Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

fieri impedimento ad id considerandum, examinandum, admirandum. Quod ut sequebantur, v. c. in opere omni, in quod incidendus erat titulus, legendus aceognoscendus hominibus, ad id accedentibus, quos inamoena, ne dicam foeda, colorum diuersitas haud dubie offendisset: ita reapse iactum esse constat in eiusmodi basibus, aris, columnis, tabulisse quarum titulis inscriptis foederum leges, res quondam gestaS,

virorum clarorum egregie facta, honores, alia, Commemorare et posteritati tradere visum fuit. Luculentissima similis delectus exempla suppeditant marmora Oxoniensia, Sicula, alia, quae colore non nisi candido nitent. Cuiusmodi marmor etiam ad statuas Deorum, hominumque fingelidas deligere, ratio et sensus fere communis suasit. Eo autem deficiente, aliaue caussa intercedente, ad aliud marmor coloris non nisi unius, ut, basesten, descendebant statuarii: quod in Aegypto potissimum, et Romae posthac accidit, Hadriano imperatore, qui in Tiburtini recens aedificati ornatu et supellectili, aemulatione nescio qua abreptus voluit, ut in statuarum ibi collocandarum numero forent etiam, quae a veteris Λegypti legibus et rationibus perpauxillummodo recederent. Quod luculenter demonstrant signa, quae paucis abhinc annis ex illius ruderibus effossa, in Mustum Pio - Clementinum transierunt Tom. I n. 32.4T.; II. n. l6. coli. cum Visconti, U. Celeber. et Eruditissimi commentario, p. 39. n. IT. IX. . Neque minus simile marmor candidum fuit necessarium , vel certe usitatissimum, in conficiendis operibus caelatis, adeoque plurium hominum personis factisque, quantum fieri poterat, simul exprimendis. Artificium enim, praestantissimum quidem illud, sed caelatum ex lapide, maculis multis mirisque variegato, qui spectatoris prudentis et veri amantis oculos suauiter afficere potuerit,

et quasi suspensos te re in primis tum, quum in

eas Diuili oo by Cooste

162쪽

eas quasi cadebant simulacri artus, vel operis loca ea quibus prorsus repugnabant, et aduersabantur, adeo ut ne aequissimus quidem iudex opus simile . quamuis .

alioqui non malum, aut ipsius artificem commendare potuisset. Tantum curae, tantum prudentiae impendere Oportuit αἱγαλμιατογλυφους, si quod artis suae monimentum, aere perennius, conficere, idque viro

cuiuis ingenioso, et talium rerum intelligenti probaro auebant. Unde statuae, quas ex porphyrite Claudio Caesari procurator eius in urbem ex Aegypto aduexerat, fuerunt non admodum probata nouitate, teste Plinio H. N. l. XXXVI. T.), nemo certe postea imitatus est. Et quae tres aut quattuor statuae porphyreticae Venetiis prope atrium aedis D. Marci, vel palatii Ducalis ceranuntur, eo demum tempore sunt factae ab artificibus

Bygantinis, quo artes et pulcri venustique sensus quasi exulabant. Quod idem dicendum est de titulo quodam Veronensi, itidem in Porphyriten inciso. confChrist. l. c. p. 77. U. Illustriss Caylus, Collect. Aii-tiquiti. tom. III. ad tab. VIII. n. a. item Visconti longe Celeberr. Obseruat. ad tOm. II. tab. I T. p. 4 J At enim vero in caedendis poliendisque aedificiorum columnis, trabibus, zophoris, aliis. quae ad ipsorum firmitatem, stabilitatem, vel Ornatum necestaria erant, dominorum voluntati obtemperandum fuit, et quod isti marmor vel desiderabant, vel iam parauerant, eorum consilio accommodandum. In conficiendis tandem crustis, vel operibus vermiculatis, fieri non poterat, quin plurium colorum marmora et horum fragmenta legerent; lecta ita iungerent ac compingerent, ut eiusmodi labor quam proxime accederet ad tabulae pictae rationem et venustatem. Quibus quasi praemistis, operae pretium me facturum reor, si ma morum, non omnium, quae prisci artifices ad conficienda varia artis suae opera adhibuere: talis enim de-

I 3 scriptio

163쪽

334 seriptio iusto longior foret ac fastidii plenar sed praecipuorum tantummodo naturam, rationem et colores breuiter sirictimque exponam, idque veluti duce et auspice viro, qui rerum, quae e tellure effodiuntur, peritissimus est, eademque singula curatius explorandi opportunitatem habuit in itineribus per It Iiam institutis. Ex paucis enim illis, quae Plinius, Agricola, Caryophilus de ipsis scripsere, tantum abest, ut plenam, persectam et adaequatam cuiusque peneris notionem haurire possint lectores. ut potius saepenumero hallucinaturus sit, si quis eorum plura iusmodi fragmenta, parum inter se dissimilia, recte ac vere discernere, et unumquodque proprio nomine appellare iubeatur. Age igitur, rei arcem sine mora imvadamus, et ducem, quem dixi, sequamur certissi um. Io. Iacob. Feriarum, V. Celeberr. Briese aus Walsch. land liber naturliche Merkmiirdighelten dieses Laudes, an den Herausgeber derialian , Ignatet Edlen von Born. Prag, 3TTR. 8.), qui Ep. XVI. exposito, p. a 48. quanta in fragmentis similibus emendis, in vestigandis, recteque nominandis, ut solita marmorariorum astutia, lucrique cupiditate ne fallaris, ci eumspectione ac cautione opus sit, praemissaque duriorum lapidum diuisione in octo quasi formas, quarum index scholis physicis, quam archaeologicis

aptior est, atque aceommodatior, l. c. p. a O. marinmora octoginta, amplius, dinumerat, horumque naturam, colores, item macularum strias et alias com formationes luculenter describit. Verum ut eorum pleraque adhibita non sunt ad statuas Deorum hominumque elegantiores fabricandas, aut ad alia maioris ingenii et dexteritatis artificia paranda, sed ad bases tantum, postes, trabes eaedendas, ad operiendos scenae aediumque parietes, et lacunaria, arcuum fornices et latera, ad opera vermiculata exsequenda: ita

164쪽

nos etiam non omnia persequemur, ne iusso simus copiosiores, sed ea tantum, quorum naturam quasi magis nobilitauit artificum manus in faciendis perpoliendisque eiusmodi statuis et simulacris, quorum intelli. gentia prorsus mirifica hodieque stupeamus, necesse est. Haec internoscendi principium a tantadis facere placet.

In eis excelluit si Pentesitum, quod e lapicidinis propa

Athenas caesum, statuis, signis, et aliis rebus affabre faciendis aptum fuit v. Theophrast. de Lapid. g. Iq. p. 4 3. s.

alibi, ed. Κithia. . Ex eiusmodi marmore caesum est Palladis simulacrum . in villa Albani Eminentissimi quod adseruatur. v. Winhelmann. Anmerkungen

Itali vernacula sua iI Paro antim vocant cui vel primas detulisse constat Graecos ex ipsorum scriptoribus v. Theophrast. l. c. et Hillii Obseruati. ad h. l. Christ. l. c. p. I9a. propter coloris, lacti simillimi. Feriar. l. c. p. aso. suauitatem, et laeuitatem, qua perpolitum splendere solebat. Eius ex stratis trunci. sex vel septem pedes altiores, per creberrimas petrae rimas et fissiones non facile caedi in lapicidinis poterant, adeoque idonei fuisse dicuntur non nisi ad statuas iconicas elaborandas Hili. Obseruati. l. c. p. 44. . V ria usque marmoris, P rii et Pentelici, discrimen paucis verbis explicuit Winhelmannus Geschitate der Κunst. S. asci. Dresd. Ausg. und Anmerkunn. S. 4. , qui

simul memoraust, Romae superare opera varia, ex hoc marmore facta, ut, heroa aliquem Graecum aetate prouectum, et necatum; Phrygem aliquem moribundum; Amazona iam mortuam; item heroa iuuenem, eumque vulneratum. Idem hoc marmor FGnestiua scribit Lyedaictim cognominatum; Lygdinum Christius, ex eoque caesa esse tum rudera, quae deI 4 Vestae

165쪽

Vestae delubro supersint; tum tabulae illae sectae et ais abre caelatae, quibus binae columnae longe celeberrimae, Traiana etAntonina, extrinsecus opertae line et quasi vestitae sibid. p. Tr. 74. s. . Eruditorum, quos dixi, virorum posterior addit praeterea, id voc tum quoque esse Corasiticum: minus recte: nam cognomentum hoc deductum est ex fluuio Corasio, quem alii Sangarium, Omnes uno ore Phrygiae flumen appellant Liu. l. XXXVIII. I 8. Arrian. l. I. c. 3 o. cons Cellarii Not. O. A. l. III. c. 3. p. 97. et c. 8. p. IT T. . Id candore quidem proximum ebori, et quadam similitudine erat Plin. l. c. l. XXXVI. c. 8. , sed fragmentorum excis rum mensurae bina cubita non facile excedebant. Unde ea statuis maioribus faetendis minus accommodata sui in patet. Quod etiam de reliquis marmoribus camdidis, ab A. immortali enumeratis, Atalanteo hoc tamen non candidum, sed nigrum, esse perhibet Plin. l. c.

p. m. T s. quem sequutus est Christius, ib. p. Ti. Synnadico seu Phrygio, Proconneso, Hymettio, Cyziceno, Tyrio, mengite et Onythus dicendum

videtur: ideoque lectorem, harum rerum amantem,

adire oportet Plinium s l. c. l. XXXVI.), Winhelmanni Historiam Artium, Italice conuersam a Carolo Fea, et Romae promulgatam tom. II. p. I o. g. not. .). Suis persunt huius generis alia, quae silentio praeterinitate re n m licet. Nimirum Lunense, et quae Itali Marmo Statuario et Marmo C olim hodie appellant. Quorum primum, Lunae in Etruria caedi, hodieque vulgo Carrarense Marmo di Carrara9 vocari suetum, ruam proxime accedit ad Parium, Ferbero quidem iu-ice, l. c. p. a so. nisi quod nec aeque compactum, et maioribus quasi squamis fibrisue textum sit; unde opus qualecunque ex eo caesum, minus bene poliri et laevigari

queat. Interim veterum statuarum atque protomarum, in museo Capitolino collocatarum, tantum non Omnes ex

166쪽

13 Ieae hoc marmore fabricatas esse , idem ille tessatur. ΛIterum, quod dixi, marmor vulgo nominant Marmo Maluario itidem antiquum est, et Pario prorsus smile , praeterquam quod nec coloris lactei, nee opacum, sed semipellucidum sit; quod in fragmentis vel erassioribus obseruari possit. Tertium smarimo Cipesino vocari suetum ) non minus Graecae originis, candidique coloris est, sed simul ita comparatum naturai, ut id striae, seu fasciae viridantes lucentesque quasi permeent, neque adeo, quantum superiora, splendeat et luminis radios repercutiat. De quo quid et Christius et Vothmannus tradiderit, et qua re alter ab altero dissentiat, ex utriusque commentariis videre licet. His marmoribus candidis suta

iungere placet Alia riten, lapidem pariter candidum, qui, si a mollitie discedas, ad marmor quam proxime accedit. Is qua velut nota et ratione ab Alabastro differat, exposuit V. Celeberr. Hillius obseruati. phys et crit. ad Theophr. p. 4s.s : qui eodem loco animadueristit, Alabastriten a Graecis non raro ονυχα, et a Latinis marmor Onythites usurpari. Errorem complurium virorum doctoruin inde natum et propugnatum

arguit idem Britannus doctissimus. Pauca de hoc obseruat Ferberus l. c. p. a 38. plura Ian. de S. Laurentio, qui in ea est haeresi, quae Alabastriten et Alabastrum discrepare negat Diiteri. sepra te pietre pre-xiose degli Antichi, e sopra it modo, col quale surono lavorate, cap. I. et II. g. IT. T quae exstat in Saggidi Dissertaetioni Accademiche, leue neti Academia di Coriona, Tom. V. p. a a. ss ). Eum plerumque in tabulas sectum et v surpatum esse, ut ei tituli inciderentur, paucis demonstrauit Christius, V. C. l. c. p. 8o. T . Ex eodem bases perquam venustas parari scribit Ferberias, in quibus protomae collocari soleant; quales multae reperiantur in Albani Eminentissimi villa. Qui-

167쪽

bus omnibus duo addantur, neeesse est. Alter est Porus, Π.ωρινον λίΘον appellat Herodotus Terpsich. s. l. U. se st. 3o8. p. m. 4oi. quem, plerisque imcognitum, idem in templo Delphico aedificando, ab Alcmaeonidis, redemtoribus, usurpatum estis mem rat. Plinius l. c. l. XXXVI. c. 7. Parici similem esse ait candore et duritia, minus tamen ponderosum: quae haud dubie ex Theophrasto l. c. g. I s. p. s . transscripsit. Pausanias l. V. c. Io. p. 39S. templum aliud ex eo aedificatum memoriae prodidit. Quin

ex eodem statuas caesas, quae Πωρινα euent vocatae, et

specula pararλ esse, Hillius, quem saepe iam diximus, obseruauit l. c. pi. 47. s. cons Iul. Ρollux Onomast. I. VII. sedi. ι 23. p. m. N 6. et UU. DD. noti. ad h. l. item Taylor Lecti. Lysiac. c. V. p. as 4. ed. Lips qui Πωρίνου Σελίου, per librariorum errorem natum, in D νου mutandum, ac de Sileni statua, ex lapide po-rino, iacta, accipiendum esse contendit . Chernites est alter qui, ebori simillimus, a Graecis veteribus frequenter usurpabatur ad sarcophagos parandos: in quorum uno Darium quoque conditum serunt, teste Theophrasto l. c. I s. p. l . , et Plinio, L l. XXXVI. c. I T. et 8. γ quem haec ex illius libro trainseripsisse credibile est cons. Hili. Obseruati. ad h. l. p. 47 3. Λtque haec qui deni de marmoribus tam didis. Iam ad alia progrediamur. Est marmor nigri, vel ferrei potius coloris , quod vulgo molienvocant: cui tamen non ram admistae sunt particulae prorsus disparis naturae diuersique coloris, quae eius discrimen essiciunt: id quod pluribus ostendit Ferberus i. c. p. a To. s 3l omnium frequentissimum appellatur Basalter orientatis uiger, admodum durus, granulis

tenerrimis, iisdemque maxime homogeneis, Concretus.

Alterum . dicitur Basaltes orientalis niger erystallis minutis immixtis, estque coloris cineritii, et eiusdem

168쪽

sere, Cuius antegressum, naturae, nisi quod erystalli camdidae , valde minutae, et granatis simillimae, in eo sparsae cernantur. Statuas, ex hoc lapide caesas, videre licet in villa Albani Eminentiis. Est tertium genus, Bastates orientalis niger, vulgo forito dictus, cuius maculae nigrae et candidae, flucticulisque confusis similes faciunt, ut marmoris speciem prae se ferre videatur. Quartum vocatur Basastes orientalis eum partiabus consitusiuis granitis aequabiliter mixtis , estque niger, admodum durus et granulis tenerrimis quasi compactus. Cui qua via et ratione admistae suerint particulae granitosae, coniectura probabili docet Ferisberus l. c. p. ara.). I is santis simulacrum, ex lapide simili fabricatum, reperitur prope ianuae, in Musium Capitolinum deducentis, latus sinistrum col. locatum. Quinto nomen est, Basiates orientalin

fostiis granitys, qui est lapis ille, quem nigrum satrum vulgo nominant. Fasciarum, granulis rufis

granitosis effectarum, originem admodum verssimili coniectura explicat Ferberus l. c. p. 273. , qui dua. Sphinges ad scalam palatii Capitolini, cubantes et aquam quasi evomentes, ex isthoc lapide fabricatas

testatur. Ex reliquis, memoratu non magnopere

dignis, nominare placet Baselten orientalem uiridem, qui lapis constat particulis non nisi homogeneis viridi colore, eisque spisse ae sine ulla crystalloruF admissione compactis. Ex eo statuae ingeniose et affabre csactae tam in Museo Capitolino, quam in Albani Eminentiss. villa, reperiuntur. Est alius Basaltet viridir, punctulis eri flaIlinis adis adspersus, quem vulgo BUalte pedocchiose, i. e. pediculis quasi obsitum,

vocant, sed longe rarissimus, ex quo caesae dicuntur duae columnae, in D. Pudentianae aede superstites. Atris marmoribus adnumeratur Numidicium, seu

Lybicum, ex solo patrio dictum ι quod M. Lepidus

omnium

169쪽

omnium primus, adhibitum voluit ad domus suae limina paranda Plin. H. N. l. XXXVI. c. 6. p. 7 3 a. rtum Luculleum, quod in Nili insula quadam natum. L. Lucullus primus Romam deuehi et usurpari iussit et id cognomenti ab amatore adeptum est, Plin. eod. l. . Sed quod hic domus suae columnis eaedendia destinarat, id M. Scaurus pos illac ad similes, in atrio collocandas, easque duodequadragenum pedum altas, impendit Plin. l. c. p. Ta 3.). Eo porro pertinet Thebaieum, interstinctum granis flauis, vel, quod Plinius scribit l. c. p. 733. , aureis guttis; inueniri suetum in Africae parte, Aegypto adscriptae, unde Thebaiei cognomen exstitit. Denique lapis Taenarius Plin. l. c. c. et a.) seu Laconisus, Lydius alter, seu Heraclitis Plin. H. N. l. XXXIII. c. 8.), item Obsedimnus, nigri quidem sunt: sed duo priores inseruiebant metallis examinandis, et erant Pistre di paragone, vii ab Italis nominantur; posteriores speculis conficiendis praecipue idonei erant, iudice Hillio Obseruati. ad Theophrast. p. 48.). Interim opus aliquod, ex obsidiano lapide caelatum, describit Caylus Illustitis. Ree.d' Antiqv. T. IIII. p. I 8. . Ex viridis coloris marmoribus non nisi duo recenset b. ERNEsTI, Lace daemonium L Laconicum alterum, et Carystum p tria alia non item. De singulis nonnihil dicendum puto. Primum in Taygeti, montis in agro Spartano siti. lapiet dinis effodiebatur: erat valde durum, coloris viridis iucundique saturum, ac cunctis aliis hilarius

auctore Plinio l. c. p. 7 3 3.): quod Itali vulgo iI veris

antico nuncupant. Ferberus commemorat quidem

i. c. p. 7ss. itidem aliquod Marmo veta' antim, sed eius de solo patrio, et natura nihil disputat: unde dubium est, num hoc idem, quod Christius l. c. pia oo an contra aliud intellectum velit. Alterum, i. e. Carrulium, ex Carysto, Euboeae oppido, vel Euboi

170쪽

rem, ex insula ipsa, vocatum, colore erat viride palis lenti, adeoque cano, qualem salicis solia ostendunt.

Hunc lapidem iI Gpollino antico dici contendit Christius l. c. , sed alio loco p. 7s.), quo decem columnas

superstites templi, in Antonini et Faustinae honorem aedificati, ex illo caesas esse memorat, eum subcaeruleum ac venis candidis penetratum esse scribit. Quod viriumque smul verum esse non possse, quis est, qui non videat y In Aegypto alia duo genera, Augusto et Tiberio imperantibus, inuenta casu quodam sunt, et alterum Augusti, alterum Tiberii cognomentum traxit. Discrepabant tamen tam ab Ophite, quam inter sese: Augusteum enim candida4 maculas undatim crispum in vertices colligebat, Tiberianum sparsa, non conuoluta canitie. His verbis admodum obscuris

descripsit Plinius l. c. p. 73 . horum binorum lapidum discrepantiam: Harduinus in nota subiecta eius sententiam nonnihil explicauit. Superest postreinum, itidem valde durum, viride et iucundum, sed hic, illic maculis sparsum quales in serpentibus conspici solent. Hinc etiam lapis ille appellatus est Ophites; Italice uSerpentino anties vocatur. Similis cognomenti lapidem describit Ferberus l. c. p. 26 . , aitque Serpentino verae antico appellari: ac coloris diuersi caussam valde probabiliter exponit. Persequi iam placet rubet coloris lapides, seu marmora, quantum consilio nostro conducit. In his primum teneat locum, qui prope Syenen, insulam et oppidum Aegypti, qua ad Aethiopiae fines pertinet, effodiebatur: quique ex solo patrio Syeniter, vel Aegyptius, et ex punctis igneis, nigrisque valde lueentibus , quibus ipsus massa et textura subrufa distincta est, pyropoeellos Graece πυροπο&ιλος ) appellatus est Plin. l. c. l. XXXVI. c. 8. confIannon di S. Laurent, i. c. g. 33. s. p. I. s. . Itali eum ia parito orientale vocant, auctore Christio

l. c.

SEARCH

MENU NAVIGATION