장음표시 사용
261쪽
2sa PROBABILIS MUS . Ut omnia in summa dicam, quidquid opinioni probabiliori convenit, vel non conuenit, atque de ea affirmari, aut negari potest excepta una maiori veritatis apparentia, & mentis permotione ) totum etiam minus probabili convenire, Vel non convenire, atque de ea nega-
a per ri, vel affirmari posse a).
Cor. 8. 8. Haec omnia Intellectus opinans certissime Def.26. cognoscit, non per actus directos , sed per re 27. flexos a se elicitos ex imperio Voluntatis b)i b) per nam actus reflexi certissimi sunt e . r. II. 9. Ex quo postremo liquet, Controversiam de r. 9. IO. Probabilismo, atque Probabiliorismo multiplici . c)per bus reflexionibus plenam esse. & ideo sitne illis Sch. f. recte , velint , nolint Probabilioristae , tractari 37. non posse. Iam vero his omnibus fuse pertractatis, restat, ut priusquam demonstretur, Controversiam iterum, ut initio polliciti sumus, proponamus,& analytice resolvamus. Est igitur.
AN opinio probabilis favens libertati in conflictu aeque probabilis , vel probabilioris faventis Legi, licite, & sine peccato eligi, atque ad praxim deduci possit.
QUAEsTIONIS INTELLECTUS, LIMITATIONES, ET EXCEPTIONES.
INtelligitur quaestio I. universim, & per se,
non ex accidenti, nempe in hypothesi, quod quis peculiariter teneatur ad tutiora , vel probabiliora .
262쪽
ΜΕΤΗ. MATH. DEMONST. P. I. 2332. De opinione tum absolute, tum respecti-- Vere, certo, ac practice probabili. 3. De opinione, uve absolute, sive respective certo probabiliore ; hoc est etiam cum operans,
vel certo scit, opinionem esse absolute probabiliorem, vel cum hujusmodi certo sibi apparet. . Non intelligitur de opinione minus probabili considerata in actu exercito, ut Scholae loquuntur, tanquam probabiliore; hoc sensu, quod probabiliorem in praxit censetur eligere , qui
minus probabilem eligit , eo quia unusquisque habet proprias opiniones probabiliores a). Hoc a per enim pacto Puaestio se ipsam destruit, & vana Sup. Io. est: sed intelligitur de opinione considerata, &habita, etiam in ipsa praxi, atque electione , tanquam minus probabili in conflictu . Ex his duabus explicationibus , & limitati nibus apparet, Quaestionem strictius, ac pressius proponi , & agitari non posse. 5. Non intelligitur hoc sensu, quasi sit obligatio, ut quis , antequam ad operandum sententiam eligat, semper debeat inquirere, & investigare , quaenam ex contradictoriis opinio sit probabilior. Hoc enim onerosissimum est, neque
semper vel ab ipsis Sapientibus, nedum ab omnibus, fieri potest . Neque vero Probabilio-ristae ipsi hoc exigunt . Sed intelligitur , cum operans vel iam in promptu habet , quaenamst probabilior, vel mediocriter consulendo Libros , vel Doctores id comperit. 5. Non inquiritur, an electio opinionis probabilis faventis libertati in utroque conflictu sit prudens, recta , virtuosa , & multo minus
meritoria, sed an sit licita, seu permissa , &minime peccaminosa . Quamquam enim haec duo
263쪽
as PROBABILI sM Us duo aliquo modo idem esse videantur ; tamenstricte diversa sunt , ut in Propositione 9. ad monui , ideoque unum etiam sine altero haberi potest. . Denique intelligitur de sola actus bonitate, seu honestate, non vero de actus efficacia,& validitate. Nempe intelligitur in iis, in quibus agitur , an aliquid honeste , & licite fieri possit, vel non possit , non vero in iis,' ubi
agitur, an aliquid consequatur suum effectum, nec ne . Clarius . Non in iis, ubi, valor, erusectus , successiiS pendet ex natura , existentiaveritate, & applicatione rei, sed in iis, ubi honestas, vel turpitudo attenditur praecipue ex Conscientia operantis. Hinc liquet, quas exceptiones praesens Quae stio patiatur. Igitur. I. Excluduntur opiniones' probabiles tantum absolute, non etiam respective, hoc est illae , quae in oppositarum conspectu deperdunt suam probabilitatem . Hoc namque accidere potest . a. Opiniones dubie, tenuiter, & speculative tantum probabiles. Quamquam haec vox tenuia ter superflua est , quia tenuiter probabile vere huiusmodi non est. 3. Minister, & Suscipiens in SACRAMENTIs quoad ea omnia, quae ad eorum validitatem, &efficaciam spectant, & Medicus. Hi enim obligantur ad tutiora.
. Denique Iudex, caeterique Reipublicae OLficiales, Consultores, Magistri , si , & quando
stipendio, contractu, conventione , Lege lata , Iuramento; immo, & privati quicumque , qui vel Uoto, vel superioris praecepto, vel quolibet alio vinculo tenentur rem publicam, aut priva
264쪽
tam curare modo sive tutiore, sive probabiliore
Aliis pluribus modis Quaestio proponi potest secundum diversos aspectus , sub quibus potest considerari , iuxta ea , quae in proxima Analysi dicenda sunt , & praecipue , ut aliquod exemplum afferatur, hoc modo. 3. An Confessarius consultus a Poenitente super prohibitione, aut permissione alicujus operationis, seu super malitia, aut honestate illius, cognoscens vel aeque probabilem pravitatem ac honestatem, vel honestate probabiliorem malitiam actionis ejusdem, sciens, & prudens possit universim sine peccato ei respondere , licitam esse illam actionem; ideoque sine crimine fieri posse. Additum est universim , quia adesse possunt circumstantiae aliquar, in quibns id a Confessario prudenter responderi non possit. U. G. An consultus, utrum sit obligatio confitendi circumstantias notabiliter aggravantes , ipse tenens assirmantem tanquam probabiliorem,& sciens, D. ex. ca. Thomam, & D. Bonav. tenere negantem, an possit, relicta sententia propria , Poenitenti consulere juxta sententiam D. Bonav. , & D. Thomae. 6. Uel an sciens, hos duos Sanctos tenere sententias de moribus contradictorias , & omnes sibi videantur vel seque probabiles, vel aliae aliis probabiliores, possit nihilominus sine culpa, vel pro se eligere quaslibet etiam libertati fauentes, vel aliis consulere eligendas. 7. Uel cum quilibet habeat sententiam propriam tanquam probabiliorem , sciat tamen,
Doctores magnos etiam contrarium tenere, inquiritur, num visa in hoc casu ista sibi probabilioritas debeat esse, vel pro se, vel pro aliis
265쪽
236 PROBABILIS MUS Regula de honestate operationis, ita ut non possit sine culpa se aliorum Doctorum opinioni minus probabili sibi vita , tanquam honestae operationis Regulae, consorinare.
QUAESTIONIS ANALrSIS. PRO PosiTA quaestio commodius in hanc ge
neralem transformari potest. AN LICITUS SIT PROBABILIS MI USUS.
CUMQUE duas partes habeat, oriuntur primo generales quaestiones duae.
II. An etiam in inaequaliter, nempe in minus probabili, & probabiliori. Probabilistae existimant utrumque licitum , Probabilioristae illicitum . Utrique suis argumentis rem probant: utrique vicissim contraria sol
Argumenta Probabilistarum ad suprema capita, & in compendium redacta hujusmodi sunt. I. Quia Ecclesia Probabili simum sciens, &prudens permittit, atque ideo approbat permisse
& exemplo ad praxim licite reduci posse demonstrarunt.
di Probabilismo continetur, non oritur obligatio.. 6. Quia consequenter deficit existentia pro cepti .
266쪽
. Quia saltem deficit lassiciens praecepti promulgatIO.
8. Quia in eo adest ignorantia invincibilis
excusans a formali peccato. 9. Quia nullum existit praeceptum de seque do Probabiliorismo. ro. Quia etiamsi existit , tamen non est sufficienter promulgatum.11. Quia in illo libertas humana in certa late licitae operationis possessione est
ia. Quia illius usus est licitus in speculativis, unde &. in practicis. 13. Quia licitus est in rebus fidei, unde, &
14. Quia in moralibus sussicit quaecumque ostentio persuasiva, cujuscemodi in Probabilis moreperitur.
13. Quia in incertis proprium iudicium ali no submittere prudens, ac laudabile est. I 6. Quia a Probabilior istis , ad quos id spectat, certo illicitus non demonstratur. II. Denique quia ex admissione Probabiliorismi multa sequuntur absurda. I., a. , II., & I6. veluti rei extrinseca, reliqua omnia argumenta, velut intrinseca sunt.
Haec omnia negant probabilioristae , hisque statuunt contraria, & suis argumentis probant, ut in tertia Parte apparebit , ubi omnia brevissime demonstrative solventur. In utraque parte plura aequivoca , incerta , confusa, indigesta, manca, arbitraria , perfunctoria, involuta, levia, non concludentia, falsa, saltem ut vulgo quaestio tractari solet, reperiuntur , sicuti peritis notum est . Ego propterea ex immensa horum farragine, uti in Prae. R fati
267쪽
238 PROBABILIS MUSsatione dixi, solum certa , & communiter admissa seligenda duxi, eaque evolvi, distinxi, explicavi , digessi, dilucidavi, ordinavi. Ad haec valde multa e penu mea supplevi , & adjeci;
plura etiam, ut fortius rem demonstrarem, liberalius, quam oporteat, dedi, ut e X A X. ZO., ex Schol. 2. Supp. 26. 2S. , aliisque pluribus
locis liquet; & quod caput est , omnia ad altiora, & certa principia reduxi. Et quidem quod ad primum argumentum at-t nee , permissivam Ecclesiae approbationem, qua Probabilistae communiter uti solent , reliqui , quod ea acrsus intuenti non est visa hujusmodi, unde aliquid certi pro usu Probabilismi confici possit ; eique eleAivam in Doctrina Sanctorum Bonaventurae, &Thomae substitui, qua maior dari non potest, & qua res, opinor, Invicte demonstratur. Quod ad secundum , qui , & cur ad Scholae Principes restrinxerim , ex secunda Parte apparebit, sicut etiam quid in eo tractando praestiterim, & quomodo evexerim ad usque certitudinem .
Quod ad decimum septimum , seu ultimum multa quidem absurda a Probabilistis in medium afferuntur , sed ego uno tantum , eoque certissimo usus sum, orto ex atarobatione Doctrinae Sanctorum Bonav. , & Thomae, ut in demonstrationibus proximis videbitur, quod caetera vel' levia, vel inutilia, vel aequivoca, vel incerta iudicata sunt. Quod ad reliqua omnia argumenta, de Prudentia operationis, conscientiae Securitate, pra
cepti Incertitudine , Defectu Legis obligantis , hoc est vel ejus existentiae, vel fiscientis pro m.
268쪽
METH. MATH. DEMONsT. P. I. a smulgationis , Ignorantia invincibili , Carentia praecepti de probabiliorismo , Possessione liberistatis, caeterisque, qua ratione singula traesta, ac demonstrata sint , quidve denique in tota hac versanda Quaestione a me supra communem morem factum, atque praestitum sit, iam peritus Lector hactenus .cognovit , & amplius cognoscet. Emo cum II. sint argumentorum Capita , quaestio generalis in totidem primum quaeilio ines particulares resolvi potest. r. An Ecclesia Probabilismum elessiva appro batione approbaverit. a. An Schola licitum, &Auctoritate, &Pra xi asseruerit. 3. An operetur erudenter qui eo utitur. . q. An sit tutus in conscientia. S. An cum praeceptum est incertum oblis get, & praecepti incertitudo in Probabilismo
6. An in eo contineatur desectus existentiae praecepti. . An saltem sufficientis promulgationis eius
8. An in Probabilismo sit ignorantia invim cibilis omnino excusans a peccato. 9. An sit praeceptum de sectando Probabiliorismo.
io. An si adest , sit etiam lassicienter prin
An si licitus in speeulativis, di practicis politicis, & s si, inde etiam in moralibus
269쪽
a6o P . o B A B I L I S M U S 3 13. An sit licitus in rebus Fidei, inde etiam in moribus . . 'I . An in moralibus ad actionisi honestatem sufficiat persuasio tantum probabilia , & huiusmodi in Probabilismo reperiatur. - . 13. An sit laudabile in incertis proprium j dicium alieno submittere , , & juxta illud operari; idque in Probabilis mi usu contingat.. 16. An Probabilioristae probent certo illicitum usum Probabilis mi. I7. Denique an ex Probabiliorismi admissione
Hae autem quaestiones omnes demonstrative iam resolutae sunt, praeter a. , & I S., quae secunda, & tertia Parte resolventur. Et quidem. I. resoluta est per Cor. 7. 'Prop. I. 3. per Cor. 3. AX. I 6., & Cor. 7. AX. IZ.,& Prop. 9. q. per Prop. I. S. per Prop. q.
8. per Prop. IO.' 9. per Prop. 7.IO. per Prop. 8.. II. per Prop. 6. a. per Supp. I9., eiusque Corollaria. a 3. per Cor. Io. Supp. I9. I . per AX. Ia., ejusque Corollarium.
a per II. Denique per Scholium Corollarii Supp.
b per Sed pergamus. Cum haec quaestio inquirat de Def. ia. licito, vebillicito a ; & licitum sit quod nul- e per lo b , illicitum quod aliquo praecepto prohi- De fiet. betur se : inspiciendum omnino in hac Con-
270쪽
MΕΤΗ. ΜΑΤΗ. DEMONST. P.Ι. 26 Itroversa est, an praeceptum aliquod vetans Proababilismum , & iubens Probabiliorismum reperiatur. Atque id unum est , quo omnes conaistus tendere debent . Hoc enim uno invento , Controversia vel pro Probabilistis, vel pro Probabilioristis certissime rosoluta , etiam sine alio adminiculo , remanebit . Et sane omnia arguis menta huc denique reducuntur , ut nimirum ostendatur, esse, aut non esse hujusmodi praeceptum, ut consideranti liquet. Non enim quaeritur , ut supra in Quaestionis propositione , & expositione dixi, num bene, refle, virtuose , prudenter , laudabiliter, multo mInus meritoris operetur , qui opinionem probabilem libertati ia- ventem sequitur in conflictu teque probabilis , vel probabilioris faventis Legi, seu num id bonum, prudens, virtuosum, laudabile, vel merito- . erium sit, ut supra admonui : quo tamen sensu quaestionem tractare, ideoque involvere Proba
bilioristae solent ; sed proprie , & stricte inquiritur, num operetur male, Sc peccet, qui sequitur, seu an id sequi malum, imprudens , illicitum, peccatum sit . Id quod sola praecepti existentia , vel non existentia , ac promulgatione determinandum , & resolvendum est . Quamquam, & illud sit liberalissime a nobis abunde . multipliciter demonstratum , ut ex toto opereliquet. Ex quo patet, quaestionem principem ,
qua res tota continetur, esse nonam , & deci- mam eidem annexam, nempe: an si praeceptum
de sequendo Probabilior imo ς π an s adest, st
etiam fussicienter promulgatum: cum. Legis existentia , ac promulgatio ad culpam contrahendam requiratur a) : caeteras quaestione si esse a per
