Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

EXCURSUS XIII

AD PARTIS II. CAP. IIII

DE RE NUMARIA.

Exeunte superiori saeculo, et ineunte hoc, quod

itidem magis magisque inclinat, viri exstitere doctissimi, reique numariae scientia excellentissimi, qui, praeterquam quod Phidonem, Argiuum, tuebantur primos in Aegina numos argenteos cuillia, contenderent etiam, eorum unum hodieque superare, et

in gaza numaria Berotinensi adservari. Huic qui tum praeerat, Laurentius Begerus , vir summus, eum in Thesauro Brandenburgico Tom. I. p. aT9. promulgauit, aeri incitum, sed orbe multum maiori, quam reuera esse dicunt alii, quibus eius spectandi et contemplandi opportunitas haud defuit. In commenta4rio, eius caussa scripto, multis verbis vincere adgressus est vir inclytus, numum hunc reapse e Phidonis Otacina prodiisse, adeoque certum et eximium thesauri. quem diximus, - λιον esse. Quam sententiam quoniam Otho Sperlingius, l. c. p. II. et alibi et illustris Spanhemius, rei numariae scientia in primis excellens De praest. et via Num. Anti. T. I. p. . O. impugnabant: Begeri nepos et successor, Io. Carolus Schottus, suo ne deesse videretur ossicio, aduersarios non spernendos refellere, et pro sententia Begeriana, tamquam pro aris et focis, pugnare voluit Misceli. Berotinens. T. I. p. 33. sp . Neque Wachterus i. c. p. 38. s) ab huius partibus stare dubitauit. Eodem fere tempore alii numum aliquem Amyntae, Macedonum regis Spanhem. l. c. p. I7. et alibi ;Harduinus tandem, in Cyrenaicis nurnum eum, qui

262쪽

a 33ΔΑMΩΝΑΚΤΟΣ nomen in fronte gerit, omnium, quotquot hodie supersunt, veterrimum esse contendit Memoir. de Trevoux, Aout, I a T. p. 1444. ConfBimard Remarques fur la science de Medailles du P. JOberi, T. I. p. 26. g. qui hac de contentione plura tradit . Qui viri eruditi, ac de re numaria optime promeriti, rectius profecto et consideratius in hac quaestione examinanda et dirimenda versati essent, si non sola nomina, in numis, quos dixi, caelata spe flassent, sententiaeque suae argumentum primum ac princeps inde sumsissent, sed, quod par erat, reli,

quRrum quoque rerum, quae ad numi cuiuspiam αυΘεντιαν, Veramque aetatem designandam necessariae sunt, rationem habuissent. At enim vero isti, Phidonis, Amyntae, Demonactis nomine, in altera numi fronte expresso, temere abrepti, susque deque habuerunt eas quasi leges; et certis enuntiatis, seu axiomatis numariis c sic fari liceat) prorsus posthabutis, temere et inconsiderate sententiam suam dixerunt, et argumentis non nisi leuibus, summum chronologicis, confirmare annisi sunt. Qua in quaestione exigenda et decernenda, praeterquam alia, hoc ipsos fugit, virorum olim celebrium, et de ciuitatibus

Optime meritorum nomina, una cum cuiusque facie,

siue vera, siue imaginaria, frequenter expressa esse in numiS, quarto, quinto, et quod excurrit, saeculo post eorum obitum percussis: id quod ignorare non potest, qui Romanorum numos, quos Consulares vocant, examinauit. Atqui hoc idem in eis, quos paullo ante dixi, numis, et nominibus , quae in illis leguntur, accidisse, per se iam credibile est. Accedunt caussae aliae, eaedemque grauiores, quibus eorum nullum pro antiquissimo habere vetamur. Nimirum vultus, si quis in uno cernitur, litterarum et has scribendi, ac reliquarum in eis expressarum

P s rerum

263쪽

rerum ratio et sorma, plus ingenii manumque exemcitatiorem produnt, quam significare poterant, qui prima numos seriendi pericula facere adgrediebantur. Quod de Phidoniano in primis dicendum videtur. Quae quum ita sint, tota illa super numi cuiuspiam

antiquitate concertatio fuit inconsiderata et temerariar

virique, quos dixi, eruditi non nisi andabatarum more pugnarunt. Exstitere post eos duumviri alii, multo prudentiores ac sollertiores, qui viam tutiorem certioremque hac in quaestione versandi viderent monstrarent, ac commendarent hominibus, priscae rei numariae studiosis. Quorum alter est Vir Celeberri Bartholomaeus, Abbas Franco- gallus, et bibliothecae regiae praesectus, eruditissimus et elegantissimus auctor libri anno superiore promulgati, quem Nouum An charsis Secundi, seu iunioris, iter per Graeciam factum inscripsit, ac quo rerum Graecarum flatum faciemque ingeniose non minus, quam graphice, et ornatissimo dicendi genere persequutus est. Hic ante complures iam annos, Commentarium ingeniose eruditeque scriptum in Parisina Inscriptionum Λrtiumque ingeniosarum, quas vulgo Bellas appellant siti

Fas, Academia recitauit, quem, propter exquisitam. eruditionem in eo demonstratam, et certissimos fructus, tyde ad rem Dumariam redundantes, nomine Palaeographiae numariae inscriptum, una cum aliis

Societatis illius litterariae commentariis diuulgari iusserunt viri, huic negotio curando praefecti Memoires de I Acad. des Inser. et de Belles - Letires, Tom. XXIIII 3. Alter est Ludovicus Dutens, V. Celeberr. et tam philosophiae aliarumque litterarum, ad philosophiam et humanitatem politiorem pertinem tum, quam priscae rei numariae peritissimus, qui

telam ab illo inchoatam, quasi pertexuit scripto et Promulgato libro, Explication vi quequas me ille/

264쪽

Gre eques et Punieiennes, avet une Peseogrs hie numisma iique, cuius editio altera Londini I 86 in lucem exiit. Quorum duiimuirorum prior quum in Palaeographiae numariae specimine, quod ante dixi, non nisi fabricandi rationem, i. e. numi cuiusque manum artificem, in utraque fronte apparentem, eius intel-

Iigentiain vel ruditatem, elegantiam vel simplicit tem , pulcri venustique studium vel negligentiam. spectare et recite contemplari iusserit unumquemque numi sibi traditi, vel obuenientis, iudicem cautum et prudentem, neglecta vel posthabita tituli in eo exstanatis ratione, et litterarum, quibus est scriptus, figura, simplicitate, collocatione; posterior vidit, simili in quaestione et quasi iudicio, litterarum etiam rationem habendam esse, ideoque recte et prudenter contendit, probe simul examinandum , earumne figura rudior iit et simplicior, an elegantior δ infantiamne scribendi sapiat, an virilem et perfectam aetatem y a dextranesnistrorsum collocatae sint, an βουτροφηδον, vel, more nostro a sinistris dextram versus psocedant litterae 7 v. Dutens t. c. p. 1 8. s.). Ac simile quidem constium ante iam dederat Winhelm annus noster Hist. Art. p. a I 3. a Is), quod hunc scriptorem l tuisse videtur. Sed utcunque hoc sit, ex eo certe, quod de duplici hac veluti lege breuiter strietimque dixi, satis et plane apparet, in .ea Lydium quasi lapidem numi cuiusque recte ac vere exigendi suppeditatum esse; et qui decretum, quod uterque sciuit, ingeniose cauteque sequatur, nec reliqua numorum γνησιοβητα dignoscendi praesidia ignoret, vel temere et inconsiderate despiciat, eum numi cuiusque sibi

oblati veram rationem et antiquitatem coniectura certe

probabili assequuturum. Iam si numos, de quibus quaesitum esse supra dixi, cum duplici hoc, quod

exposui, decreto, eodemque verissiano, et rei naturae

265쪽

eonuersientissimo comparare, et ad id, veluti regulam aliquam, exigere volueris, nullum eorum. simulac conspexeris , omnium antiquissimum esse posse, affirmatum ibis. Rerum in duplici cuiusque fronte essetarum forma elegantior, atque litterarum, qui titulos efficiunt, ratio, venustas et collocatio te adducent, ut secus statuere nequeas. Hinc in duumvirum, quos dixi, sententiam iam abierunt nonnulli viri eruditi, rei numariae scientia Celeberrimi, ut Generosissimus de Schachmam, Eckhelius, Neumannus, alii, qui numOS antiquos eX aliquo tempore promulgarunt, nec temere in Harduini, Begeri. Wacta teri, aliusve magistri verba iurarunt. Unde et ego. data hac opportunitate, binas illas leges et regulas paene aureas, Cuiuis viro, et tironi potissimum, pri. eae rei numariae amanti et studioso, quantum po

sum et par est, commendo et inculco. Quid ' quod qualicunque mea sententia optabile est, ut homo qui dam eruditus, linguae FrancO- gallicae bene gnarus, utrumque librum, rariorem quidem illum, 1ed adnumos antiquos recite et vere diiudicandos perutilem,

quin maxime necessarium, latine vertere, versum eum viris eruditis communicare velit, ut multo plures eum diurna nocturnaque manu versare, et, quantum

266쪽

EXCURSUS XIV

Antiquorum numorum praestantiam et utilitatere insignem, eandemque latissime patentem, nemo, reor, in dubium reuocabit, qui aureum EZech. Spanhemii opus perlegit. Quod qui recte, et iusta, qua decet, animi contentione fecit, is intellexerit, Oportet, commoda et plurima, et maxima, inde ad historia in et chronologiam, ad grammaticam et Critiacen, geographiam, ritus solennes, antiquitates, quin artes alias, redundare. Cui vero haud contingit, ut, quod dixi, opus carius aeque, ac rarius, manu diurna nocturnaque versare queat; is prosecto, quam verum sit, quod affirmo, perspicere potest ex operis huius eximii quasi compendio, quod Ρl. Rev. Ρ. sichius tironum in usum confecit, et sub nomine ficticio Debiel vulgavit: plenius ac luculentius ex eiuS-dem viri, rei numariae antiquae peritissimi, libro. quem Notitia elementaris numismatum antiquorum illorum, quae urbium liberarum, Regum ac Princiapum, cet. appellantur, inscriptum , Vindobonae IT 8. cum tabb. aeneis publici iuris secit. Quare de

tot tanti Sque numorum antiquorum emolumentis copiosius disputare, prorsus superuacaneum esse opinor. Est, quod ERNEsae ius immortalis vidit, et ως ἐν παροδ au monuit g. I s. p. 33. eorum usus alius: qui nimirum pertinet ad iudicium artis et elegantiao in figuris personarum ae rerum, ad artem pictoriam, praesertim linearem , et architecturam, propter artita

267쪽

artificium Oxquisitum, quod in figuris, et qua pictu.

ram linearem, et qua elaborationem, temporibu bonis, h. e. seculo urbis Romae) VII. VIII. et VIIII. vel a temporibus Philippi atque Alexandri M. Macedonum , usque ad utriusque Antonini, Imperat. R. aetatem, cernitur: ipse tamen plane nihil de hoc dis. seruit, ratus, eum non negligendum quidem esse, sed minus late patere. Hoc quodammodo verum esse, equidem infitiari nec volo, nec possum etiam. At enim 'vero quum numi prisci non minus, quam alia vetustatis.monimenta, ad τῶ Antiqui classem perti. neant, et usus ille, quem o πανυ E. non nisi per transennam adspexit, aliosque adspicere iussit, ad proba. bile artis et elegantiae iudicium , multum momenti habeat: de hoc quoque paucis disputare, nec nisi extremas illius quasi lineas ducere placet, quoniam iustam loci huius descriptionem atque explicationem conficere, hocque libello promulgare, vetant angu-siores excursus limites, aliaeque rationes complures. Eius genera iamdudum exposuit, idque summain,

immortalis Ios EPH. ADDIso Nus, Britannus longe

celeberrimus Dialogues upon the Usentnesi os almetent Medais, p. 9 - I42. vol. III. opp. Londini3746. vulgati.): et huius e dialogis, docte non mi. nus, quam ingeniose scriptis, hic, illic, mutuabor,

quae ad rem pertinere existi ino: addam vero et alia, quae, multiplici rerum usu condocefactus, Credo, 1ententiain qualemcunque meam illustrare posse, et Confirmare. Cernimus in numis antiquis, eisdemquo non male detritis, nec rubigine sere consumtis, Demrum figuras eleganter ut affabre delineatas caelatasque; neque solum illorum, quorum statuae cum maxima superant, et quibus sunt simillimae, sed eorum etiam, quorum mentionem non nisi in veterum auctorum libris reperimus. Cernimus in eisdem vultum,

quia

268쪽

quin totam faciem virorum, rebus antiquitus gessis celeberrimorum e tum personas, allegoricae qua. vulgo, seu imaginariae vocantur, definitasque earum. notas, actiones, gestus, instrvmenta: porro urbium et oppidorum symbola, quae dicuntur, seu fgna et indicia, quibus tam oppida, quam numi, ab aliis et aliorum numis, facile certoque dignosci solebant e tandem aedificiorum variorum , hodie prorsus aut collapsorum, aut vi dirutorum, structuram et rationem singularem , quorum formam in solis huiuscemodi monimentis spectare possumus. Haec omnia recte, et, ut par est, artis ad leges examinata et exacta, non pollunt non ingenii et oculorum sensum aciemque ita conformare , ut in homine prudenti, nec cupiditate obcaecato, probabilis elegantiae sensus et intelligentia gignatur. Quae ut in artificibus sunt maxime necessaria, ita in homine quouis ingenuo, multoque magis in viro erudito, probanda et commendanda: utpote quae facient. ut de rebus affabre ingenioseque elaboratis, sententiam non ineptam et deridendam, ut Megabyzus Aelian. V. H. l. II. c. a. aut ipse ille Alexander M. id. l. c. c. 3. Plin. H. N. l. XXXV. C. Io. p. 696. vol. a. Opp. de pictis quibusdam tabulis, sed iustam prudentemque pronuntiara possit. Iam vi viris eruditis vel maxime videndum

est, ne ipsis hoc idem, quod duumviris , quos dixi,

eueniat; ita eos singulos omnem impendere decet operam, Ut ex antiquis numis non minus, quam elantibus aliis, hanc prudentiam 'atque intelligentiam hauriant, itaque auctoritatem suam stabiliant, stabilitam confirment. Quibus praemissis, in ipsam rei

arcem inuadamus.

Statuarum priscarum, quae quidem hodieque supersunt, quattuor praestantisiunae atque elegantilliinae

269쪽

eensentur serensis Farnsiani , . Veneris mediceae, Apollinis Vaticani, et M. Aurelii, equo insidentis quas affabre delineatas formatasque antiquis in numis spectari scribit ADDiso Nus ingeniosissimus l. e.

p. m. 2s . Cui tantum abest, ut aduersari velim, ut potius multis de caussis adstipulandum existimam, propterea quod celebratas aliorum Deorum Dearum que statuas in eis itidem delineatas reperimus. Peris

vetustam Dianae Ephesiae statuam, qualis Musii Pio-

Clementini Uol. I. tab. 32. cernitur, prae se ferunt numi Ephesorum, aliorumque Oppidorum, quorumetues ipsam cultu tantum non insano Ael. Ap. cap. XVIIII. ar. prosequebantur: videsis Numismata aenea moduli maximi e museo Pisano, tab. X. 3;XXVI. a; LX. a. it. MorellI Specimen uniuersae rei numariae antiquae, tab. II. I. a; XVI. 6; XXL

huius in numis expressae figuras memorare non est necesse. Eximiam merearii statuam cernimus Musei Pio-Clement. vol. I. tab. 6; eandem, huic admodum

smilem vides in Numismati. Pisan. tab. XXL a. itiin Ualentis Uaillant Numis Imperatorum, cet. a pinpulis Graece loquentibus, percussis p. I93. 2 3. et Append. tab. h. a. et h. a ). Apollinis citharoedi sta. tuam venustam sistit Musii Pio-Clement. vol. I. tab.

36: cuius effigiem fere similem subministrant numi quales protulit Spanhemius, Les C ars de i Emp. Julien, p. 34. et in append. p. Ia I.) it. Valens Num.

Imperatorum, cet. in Coloniis, municipiis, cet. iure Latino donatis, percussis, Part. ali. p. t T. et I93 qui tamen Deum veste muliebri indutum esse, temere

iudicauit. Simili veste indutum ac delineaturia telo voluit ridiculus ille Apollinis imitator, Nero, v. Mu-

270쪽

Spanhem. l. c. p. 3 3 ). Nee minus ex Imia Vesteris Gnidiae statua, qualem oslandit Musi; Pio, Clement.

T. I. tab. XI. cernitur in Gnidiorum numO, quem protulit Haym Te sero Britannico, Part. II. tab. XVI. 3. vel in versione lat. tab. XLI. a); ac nuperrime etiam Bartholomaeus Recueil de cartes geographiques, plans, uves, et medailles - - relati L au Voyage dujeune Anacharsis, tab. 27. n. 3. , qui simul animad. vectit, similem Deae figuram et statum apparere in aliqua Ducis Aurelianensis gemma iam delineata et

explicata Description Tom. I. pib XXXI. pag. I 33 . Verum praeter Deo tum signa, in statuis adhuc superastitibus visenda, offendimus in numis etiam simulacra, quorum statuae prorsus desiderantur. Huc pertinet Iupiter Latiraianus, seu militaris: quem cusum voluerunt Mysalenses in nuino aereo, prolato in reliquis Numismati. musei Pis. tab. XL V. I. , cuius rationem ut recte intelligas, adeas, necesse est, Alb. Mageto leni Commentar. p. I 28. Dei eiu idem faciem, nonnihil diuersam, subministrauit e numo Neroni& Haym l. c. Ρart. II. tab. III. I i ', et huius vers. lat. tab. XXVIII. s ). Praeterea priscis in scriptoribus memaratum leogimu& Dium Oιλαληθη, item Acraeum. Neutrius statua, quam quidem sciam, hodie exstati utriusquatamen simulacrum, quale diuino mactatum est hono. re a populis antiquis, verae religionis expertibus, in numis conspicari licet. Priorem Laodiceenses venerati.

in numis caelatum voluerunt v. Numismata maximi moduli de Camps, p. IT. n. a. et p. s3. n. a. it.

Spanhem. les C ars de Iul. p. 13 3 : posteriorem,

Λκραον dictum, Smyrnaeenses, in ipsorum numis conaspicandum sv. Numism. de Camps p. i T. n. 3 . Diser pans utrumque sculpendi ratio non tam ex auctorum descriptionibus, quam potius e numis aut ipsis, aut intelligenter delineatis, et prudentibus horum intera pretia

SEARCH

MENU NAVIGATION