장음표시 사용
281쪽
ut in Analysi dixi, reducuntur. DEMONSTRATIO. VIII. : . CUM praeceptum, etiamsi vere existit, non est tamen lassicienter promulgatum , non obligat a . Praeceptum de vitando probabilismo, etiamsi existit , non est tamen sussicienter promulgatum b).. Igitur non obligat; ideoque ille licitus est. Q.e.d.
IGNORANTIA invincibilis , . etiam praevisa, excusat a peccato c . In Probabilis mo est ignorantia invincibilis, licet praevisa d). Ergo ille excusat a peccato; ideoque licitus est. 4 e. d.
DEMONSTRATIO X. CUM Libertas humana in possessione est, eius
operatio licita est e . In Probabilismo Libertas humana in possessione est f)' . . . Ergo. sua actio licita est ; & ideo licitu Probabilismus. Q. e. d.
DEMONSTRAT II XI. IN speculativis, & practicis politicis Probabilismus est licitus g .
282쪽
METH. MATH. DEMONsT. P. I. 273. Igitur & in practicis moralibus . Etenim omnia utrobique paria sunt a . Quinimmo in his practicis moralibus multo magis licitus eii , quam in speculativis : cum minor adhuc persuasio requiratur in istis, quam
in illis b) . e. d. DEMONSTRATIO XII. IN rebus Fidei Probabilis mus est licitus e).
Ergo etiam in moribus. Nam utrobique parratio est d). Quinimo in moribus potiori ratione , quam in rebus fidei, licitus est; tum quod res fidei nobiliores , tum quod magis necessariae, tum denique quod periculosiores sunt e . e. d.
DEMONSTRATIO XIII. IN moralibus licita est quaecumque ostensio persuasiva f . Probabilis mus est aliqua ostenso persuasiva g . Ergo licitus est. DEMONSTRATIO XIV. IN rebus obscuris, & incertis proprium iudicium alieno submittere licitum est h . Probabilis mus est in rebus obscuris, & incertis ci) ; in eoque proprium iudicium alieno submittitur ). Ergo licitus est. Imo eius usus , non solum licitus . verum etiam virtuosus , laudabilis , quinimo & valde laudabilis est , quandoquidem proprium iudi-S cium
283쪽
PROBABILIS MUScium alieno submittere , non tantum licitum,
sed etiam & laudabile , & multum laudabile a est a . 4 e. d.
QUOD in moribus licite defendi, ac doceri po--test , poteti etiam per se licite practicari M. Probabilis mus potest licite defendi, ac doceri c). Igitur & licite per se practicari . Q. e. d.
DEMONSTRATIO XVI. QUOD Schola, & Auctoritate, & Praxi licitum
ia asserit, licitum est d . . Schola Auctoritate , & Praxi asserit licitum Probabilismum. Ergo licitus est. Q. e. d.
DEMONSTRATIO XVII. QUOD probabiliter ostenditur licitum, neque
certo demonstratur illicitum, licitum est e) . Probabilis mus ostenditur saltem probabiliter licitus , neque certo probatur illicitus. Ergo licitus est. Q. e. d. In assumptione xvi, &xv Ir Syllogismi quoad secundam partem vis tota, ut liquet, Demonstrationis continetur , quae secunda, & tertia Parte pertractabitur. FINIs PRIMAE PARTI s. PRO-
284쪽
In qua ostenditur ex Seholae Authoritate , ae Praxi Probabili iam licitum esse . Τsr in prima parte ita proin babilismus abunde sit Ratione licitus demonstratus, ut omnino superflua ulterior demonstratio videatur ;tamen ad doctrinae amplitudinem, consummatamque . . persuasionem libet Seholae etiam ipsius Authoritate, atque Praxi demonstrare; ut vel ex hoc praesertim appareat, non antiquitati incognitum, ac sexto dumtaxat devergente Saeculo inventum, uti probabilioristat criminantur , sed antiquum , & superioribus etiam saeculis cognitum extriisse.
285쪽
a 6 PROBABILIs MUSScholae autem nomine diversarum Scholarum Principes , eorumque simul sectatores intelligimus . Quinam autem hi Principes sint , Praemonitione tertia Partis primae diximus . Sed ut istorum meritum magis cognoscatur , & ad Lectorum utilitatem, totiusque operis illustrationem praestat brevem quamdam historiam , tum eorum, tum aliorum Doctorum, quos iiDdem adiecimus, praemittere, sicut ibidem mulieiti sumus. I. Primus igitur tempore est S. Raymundus. Hic fuit ex ordine Praedicatorum, Uir doctus,& sanctus. Natus est anno Izo 3. , vita functus Valde senex Ia93. . Primus composuisse dicitur eam Summam de Moribus, quae iam nota est : de qua Summa Clemens ipse VIII. ita
Bulla Canonietationis : Romana Catholica Ecclesia 16o I. haec habet. Couscripsit etiam Summam Casuum Conscientiae , qui solent in Foro Paenitentia fre=uenter occurrere , mapnae Dodctrinae , atque authoritatis , oe tam Confessariis , quam Poenitentibus valde utilem, o necessariam. Hanc animadversionibus illustravit F. Wilhelmus, seu Guinielmus Rhedonensis Gallus ordinis Praedicat rum, qui floruisse perhibetur ante medietatem Saeculi decimi tertii . Vide , si lubet , Editi nem huius Summae Veronensem I 744. Edidit etiam Decretalium Collectionem iussu Gregorii IX., cuius fuit Capellanus, & Poenitentia
a. B. Albertus Magnus ordinis Praedieatorum. Fuit Theologiae Protessor primum Coloniae, ubi Auditorem habuit D. Thomam, deinde Parisiis,
Magister Sacri Palatii , & Episcopus Rati sponensis . Vir doctissimus in qualibet facultate, ita
286쪽
Mgo. MATH. DEMONsT. P. II. 277 ita ut paucos pares habuisse legatur , & innumera compos nil opera , quae jam edita sunt .
Alexander Alensis ordinis Minorum, Uireximiae Doctrinae , & summae pietatis . Fuit Professor Theologiae Parisiis, & Magister S. Bonaventurae . Primus Summam integram Theologicam confecit , iussus ab Innocentio ΙU. , quam ob Auctoris mortem impersectam , Alexandri IU. imperio, complevit, & perpolivit Gullielmus de Militona ordinis Minorum, eidemque Pontifici praesentavit . Pontifex vero Opus a septuaginta duobus Parisiensibus Theologis recognitum, approbatum , & commendatum , edito Diplomate etiam approbavit , &confirmavit, ac Parisiensi Academiae sequendum,& docendum proposuit . Florebat Ia o. nam occubuit Ietque. Doctor Irrefragabilis, licet pro
Saeculi more, tamen isire merito dictus est. q. D. Thomas, & D. Bonaventura florebane post medium Saeculi tertiidecimi; nam an. I 27 mortui sunt . Supervacaneum est de his plura
dicere, cum & illi, eorumque opera iam satis nota sint. Fuerunt ambo eximiae Doctrinae, &sanctitatis, ambo Parisienses Theologiae ProseGres, ambo inter sanctos adscripti, ambo declarati Patres, & Doctores Ecclesiae, ac Primarii, di Praecipui inter eos, qui Theologiae Magisterio excelluerunt, alter a Pio V., alter a Sixto V., amborum Doctrina ab Ecclesia est approbata, quo modo in prima Parte traditum est.
Ad haec D. Bonaventura fuit sui ordinis Generalis', Episcopus Albanensis , & Cardinalis . 'Hic ordinis Minorum , ille ordinis Praedicatorum lumen , ac decus fuit . D. Thomas est
287쪽
a 8 PROBABILIS MUSPrineeps Scholae Thomisticae longe omnium uniis versalissimae, ac celeberrimae; nam illum The logi majori ex parte sequuntur . Sancti vero Bonaventurae Doctrinam, praeter alios, Capuccinorum ordo potissimum amplectitur, & profitetur. S. Thomas Doctor Angelicus , S. Bon ventura Doctor Seraphicus nuncupatur.3. Henricus Goethais a Gandavo ordinis Servorum B. M. U. Coloniae Albertum Magnum
audivit, & inter Gandavenses primus Doctoris Theologi nomen adeptus est , atque Theologiam in Gymnasio Parisiensi docuit. Floruit a medietate Saeculi tertiidecimi , & anno Ia99. defunctus est. Scripsit multa, inter quae Quodlibeta , quae sunt huius Doctoris praecipuum ,
aureumque opus . Doctor solemnis dictus est . Hunc veluti Principem Servitae sequuntur. 6. Ioannes Duns Scotus ordinis Minorum . Floruit labente Saeculo tertiodecimo ; nam
x3o8. obiit. Fuit Uir subtilissimus , & doctissimus in Theologicis, Philosophicis , Μathematicis, aliisque, ut ex pluribus ejus operibus li- luet. Est Princeps alterius valde celebris Sch ae, Scoticae, ac Subtilis nuncupatae, eumque Minoritae omnes ingenti numero, & latissime per orbem diffusi, aliique permulti sequuntur. Parisiis primum, deinde Oxonii Theologiae Pr setar fuit. Doctor Subtilis vocatur.
Romanus ordinis Heremitarum S. Augustini ;e vivis enim decessit an. 13o6. . Hic primus ex suo Ordine Parisiis Doctoratus Lauream accepit , & Theologiam professus est . Fuit Auditor, & Discipulus D. Thomae, eiusque D Arinam strenue defendit. Sui Ordinis Gener iis
288쪽
Iis, & Cardinalis, & undequaque Doctissimus.
Seripsit varii generis opera. Hic appellatur Doctor Fundatisvinus , eumque Heremitarum Ο do in Duceni suae Scholae adoptavit. 8. Ioannes Bahonus Anglus ordinis Carm litarum, Doctor Resolutus nuncupatus, Vird issimus, ac subtilissimus. Fuit enim insignis Philosophus , Theologus , Iurisperitus . Plura scripsit . Claruit sub ann. I 3 3. . HL Princeps Scholae Carmelitanae. v. Gullielmus Ohamus Anglus ordinis Min rum, Scoti primum Di idipulus , postea acerrimus Impugnator . Fuit Uir insenio subtilisissimo, sed nimis fervido, ac doctissimus. Multa reliquit opera. Scholam vel inchoavit, vel maxime stabilivit Nominalium , unde istorum Princeps est. Claruit potissimum tempore Ioan.
Io. Horum omnium opera, quae usui in hanc rem esse poterant, quaeque in promptu fuerunt,
legi, consului , expendi, contuli , ex iisdemque
quae opportuna visa sunt in Adversaria comisci . Et quidem D. Thomae Theologorum facile Principis haec opera legi.
In Guatuor Sententiarum Primo, & Secundo Scripto. Nam in hos Libros semel, atque iterum scripsit. Quaestiones Disputatas. Quod libeta. Ethicam. opuscula omnia certa, & genuina.: D. Bonaventurae in Quatuor Mntentiarum. Seoti in Quatuor Sententiarum.
289쪽
Reportata Parisiensia. rHenrici Gandavensis Quod libeta. aegidii Romani in Primum , & Secundum
Sententiarum . Nam Quartus Sententiarum ,
quod sciam , editus non est, & Tertius ad manum haberi non potuit. QuodlibetR. Bahoni in Quatuor Sententiarum. Quod libeta.
, Ohami in Quatuor Sententiarum. Alberti Maqni in Quatuor Sententiarum. - Summam Theologiae. Alteram pariter Summam de Creaturis. Alexandri Alensis Summam Theologiae. Sancti Raγmundi Summam Casuum Conis
Ex horum Doctorum communi Doctrina opus compactum, atque elucubratum est . Quo fit , ut nihil sit a me possitum, & affirmatum, quod non , licet aliunde certum sit . vel omnium ,
vel plurium , vel saltem alicuius ex his Primcipibus, aliisque adiectis Doestoribus authoritate etiam confirmari possit , quemadmodum Docti experiri poterunt , & Ego in Prima Parte pro
re nata pluries ostendi. Non enim omnia sunt in singulis, quandoquidem non omnia a singulis , vel universe , vel eodem modo tractata sunt : est tamen simul in omnibus , unde res universa confici possit . Quae causa fuit , cur unius dumtaxat, aut alterius testimonio, cum res postulabat, saepe contentus fui. Non enim aliter potui. II. Cur autem istorum tantum potissimum Antiquorum auctoritate , atque exemplo utar, . his-
290쪽
ΜETH. MATH. DEMONsT. P.II. 28 rhisque solis consensum 'totius Scholae concludam, cum alii plures magni Doctores sint, qui postmodum in ea floruerunt, quique pariter antiqui sunt; praeter eminentem horum aliquot sanctitatem , omnium vero iam cognitam doctrinam, ac venerandam ipsam primaevam eiusdem Scholae Theologicae vetustatem, duo praesertim in causa sunt. Alterum, quod Probabilior istae toti antiquitati, ut supra dixi , Ek his praecipue Doctoribus , Probabilismum incognitum tuisse arbitrantur. Alterum, quod aliorum etestimonia , aut exempla congeminare omnino supervacaneum est. Primo etenim hanc Spartam alii adornavere, qui omnium serme antiquorum textus, & exempla diligenter excusserunt , ut Doctis notum est. Tum posteriores priores ex
cribere, hoc est non istum sententias, verum etiam verba ipsa passim sequi solent. Tandem ex quo Schoiastica methodus inventa est, mnes, qui studiis sacris dant operam , quique in hac propterea Controversia partem habent , c non enim alii, nempe profanis , aut politi xibus studiis addicti habere solent non solum hos Scholarum Principes magni faciunt, ac venerantur, sed etiam sub unius, vel alterius vexillo , aut expresse militant, his nunc adde etiam Suarium, & Vasquium, duarum aliarum Scholarum quoque Principes, quos Praemon. 3.
P. p. commemoravi aut saltem unius, vePalterius, vel plurium finiui opiniones sequuntur.
Sed praesertim Scoti, & D. Thomae, qui in Re
Theologica utramque inter caeteros paginam sa-ciunt, quorumque Scholae frequentiores, & c lebriores habentur, quamvis istius adhuc magis, illius minus. Quapropter si ostendatur tum ex
