam con-eordia positum sit , illud quoque curarunt , ut una

esset in re publica religi , ut eodem modo ciositarent omnes , Magerent,f. XI. Quae cum ita sint videamus modo, quae

sint praecepta amicitiae , aut ineundae , aut conse vandae, aut etiam dissolvendae , ubi opus est . Ine- unitae amicitiae potissima praecepta sunt duo . primum , ne statim quemvis in amicitiam adsciscamus lia probe prius mores eius , ac fidem explo emu ,

cum quo aliorem contia here amiciniam Volumus. Ima

prudentis enim est ei te is tua concredere , quem xim probe prius novisti . Vide en Epist. 3. Huc pertinet vulgatissimum adagium, multos Ialis modios una esse demios , donec amicitι penitus coalescat. . XII Exploratur autem futurus amicus quinque praecipue modis , secretis , pecuniis in lucro noribus . adversa oriuna in anteacta cum aliis amicis vita . Principio , comissa tenere qui nequit , his niger et , hune tu Romane caveto , praeclare inquit

Horatius : quantumvis enim quisquam natura bonus

iit , tamen si garrulus fuerit in aretiorem micitia;

265쪽

m Oppi CII s. 223 admittendus non est nam consistere nequit vera amicitia sine animorum persecta conjunctione : nee persecta conjunctio haberi potest , ubi altera pars levis est garrula . Diicimus autem alterum eis garrulum , primo si facile sui in suorum patefaciat secreta secundo si erbosus sit is fabulator tertios percunctator molestus in illud , percunflatorem fugeri arrulus idem s.f. XIII, Deinde quoniam inter affectus vehementiores . quibus homines agitari solem 4 connumerandi sunt avaritia. seu lucti cupiditas,in ambitio, idest dignitatis minoderata cupido , qui amici cauis lucrum , c dignitates contemnit , ut se non patiatur ab iis abstrahi in separari ab amicitia , proculdubio, ceterae adsint dotes . in amicitiam ad cisci potest . At si lucri cupidus uerit , aut nimis ambitiosus omnia lucro dignitati postponet . Itaque omnium hominum ad amicitiam ineptiisimi sunt avarus , ambitiosus enim amicitia , inquit praeclare Cicero , nihil ahu. ι, is omnium ditauarum humanarum que rerum eum benevolentia , o caritate summa consensio . Qui autem haec consensio cum a 'aro ,

ambitioso es e potesta Atque id in primis animadvertendum est, ambitiosum, si intelligat , te aptum am-bκioni suae instrumentum esse posse , mitifice amicitiam simulare . neque enim inter omnes homines

quisquam est ambitiol magis adulator . Accurate igitur haec adulatio perpendenda est is ab amicitia cui simillima est , discernenda . Exstat super ea re egregium Plutarchi opusculum , quomodo discerni queat

dulator ab amico

3 XIV. Sed nulla magis in re exploratur ansmus ad veram amicitiam compositus' aptus, praeterquam in adversa ortuna : in eo enim hominis statu aperte intelligitur , quantum quisque se , quantum amicum a me . Inde illud est proverbium, Amicus cerιtis in

re incerta cernitur . Nam qui amicum in re incerta,

deserit , is magis fortunae , quam personae amicus fuisse

266쪽

Tempore felle multi numerantur amici. Sed ii tandem veri amici sunt, qui in adversa surtuna constantissime adhaerent , Prudentis autem , rninis est , priusquam intimae amicitiae contrahat ,

hujusmodi confingere casus , qui incerti' dubii vi deantur, ut ita , ficta calamitate , exploret quid sp

rare liceat in vera.

XU. Praeterea omnium tutissima & compendio, sa explorandi amicos ratio est inquirere , quomodo illi adversus alios amicos se gesserint , aut adhuc e rant . Talem , inquit perspecte Isocrates , erga ra ID re amicum intellige , qualis erga alios fuit . Exploratio autem haec , de qua in hoc primo praecepto lo cui sumus , ad amicitiae stabilitatem plurimum iacite

quia quem explorasti , ei non diffides , non male de

eo sulpicaberis . ne ab eo metues , non facile conquereris, nec aliorum de ipso querelas admittes, quae

amicitias disturbare solent. Lege Ciceronem de amici-ri , menecam in Epistola IIL

f. XVI. Secundum praeceptum ineundae amicitiae est , ut tot tibi copules amicos , quot una tecum atque inter se familiaritatem colere commode possint E libenter velint , a quorum usibus inservire queas. Utrumque enim horum ius verae amicitiae postulat Non probo igitur magnum intimorum amicorum numerum , primo , dissicile est unius hominis mores explorareri quid plurium Secundo , cum omnibus convictus is frequens conversatio haberi nequit unde est necella, ut brevi tempore amicitiae evanescant.

Tertio omnibus inserviri non potest , quod amicitiae iura exigunt. Itaque quisque sui , ac conditionis suae rationem inire debet , ut intelligat . quo sibi amici intimiores esse queaut . Intimiores dico : nam vulgares qui dicuntur amici , quorum tamen amicitia ad animi penetralia non pertingit L multo plures haberi polsunt me potius hanc amicitiam cum omniis bus

267쪽

D I S. 13bus iis , quibuscum versamur , percolere debemus. f. XVII. praecepta amicitiae colendae cor servandae ad sequentia conferri possunt . Primum, ut in amicitia amor servorem habeat is constantiam. Amoris servor in hoc primum dignoscitur , ut alter alteri optima quaeque cupiat non secus atque sibi ,

ut ea consequatur amicus , sedulam det operam Deinde in eo , ut alter alterius rebus secundis aeque laetetur, ac suis adversis autem aeque tristetur. D monstrabit vero amoris constantiam, si nulla de musis patiatur ab hoc erga amicum amore divelli , non lucro , non honore , non labore in periculo , non temporis diuturnitate , nec locorum distantia g. XVIII. Secundum praeceptum est , ut maxima sit inter amicos voluntatum consens . Haec consensio in eo primum manifestanda est , ut amicus

amici studiis is propensionibus , modo nihil turpis

contineant , non solum non adversetur , sed ultro

obsequatur in iisdem delectari se ostendat . Secundo, ut sententias ejusis consilia non carpat , sed vel approbet , vel , si non rectas putet , ut modeste ac

urbane repugnet , a flectere potius blande amicum studeat , quam vi, aut iurgiis ali rapere . Praeterea, ut non acerbe , non ambitiose , nec pertinaciter opiniones suas adversus amicum propugnet e omnium

enim hominum amicitiis ineptissimi sunt , qui dicuntur contradictores perpetui in acerbi. Tandem amicus amicum aliqua in re dissentientem aequo ferat animos quaedam enim indulgenda sunt constitutionianimi , vel corporis , loco , tempori , aliisque circumstantiis . Sed cavenda est scurrilis astentatio Per- belle Horatius lib. I. Epist 8. Ut Matrona meretrici dispar erit , arque Discolor , insiti scurrae labit amicus f. XIX. Tertium praeceptum est, ut ossiciorum si inter amicos vicissitudo is paritas quoad utriusque

fortuna , conditio, aetas patitur . Observabitur autem hoc praeceptum, si tales in amicos nostros nos esse sa- om. IV. P aga-

268쪽

11 DE OFFICII S. tagamus , quales eos in nos vellemus . Quae autem xmicus amico officia debeat , ex iis , quae superius

de beneficentia dicta sunt . intelligi potest: est enim

amicitia maximnsis reciprocus benevolentiae gradus. Possunt autem amicorum officia ad duo potissimum

capita conferri , consilium , auxilium . In consilio promtitudo is sinceritas eluceant . Quod ad auxilium pertinet, illud amico in dubia, aut adversa foris tuna praecipue debemus . Inter auxilia vero maximum est in quod amicitiam heroicam conitituit ut minime vereamur bona, libertatem in vitam denique pro amico in causa iusta honesta impendere. Hinc laudatur in Evangelio huiusmodi amicitia . N mo majorem claritatem habet , quam ut animam suam ponar pro amicis suis 3. XX. Quartum praeeeptum est , ut sepe rabbenter eum amicis conversemur is colloquamur eoram quidem, si praesentes sint , per litteras vero, absentes . Qui hoc officium transgrediuntur, osten. dunt se amieitiae poeniter , aut amicum negligere quo fit , ut amicitia paullatim intercidat . In comversatione autem eum amicis sequentia sunt observa da . Primum in sermonibus veracitas , candor , fides et simulatio omii assentatio abest . Sed

Darva mendacia a conversatione amicorum abessera

hentra ea enim efficiunt , ut paulatim amicus amico dissidat . Secundo comitas , luavitas is elegantia morum Uitanda ergo est rusticitas , incomta asperitas is quidquid hominibus politioribus grave esse

potest . Tertio taciturnitas apitale enim, amicitia est non istum secreta reserare, sed etiam familia in res sermones vulgare . Nam ea est amicitiae natura, ut amicus cum amico velut cum altero se agere possit. Duo amicorum ossicia praestantissima binis versibus

complexus est Horatius in Epistola superius laudata

Areaniam eme tu serutaberis altius unquam

Commissumque teges' iam rarius, ira . f. XXI. Quintum est praeceptum , ut ne saetis

sint

269쪽

finistris de amico suspicionibus aures accomodemus neve eius virtuti , ac fidei temere diffidamus r nam multi fallere ocuerunt , dum timent falli , aliis itio peccand suspicando fecerunt , quod praeclare observas Senem in laudata Epistola tertia. Non quaelibet ami- ei dicta , aut facta, quae incauto sertassis exciderunt, in crimen trahenda sunt , quasi in nostrum contemptum dicta , aut facta . Equitas in iudicando adhibenda est , atque omnia in meliorem partem interis pretanda, quousque clare non pateat, alterum ab amiciritia disceisisse , ac nos laedere voluisse. f. XXII. Sextum praeceptum est , ut ne crimi nationes . aut querelas de amicis facile admittamus, sed eorum, praesertim absentium, famam summo studio, a fide contra calumniatores defendamus . Praeterea ipsi amicos numquam criminemur , nec facile apud quemquam de iis conqueramur . Si quid vero continisgat , de quo amicos velimus admonitos, illud servernus vetus ictum , secrero amico admone , lauda

palam.

h. XXIII. Iam septimum est, ut nemo reprehenasiones , atque admonitiones amicorum spernat ut nemo illis monentibus succenseat e ut recte o.

nentibus libenter pareat ut salutaria consiliain quaerat apud amicos prudentiores is avide arripiat Enim vero qui hoc praecepto continetur, praecipuus et amicitiae in pulcherrimus fructus scilicet amico rum reprehensionibus , admonitionibus , consiliis in

melius proficere.

g. XXIV. octavum praeceptum est , ut si quos

amicus habeat naevos , quos corrigere non possimus quique tanti non sint , ut amicitiam idcirco dirime. re debeamus , eos aequior seramus animo. Praeterea, ut eius in nos delictis lubenter ignoscamus, dum nota constat, ea ex averso animo proti isti o ut dissimul mus ea , quae salva virtuteis honestate dissimulari possunt . Atque hoc praeceetum iis potissimum , servandum est aut cum amicis paullo iracundioribus. a aut

270쪽

118 DR sp IC Is aut morosioribus agunt , quales in primis solant en

senes a

, XU. Postremum tandem conservandae amiciatiae praeceptum est , ut cossentaneum amicis hon rem exhibeamus e ut eos in honoris significatione praevenire studeamus e ut omnia , quae eorum contemtum demonstrare possent , diligenter vitemus . Ceoterum inter amicos fugienda est nimis anxia caeremoniarum , ut vocamur , superstitio , quae adulantis potius est , quam amici . Danda est opera , ut in vultu, voce , ac gestu familiaritatis, fiduciae mutuae inter arrucos signa exstent. f. XXVI. Haec autem , quae recensuimus pra ceptam amicitiam inter pares potissimum spectant Sed quoniam amicitia inter inseriores quoque su 'periores esse potest , amicorum imparium officia paucis nunc sunt compraehendenda . Principio in dispariami eitia , qui opibus , aut alio bonorum genere aiabundant , quod in inferiorum amicorum usum convertere postunt , id libenter efficiant r in hoc enim praecipue ahaicorum communio posita est , ut quoad rerum natura patitur , omnia inter amicos aequentur. seeundo , ut ii , qui dignitate antecellunt , si se ad inferiores amicos demittant , comitate , facilitate modestiaque sua eos erigant, non vero supercilio suo, a nimia gravitate deteriteant . Tertio ut quocumque possunt modo amicos, quos virtus, aut sapientia commendat, honoratiores semper reddant, illis dignitatem

suam quodammodo communicantes.

f. XXVII. Inseriores vero superioribus amicis haec debent officia . Primum , ut ne iis invideant id, quo

superiores sunt . Secundum ut perpetuo honorent colant, caveantque, ne ob similiaritatem, modestiam, humanitatem eorum , illos contemnant sed cum illis facilitate , modestia, Querecundia certent . Uerecundia enim cum ceterarum omnium virtutum tum in primis amicitiae custos et . Tertium ut si superiores amici jure regendi praesint , iustum iis em .

SEARCH

MENU NAVIGATION