Probabilismus methodo mathematica demonstratus

발행: 1747년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ω PROBABILIS MUS.

probitate alicuius actionis tripliciter in unive sum vinci potest . I. per certam scientiam improbitatis illius , si ea haberi potest . Quod

contingit, cum vere adest prohibitio illius operationis , quae tamen ab Operante ignoratur . Sic qui ex ignorantia certae malitiae ex. ca. de Fornicatione suspicatur, vel dubitat &c. , nicationem esse malam , potest hanc ignora tiam vincere per certam notitiam veritatis, consulendo Libros, vel Doctoses, aut Pastores, a quibus hauriet certam pravitatem operationis

illius. a. Per electionem opinionis an minus probabilis, an probabilioris, nunc nihil attinet, cum id modo solum in exemplum sumatur de honestate, seu bonitate actionis illius. Quod

contingit, cum de ejus malitia , vel bonitate sunt contrariae opiniones, aequaliter, vel inaequaliter probabiles, nunc non refert , propterea quia ejus certa prohibitio non reperitur . Hoc pacto qui ex ignorantia suspicatur &c. V. s. ,

Electuarii sumptionem in die jesunii esse illiciatam, postquam de hoc diligenter inquirendo ,

cognovit esse contrarias opiniones, potest hanc ignorantiam vincere eligendo opinionem an probabilem, an probabiliorem, nunc ad rem non

est quae eam sumptionem statuit licitam . 3. Per reductionem ad dubium practicum, in quo pars tutior eligenda est, ut in Axiomatis apparebit. Ita in exemplo allato, qui suspicatur &c. ex ignorantia, illicitam Electuarii sumptionem, potest eam ignorantiam vincere constituendo se in dubio practico . ideoque per electionem partis tutioris ab ea sumptione abstinere. 4. Quando Ignorantia i incibilis est impraevisa operans neque potest, neque obligatur eam

72쪽

METH. MATH. DEMONsT. P. I. 6r vincere ullo ex tribus modis assignatis, cum id

sit ei omnino impossibile , ut patet . Quando vero est praevisa potest , & debet eam vincere aliquo ex illis modis. Et quidem potest, & tenetur in primis dilig nter inquirere veritatem

modo superius explicato. Quod si certo comperiat malitiam actionis per existentiam certi praecepti eam prohibentis , debet , ut constat , ab ea abstinere. Si vero non inveniat quidem certam malitiam desectu certae legis eam statue iis, inveniat tamen rationes graves de pravit te illius, nullas vero, vel tantum leves de eius bonitate, debet itidem ab ea abstinere . Cum enim nullum, vel leve habeat fundamentum delicito, masnum vero, ac solidum de illicito usu actionis illius, ea amo illi certo illicita est a).

Si denique inveniat rationes graves pro utra que parte, seu contrarias opiniones aequaliter,

vel inaequaliter probabiles, modo nihil interest debet vel formare sibi Conscientiam de hon state operationis per electionem opinionis probabilis ', vel probabilioris , nunc ad institutum non facit eam honestatem statuentis : vel in hoc opinionum conflictu, debet se reducere ad dubium practicum, atque ita, partem tutiorem eligendo, ab ea actione pariter abstinere . It que Ignorantia malitiae praeesse in Opinativis ,& incertis vinci semper debet uno ex his duobus modis , nempe vel per electionem opini nis de honestate operationis , vel per electionem partis tutioris in dubio practico ; & qui

aliter facit, certo semper peccat. 3. Ex quo liquet , ad incurrendam malitiam alicuius actionis, ideoque ad culpam contrahe

dam non oportere, ut ea probetur certis argu-

73쪽

6a PROBABILIs Mus mentis, sed satis esse, ut probetur gravibus rationibus, immo etiam levibus, aut nullis, immo ut habeatur solum sormido , aut suspicio , aut dubium, aut scrupulus , aut simplex aliqua cogitatio de ea ; dummodo per inquisitionem veritatis non perveniatur ad certam notitiam de bonitate actionis illius , vel saltem etiam

per contrarias graves rationes probetur honestis ipsius. Etenim cum adsunt rationes magnae de operationis bonitate , ut ea operatio ostendatur mala , & criminosa, requiruntur certa Omnino argumenta, ut alias apparebir.

Lex, vel Praeceptum est voluntas Legislatoris de eo, quod vult , vel non vult fieri , verbis manifestata.

LEx, & Praeceptum aliquibus accidentariis differentiis distinguuntur. Sed hic Lex, &Praeceptum pro eodem sumitur . Nam sumitur tantum , ut significat id , quod a Legislatore iniungitur , & observandum est. i. Porro Lex multiplex est , nempe Natin iis, Divina, o Humana . Naturalis , quae congenito nobis naturae, seu Rationis lumine continetur. Divina, quae a DEo lata est, cuiusmodi Lex vetus lata per Mosen , nova , seu Evangelica per CHRIsTUM .Humana, quae a Superioribus sive Ecclesiasti eis, sive Saecularibus bertur .

74쪽

METH. MATH. DEMONsm p. I. 632. Rursus Praeceptum multifariam accipi potest , & primo , sicuti de peccato in Scholio

Def. ai. diximus, praeceptum aliud est materiariis , aliud formale. Materiale voco , quod revera existit , & latum est, sed existere ignoratur . Quod sive contingat defectu promulgationis , sive obligationis, vel impotentiae ad cognoscendum, sive alia quadam ratione perinde est . Formale voco , quod vere existit , simulque existere cognoscitur , vel debet cognosci : vel quod , licet vere non existat , ab homine i men existere reputatur . Quibus ultimis verbis significatur existentia praecepti tantum in mente hominis ex erronea conscientia obligantis.

Primum objectivum, & in se exisens; secundum apparens , subjectivum , & in nobis solum exotens dici potest. 3. Ne hanc pariter distinctionem Probabili

ristae carpere possint, ea juxta Doctrinam Sch Iii a. Det. ai. intelligitur. Nempe nomine Legis, seu Praecepti materialis , illa Lex intelligitur, quae vere existit, sed eius tamen transegressio nobis ad formalem culpam non imputatur , quacumque id tandem ratione contingat, ut ibidem admonuimus.

. Item Praeceptum eit vel actuale, & explicitum , vel implicitum, & virtuale. Explicitum voco, quod expressis, & sermalibus verbis continetur . Hujusmodi sunt , quae vel formula aliqua Legis comprehenduntur ,

ut in Decalogo , in Doruina Christiana ; vel quae sparsim in Scripturis, in Conciliis, in Jure Canonico , aut Civili, in Constitutionibus ,

75쪽

Dili ite inimicos vesitas &c. Nisi quis renatus

fuerit &c. Implicitum, seu virtuale voco, quod virtute in alio continetur , quodque propterea per ratiocinationem ex illo deduci potest . Hujus generis sunt , quae ex locis quibusdam obscurioribus Scripturae, Conciliorum , Iuris Can nici &c. collisi possunt . Haec virtualia per se

Doctrinae gratia appello . Item quae ex ipsis formaribus , & explicitis praeceptis deducuntur . Haec appello virtualia per accidens . Quo pertinent omnes illi casus, de quibus, utrum praecepto comprehendantur, seu utrum ad eoς exintendatur , rationabiliter dubitari potest . Cum enim Legislator , praesertim humanus , Omnes casus , qui propemodum infiniti sunt, praevidere non possit, praeceptum nisi sit de aliqua singulari circumstantia, & uni tantum intim tum in plures latum, verbis universalioribus conceptum tradit . Quo fit , ut quamvis videatur simplex , & unicum , sit tamen virtute multiplex , & contineat in se tot alia peculiaria , & nova praecepta , quot sunt casus , ad quos extendi potest . Quae praecepta, & ab universali, ac principali praecepto , & inter se adeo distincta sunt, & novum onus imponunt, ut unum ab alio minime pendeat, sed separatim unum sine alio & esse, & impleri possit. Unde cum hi casus evolvuntur, & ab universali praecepto eruuntur , iam non amplius 'meepta virtualia, & implicita, sed actualia, &e plicita evadunt, ac sunt , non minus , quam principale , atque perinde est , ac si de novo distincte, & expresse a Legislatore traderentur. Exemplo hoc magis declarabitur.

76쪽

METH. MATH. DEMONsT.Ρ.Ι. 63- CARisTus Fidelibus praecipit Sacramentalem peccatorum Consessionem . Hoc est formale &expressum praeceptum , quo antea non teneban

tur. Cum autem sint peccata venialia, & mortalia; interna tantum , & simul externa , certa, & dubia; ad haec variae peccatorum circumstantiae , nempe vel speciem mutantes, vel in

eadem specie vel solum leviter, vel notabiliter aggravantes, & hae pariter sint vel dubite, vel certae &c. Rursus cum Confessio ipsa multimodisi fieri possit, scilicet vel tantum generatim, vel speciatim , nempe explicando , vel pecca

tum in specie , vel etiam in individuo , vel

omnia, vel solum pauca , vel solum eXterna , non interna &c. ; idcirco quia haec omnia eo presse non praecipiuntur , rationabiliter dubitari potest .num universali Confessionis praecepto comprehendantur- Itaque dubitari potest l. an

sint etiam confitenda venialia. a. ansbium mortalia, eaque omnia 3. ad etiam solum interna: 4. an etiam dubia. 3. an circumstantiae mutantes speciem. 6. an etiam notabiliter, vel levi ter aggravantes . T. an etiam dubiae &c. Quae omnia, si confitenda decernantur,. jam constat, praeceptum universale Confessionis non esse a

plius unum, sed tot praecepta, quot sunt quaestiones praefatae: quorum quodlibet diversum, ac distinctum ab alio.est, novumque onus, & quidem gravius, ut liquet, inducit, ideoque seorsum sine aliis, & imponi, & impleri potest. I. a. 3. ,&3. jam certa, & a Concilio Tridentino sess. r .

cap. 3. determinata, caetera, nempe. q. f., &78

absolute incerta , & opinabilia sunt. Idem diebio de eadem Consessione quoad circumstantiam temporis &c., ac de materiis aliis quibuscumque,t E 3. Quo

77쪽

Cor. I.

Def. 7. 65 . l. P R o B ABILIS MUsi 3. oniam autem unum ex alio deduci poteri ves certo , evidenter, seu scientifice , vel obscure, & incerto seu opinative, ideo Praeceptum item duplex est, clarum, certum , evideos, vel obscuram, tabiam, incertum. Primum voco , quod adeo clare latum est , ut de eius existentia, promulgatione, intelligentia , obligatione dubietas rationabilis oriri non possit. Secundum voco, de cujus existentia, promul gatione, sensu, obligatione, rationabile dubium oriri potest. Primi generis sunt omnia praecepta expreD,& formalia , nec non omnia virtualia tum per se, tum per accidens evidenter deducta. Secundi generis omnia virtualia, quae tantum opinative colliguntur . Nam Opinativa dubia , obscura, incerta semper sunt. a .

PROBABILIsT E alias plures Legis divisi

nes, seu potius denominationes excogitant& usurpant . Distinguunt enim e Legem aeter

nam in DEO , seu in se , ct in nobis : in acta primo , seu signato , in actu secundo , seu

exercito antecedentem , o consequentem : universalem , m particularem et per se , o per a euens e directam , O reflexam o objediivam , oestibistilivam o materialem , formalem e quae superius iam explicata est. Probabilioristae vero has primum .divisiones, seu nomenclaturas irridere, tum reiicere , multa denique immania absurda ex earum positione elicere solent, ut in eorum operibus videre est. . Sed

78쪽

METH. MATH. DEMONsΥ. P. I. 67 Sed immerito, Zc extra chorum , si quidem

in re inter utrosque consensus est. Quid enim prohibeti excogitare technicas voces ad explicandas, cum opus est, mentis Ideas, si in Ideis ipsis conveniamus λ Sciant ergo Probabilioristae, omnibus hisce vocibus non aliam rem esse su tectam , quam dari posse Legem , sive naturalem , sive divinam, sive humanam vere existentem, ac etiam suffcienter promulgatam , quae tamen aliquando non habeat veram vim obligandi ad culpam formalem, seu cujus transgressio, non imputetur operanti ad peccatum so malς, quocumque tandem modo , & quacumque id ratione contingat , etenim perinde est. Hoc unum intendunt Probabilistae per eas voces, hoc unum cupiunt significatum, & in hoc

sensu his vocibus in Probabilismi explicatione,

atque defensione utuntur . Neque enim abnuunt, regulam morum ab aeterna Lege, /c veritate , seu DEl voluntate, quae certa, & infallibilis est , quaeque omnem rectitudinem ab ea

dimanantem antecedit, non a noltra opinione, aut voluntate desumendam esse, non abnuunt,

operationem quamlibet huic Legi di tarmem esse in se malam , & criminosam , sed assi mant, eam nihilo secius peccatum formale non esse, seu ad culpam formalem non imputari . Idem autem ipsissimum re , licet non verbis , sentire, & assirmare etiam Probabilioristas, iam peritis constat, & suis locis apparebit. Θare

nisi nusari velint, nihil est in his vocibus, aut

divisionibus, earumque usurpatione , quod c3γ

re , multo minus quod ex iis contra systema Erobabilisticum elicere merito possint.

79쪽

Promulgatis Legis est publicatio, seu denunciatio, per quam eius exiitentia , & obligatio innotescere possit.

publica, & non aut utica , seu privata . I. Authenticam voco externam denunciati nem, quae aliquo authentico Instrumento fit. Quod dupliciter contingit, nempe scriptura, &voce. Utrumque autem multimodis fieri potest. Nam Lex Divina vetus per Moysen, nova vero per CHRISTUM, per Apostolos, per Past res , per authenticam Scripturarum Canonic rum propositionem, ac propagationem promulgata est. Lex vero Humana Canonica per Concilia, per Jus Canonicum, per Pontificum Coninstitutiones, per Pastorum Decreta : Civilis a tem per Principum Edicta , per Juris Civilis Corpus, per auinenticos approbatos, atque propositos Libros , per Praecones , &c. promulga

Non authenticam voco internam denunciati nem, quae fit per privatum discursum, per quem notitia 'de Legis exiitentia , atque obligatione propriae cujusque Conscientiae applicatur. i. Cum autem haec ratiocinatio esse possit vel a) per certa, & evidens, vel incerta, & obscura a ;Sehol. t. idcirco haec non authentica promulgatio duplex praeced. statui potest, nempe certa, Sc eυidens , ac δε- n. s. bia, & incerta. ia. Primam voco applicationem Legis quae ce

80쪽

METH. MAU. DEMONsΥ. Ρ. I. Ostia, & evidenti; secundam, quae tantum opinativa collectione deducitur. In Lege divina, & Hamana promulgatio auia entica diversa ab eius institutione , seu existentia est. Nam Lex utraque prius instituitur, postea promulgatur, ut patet de Lege veteri , quae prius a DEo cum i Moyse ,. & de nova . quae prius a CHRIsTo instituta , postea Populo promulgata est : & de Legibus Humanis tum Canonicis , tum Civilibus is quae prius instituuntur , postea promulgantur . Immo in Lege Humana quandoque Legis .institutio sine. promulgatione eit , uti contingit in Curiis sive Ecclesiasticis, sive Saecularibus , ubi Leges aliquae aliquando instituuntur, quae tamen ob causam aliquam post minime promulgantur.3. In Lege vero naturae existentia Legis diversa a promulgatione non dit. Nam cum haec Congenito lumine contineatur a , non indiget, a per ut per promulgationem innotescat, quoniam ipsa Schod. I. existentia innotescentia est. Unde D. Thomas Praeced.

1. 2. , & a. a. quae. 9o. de Legibus art. q. ad I . . n. I.

Ad primum ergo, inquit, dicendum, quad promulgatis Legis naturae est ex hoe ipsio, qtiod DEUS,

eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam.

4. Hinc promulgatio authentica locum tantum habet in Lege Disina, & Humana, non irae Lese naturae, & solum in praeceptis formalibus,

ac explicitis. Utraque vero non othentica etiam

in tige naturae ; & in solis , ac omnibus cuiusque Legis praeceptis virtualibus , & imuicitis Cum namque in unaquaque Lege dari possint casus, de quibus , i an Lege comprehendantur, ra- b pertionabiliter dubitari potest b : ea notitia, per idemn

L 3 quam

SEARCH

MENU NAVIGATION