Io. Augusti Ernesti Archaeologia literaria

발행: 1790년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

praestantiores silae rei delineatae similitudinem ita emprimunt , ut ipsam rem intueri putes, easdemque pluribus fere Etruscis, Graecis , Aegyptiacis et Indicis figuris anteferre postis, quin debeas. Quod quum ita sit, et rerum usus quotidie doceat ; in ea sum hae. resi, quae inter primos Indos, Aegyptios, Graecos et Etruscos fuisse nonnullos credit, qui, puerulorum more, res aspectabiles, lineis circumscribere, et ob oculos ponere tentarent, nec opus fuisse, ut Etrusci ex Graecis, Graeci ex Aegyptiis, Aegyptii ex Indis, prima haec elementa discerent. Populus, me iudice, quisque produxit homines quosdam, na- turali hac figuras delineandi facultate praeditos; qui eam, opportunitate sibi data, per se ipsi, et sine nitagistris, excolerent, et, quantum per suas et ciuitatis suae res, instituta, religionem, coeli temperiem, alia licebat, perficerent. Cuiusmodi homines, si cuius nationis exterae opera, suis praestantiora, viderant recteque examinauerant; si ingenio, si iusto, nec iam deprauato, pulcri venustique sensu , si intelligentia praecipua, atque phantasiae impetu multum valebant; sic te efficere potuerunt, ut rerum figurae, manu sua lineis circumscriptae, aliorum operibus multum antecellerent : quas statuarii, pictores, marmorum scubptores vel caelatores, velut protypa, siue exemplaria, intueri et imitari, sibi gloriae ducebant. Ex quo, mea quidem sententia, luculenter apparet, non esse, cur artifices Etruscos et Graecos ex Aegyptiorum,

Aegyptios ex Indorum quasi scholis prodiisse cred,

mus , nec sine contentione quadam affirmemus.

Quod quidam hoc modo accidisse putant, id, credibile est, alio etiam euenire potuisse. Hoc de loco ea. dem fere, quae ego, scripsit Italus doctissimus aeclari stimus, GREGORI Us FIERLI, Academiae Cortonensis sodalis celeberrimus, in commentatione,

282쪽

''m in re a 33 qua scalptorum Etruscorum et Graecorum virtutes

inter sese comparauit Sopra ia merito degli Scultori rufui, paragonato con quello dei Greet, vid. Saggissi Dissertazioni Accademitae, lette neu' Areade a di Urana, Toin. VIII. Disserta2. XIIII. p. aTI. fr)rquam ut legant recteque expendant, suadeo singulis, qui probabilem de hac re sententiam pronuntiare auerit. Hic recte et prudenter distinguit diuersa tempora, diuersosque gradus, quibus et per quos ad altio-reio perfectionis gradum sensim sensimque euectum esst delineandi artificium. Rudiorum hominum, siue Indi fuerint, siue Aegyptii, siue Graeci, siue Etrusci, pericula omnium prima fuerunt simplicissima, quo

rum lineae, pleraeque rectae, v. c. in describenda fgUra humana, nec caput, nee corpuS, nec brachia neC Crura, nec reliquoS artus, articulos aut musculos, naturae conuenienter, et ita ob oculos ponerent, ac

ponere possent, ut in ea quasi vitam, habitum,ges Um, motum, cet. multo minus animi affectiones, et faciei similitudinem animaduertere posses. Verbo, ea parum, vel nihil prorsus, superabat figuras, quales ludendo fingunt pueri tenelli. Similis ratio erat figurarum, quibus miselli tirones alia, siue animalia essent, siue inanimata, lineis circumis scripta exprimere sibi videbantur. Postquam vero tempus, rerum usus, et, quod maximum est, solers prudensque ipsius naturae, i. e. Terum, quHs terra procreat et alit, contemplatio illos quasi ero di isset, et meliora docuisset: quidquid naturae mirius conuenire videbant, nonnihil emendare coepere Populorum, quos dixi, omnium artifices. Sed, vel hoc facto, fgurae humanae descriptio fuit durior et affectata: idem adhuc in eis cernitur habitus, h. e. compressus ad lineae rectae angustias ; vestimentorum Plicae uri liueis parallelia recta descendunt, vel vadatim

283쪽

vndatim ductae omnes eodem modo sumantur ; capilli in fronte et temporibus comit et dispositi sunt minuis tulis eincinnis; faciei, iusto longioris lineamenta, nasi.

oculorum, aurium, oris, menti collocatio et forma, multum a naturae exemplari et quasi formula diseedunt. Quibus in figuris, Etruscis et Aegyptiacis non

magis, quam Graecis, veritatem aeque ac varietatem

desiderabis , quin ignorantiam fere rusticam non poteri 9 non animaduertere , propterea quod'earum artifices, hoc nomine vix digni, corporis humani rationem et structuram, diuersum in negotiis variis exsequendis habitum, gestum, flexum, cet. haudquaquam intellexere, vel delineando recte et naturae conuenienter graphide assequi, et exprimere non potuere. Quos errores, ubi in figuris a se delineatis, et cum ipsa rebus naturalibus solerter et, qua par erat, animi contentione comparatis, aut ipsi perspexerant, aut ab aliis, se prudentioribus, reprehendi audierant; primam illam figuras delineandi viam et rationem deis ouere, depositaque consuetudine adhuc usitata, non nisi hominum vestibus indutorum figuras lineis exprimendi, easdem nudas lineamentis extremis describere, eodemque modo pingere, scalpere, Caelare coeperunt Etrusci. Sed hac ratione inita, delapsi sunt in errorem , antegresso prorsus oppositum et contrarium. Quas enim figuras adhuc lineis, quod dixi, tantummodo rectis, parallelis et compressis,

maxime graciles, macilentas et velutἰ exsiccatas, vi laque carentes, sermarant; eas iam quasi luxuriantes, actione, habitu, gestu corporis assectato, brachio. rum , pectoris, ventris, crurum musculis iusto cras.sioribus et tantum non circularibus, articulis admodum tenuibus, Ossibus nimis eminentibus atque Percutem fere penetrantibus, delineare et formare placuit.

Quam rationem artifices Etrusci posthac nunquam

284쪽

non tenuisti videntur. Graeci contra, qui primum, quem dixi, errorem emendaturi, itidem in alium, prorsus oppositum, delapsi erant, et figuras veluti luxuriantes non minus, quam Etrusci, aliquamdiu Armarant, caussis compluribus adducti, vel ab altera hae via et sermula discesserunt, atque figuras tandem, humanas maxime, lineis extremis Ita circumscripserunt, ut ex eis pulcri venustique sensus, et inatelligonia maxima, quin paene diuina, eluceret. Sed antequam ad hunc venustatis, pulcritudinis, elegan tiae gradum peruentum est, artifices vel celebriores alteram illam delineandi rationem aliquamdiu tenuere, et itidem figuras formarunt, quarum nulli proprietas sua constaret; non Apollo a Marte, non Hercules avulcanU, non Iuno a Venere, vel Minerua, discrepare . Huiusmodi erroris ipse et E v x I s arguitur ab

Aristotele Ρoetic. p. ago. edit. Sylburg.): et id genus Opera re ste et vere dura appellauit Cicero. Qui bus expositis, satis pro instituti mei ratione, de prisca figuras lineis circumscribendi via modoque dixisso mihi videor. Ceterum ex his, quae adhuc disputata sent, simul apparere opinor, Indos et Aegyptios a prima et paene puerili figuras delineandi et formandi ratione et consuetudine parum vel nihil discessisse; Etruscos contra et Graecos eam pedetentim deseruisse, et pari fere gradu aliquamdiu progressos esse, ita, ut

maxima inter virorumque figuras similitudo intercedat, et Graeca ab Etruscis opera interdum vix ac novix quidem discernere possis: unde fieri potest, ut

Etrusca, quae Graecorum; Graeca, quae Etruscorum artificum opera sunt, saepenumero censeantur. Tanindem vero Graeci, philosophando, meditando, inprimisque ipsam naturam et pulcerrima quaequo ipsius opera recte et prudenter imitando, artem deinduxerunt ad tam altum persectionis si aduna, ut sese. ad

285쪽

ad summum venisse, vere gloriari possent. Ad quod

emciendum, multum momenti habuisse videtur comsiliuiti Pamphili, Macedonis, qui, Apellis magister, suasit, et popularibus suis per totam Graeciam persuasit etiam, ut pueri ingenui, ante Omnia, graphi, cen, hoc est, picturam in buxo docerentur, recipe. returque ars ea in primum gradum liberalium, cvid. Plin. H. N. l. XXXV. c. io. p. m. 694 . - Quibus expositis, ad alia progrederetur oratio , nisi aute paucis limis indicare placeret antiquitatis monimenta ea, ex quibus diuersi quasi gradus, per quos insigne rerum figuras extremis lineamentis cimumscribendi artifi. cium transire oportuit, antequam ad summum perudiniret, cum maxime perspici possinit. Tabulae pictae, signa lignea, eburnea, et similia, per rerum naturam hodie superesse non possunt, neque adeo eiusmodi ruadimenta prima ob oculos ponere. Ea tantum, quae ex marmore veli metallo quodam fabricata erant, et gemmae scalptae, aetatem ferre, et ad posteros perue ni re potuere, et reapse peruenere. Exstant gemmae non paucae, rudem, quae illas delineauit et scalpsit, manum satis indicantes. Etruscas vulgo quidem appellant, et sunt certe, si litterae simul incisae, hane appellationem confirmant: alioquin a Graecis quoque scalpi potuerunt, eoque magis, si figurae scalptae ex fabula vel historia Graeca sumtae sunt, et ad hanc peratinere videntur. Signa marmorea a primis Graeciae artificibus, ut, Daedalo, Smilide, aliis, facta, quae ipsa delineandi tirocinia monstrarent, itidem non se. persunt, si quidem eos talia perfecisse quidam existi. ment: unde non ius in una alteraque tabula marmo. Tea, eaque caelata, artificii, de quo quaeritur, rudi. menta prima quaeri possunt et iuueniri. Ε metallis facta sunt signa, sigilla et numi: priorum numerus uou adeo maSuus est, i et quam rudis et imperita

286쪽

as I

manus eorum vetustissima delinearit et consecerit. ex Illustriis. Cayli Collectione, et figuris ibi delineatis luculenter apparet. Plurimum lucis quaestioni huiuassundunt numi, et in his artificii progressus, etiamsi

documenta desint alia, quodammodo animaduertere possumus. Quos vulgo Hispano-gothicos usurpant, ii reapse sunt veterrimi, rerum figuras sistunt tales, quales puerulus quisque facile fingit. . Eis non multum elegantiores sunt, quas in antiquissimis Graecorum numis delineatas et expressas Offendimus. Horum duos tantummodo nominare lubet: alter a Corcyraeiscuis . exhibet bovis vitulum lactantis figuram, quam in lucem exire iussit V. Celeberr. Bartholomaeus in libello, quem latine versuin quam maxime velim, inis seriptum, Essay d une paleographie numismatique, ex quo eum repetiit V.lCl. Pellerinus, Reeueil de Med. TOID. I. rub. XI. n. T; alter a V. Eruditiss. Witgleben primum promulgatus in Sel. quibusdam numismati. Gr. ineditis, Lips I 744. in quo caprae cubantis figura ceranitur. Plures alios ab Eckhelio, Neu manno, VU. CC. promulgatos flentio praetermitto. Sed ut Graeci primam delineandi rationem emendarunt, ita etiam numiab iis percussi petedenti in elerantiores fieri inchoarunt, donec Alexandri M. fere aetate et aliquamdiu post, artificum ingenium et manum praestantissimam atque exercitatissimam recte et vere indicarent.

287쪽

EXCURSUS XVI

Capitis huius argument singula qui me non temere, sed prudens ac sesens, magis explicare, et quae ad ea perspicienda recteque enucleanda necessaria sunt, plenius, eorumque rationi conuenienter enarrare iubeat; is sese sciat onus mihi, viribus meis non aequum impositurum esse , et loci non minus dissicilis, quam latissime patentis, explicationem possulaturunx. Quod quum ipse non ignorem, sed prae inultis aliis plane perspiciam; tantum abest, ut iustum capitis, super quo nonnulla sunt dicenda, Commentarium, rebus exquisitis resertum, atque artis, de qua quaeritur, rationem et ambitum Omnino exhaurientem polliceri, ut eius non nisi duo velut articulos . paucissimis illustrare possim, et velim etiam. Agit Λuctor immortalis primum de signis et statuis e marmore faciis, et posthac de gemmis , tam scalptis, quam caelatis e verum de priscorum artificum ratione, materiam ipsam praeparandi et poliendi, atque Opera ipsa ingeniose MI reque ex iis formandi, nihil dilp tat, caussatus, huiusmodi quaestionem non tam ad viros eruditos, vel litterarum amantes, quam ad artifices pertinere. Quod etsi per se verum est, nesquisquam facile poscit, ut homo litteratus artis viriusque viam et rationem tam recte scienterque, quam iPse artifex, calceat, et lautum uou exercere possiet es

288쪽

et tamen, si non maxime laecessarium et fructuosum, certe quidem honorificum est, si ne huius quidem negotii indagationem prorsus negligit, atque vel ex libris, quibus artium illarum initia, easdemque recte et prudenter exlequendi praeceptiones traduntur, vel ex artificibus ipsis, et in liorum Ossicinis, quantum opus est sensim sensimque discit, ut .recte et vero super his statuere, et multa scriptorum antiquorum loca melius intelligere, atque interpretari possit. Huiusmodi enim cognitione imbutus, multa in artificiis ipsis videre, et iure quodam suo vel laudare, vel vi luperare potest, quae spectatores, rerum similium expertes prorsus fugiunt, et faciunt, ut iustum rebus pretium statuere nequeant, ideoque temere de iis statuendo saepenumero turpiter sese dare soleant. Unde hoc loco nonnihil adferre placet, quod tali in negotio in primis necessarium videtur. . Ac primum quidem de marmorum parandorum, et statuarum ex iis caedendarum ratione , quantum satis fore opinor, disputabo, phucis de artificum 'Graecorum educatione et institutione expositis. Quos Graecia vidit aluitque artifices, non erant se i, a Prima iuuentute in ossicinas, tamquam in pistrina vel ergastula detrus et compacti, ubi, sine ulla praemiOTum aut honorum spe, nolentes, et inuita manu neque, ac Minerua, opus imperatum perficiebant,

quod dominus durus et inhumanus , nec nisi lucri cupidus, ab eis exigebat; sed homines ingenui, liberaliter educati et initi tuti. Horum ad institutionem primis requirebatur, ut graphicen discerent, auctore et suasore Pamphilo, Macedone, Λpellis magistro. Rem narrat Plinius, quod in excursu antegresso iam ostensum est. Unde semper honos fuit graphicae, ut iugenui exercerent, mox honesti: perpetuo inter

289쪽

dicto, ne seruitia docerentur. Qui postquam, , Vt Iim

genuos decuit pueros, instituti, ex ephebis excesserant, tam publicis ciuitatum, quisque suae, concio nibus atque consultationibus super negotiis ad remp. pertineutibus, quam rhetorum et philosophorum disputationibus interesse poterant, eiSque artificis cuiusque officinam libere adire, et virorum prudentum super operis ab hoc consecti ratione, et vel praestantia, vel vitiositate, in utramque partem disputantium audire lieebat. Cuiusmodi disputationes non poterant artificis, iuuenis quidem illius, sed ingeniosi ac solertis

mentem non acuere, atque sic afficere, vi certissimas

artis praeceptiones sensim perciperet, ac penitus videis

rei, quid sibi in anificio qualicunque describendo eteonsciendo spectandum esset, atque moliendum, ut id eensori cuique intelligenti, seuero, et paene moroso probaret. Accedit, quod in gymnasio, in palaestra, aliis in locis, quotidie cernere et contemplari poterat pulcerrimas corporum humanorum formas, gestus, habitus, flexus, ceti atque ex his, quid vel deceat, vel dedeceat, quid naturae conueniens sit, quid repugnans, obseruare, eoque pacto phantasae vim et nutrire , et inflammare. Quae omnia, in scholis praecepta et quasi instillata, in artificum officinis laudata, vel reprehensa, in variis iuuenum pulcerrimorum corporibus reapse spectata, viam artifici, iuveni gloriaeque cupido, monstrabant et pandebant, qua incedendum esset ut iudicibus seueris , quin saepenumero fastidiosis, quales in cuiusque ciuitate non pauci erant, in opere qualicunque inchoando et perficiundo, nihil reprehensione grauiori dignum videretur. Artifex igitur, tali via et ratione institutus, eximia oculorum acie, pulcri ac decori sensu intelli. gentiaque, ingenio solerti, manu etiam firma et

exercitata praedituo, si quod opus marmoreum, aut suo

290쪽

suo ingenio, aut aliorum desiderio obtemperaturus moliebatur, ante omnia eius pusturain in buxo deli- meare, posthac propiasma, tum minutum, tum grandius et tantum, quantum rei dignitas, aut loci spatium requirebat, non poterat non e materia quacunque molliori, ut, creta, gypse, argilla, cera, cet. Conficere, et aliis diiudicandum ostendere, vel publice exponere vid. Plinius H. N. l. XXXIV. e. T. extr. p. m. 648. et t. XXXV. c. I a. p. TII. Coll. FALCONE T I notis ad utrumque locum, ipsius versioni subieetis . Audita aequa, iniqua, iusta, iniusta, vel laude, vel reprehensione censorum, rei tam intelligentium, squam expertium, super opere inchoato philosophari, qu6d recte reprehensum videbat, emendare, quod laudatum, in statua sculpenda magis expolire poterat, adeoque artificium tam scienter et affabre elaboratum in lucem proferre, ut spectatoris cuiusque perinde mentem, atque oculos veluti captos teneret. In quo conficiundo, ipsum hoc modo versatum probabile est. Inuento apud eos, qui hoc mercium genus aut effodiebant, aut impensis suis effossum adueetumque

vendebant, marmoris fragmento tali et tanto, qualoet quantum propiasmatis maioris ratio postulabat; Vtrumque, nimirum propiasma et marmor, in officianae suae machinamento, tignis et tabulis bene compacto , alterum prope alterum collocari oportuit, ut in hoc figurae totius facies, et partium singularum dimensiones, recte, et protypo conuenienter, de-sgnari, lineisque circumscribi possent. Quod dum fiebat, per lineas simultam ad perpendiculum, quam

transversim ducendas, in trunco marmoreo quasi

rete aliquod fingebatur, quod plurimis quadratis constans, hunc fere totum obducebat. Quo facto, R I artifex

SEARCH

MENU NAVIGATION