Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Porro Ratefit, seu Liberi Patris, signum e ligno, cinnabari illitum Ρaus. in Ach. s. l. VII. p. 393 ): D nae Ephesae, ex ebeno, auctore Plinio H. N. l. XV. secl. 70. p. 7T : quod tamen e cedro fabricatum con tendit Vitruvius cl. II. c. 9 p. 3 3 et alii; tum Dimnae Limnatidis ex ebeno Ρaus. in Arcad. s. l. VIII. c. 64. extr. p. TO8 : duo Iunonis reginae signa cupressea, quae Romae, singulis annis, in pompa sollen. ni per urbein serebantur Liu. l. XXVI. c. 3T). Hura,

quorum facies, manus et pedes ex marmore candido, aut ebore factos additosque memorat Pausanias si. cc. p. 6 l4. si T. 39 a. alibi , de industria omitto. Atque ut Deorum signa antiquissima, ita et statuas heroum, et primorum victorum Olympicorum, non nisi ex ligno fastas accepimus: ut, alaeis, ex ebeno facta, quae Salamine collocata erat Pausan. in Att. s. l. I. c. 3 s. p. 8S ), ut Praxidamantis, Aeginetae, e cedro,

Rhexibit, Opuntii, e fico id. in El. post. s. l. VI.C. I 8. extr. p. 49T . Ad quem inorem spectasse videtur Virgilius in Pici regia describenda ; cuius in

reliquo ornatu interiore erant - etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua e cedro.

Plura etsi, quae de lignis, eorum coloribus, operubusque minoribuS, ex eorum unoquoque fabricatis, dicere possim, habeo: haec tamen, praesenti tempore et opportunitate, non sine caussa grauiori, praetermitto. Interim duo adhuc ,-D παροδε , monere placet: nimirum lignis ab Auctore Celeberr. memoratis addi posse, et debere Sytomorum et laricem. Namque ex huius, seminae quidem, Graece πευκη dictae, trunco secabantur tabulae tenuiores, in quibus Pictor optimus quisque et celeberrimus pingere sole.

bat: si quidem ipsius lignum, auctore Vitruvio de

222쪽

Λrchitect. l. II. c. 9. p. 33. ed. de Laet) hoc proprium habet, ut non foliun ob Gallanus, Marchio Neapolitanus edidit, abse succi vehementi αmaritate, ab earie aut a tinea non noceatur, sed etiam summam ex igni non

- - aliis lignis uratur. Quod idem fere testatur Plinius H. N. l. XVI. c. I o. p. 9. Vol. II. Opp. coli Hard. not. ad h. l. et c. XXXX. p. 36). Cupetus etiam, dum:in vivis esset, celeberrimus, per epistolam ad Schetici inerum nullam, docte, ut eius m OS erat, super huius ligni proprietatibus disseruit, quae in Schelthornii Amoeniti. T. II. p. 262. reperitur. UC. rum si, quae Vitruvius l. c.) de tempore et ratione, qua tam peculiares ipsius proprietates animaduersae sint, memoriae tradidit, vera 1 unt: Graeciae pictores in primis celebres huiusmodi tabulas haudquaquam V1urpare potuerunt. Vnde copiosus de hoc ligno et tabulis ex eo factis dii putare, prorsus superuacaneum esse opinor. - Sycomori, ficus Aegyptiae, lignum

Aegyptii potissimum ad res plurimas conficiendas adhibuere. Deorum, quos ipsi colebant, simulacra prisca quum lignea ellent, teste Ρausania, quod supra iam monui; in Cayli Illustrissimi sententiam abire haud vereor, qui ipsos huius arboris ligno perquam duro, denso firmo, quin firmissmo, in primis usos

Contendit, uti ad mortuorum thecas et artificia alia,

ita etiam ad eiusmodi fgna fabricanda v. eius Collect. Anti. T. I. p. Iga; III. p. 6. IIII. p. 43. SO; VI. P. Pq. s s. al. . ' Quae cum maxime supersunt figurae Aegyptiacae ligneae, quales diuersae Romae exstant v. Winkelmanni Hist. Art. p. io I. ed. Vien. eas credibile est, si non omnes, certe quidem plera.que, quamuis auro vel coloribus illitas, ex arboris, de qua quaeritur, ligno fabricatas ei se. Quin Isidis sigilla valde minuta, et alia Aegyptiorum idola lignea N eademin

223쪽

I94 eademque coloribus picta, manibus tractare me meis mini , quae haud dubie sknili ex ligno erant sculpta. Sed plura, quae de lignis addam, nec habeo in praesenti, nec, si habeam, hoc loco addere velim ; maxime quum opportunitate alia, eaque accommodatiori, nonnulla de ita adiicienda videam. Nec de coloribus in uniuersum, quidquam ad immortalis Auctoris dicta β. 9. p. 26. reor addendum esse, nisi hoc unum, quod admodum nuper prolusiones peculiares super iis commentari coeperit V. D. Frid. Guil. Doering silvistris, quod Gothae floret, Gyinnasii director, cuius prolusio prima de Coloribus Veterum, A. ΜDccLππXVDι.in lucem exiit. Optabile est, ut auctor eruditissimul telam inchoatam, quam primum fieri potest, conti

uuare et pertexere ne gravetur.

224쪽

. EXCURSUS VIIII

AD PARTIS II. CAP. I

LIBRIS SCRIPTIS.

Loeum de libris scriptis , hoc capite sic exposuit

Auctor immortalis, ut, quod addam, equidem non habeam; eoque minus, quo certius huiusmodi quaestio ad του Antiqui vim et praestantiam intellia pendam, nullo modo pertinere videtur. Cuius tantummodo ratione habita, non dubito, fore plerosque, qui eum a me tactum nolint: contra. alio. credo futuri ros, qui, inuenta non sine meditatione multoque usu scribendi ratione, scire percupiant, ecqua tandem via ad libros seriptos scribendosue peruentum sit. Hanc Uitur, quantum per monimentorum fide dignorum paucitatem licet, indagare, et hoc excursu persequilibet non aliam ob caustam, nisi hanc, quod eam tum ad res alias, scitu haud indignas, tum ad antiquitates in uniuersum sane quam utilem fore reor, et fructuosam. De quo plane persuasus, qui non nihil laboris et studii hac in re, quam non nisi paucissimis attigit libelli A. Ρ. I. c. i. q. II. magis explicanda, temere et inconsiderate collocatum censeam ρ - Coniectura qualiscunque mea, quam de scribendi via et ratione inuenta pariter, ac propagata, supra Exc. III. p. I 18. ss. cum viris eruditis communicaui, si non prorsus sutilis est, ae contemnenda, sed aliqua, minimum, verisia militudine sese commendat; eam hoc etiam nomine assensione dignam puto, quod, qua in materia haud ' - Na dubie

225쪽

dubie scribi eoeptum sit, commonstrare videtur, Quamquam enim Celeberrimus libelli, iam iterati, Λ. non minus, quam prisci scriptores, materiam plus quam unam ad hoc negotium tradit adhibitam e credibile tamen est, principio hanc e reliquis esse potissimum 1electam, quam facillime et nancisci, et consilio suo aptare , et secum gestare, et in qua verbula pauca pingere, seu utcunque scribere possent. Vt enim artifices primi prima omnium signa non ex marmore, non eX aere, non ex ebore, sed ex materia molliori

et facilius tractanda fabricasse constat: ita etiam verisimillimum est, homines primos non in tabulis lapideis , aeneis, plumbeis, vel in papyro meinbranisu

sed in materia, qualem quidem descripsi, scribere coepisse. Quod a fide eo propius abest, si homines mercaturae faciendae lucrandique studiosi rem, de qua

quaeritur, inchoarunt. Tales enim diuersi generis mercimonia, e patrio singulorum solo terra marique exportantes, et in prouincias haud raro longissime remotas deuehentes, harum ciuibus significare oportuit, quae aduecta venditarent. Quod in primis necessarium erat, si quo casu ventisque aduersis, vel tempestatibus acti . offendebant homines, quibuscum recte et explicate loqui per linguae cuiusque populi Vernaculae discrepantiam non liceret. Quo facto, huiusmodi

nautis et mercatoribus confugiendum suit ad tabellas, in quibus per certa signa, et litteras utcunque picta

mercimonia venalia, horum rationem, proprietates, pretium, alia, paucis indicarent, eaque via et ratione

peregrinos ad merces vel emendas, vel permutandas inuitarent. Cuiusmodi tabellas vi in promtu haberent, eae debebant sic comparatae esse, ut ipsas in soris sne multo labore affigere, rursus tollere, earum scripturam mutare, et, si res ita ferebat, alia in naualia et loca, secuin auferre, ibique rursus publice exponere

possent ;

226쪽

I97 possent; adeoque insigni nec pondere, nec pretio,

ted potius maxime parabiles, leues, eXiguae, Vt earum et circumvectio, et tamara, molestiam crearet nullam. Quas proprietates omnes non nisi in tabelli ligneis, siue asserculis mediocribus extenuatisqueήsuisse opinor. Has enim vel nunquam non secum gestabant ad repentinum nauis damnum sine mora reis inrciendum , vel facile nulloque non loco nancisci poterant: tum minus ponderosae erant et pretiosae rdenique earum scriptura multo sine labore induci, eiusque loco alia pingi poterat. Verbo, tabellam similem, velut albi cuiuspiam loco habere poterant homines, et ex earum ratione utilitates percipere non spernendas. Rem cognitam et per uulgatam alii quoque homines usurpare quidem, sed longe alio inte dum consito, voluerunt: ut, Proetus, qui Coniugis astutia deceptus, Bellerophontem cum tabellis ad Lyciae regem, ab hoc ut interficeretur, dimisit, teste Homero Iliad. l. VI. v. i68. s. cuius verba haec sunt rπεμπε μ ἰν Λυκίηνδε, πορεν δ' ογε σηματα

γραψας ἐν πίνακι χλκτῶ Θυμοφθορα πολλα.κ. q. λ. Ad το γραψας versus posterioris notat Seholiastes p. Ios . edit. Villoison. , γραψα hoc loco idem esse, ac οἷον ουν ἐγχαραξας ἀδωλα, κ. q. λ. Quae nota, si a vero non aliena est, id, quod breui post indicabo, magis confirmat. In tabulis ligneis Orphei quoque incantationes, et morborum remedia fuisse scripta, testificatur Euripides Alcest. v. 966. si. his versibus:

τι φάρμακον scit. ευρον

. Θρύσσας ἐν σανίσι, τας

γῆρυς' - -

227쪽

Quae ad verba pertinet, quod Scholiastes ad Hecubad

Euripideae versum Ia 6 T. ubi de Thracum vate, Dionyso, sermo est, memoriae prodidit p. 39. Vol. I. ed. Lips): οἱ μεν περὶ τοΙΠαγγομον ἄνα το μαντειον φασὶ τοῖ Διονυσου, οἱ περὶ τον Aιμον, ου ει ἰκμ ορφεως εν σανίσιν αναγραφα ' Στεόὐν φησὶν ἐν ra1ς ι, κ. q. λ. Quo Euripidis versu etsi τοκαταγράφειν non minus, quam in Homerico, reperitur usurpatum: tamen fieri potest, ut id non tam proprio, 'quam translato sensu accipiendum, et ex Scholiastae Homerici mente per το ξγειν sue εγχαραττειν interpretandum sit. Sed hoc urgere nolo,

quia similem scribendi rationem alia demonstrant exempla. Ea hac fere de caussa inuenta et propagata videtur. Nimirum iidem homines, quos lucri studium audaces iaciebat et ingeniosos, quique primi in ligneis

tabellis scribere inceperant, cognito emolumento

vario inde ad se redundante, haud dubie sensun semsimque longius progressi sunt. Quum enim plures

eadem mercimonia nullo non loco et tempore, iisdem in tabellis descripta, venalia esse docerent, et litteras atramento, vel colore quocunque alio in eis platas, idemtidem fugere cernerent, ut scriptura ad legem dum difficilior esset: easdem, ut per longius tenerent tempus, haud dubie scalpro in tabulas incidore, incisas atramento quodam inducere inchoarunt. Quo instituto prudentissimo quum kl, quod sequebantur,

reapse assequerentur, ipsi que, ab his frequentati, utilitas longe maxima percrebuisset: accidit, ut alii quoque viri, in primis legum latores, Pas scripserant leges, in tabulis ligneis curarent incidendas. Quod unum Solonis exemplum iam 1atis demonstrat; quippe qui leges, Atheniensibus scriptas, in axibur ligneis incisas voluit, auctore A. Gellio Noct. Att. l. II. c. Ia). Quae quoniam eiusmodi asserculis

Graeco

228쪽

Graece , fuerant incisae v. Ρlutarch. in Solon. p. m. II. b. idque litteris uncialibus seu quadratis τετραγωνοις), leges ipsas αξονας vocare solebant

Λthenienses v. Suidas f. h. v. p. 24 o. T. I. ed. Κiisser). Cuius legislatoris exemplum posthac imitatus est Ancus Marcius, rex Rom. IV. qui Numae commenistarios de sacris rite faciendis conscriptos, in tabulas, λτους, transscribi, et in sero proponi iussit. Sed tempus, quod non male rerum edax appellatur, tabulas illas pedetentim absumsit: ας αφανισ9 α

συνήβη τω χρονω, scribit Dionysius Halicarnasseus Aζχωολογ. P a. l. III. p. m. i78 qui his dictis adiungit: χαλκεα γαρ τηλοι ο-ω τοτε ἡσαν, αλλ' δε ορυίνας ἐχαραττοντο σανίσιν οἴ τε νομοι, era πε ὶ των ἱερων λαγραφαι. Eodem modo Servius Tullius leges, quas sanxerat, aequissimas, quia ius aequum faciebant utrique ordini, nee plebeiosi sinebant a patriciis circumueniri, in tabulis iocidi

iussit. Quod essici cogique potest ex Tarquinii Superbi, successioris, ausu temerario , quo leges illas

Prorsus aboleuit, νομους παντας ανειλε scribit idem Dionysius i. c. l. IIII. p. m. a 4 . η 3 ουδε τας σαν δας, ἐν ρας ἐσαν γεγoαμμενοι, καὶελειπεν ' αλλα M. ταυτας αναρεΘηνα κελευσας εκ τῆς αγορας Quo loco quamquam νομοι dicuntur γεγραμμενοι ' tamen credibile est, vocabulum hocvstatius positum esse pro κεχαραγμει/οι, quod idem auctor, loco paullo ante allato, ipse velut solennius usurpauit. Sed hanc coniecturam meam vi largiri nolis, ex antegressis tamen Dionysii dictis suspicari licet, quae maxime caussa priscos adduxerit homines, ut a tabularum lignearum usu, ad aeneas adhibendas Progrederentur, et res quascunque memoria dignas, his potius, quam illis, incisas vellent. Nimirum vel exiguo rerum usu condocefacti uorant, quidquid in

N 4 . ligneis

229쪽

ligneis tabulis siue scriptum esset, sue incisum, una

cum ipsis incendio, carie, aeris vi; aquarum impetu, casibus aliis, facile . deleri et interire posse, ita ut maiorum res gestae, leges, sacrorum ritus, ac caeri in moniae, instituta alia, ipsarum praesidio ad posteros propaganda, his non possent non incognita manere, ac prorsus ignorari. Quod ita esse, praeter alios- vi. derunt Romani, urbe per Gallos capta et incensa. Hac enim teinpestate, si quae in commentariis pontificum, aliisque publicis priuatisque erant monimentiS, ea, incensa urbe, pleraque interierant, auctore Liuio H. R. l. VI. c. i . Quod idem publicis aliorum populorum monimentis euenisse credibile est, oppidis ipsorum hostili furore captis , incensis , deuastatis. Cuiusmodἴ clades, adeoque similium monimentorum ligneorum iactura atque interitus, nullo modo sarciendus, quum oppidorum omnium ciuibus metuemdus esset: viri, patriae amantes, et rerum antiquitus

tum gestarum, tum institutarum studiosi non potuere non videre, huiusmodi tabellas in posterum alia ex materia, eaque magis durabili perennique, cui nec

aeuum, nec caries, nec ignis, nec aquae et aeris vis

tam facile nocere queat, parandas esse. Perspecta huius rei necessitas, uti et aeris, cuius usuin priscis temporibus longe frequentissimum fuisse constat, natura et proprietas homines ea, quae dixi, metuenteS, facile adduxerit, necesse est, ut hoc ex metallo tabulas fabricarent, et, quae posteris tradita volebant, in eis inciderent. Quod Romae vel ante Gallicam, quam dixi, cladem, iam satis intellectum est. Nam idem Servius Tullius, cuius ligneas legum tabulas Tarquinium Superbum prorsus e medio sustulisse Dionysiana, quae supra transscripsi, verba testificantur, postquam foedus inter Romanos et Latinos prudenti consilio sanxisset, ac Dianae templum, in monte Aventino.

230쪽

eommunibus impensis aedificatum esset, ciuitatibus leges foederis conscripsit, ritusque celebrandi festi et fori constituit. At vero vi μηδές ο ἰους,

sunt eiusdem Dionysii verba Αρχ. Pωμ. L IIIl. p. 1n. a 3 o.), qui columnam vel sua aetate in aede illa sua peresse testatur. Idem apparet e verbis Polybii, qui Hiae l. III. c. a 6. p. as I. T. I. ed. Casaub. τηρῶσθα .ait, τας συνθηκας, sc. foederum inter Poenos et Romanos sancitorum leges, ετι νυν ἐν χαλκωμασι παρα τον Δία τον Καπιτωλῖνον εν τω των ριγορανομων ταιαείω, κ. T. λ. Nec minus Hannibal tam

copiarum, quas ex Hispania secum in Italiam duxerat et quae, superatis tandem Alpibus, illi restabant inc lumes, numerum, quam reliquum apparatum belli. . cum, quo et Romanos aggressus erat, et Africae Hispaniaeque securitati prospexerat, in eiusmodi tabula aenea descripsit, quam se Lacinii inuenisse, et, quae scitu necessaria erant, in commentarios suos inde transscripsisse memorat idem Polybius l. c. c. 33. p. 26 . et c. 56. p. a 9 O). Quidἶ quod praeter hos testes longe grauissimos, etiam monimenta varia, quae hodieque supersunt, rem plane demonstrant. Ut, SCtum de Bacchanalibus, cuius αυτογραφον in tabula aenea , quae cum maxime in praestantissimis musti Caesarei Vindobonensis κειριηλίοις est, Matthaeus Aegyptius, inter Siculos eruditos Graece doctissimis adnumerandus ), commentario illustrauit, et hunc

v. Eicende delia coltura delle lettere, dei com-nelle due Sicilie, o si a mercio, delle arti, is storia ragio nata delia loro degli spetracoli, datio legislaetione e poligia, colonie strantere insino anOi,

SEARCH

MENU NAVIGATION