Probabilismus methodo mathematica demonstratus

발행: 1747년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

34a PROBABILIS Musnes seque probabiles versatur, etiam data auct ritate Henrici, sartus tectus est.

Decimum septimum per P. II. in calce , &Supp. 3. ejus d. &Can. 6. huius . Nam quod ad S. Raymundum attinet , eum Probabilismum non rejecisse ex secunda Parte iam liquet: quod vero ad S. Antoninum, de eo ita varie locutus est, ut quid de illo senserit , revera certo definiri non possit. Accedit, quod etiam iste de so lo conflictu opinionis minus probabilis cum probabiliori loquitur ; ideoque altera Probabilis misars, etiam adminia eius Sententia, licita est . orro quae hi Sancti dicunt de opinionum ince titudine , ac practica dubietate , sicut & alia Probabilismo oppysita , quae ex his afferri possunt, uno, aut alio modo ex assignatis Can. 6. apte intelliguntur. Decimum octavum per Supposit. Iq. P. I. EcCor. 7. 8. 9. Pr p. I. Quid enim opus est recurrere

ad hujusmodi implicitam , & incertam Probabilis mi condemnationem , praecipue ubi qnaerenda non est quis enim unquam audivit , rejici in Protmio Pontificiae Constitutionis, quod postea censura peculiari reiciendum est i si is non est

reprobatus in terminis tum, cum reprobari merito, & potuisset, & debuisset Et quomodo Ecclesia potuit virtualiter Probabilis mum reprobasisse, si nedum virtualiter , sed etiam formaliter approbavitὶ Adde, quod alienum est ab Evan- a per gelica simplicitate , & Sanctorum Patrum Do- Cor. 3. et rina, ipsorum Probabilistarum sententia , pro-Do. 6. babile esse non posse, a quia error est. Decimum nonum, Vigesimum, & Uigesi-Gr.2.3. mum primum per Exposit. ipsius quaest. antemf. s. Analysim in Excepi. Materia enim Sacrame

352쪽

METH. MATH. DEMONST. P. III. 3 3torum, Fidei, Iudicii, Medici, ali 'rumque Reipublicae ossicialium ab hac quaeitione suo quaelibet modo excepta est . Cur igitur ab una Read plane diversam argumentari a nobis ipsis exceptam Porro illae Propositiones tanquam falsae per certa principia damnatae sunt a): unde non erant vere, & absolute probabiles. Quaenam igitur contra veram , & abiblutam probabilitatem huiusmodi argumentatio est Uigesimum secundum per Supp. I . P. I. &Cor. 7. 8. 9. Prop. I. Non enim Ecclesia in illa Propositione 4. Probabilismum virtualiter, &implicite damnasse censenda est, quae in terminis explicitum , manifestumque indemnatum dimisit, tum maxime , cum damnare , & potuisset, & debuisset; quaeque non solum implicite, verum etiam explicite approbavit. Cum autem addunt Probabilioristae evidentiam hujus

arguitivae condemnationis, de sua, an de communi loquunturὶ Nos enim omnes, licet non

prorsus bardi, ac stupidi evidentiam hujusmodi

non videmus: imo e contrario evidentiam non

solum virtualis arguitivae, sed etiam formalis approbationis videmus. Ne autem ignoret Lector, quid in ea Propos. q. sit ab Ecclesia fulguritum , breviter accipiat , condemnationem potissimum contineri in his verbis generatim p& 'obabilitate quantumvis tenui. Etenim certo falsum est, & generatim esse prudentem minorem probabilitatem ; & tenuem μ' abilitatem esse veram, solidam, practicam,& certam probabilitatem , de qua Probabilistae loquuntur . Nam tenuis probabilitas, non magis vera prObabilitas, quam pictus homo, verus homo est. Vigesimum tertium per Can. 3. Nam facto

Y 4 ipso

353쪽

3- Ρ R o B A B I L' I s M U 's . ipso omnia in argumento assumpta falsa sunt .

Falsum primum . Non enim fuit Concilium Nationale, sed simplex . Conventus , qui quotannis fieri solet . Falsum secundum . Nam eum in Gallia sindi I 8. Archiepiscopi, & Ira o. ut minus Episcopi huic Conventui solum I 6. adsuerunt. Falsum tertium . Probabilis mus etenim neque in propositione aliqua expresse damnatus , neque ulla censura affectus eii ; cum tamen multae aliae propositiones fuerint hocm Ido in eo condemnatae. Lege in sente. Itaque hujus Gallicani. Conventus vel etiam , si mavis, Concilii Nationalis auctoritas magna quidem, & reverenda, sed minime certa , &decretoria est Concilia enim Nationalia communem, & certam fidem non faciunt, nisi ab Apostolica Sede approbata ) unde adversus a) per Probabili imum nihil certo conficit. a Can. a. Tandem velim dicant mihi Probabilioristae, quinam Gallicanus Conventus plenior, celebrior, atque solemnior habendus sit, an iste An. 27oo. , in quo contra Probabilismum , an vero ille An. I 682., in quo contra Pontificis potestatem, eiusque infallibilitatem , atque supra Concilia acumenica superioritatem defini

tum est . Sane praeter alias communes utrique solemnitates, iste & ordinaria tantum convocatione, permi1sisne solum ille autem& extraordinaria, & mandato Regio indictus,& ille prae isto maiori Patrum numero perae us est. Nam in isto Episcopi duntaxat sexdecim, alii vero Uiri Ecclesiastici viginti ; in illo autem Episcopi triginta quattuor, aliique Ecelesiastici Uiri triginta octo interfuerunt . Ut omittam. in illo expressius, & solemnius reprae-

354쪽

METH. MATII. DEMONST. Ρ. III. 3 3sentari Gallicanam Ecclesiam per verba hujus modi, Ecclesiam Gallicanam repraesentantes , quae

in illo desiderantur . Et tamen quid ab illo sit confectum, & quanti a Theologis minime Gallis , imo & ab ipsamet Apostolica Sede sit faciendum, atque proiecto fiat , Doctis compertum est. Uigesimum quartum , Uigesimum quintum, Vigesimum sextum per Hypothesim, & totum opus nostrum. Nam ex his omnibus nihil certi conficitur, cum quod spectat ad Doctorum recentiorum numerum, vel aequalis, vel etiam multo maior Probabilitiaium ei numerus Oppo natur: & illi rationibus certis deitituantur, ut ex nostris demonstrationibus liquet . Humana vero auctoritas, quanta quanta sit, sine efficaci ratione , aut nihil , aut modicum valet . a Quod vero spectat ad Dioeceseon Decreta , &Universitatum Iudicia , his quoque multae OPPonuntur, quae nihil contra Probabili imum sta tuere . Ut omittam pluribus de causis, quam ea, quae in manu est, aliquid moliri contra Pro- habillimum potuisse. Itaque earum momentum grave quidem, & non parvi faciendum, non tamen certum est.

Ultimum denique per Schol. Supp. Io. P. I. n. q. Etenim omnia illa Decreta solos Magistros , ac Lee ores afficiunt , qui sane etiam ex ipsa disputationis natura , ne dum ex munerC, seligere tenentur , & docere sententias communiores , tutiores, & probabiliores modo ibidem explicato. Quod si id facere a Superioribus vero praecepto praecipiantur , multo magis tenentur ; sed hoc contra nos nihil est. b) Aliud est de re aliqua scholastice decernere , aut etiam

Sch. Def.

29. n. I.

Exposit.

355쪽

346 PROBABILIS MUS consulere, aliud eam ad praxim deducere . inteo modo decernit, immo qui & in praxi conlulit', nititur ad probabilius, ac tutius. Sed quoniam privatum judicium alieno praeiudicare non debet, aut potest , cum uni unum , alii opposi- per tum probabilius videatur sa); hinc quod privato Sehol.2. est probabilius, sola regula liciti tum apud se, cum Def.26. apud alios per se esse non potest : unde & op-27. n. . positum licite eligi potest . Adde , quod cum Stipp. Confessarius ex. gr. respondens Poenitenti , ei a-io. liquid consulit, non dicit simpliciter, id sibi videri probabilius, aut speculative verum, sed dicit solum, posse id fieri sine peccato ex probabi- b per liorum Doctorum sententia cl) . Quare etiam

EVU.q. ex modo decernendi, vel consulendi rigorose ni- ante Α- hil contra conficitur . Adde, Sententiam de lina sin cito usu Probabilis mi non solum communiorem , Except. & probabiliorem opposita, tum praesertim, cum n. s. hujusmodi Decreta emanata sunt, sed etiam cer-

seq. tam fuisse & nunc esse , uti demonstravimus . Quapropter probabiliora , immo certa defendit qui licitum Probabilismi usum defendit . Αf rant Probabilioristae ordinum Decreta clare suis prohibentia, vel usum Probabilismi a nobis demonstrati, vel etiam Magistris , ac Lectoribus,

ne defendant, aut doceant sententiam, quae statuit, eum licitum esse, & aliquid sortasse contra Nos probabunt . Nam in iis , quae afferuntur , nihil tale reperitur . . Corollaria Universalia Tria. I. Α Tuusi hinc ex toto opere liquet, num x Probabilis mus sit res vetus, an nova , sicuti Probabilioristae arbitrantur. Ueritas enim,

356쪽

METH. MATH. DEMONs T. P. III. 347ae certitudo non nova , aut certi temporis, sed antiqua, & aeterna est.

I I. Quomodo Scientiae Morali constantia, soliditas , securitas, certitudo, atque ideo dignitas , ac utilitas facile comparari possit . Cum enim hujus facultatis munus sit docere, quid certo liceat, quidve non liceat, hoc nullo negotio

obtineri potest , si quod ad res hactenus iam satis examinatas, atque discussas attinet , statutis prius , ex mutua Probabili ilarum, ac Probabilioristarum consensione , veris certisque fontibus, hoc est Doctoribus, unde vera , ac solida probabilitas certo hauriri possit , primo certa quaelibet in unaquaque materia ponantur , deinde omnes sententiae certo probabiles faventes libertati ex singulis Doctoribus exacte , ac fideliter colligantur, hoc iam fecit Mendo in Epito me opinionum Probabilium , num satis pro

rei dignitate, ac necessitate, iudicare modo non refert assiectis unicuique breviter suis potioribus fundamentis : quod vero ad res de novo in dies emergentes , ac satis nondum discussas pertinet , si1 collatis mutuo auxiliis, opiniones per exactam discussionem , vel ad certam probabilitatem promoveantur, vel ex albo probabilitatis expungantur. Hoc pacto Moralis solidae, constantis , firmae , securae, certae Corpus breve , succinctum, expeditum, ac numeris omnibus absolutum haberi facile potest. Atque hoc praestat magis, quam aeternas de Probabilismo litesserere , productis ad nauseam operibus tempus consumere, se mutuo cum fidelium scandalo proscindere, atque orbem clamoribus implere. Hoc

Confessariis, cunctis fidelibus ipsis, toti denique Ecclesiae ne dum utile, sed etiam pernecessarium est. III.

357쪽

348 PROBABILIs M Us &c. III. An ab Ecclesia damnari debeat, ac possit Probabilis mus , quemadmodum Probabilioris a cupiunt, venditant , postulant , & ibrtasse sperant, an vero Probabiliorismus. Quod ut intelligas , hae duae Propositiones contradictor se distinguendae sunt. Prima. In rebus ad sbiam actionis honestatem pertinentibus licet sequi, & ad praxim deducere opinionem vere, abiblute certo, & practice probabilem libertati faventem in conflictu opinionis , vel aeque probabilis , vel probabilioris

faventis legi, seu tutioris. Secunda. Non licet.

Prima Probabilistarum , secunda Probabilioristarum est.

Nunc quae ex istis duabus contradictoriis Propositionibus ab Ecclesia damnari debeat , si id mporteat, aut possit, an Prima , an Secunda , si Probabilismus sit vere a Nobis toto hoc opere

demonstratus , periti, & sequi iidem Lectorea iudicabuot .

358쪽

MONUMENTA

AD PROBABILISMI CONTROUERSIAM PERTINENTIA.

S. AUGUsTINUs CONTRA CRES CONIUM GRAMMATICUM .L I B. 3. C A P. 73. V vero callidus Examinator, appensiorque verborum , doces nos quid valeat comparativus gradus , tanquam vidior exultas, quod non posΤem dia -- cere, traditionem probabiliusta nos Dobis objicimus , nisi vos nobis eam probabiliter objicere confiterer . Si enim

Vos , inquis, probabilius , nos ergo probabiliter. Et hoc doces , quia silc est probabiliter, & probabilius , ut si dicas, vere , & verius : & quia gradus iste quod ante politum est auget , non quod ante dictum est improbat . Adjungis alia verba , quibus hoc evidentius intelligamus: ac dι-

cis , se es bene , melius , male pejus, horribiliter horribilitis se esse H endens probabiliter , probabilius . Unde colli se putas , quias ego probabilius , quod falsum es objicis , superes , ut vos probabiliter, quod verum es objecisse

confirmes . Hic ego nunquid dico , quod in quaesione , vel disputatione ecclesiastea nos artificiali grammatica docere conaris , quid Taleat comparativuSDe vi

rativi gradus.

359쪽

3so MONUMENTA AD PROBABILI sMrtisus gradus , quia id , quod ante positum est , auget , non quod ante dictum es , improbae PVideo enim, quam hoc inepte tibi objiciam, quod tu videre noluim, quando mihi anticategoriam velut ex arte rhetorica objiciendam putast: quod genus quaesionis , ubi dicitur , non ego feci , sed tu fecisi , etiam in au toritate prophetica demonis stravi. C A P. 74. Considera tamen diligentius , ne forte invenias in Latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia serviunt , non semperisum gradum quod ante positum es augere , sed

aliquando contrario superferri . Cujus Dorionis exemplum interim mihi ex Aposeoli Disola o currit , quam scripsit ad Hebraeos . Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta plumia fructum reddit , deinde subjecit , Proferens autem spinas , o tribulos , reproba , malediactioni proxima es , cujus finis in inionem. Quod

ne illis, qiabus loquebatur, opthse videretur. Conis imus autem , inquit, de vobis fratres charissia mi , meliora, haerentia siluti . Attendis certe quomodo si e dixerit meliora e non quia bona erant, quae supra dixerat, proferre spinas , ct tria hulos , usionem mereri y sed magis , quia mala erant, ut illis devitatis meliora eligerent, optarent , hoc es , bona tantis malis contraria . Sed forte Apinotam se audiendum esse arbitraris , quemadmodum de se ipse dicit , tanquam iam nem, s imperitum sermone, sed non scientia: ideo non verborum in eo, sed rerum, atque se tentiarum auctoritatem putas 4se sectandam, bona

360쪽

poni debuisse, contendens, ubi posuit ipse meliora λ

s id s , ego sum his litteris assιefastas , ,

illas, quas puer didici, oblitus, se dixi, obiicitis traditionem, hanc ipsam multo probabilius nos vobis objicimus , tanquam dicerem probab litem, comparativum pro positivo ponens, non quia vos probabiliter , seu magis quia improbabiliter e sicut ille meliora, non quia illa erant bona , sed

magis quia mala οῦ tu quare tam temere concludis, ex hoc confirmasse me, vos probabiliter, quia dixi nos probabilius λCAP. 73. Uanquam nec secundum grammaticos in verabo me errasse reprehenderes , s saltem ve Borum ipsorum austorra, vel attenciere, vel mem riter recolere voluisses . Pueriles enim habent litterae , sed non a puero imperito dictum. Dii meliora piis, erroremque hostibus illum: Discissos nudis laniabant dentibus artus. Quomodo ergo meliora piis , quasi bona essentisis, ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus λ Iam vides certe , quia setit iste piis potuit optare meliora , quammis illa, in quorum comparatione optabat, non esisent bona : sc ego potui dicere , traditionem probabilius Oobis objicim , quamvis eam vos nobis non probabiliter objiceretis . Ut omittam, quia probabile quando dicitur, non consequenter est verum s cum ea dicuntur, quae feri possunt , ac δε- lent, o ideo probantur; hoc es approbantur, ocreduntur, etiam se saeia non sim : quod autem verum est , cum sysenditur , necessario probabile es, oe illo utique probabilius. Recole libros, ubi

Compa rativus gradus non seminper auget. Virg. l.ῖ. Georg.

SEARCH

MENU NAVIGATION