장음표시 사용
241쪽
populos inito, simul constitutum esse perhibet, vi foederum, et iurisiurandi, et societatis pacta in lapideo cippo inscriberent: Athenienses quidem, in arce 3 Argivi, in foro, in Apollinis templo; Mantinet. in Iouis templo, in foro: quin aeneum quoque cippum, communi sumtu iactum, statuerent Olympiae, quem sese adhuc reperisse testatur Pausanias Eliae. I s. l. V. c. I a. extr. p. 4OT . Similes πηλας Λthenis collocatas fuisse memoriae prodidit Aelianus V. H.
iumenta continentes. Sed quid pluribus opus est auctorum veterum testimoniis, cum non solum tot titulorum , siue inscriptionum, συγτάγματα, ita etiam lapides ipsi cum maxime superstites, quasi loquantur, et legum, decretorum, foederum, aliorum, verba ipsa suppeditent, adeoque viris rerum antiquarum amantibus, nomine plus uno prodesse possint ac soleant 7 Immortalis auctor, librorum, quibus huiusmodi tituli continentur, indicem satis copiosum dedit, Cap. hui. q. q. s. 6); quem compluribus aliis, post ' priorem libelli editionem vulgatis, adaugere possim, si libris, quotquot sciam, et ipse habeam k ambitiose recensendis, gloriolam quandam aucupari velim. Quare, his omissis, ad alia progredi placet. Nimirum Aegyptii, postquam lapides ad rerum monimenta usurpare coeperant, Basalten et Graniten potissimum legerunt, et incredibili immensoque prorsus labore et patientia lapides tam duros consilio suo aptarunt. Ex eis caesi sunt obelisci et columnae plures,
qui Romae adhuc reperiuntur v. Christ. L c. p. 74 P. Λnimalium figurae et litterae, si quidem tales sint, in earum singulis incisae, vel scalptae sunt. Unde profecto. mirum est, quod de alio labore Aegyptiaco, e ma more, alioue lapide candido, facto, et figuris hierogly-
242쪽
jucas, easque caelatas sistente, legere memini In commentatione Gallica ), quam Guattanius diuulgandam non male censuit in Monumenti Antichi inediti, ovvero Notizie sulle Antichita e belle Arti per il Fe-hraro e Margo deli' anno 3786, p. 9. ss). De hieroglyphorum illorum significatione nihil dico. Quamquam enim Caylus Illustrissimus, et complures ipsius populares eruditi, in ea indaganda et exponenda plurimum operae et studii posuere, nec progressuum nihil hac in re fecisse sibi videntur: ego tamen in ea sum haeresi, quae viros illos ingeniosissimos credit nihildum effeciste, nosque aenigmata isthaec hodie aeque parum, ae quondam, perspicere. Et haud scio, an operae pretium facturus sit, qui scripturam
adeo occultam recte veroque conuenienter extricatam
et illustratam euulget. Graeci et Romani quae lapi dum genera principio legerint ad cippos, aras, bases et monimenta alia, priusquam litteras in eis incidere coeperant, non constat, nec indagare attinet. Hoc enim vel explorato scire, neque ad rerum olim gesta- ruis, vel institutarum, neque ad του Antiqui cognitionem conducit. Intellecto posthac, res litteris per
riptas, et in similibus monimentis quasi proditas,
Verius et certius, quam per usitata monimenta litteris rarentia, ad posteritatem esse peruenturas: coeperunt si non utrique, certe quidem Graeci, res commemorandas tabellis aeneis inscalpere, hasque eiusmodi
243쪽
224 cippo, arae, eet. assigere. Cuiusmodi exemplα quaedam supra iam iudicata sunt; plura apud Pausaniam reperiuntur. Id quod Etrusci imitati videntuteo, quod litteras ex aere fusas, aliaue ratione para. tas, in rebus, quas monimentorum loco volebant esse, infigerent, ac veluti clauos impingerent ita, ut reapse titulum conficerent. Cuius rei documento esse potest augusta illa in Vaticano ilex, e cuius titulo, aereis litteris Etruscis, arborem, iam ante Romam
conditam, religione dignam fuisse, demonstrat Ρlinius H. N. l. XVI. c. qq. p. 4 o. vOl. II. opp.). Hanc Etruscam titulos exprimendi viam et rationem vel diu post sequuti sunt ii, quibus tam theatri Herculanensis, quam templi a Nemausiensbus in C. et L. Caesarum. principum iuuentutis '), honorem aedificati, inscriptiones parare, iustoque loco collocare, mandatum fuerat. Utriusque litteras ex aere fusas, et in aliqua aedificii fronte impactas, ferruminandoque firmatas suisse non ignorat, qui commentarios super utroque scriptos perlegit. Prioris tituli, eiusdemque nec deseripti ante, nec una cum aedificii fronte, ut par erat, designati, litteras qui summa vi e muro effringi iusi rit, illasque temere in fiscinam proiectas, prorsus consi D Est in Albani, Patris pur- ius ipsius C. Caesaris. Iu-purati Eminentissimi, vil- uentutis principis, sim la, rerum antiquitus lacta- lacrum esse. Eam picturum locupletissima, sta- ra lineari expressam diuul tua, heroum more nuda, gauit Guattanius in Noti et tantum non ἰσομετρος ' Σie sulle antichita e bello. quae, quoniam limillima Arti di Roma. perii Fe est gemmas in Museo Flo- braro deli' anno I 786. rentino adseruatae , et, Tab. II. p. XV l. Hac in Gorio iudico, C. Caesarem, coniectura si quid veri in- Agrippae et Iuliae filium est . simulacrum isthoo 'primogenitum sistenti, hac prorsus singulare vocari de caussa existimatur hu- oportet.
244쪽
eoni usas et perturbatas, ipsi Siculorum, et posthac
Hispanorum regi monstrare, ac veluti rem egregie gestam iactare potuerit, memorauit Winhelmannus Sendschreiben von den Herculanis laen Entdechun. gen, S. I9): posteriorem titulum credibile est, meis diis iam, quae vocantur, saeculis per homines barba. Tos, et litterarum rudes, non sine violentia effractum 'esse, eiusque litteras aeneas ad usus qualescunque alios
adhibitas. Hinc per longum tempus non nisi sor mina, quibus earum cuspides impactae, et plumboliquefacto infixae fuerant, in una aedificii quadrati fronte conspiciebantur, nec quisquam, num quid ex eis erici cogique posset, ne hariolando quidem, suspicatus est. Tandem vero Segulerius, Franco- gallus non minus eruditus et celeber, quam ingeniosus et
laboris patiens, incredibili adhibito studio, et singulari
animi sagacitate, ex hisce seraminibus, per lineas duversas iunctis, coniectura assequutus est, quae singulis impactae fuissent litterae, et quem titulum effecis- sint. Qua via et ratione in dissicili hoc negotio ingeniose exsequendo versatus sit, ipse exposuit libello singulari, lectu dignissimo Dissertation sur Pancienne inscription de la maison carree de Nismes, par M. .eguler, I 776). Qui vir ingeniosus quum vel sino
litteris, ex meris ipsarum otiin infixarum soraminibus , coniectura felici et perquam verisimili, titulum vetustum effecerit: ecquis est, qui non pervide i, fieri potuisse, ut unus alterue Neapolitanus eruditus, smulque ingeniosus et laboris patiens, si aeneas, quas dixi, litteras, temere et luconsiderate effractas. Proiectasque, ad soramina adhue conspicienda prudenter applicare, et huc, illuc, transferre voluisset.
donec ipsarum cuspides singulis foraminibus et spatiis piae esselit, ipsaeque simul sensum suppeditarent pro-b-bilem, ut, inquam, eiusmodi vir ingeniosus
245쪽
Si 6 priscum tandem demum titulum, ratione verssimillia
ma essiceret, eoque Winhelmanni querelam satis v hementem aeque, ac iustam, redderet irritami Sed haec ως εν παροδα ' et ad locum, unde digressa est, mea reuertatur oratio. Nimirum Graeci, et horum imitatores, Romani, inchoarunt tandem in ipsis ci' pis, columnis, pilis, aris, cet. institutorum, legum,
foederum , rerum memorandarum verba incidere,
atque hac via et ratione posteris quasi tradere. Quoeotalio non poterant non adhibere lapides candidos, ne diuersi et discrepantes aliorum' colores legentibus impedimento forent. Ac principio quidem, dum
Romana aeque, ac Graecae ciuitates facultatum et diuutiarum inopia laborabant, haud dubie lapides domesticos et facile adipiscendos sumserunt: Graeci forsitaneum, quem ipsos λίθον πωρινον vocasse, supra diximus; Romani 1axum id, quod hodie Peperino v
cant, et ex quo ipsa columna rostrata, siue Duiliana, confecta memoratur. Uerum utriusque populi diu iutiis insigniter auctis et quasi adfluentibus, marmora candida et alabastriten legerunt, et in tabellas, ex eis sectas politasque, res memorandas incidi curarunt.
Quod demonstrant tot tituli vetusti, in huiusmodi l pidibus adhuc legendi, ut rerum similium non posse non prorsus ignarus esse, qui, quod dixi, negare,
vel addubitare audeat. Tandem manus artificum in geniosorum, et pulcri venustique sensu tactorum, hos ipsos cippos, bases, aras, cet. pedetentim legibus architectonicis conuestienter caedere, summo studio elaborare, variisque rerum diuersarum figuris quam elegantissime atque ingeniosissime exornare coeperunt.
Id quod, qui Boiffudi Antiquitates, Monimenta
Matthaeiana, Musium Capitolinum, Muscum Pi Clementinum, libros huius generis alios, non nisi leuiter attigit et inspexit, latere potest neminem. V
246쪽
IIT irum praeter huiusmodi cippos, bases, aras, c lumnas , cet. venustate sua Oculos suauiter ferientes, titulisque incisis commendabiles perutilesque, para- runt bales alias, non minus eleganter affabreque fictas, in quibus Augustorum, Augustarum, philo- siphorum, oratorum, aliorum Virorum principum protomas potissimum collocarent. Quae quoniam scripturam prae se serunt nullam, non raro ex Iaspiade, alioue plurium colorum lapide, ut caesae quondam sunt, ita hodieque caedi assolent: quod testantur omnes, quibus contigit, ut Romae aliisque Italiae locis thesauros, in quibus eiusmodi deliciae adseruantur, spectare recteque considerare possent. Quibus breuiter strictimque expositis, non nisi hoc unum arbiis tror adiiciendum, optabile mihi videri, ut Iosephus Carcanius, Paschalis Celeberr. filius perquam eruditus, quod animo meditatur et molitur, consilium titulos, quotquot exstant, omnes colligendi et diuulgandi, feliciori successu, quam Muratorius, Donatu S, alii, exsequatur; eoque facto, vir quispiam alius eruditus, improbique laboris patiens, Spanhemiano simile opus de via et praestantia titulorum veterum, adgredi, parique eruditione et studio conficere ne gravetur. Huiusmodi liber recte, prudenterque descriptus et elaboratus quantum utilitatis uniuersae rei litterariae allatu- rua foret, dici vix potest. .
247쪽
Locus de Diplomatibus per se quidem longe vigilR
1nus est, et ad historiam recte et prudenter iud gandam, addiscendam, exponendam, maxime necessi rius. Unde vir quisque eruditus, qui aut tabulariis virorum principum, vel ciuitatum singularium pra sectus est, aut alios historiam docere iussus, locum, de quo quaeritur, quam accuratissime atque studiosissi me exploret, necesse est, ut diplomata vera a falsis. genuina a suppositiciis, Vetustiora a Iecentioribus, recte et vere discernere, verum cuique pretium si tuere, in causiis et litibus cognoscendis atque dirimendis prudenter versari, iustamque et ab omni pamtium studio alienam sententiam ex iis efficere et Co cludere possit. Huiusmodi gnitio, non nisi diuturno rerum usu adipiscenda, quam late pateat, et quantum momenti ad res caussasque ipsorum regum, primcipum, rerumpublicarum grauissimas habere solea norunt omnes, qui rerum vel nostra aetate gestarum non prorsus expertes sunt et ignari. Itaque omni laude et commendatione dignissimum est studium eorum, qui in litterarum, quas vocant, uniuersitatibus hanc disciplinam recte, et ut par est, aut aliis quasi instillando tradunt, aut ipsi diplomata conquirendo, comparando, et super singulis meditando, eum commentariis promulgant. Namque hi, tali via
248쪽
via et ratione condocefacti, et satis exercitati, non solum in historia persequenda metius et prudentius versabuntur, sed etiam ciuitatibus, siqua controuersia super re simili nascatur, officium atque utilitatem Ionge maxiinam praestabunt. Quamuis autem disciplinant diplomaticam plurimi, ut par est, iaciam, et a litterarum optimarum studiosis non labris primoribus gustatam, sed quasi exhaustam velim: tamen satis
mirari nequeo , qui et CHRIsTIVS, et ER N E s T I v s, UV. CC. eam ad archaeologiam litter
riam trahere, et in libellis, quisque suo, de ea non nihil scribere potuerit. Credo, viros incomparabiles aliquid sequutos: eius in primis fructum latissime patentem, et non solum ad diplomata et historiam, sed etiam ad Codd. MSCC. quodammodo pertinentem, ita ut horuni aetatem et praestantiam coniectura satis probabili assequi possimus. Interim quum ea nequo ad antiquitates Gr. et Rom. intelligendas, neque ad του Antiqui naturam et rationem videndam insigniter prosit; copiosius de ea disputare non placet, sed libros tantum nonnullos indicare, quos, qui animum ad hanc disciplinam applicare constituit, non sine
fructu eximio versaturum este, opinor Unus Condueit ad illius rationem, naturam et leges pervidendas: nimirum, Artis diplomaticae primae lineae. In usum auditorum duxit Ieri De. Oherlinus. Argentorati IT 88. Quem Viri Celeberr. et eruditissimi libellum perexiguum quam maxime commendabilem reddit Mantissa Obseruationum Misceliauearinu, et Index auctorum copiosissimus. Duo alii non parum utilitatis adferre possunt ad veram diplomatum aetatem probabiliter
discernendam et diiudicandam: nimirum Aste usatyon the Orion and Progress of mi iting ona Primis
Londini II 84. forma q. una cum 33. labb. aeneis; et
D. Chrysostomi Tromtellii libellus, lingua Italica
249쪽
seriptus et inseriptus: Arte di eo fere peta de' cidia latini ed italiani, quem in primis commendarunt ι' emeridi litterarie di Roma, per Panno I 788 No. XXV. p. 199.
Quemadmodum mercaturae iacilius, rectius et quaestuosius faciendae studium si non reapse peperit scribendi institutum, magnam certe quidem vim habuit ad id perficiendum, et cum hominibus, eius
adhuc ignaris, et quibuscum negotia contrahenda erant, communicandum magisque propagandum: ita hoc idem credibile est, varias ob caussas, et maioris potissiinum commoditatis gratia, , pecuniae Cudendae uiam et rationem suasisse; cuius inuenti non minus, quam omnium reliquarum artium primordia, nec ingenium et intelligentiam singularem , nec manum satis artificem et exercitatam, prae se ferre potuisse, nemo non intelligat, necesse est. Donec enim res aliqua peragebatur inter unius loci et agri ciues, aut ciuitatum finitimarum incolas, non opus fuit emtione venditione, quae proprie dicitur, sed permutatione tantum rerum, quibus alter abundabat, alter indige. hat. Quae haud dubie prima fuit via et ratio, negotium quodpiam contrahendi, et res aut superfluas quasi exportandi, aut ad victuim cultumque necessi rias ac deficientes alibi comparandi. Huiusmodi
250쪽
rerum permutatarum exemplum apud Spartanos naris
rat Pausanias Lacon. s. l. III. c. I a. p. a 3 s. ed. Κissin.), apud Germanos Tacitus de Mor. Germ. c. s. , de Indis, idem Pausanias l. c. qui haec simul mem riae prodidit: οἱ A ες την iano v εςπλεοντες, φορ-
των φασὶν Ελληνικων τους ιδους αἰγωγιμοι αλλαανταλλασσεσθαs , νομισμα δ8 ουκ επλασΘαρ, cs ταύται χρυ του τε αφΘονου ηπι χαλκου ποιώοντος σφίσι. Quem ad locum pertinent, quae Otho Sperlingius Dissert. de nummis non cusis tam veterum, quam recentiorum cap. 27. p. IT . it. c. 37. p. a 8. et Io. Georg. Wachiems Archaeolog. numis mariae, cap. I. et II. p. 3. 6. de eiusmodi mercibus inuicem permutatis , . disputarunt. Vnde Spartae Βοωνητα vocabatur Polydori, regis mortui, domus, quae bobus, pretii loco datis, vendita fuerat: alibi αλύνητα dicebantur mancipia, quae sale permutabantur apud Thraces. At enim vero huiusmodi rerum
quasi venalium permutatio dissicilior fieri, simulac
superfluae alterutrius res, vel loco moueri, eXportarique ex hoc loco in alterum non poterant, Vt, aedes, Uri, cet. vel exportatae, in itinere diuturno, siue terrestre esset, sue maritimum, facile corrumpebam tur, adeoque eintores non offendebant cupidos, sed perquam difficiles ac morosos, qui res suas sibi se e , quam venditoris vitiosas et deprauatas sumere malebant. Simile mercaturae utiliter fructuosequefaciendae impedimentum ut de medio tolleretur, breui post diluuium Noachiticum coepere homines metalla tam nobiliora, ut, aurum, argentum, quR ignobiliora, ut, aes, ferrum, cet. in mercatura facienda adhibere, et cum huiusmodi metallis, constituto singulorum pondere, magnitudine, valore, res suas superfluas, nec necessarias permutare, vel hac Ruone vendere v. Sperling. l. c. c. a. p. 13. et Wachin