장음표시 사용
171쪽
l. c. p. o . . Ferberus istius aut plane nullam, aut alio sub nomine, fecit mentionem: Hillius contra eius meminit Obseruatit. ad Theophras l. p. 44. f. ), et artificia innumera, a Graecis et Romanis opificibus ex ipso fabricata , superesse contendit. Christius non nisi sedecim columnas ad Panthei pronaon pertinentes, ex eo caesas memorat l. c. p. 73. cons. Weinligs Briese uber Rom, Band III. Br. 32. S. 6o. . Pre pureo colore est, quem itidem ex Aegypto petitum, plerumque Porphyriseu, et ex punctis candidis, quibus ipsius massa purpurea quasi obsita est, ImposI Ionvocarunt , hodieque vocant Plin. l. c. Q. T. . Chri.
seius de eo differens l. c. p. To.) hodie ab Italis usu pari ait, ii Porsro antico: et hic, nisi me omnia fallunt, idem ille est, quem Ferberus l. c. p. 26 o. sub nomine sorsdo rosso describit adiecta simul coniectura valde probabili, qua candidas rufi lapidis maculas
texturamque mirificam, quantum fieri potest, explicat. Lapides complures alios ex Porphyritarum genere, recenset Ferberus l. C. p. 36 . , ut, atrum, fusum, viridem, ac varias cuiusque generis formas:
sed singulos dicendo persequi vetat tam instituti ratio, quam operum, ingeniose affabreque ex eis factorum, inopia. Qii de lectoribus nostris singulorum natu,
ram et rationem, aeque ac discrimen pernoscere auet, ei commentationem Ferberianam adire suademus.
Superest marmor flauum seu eereum, idque multis nominibus commendabile, quod Christius l. c. p. Ti, in Aegypto intima, pone ipsas Thebas, prope Da. mascum, in India, Asia minori, et Thaso, insula,
effossum; et Latine, onycem, alafasriten, Vocatum esse demonstrat. Super quo etsi cum viro harum re rum peritissimo, contendere nolim; fateor tamen, me subuereri, ne is leuiter hallucinatus sit, quum neque Onycem, neque alabastriten, naui coloris esse constet.
172쪽
-m 'me' i 43 Sed seri potest, ut το sanum sensu proprio non a
ceperit , siquidem columnas Panthei interiores ex Al bastri te, contra in Traiani ac Constantini arcubus 1uperstites, et ex Thaso lapide caesas, uno eodemquo cognomine, i. e. glasso aulico, ornati quod in posteariores reste et vere quadrat; in priores non item, nisi
το sam nι pro eo, quod subsum et subalbidum est.
accipias. Restat id lapidum duriorum genus, quos vulgo Graniten vocant; et ex quo Obeliscos Aegyptia cos non sine labore et patientia incredibili caesos politosque esse, nemo sere est, qui nesciat. Reperi via urvariae huius generis formae, quas Itali Graniten rufum
Granito rollo) miseum, vel einereum Granito grigio, o bigio) nigrum Granito ner' e blanco) viridem Gr nito verde vulgo appellant. Singulas graphice
descripsit Ferberus , V. Celeberr. l. c. , Cuius Commentarium lectitare iubeo lectorem, res similes discendi cupidum. Hoc unum monere placet, ex eo
lapide caesas esse octo columnas praegrandes, in Dio, cletian thermis superstites: quales etiam fuisse constat in Caracallae thermis, hodie penitus fere collapsis, aut devastatis. Atque haec quidem de marmoribus disputare, ac veluti epimetrum aliquod ad vatius Tiτου πανυ libellum adiicere visum est.
173쪽
Sequitur, ut Capiti da Gemmis et aliis lapidibus no.
bilioribus Epimetrum, antegretra fere simile, subiiciam, et, quantum fieri potest, paucis attingam Iocum, ad explicandum non minus dissicilem, quam superiorem de marmoribus suisse patet. Auctor immortalis tres indicauit caussas β. a. huius dissiculi eis; cuius, mihi quidem, plures esse videntur. Nimirum credibile est, gemmarum, quas scriptoreS --tiqui enumerarunt, complures hodie aut non amplius inueniri. aut, si inuenias, cum non ita, ut quondam, parentur ac poliantur, gemmarios nostros cum viris aliis, rerum similium peritissimis, in eis non posse videre colores et characteres, quos iusta, qua decebat, ακριβεια non indagatos, nec indicatos, illis temere attribuerunt. Sic censent plerique, qui gemmarum nomina, hodie usurpari sueta, naturam et rationes, item colores, aliasque proprietateS, Corn. . Parare cum Plinianis, ac sententias discrepantes quasi conciliare adgrediuntur. Sunt quidem, qui Plinii Potius, quam recentiorum vocem et auctoritatem sequendam esse contendant, neque eum, super hoc
loco disputantem labi decipique potuisse, largiri velint; propterea quod is, vir tam eruditus ac celeber, tantum auctoritate pollens, et apud ipsos imperatores perquam gratiosus, plenam et accuratam, ut rerum aliarum, ita gemmarum quoque, notitiam habere debuisset. Verum ego horum in sente iam abire haud
174쪽
haudquaquam possum, plane persuasus, hominem, qualis Plinius fuit, nec Omnia scire, et, ut permulta scierit, scribendo errare potuisse. Multiplicem huius viri scientiam, et libros ab eo conscriptos, quibus
solis plurimarum rerum cognitionem debemus, maximi, vi par est, facio: sed credo etiam, nec eum ab omni errore prorsus liberum, ac paene diuinum suis. , nec hos ita exactos esse atque perpolitos, ut plane nihil salsi, nihil errati, in eis exponatur ' . In quo mihi sacile adsensurum arbitror, qui animo satis expendit. quam studii et librorum scribendoruin rationem, graisphice ab eius nepote et filio adoptiuo descriptam Epistol. l. III. ep. s. in tenuerit; quam vastam, et quam immensam reriun longe diuersissimarum copiam, hominum plurimorum, nedum unius, viribus vix aequam ut Horatiano illo utar) in eis tetigerit; et quam inopinata morte praepeditus, res ex amplius mille libris excerptas recte pensitare, comparare, dia iudicare , eoque libros in iustum ordinem redigere
haud potuerit. Accedit, quod credibile est, rerum tam variarum: tam incognitarum, de quibus in opere isthoc Pliniano disputatur, vocabula, itidem parum eognita et usitata, librariorum saepe stupidorum culpa. negligentiaue, mutata vel deprauata esse, ita quidem.
I Stephani Falconeti, statuarii aetatis nostrae perquam celebris, versionem Gallicam l. XXXIV,
storiaε Natur. Plinianae, notis illustratam, praeter
commentationes alias, ad Artes elegantiores r
serri solitas, excipit ovis, nescio cuius,
commentariolus ingeniosus, et sale multo plenus,
inscriptus e ce que c'estque Pline I Ancien, P.
I 83. T. vol. a. edit. sec. quo luculenter demo uratur, Plinii auctoritatem non esse , nec esse posse ac debere, tantam, ut ei temere adsentiri oporteat.
175쪽
ut auctor non raro secum ipse pugnare videatur. Id quod existimauit etiam Vir, omni laude mea maior, Vrbanus Frider. Benedici. Briichmannus , dux viae, quam ingressurus sum, peritissimus atque certissimus
qui in praefatione Commentarii longe praestantissimi atque ingeniosissimi super gemmia, cum duplici appendice promulgati, hoc idem recte vereque monuit, et Plinii patronis imprudentibus, iustoque cupidior,bus inculcauit. Quae omnia quum ita sese habeant, tantum abest, ut Romanum hunc scriptorem solum, et qui post ipsum eodem de loco exposuerunt, ut, Isidorum, Marbodaeum, Anselm. Boetium de Boo Ioann. de Laet, Boylium, alios, sequi possimus, ut potius Brittamanno potissimum duce et auspice, quaestionem hanc satis spinosam explicare velimus ac
debeamus. Praeterea consulere placet Ian. de S. Laurentio dissertationem, quam supra diximus, et quae ad rem nostram conducunt, inde repetita hic simul afferre; hac tamen lege, Ut non tam gemmarUm, colorum, quibus splendent, ac reliquarum proprietatum origines et caussas physicas indaminus expon musque, quam ea tantum breuiter strictimque dicendo persequamur, quae ad iustam τῶ Antiqui notitiam atque aestimationem necessario pertinent. Gemmas, in Universum, easque eonfessae nobilia
talis, appellant lapillos, qui lapides quoscunque alios superant eo, quod sunt pellucidi , in primis 'duri,
firmi et durabiles, laeves ac mirifico, postquam bene politi sint ν splendore, perquam rari, et colorum suavitate iucundissimi. Huiusmodi proprietates Omnes ac singulas in uno eodemque lapillo semper, simul
et eodem gradu iunctas, cave, exspectes: interim in quo earum plures adsunt, eo pulcrior et persectior est censendus, eoque maioris est aestimandus. Sic gemmae, ut hoe utar, non Omnes sunt prorsus transluctia dae;
176쪽
Opaeae. Rursus aliae aliis sunt duriores vel molliores: aliae vehementius, aliae, quamquam valde politae, debilius radiant et nitent: alias color perquam suauis et hilaris, alias admodum pallidus , et quasi sugiens seu evanescens, alias plane nullus co mendare solet. Quae earum proprietates admodum dissimiles unde nascantur, in scholis physicis docetur, et lector, qui rem explorato scire avet, V. C. Brii ch- manni commentarium adeat, necesse est: in quo,
quae illarum de solo patrio, de solita quasi matrice,
de discrimine hinc nascente, de colorum varietate et caussis verisimilibus, de formandi, poliendi, et magis velut exornandi via et ratione, verbo, quaecunquo de illis tenenda sunt, recte et ordine enarrantur. Nobis pauca inde delibata huc transscribere licebit. Ab Adamante exordior, eo quod huic non solum. ERNESTI ο μακαρίτης, sed etiam veterum recemtiorumque mangonum iudicium, prae Omnibus, quON
quot sunt, gemmis principatum deferre solet. Quae Plinius de eo scripsit H. N. l. XXXVII. 4.), nec
adamanti nostro conueniunt, ea secerunt, ut iis non facile componenda exoreretur inter viros eruditos, quorum alii ipsum mendacii accusare non dubitarunt,
alii, ut Lipsius ad Senec. de Constant. c. 3.) et Christius Mus. Ricliter. p. a io. defenderunt, rati, ipsius adamantem a nostro plane diuersum esse. At enimvero ut duo, quos dixi, ingeniosos Plinii patronos verum vidisse largiar ; tamen auctoritatem clientis, cuius caussam egerunt, hodie sequi non licet, quoniam ea momenti plane nihil habet nee ad τε Antiqui rationem et praestantiain intelligendam, nec ad lapillorum, quos hodie adamantes vocare, eoque no mine venditare solent, veram et exactam cognitionem, atque hinc pendentem cautionem, neo ficticiorum
177쪽
specie fallamur, prouehendam. Adamas igitur. qualem hodie habemus, et ex periculis quam plurimis nouimus, lapillus est durissimus, ponderosissimus. maxime translucidus et scintillans, ideoque etiam pretiosis Timus. Is, natus ex Quareto nobilissimo sic appellat Generosissimus a Born, mihique, spero, licebit , vocabulis in hoc loco explicando usitatis, breuitatis caussa, interdum uti crystalli sermam et rationem prae se fert, defractus e silice, aliaue quasi matrice, scintillat vitroque similis est, ad chalybem illi- sua reapse scintillas excutit, acie sua cum vitrum et lapidem quemque duriorem, tum semet ipse dissecat, nec ulla materia alia, nisi quae ex ipso, siue in crustas minutiores fracto, siue in puluerem contu ψ parata est, tractari, poliri, consilioque vario aptari potest. Nec limae longe acutissimae atque durissimae, nec liquores acidissimi vehementissimique vel minimum eius demunt e verbo, nil nisi ignis flagrantissimo aestu, qualem specula, quae vulgo ustoria dicuntur, aut pilae crystallinae, seu vitra alia, aduersis posita solis
radiis excitare solent; vel vasa vitrea et porcellana, in fornacibus coquenda requirunt, eum obscurandi, quin tandem prorsus macerandi , et in merum Vaporem
redigendi vim habere, hodie constat, v. Brii chmann. l. c. p. 6 r. g. coli. Hili. Obseruati. ad Theophr. p. os . qui simul docet, quam adamantis superficiem igni vehementissimo , per specula vel vitra, quae dixi,
eXcitam, recte opponere oportet, ut vim in eum suam exserere possit . Haec adamantis natura veteres
prorsus latuisse videtur, v. Theophr. l. c. g. 32. p. 99. Plin. l. c. . Istum adhuc rudem, necdum politum, figura duplici, crystallina aut silicea esse ferunt. Vtriusque generis rationem describit idem Briichmannus l. c. p. 64. s. . Recte politi, maxime translu
cidi sunt, albi, et aquae limpidissimae similes; . ita
178쪽
tamen, ut complurium candor, mundities et claritas magnopere inter se differant. Inueniuntur tamen, quamquam admodum raro, etiam virides, rubet, flaui;
quin alii nigri cante, flisco, subluteo, subviridi seu
cano et quasi liuido colore: quorum posteriorum natura et adspectus ut oculis minus iucundus est et hilaris, ita facit quoque, ut despiciantur, nulliusque pretii aestimentur; priorum contra color et splendor suauislunus, viridis potissimum et citreus, eiusmodi lapilli pretium insigniter augent, ita ut non nisi carissimo vendantur. Colorum, quos dixi, in adamante nitentium caussas probabili coniectura assequi voluit Hillius, V. Cel. l. c. p. roq. . Ceterum quae praeterea de adamantis solo patrio, eius anquirendi, poliendi, scalpendi ratione, et pretio scienda sunt, ea copiose exposuit Brii chmannus, V.Cel. l. c. p. 66. ss. it. Append. l. p. a o. g. et II. p. 34. T): cuius libros
adeat lector, plura de hoc lapillo discendi cupidus.
Vnum, quod de eo moneain, superest: nimirum priscos Graecorum et Romanorum artifices nihil aut scalpendo, aut caelando, ex eo parasIe, ita ut vere Antia
quum appellare possis. Id quod quisque, qui dactyliothecam coepit instruere, probe teneat, oportet, ne mangonum astutia deceptus , pseudo - adamantem, summum, Sapphirum candidam pro vero adamante,
et quasi nubem pro Iunone amplectatur, v. Hili. Obseruati. ad Theophr. p. I 33. . Ac non nisi talem esse plerique censent, quem Dux Bedsordiensis, Britannus, in dactyliotheca sua, ceu adamantem antiquutus scalptum iactare solet, v. Mariette fur les pierres gravees, T. I. p. 9 i. et Buschings Geschichte undGrundsilige der schonen Ksinste und wissens hastenim Grundrisi, p. 8.). Adamas verus non nisi per recentiores quosdam gemmarios, ab exeunte sere se eulo XU. scalpi coeptus est.
179쪽
Iso Alterum in gemmis locum tribuere solent viri: harum rerum periti, Eubino, quem prisci scriptores
ανΘρακα, Carbunculum, pyropum, carbonem, cet.
appellarunt. Quae Theophrastus, Plinius, Hillius Linnaeus, alii, de eo scripserunt, legere licet in V. C. Bruchmanni commentario p. 88. ss it. App. I. p. 44. s et II. p. 49. cons. Iannon di Laurent, i. c. Cap. II. g. 68. T. p. 66. s.). Is est lapillus igneus, ruber, natura quaretosus, qui e silice, siue matrice, defractus vehementer scintillat, crystalli figuram prae se fert, igni vel vehementissimo affectus coloris sui nihil amittit, et chalybi allisus scintillas spargit. Huius generis lapilli ut colore et duritie, ita pretio etiam differunt. Eorum praestantissimus, rarissianus et pretiosissimus, colore scintillans purpureo, eoque saturo ac velut austero, non nisi in regionibus, solem orientem spectantibus, et ipso adamante rarius, inuenitur. Sed quod maximum est, lapillus similis ne per vehementissimi quidem ignis aestum liquescit, nec coloris et nitoris quidquam amittit. Reliquorum alius colore est subrubro; alius violaceo, quem Plinii amethysLzonta esse credunt; alius coccineo; alius croceo seu luteo, eoque minus iucundo, quem sunt, qui Rubi. cellum dicant, alii hyacinthis adnumerare malint. Reliqua, quae de ipsorum nat libus, de probabili colorum diuersorum origine et caussa, de poliendi ratione tradit dux, quem sequimur, praeclarissianus, attingere non necesse est, quoniam prisci artifices eos
scalpro caelove caedere aut nequierunt, aut noluerunt
v. Bit sching l. c. p. 9.), adeoque ad augendam τῶ tiqui cognitionem nihil prodesse possunt. Tertium locum, ex virorum, in hac disciplina
versatorum, decreto Sapphirus occupat; quam Linnaeus Alumen lapideum caeruleum uominandam censuit. Is
180쪽
Is lapillus, quem nos hodie habemus, itaque appellamus, auctore V. C. Brii chmanno l. c. cap. T. p. 96. si. 'et App. I. p. I; II. p. 33. U.) est caeruleus, pellucidus, natura quarZosus, qui e silice, aliaue matrice, defractus, vitri speciem, crystallique figuram prae se fert, illisus chalybi scintillas edit, igni impositus colore priuatur, nec tamen facile ita, ut liquescat, eius vi et impetu calefieri potest. Eadem sere, qua Rubinus, duritie est, ideoque proximum ab hoc locum tuetur. Quod Theophrastus de Lapid. g. 43. p. ta4. et Plinius H. N. l. XXXVII. c. 9. p. 783. de Sapphiro et Cyano tradunt, comparatum est ita, ut horum lapillorum neuter, pro Sapphiro, quam hodie vocant, haberi possit. Quum tamen verisimile non sit, eos hanc penitus ignorasse: sunt non paucs, qui ipsorum Amethysum nil, nisi Sapphirum nostrant esse contendant; quod tamen Brii chmannus liaudquaquam credibile existimat, cui aeque, ac Hillio si. c. p. 13O.), ipsorum Berysius aeroides, lapillus pellucidus et aeri-eton, siue coloris caesi, aetheri simillimi, idem, qui nobis Sapphirus dicitur, fuisse videtur. Huius de patria, coloris caussa et figura quamquam plerumque deformis, veluti silex, in arena et fluminibus inueniri solet), quae Briichmannus V. C. exponit, silentio prae
termittere oportet: contra vero attingere, eius colo
rem diuersimode variare; siquidem in alia, eadem. que praestantissima et pretiosissima, nitet color cyaneus , purpureo perquam astinis; in alia mere caer leus seu caesius, qualis in aqua limpida, et caelo sereno apparet; in alia caeruleus quidem, sed simul viri descens, et Smaragdo accedens, unde Sapphirus prastis appellatur; in alia denique caeruleus albescens, quin saepenumero paene candidus, et lacti diluto similis, qualem Leucosapphirum nuncupant. Earum color vitiosus ac minus aequabilis, ignis Eliumento, emen-