장음표시 사용
81쪽
o PROBABILIS MUsquam cognoscuntur hi casus in Lege , eiusque obligatione sive certo , sive opinative contineri , promulgatio quaedam de illius existentia , ac obligatione, seu nova etiam quaedam si ita dicere mavis alterius praecepti exiitentia est. Quapropter in his praeceptis υirtualibus in omni Lege existentia praecepti, & promulgatio , seu eorum notitia pro eodem sumi poteit. In qua tamen re illud advertendum est , quod mens his casibus assentiri non tenetur , & voluntas Legis existentiam, & promulgationem, ideoque obligationem admittere, nisi postquam cognovit vel evidentem , vel opinativam connexionem illorum ad Legem , hoc est nisi postquam cognovit vel certo , vel opinatiis in ea Lege contineri. Quod affirmat D. Thomas par. I. quae. 8a. art. 2. , ubi docet , quod intellectus natur
liter ex nece ssitate inhaeret primis principiis , conclusionibus inde demonstratis , non ante , sed
solum posequam cetnosit necessariam connexionem sarum ad principia . Itaque notitia praecept rum 1o alium temper clara , & certa , quia aiathentica ς notitia vero praeceptorum virtualium quandoque certa, & evidens, quandoque obscura, & incerta, quia non authentica est.
3. Ad vim Legis non est necesse, ut singulis subditis , seu privatis authentice promulgetur, sed sussicit, ut hoc modo promulgetur Communitati. Et tunc non solum illi , coram qui bus promulgatur, sed etiam illi, coram quibus Lex
non Dromiugatur , obligantur ad Legem observandam , ut docet D. Thomas I. a. quaest. 9O. art. q. ad. 2. . Non quod sine sufficienti Legis
notitia obligari possint, sed in quantum in e rum notitiam devenit per alios , vel devenire potes
82쪽
METH. MATH. DEMONO. P. I. II promulgatione facta . Unde obligantur omnes,
qui vincibiliter Legem ignorant, videlicet ii ,
qui vel noluerunt , vel neglexerunt facere , quod in iis erat ad sciendum , ut explicat 'hic fCommentator: non vero qui ignorant invincibiliter, seu qui scire voluerunt , sed non potuerunt, ii nempe, ad-quov. Legis notitia , promulgatione facta. per alios non devenit, vel devenire non potuit. Itaque ii in vincibiliter ignorantes Legem, a culpa Armati immunes sunt , ut omnes admittunt. An autem ita res se habeat, quia in hoc casu respectu horum Lex dici debeat vere, dc proprie non existens, aut promulgata ἱ vel quia, licet sit existens , aut promulgata ,' tamen non obliget, vel quia si obligat , ejus tamen transgrestio ob invincibilem ignorantiam ad culpam non imputetur; vel id ratione quacumque alia dicatur contingere , ad puram quaestionem nominis pertinet . nam re perinde est . Etenim utcumque sit, sufficit, ut qui invincibiliter ignorat Legem , nedum existentem , verum etiam promulgatam , immunis a culpa formali sit . Neque enim aliud communiter intelligitur . Ex quo statim liquet, verum esse, & communiter
usurpatum , quod de multiplici Legis denominatione, aut divisione in Scholio a. praecedenti
Virtus moralis est habitus electivus in medi critate consistens , determinata ratione quoad nos, ut Sapiens determinabit.
83쪽
HAEc 'Definitio est D. Thomae 2. 2. quae s. art. 5. & 7.; & , traditur a Philos. a. Ethic. cap 6., ac ab omnibus iam admittitur, quamquam alii aliter quodammodo definire. . videntur . Scotus enim brevius ita definit Virtus est habitus electivus secundum rectam Rationem. I. Porro principales, seu Cardinales Virtutes quattuor sunt iam notae , prudentia , Iustitia , Temperantia, Fortitudo, quarum quaelibet plures Species habet. Earum actus sunt vel elisiti,& immediati, vel imperari, mediati a 3. Primi semper veri, & certi sunt, minime se
a. In qualibet Virtute, eiusque Specie quattuor gradus inveniuntur , ut docet Philos. 3. ,& 7.. Et hic. I. gradum vocat Pers erantium a. Continentiam: 3. Temperantiam 2 q. Heroicam . Unde in Virtute quacumque , eiusque Specie potest quis, etiam excepta Heroica, recte, rectius, . rectissime, seu bene, melius, optime agere, ut in Axiom. etiam magis innotescet. Cor. I. Hinc Uirtus Moralis, & recta Ratio idem est, quia definitio, ac definitum conuertuntur , idemque essentialiter sunt e) . Nisi quod recta Ratio qui su peri us est, habetque rationem generis , & ipsam Virtutis in primo gradu generationem praecedit, cum Virtus exactibus generetur d)& actus virtuosus, non nisi ad consormitatem rectae Rati nis esse possit . e a. Uirtus in medio consistit, & hoc medium determinari debet per Rationem rectam, idque
84쪽
METH. ΜΑΤΗ. DEMONST. P.I. 73 ut Sapienti videbitur. Quapropter quod Sapienti rectum , & bonum videtur , rectum est , &quod rectum est , Sapienti rectum videri debet. Sed de hoc melius Axiom. I 6. Atque etiam ex hoc loco patet, probabilem opinionem esse conformem Rationi rectae, seu Virtuti, quia Uiro Sapienti, & Prudenti probari potest a ; ipsi autem non poskt placere, si rectae Rationi consormis non esset. b ' XLVIII. 'Prudentia est habitus cum recta Ratione factivus, seu recta Ratio agendorum . .
. S C Η O L I U M. Hoc est vis recte iudicandi de bonitate, .
vel malitia actuum humanorum, de mediis ad eam bonitatem assequendam , vel r pravitatem fugiendam. de recto agibilium fine, &de mediis utilibus ad eum consequendum. I. Est Virtus Cardinalis, immo Regula , &Forma omnium moralium Uirtutum; & habet actus sive elicitos. , sive. imperatos c) . . Primi semper veri sunt, non secundi d . ilia. Porro tria sunt Prudentiae munera, quae Scholastici Actus solent appellare, nempe Con-slium , Iudicium , Praecestium , seu Consiliari , Itiuicare , Praecipere . Consilium est inqui litio de agibilibus, an lint bona, vel mala, licita, vel illicita, utilia, vel noxia &c., ideoque tacienda , vel omittenda . Itaque .Consilium rationes agibilium excogitat, & Invenit. i iudicium eis Intellectus Sententia , qua post consultationem positive. iudicat , agibilia esse . bona,
85쪽
'P'R ORA BIL 1 SMUS bona , vel mala, licita , vel illicita , nociva , vel conducibilia &c. . Praeceptum est applicatio Consiliatorum , &Iudicatorum ad operandum . Primi duo actus proprie ad Intellectum Practicum pertinent , tertius potius ad Voluntatem . Hinc Prudentia, utpote residens in Intellectu Practico, rigorose est Virtus partim intellectualis, partim moralis , seu media inter utramque , quam quam communiter dicitur intellectualis . Idouod acute observavit Egidius Quod. a. Disput. de Potentiis Animae quaest. I9. 3. Iam vero Partes potentiales Prudentiae. tres assignari solent, videlicet Eubulia, Duem,& Gnome : quae dici possitnt quaedam Uirtutes adiunctae , quia ordinantur ad aliquos secundarios Prudentiae Actus, seu Materias. Eubulia ad Considium spectat, bonam enim con sultationem significat: Dnsis & Gnomead Iudicium . Hae duae tantum differunt secundum diversas regulas, quibus iudicatur . Nam Ssnesis est iudicativa de agendis, juxta commu
nem Legem; Gnome autem iuxta rationem na
turalem in iis , in quibus deficit communis Lex : hoc est Onesis iudicat secundum princi a) m pia, & resulas communes, Gnome vero secun- n. 8. dum principia altiora, & nobiliora.
b) per Cor. I. Hinc Prudentia, & recta Ratio sunt Sch. - idem: tum quod definitio , & definitum idem hos n. I. essentialiter sunt a) : tum quod Prudentia est c) per Virtus b : & Virtus ac ratio Recta sunt
Cor. r. idem D . Immo recta Ratio Prudentiam prae- praeced. cedit in primo gradu , quia Virtutem praece-
idem. a. Prudentia est non de rebus certis, sed de
86쪽
METH. MATH. DEMONST. P. I. 73 incertis, & contingentibus , quia agibilia non certa , sed contingentia sunt . Unde residet in Parte Topica , & opinativa mentis , non in Scientifica , quandoquidem opinativa incerta sunt a . Philos . hoc affirmat 6. Ethic. cap. 3. , & D. Thomas I. a. , & a. a. quaest. 37. art. q. ad a. Utrumque enim, inquit, nempe Prudentia , & Ars est in opinatiυa Parte animae, o circa contingens aliter se habere.
Hoc autem intelligitur de Prudentia actuali, & quoad actus imperios , qui falsi esse possint b , non vero de Prudentia habituali,& quoad actus elicitos. Nam cum hi actus semper veri, & certi sint e , Prudentiam quoad istos actus, non in opinativa , sed in Scientifica potius animae Parte residere dicendum est. Utrique tamen actus prudentes sunt d) . Ex quo: iterum liquet, etiam probabilem opinionem esse actum imperatum a Prudentia actu si , ideoque prudentem , quandoquidem etiam ipsa optato probabilis in eadem animae Parte residet, in qua prudentia actualis . Unde etiam hinc patet, Probabile esse idem ac Prudens, sicuti in Corollario Def. ao. indicavimus.
Approbatio Ecclesiae circa aliquam Doctrinam est admisso, ac receptio illius, seu testimonium de ejus veritate, bonitate, securitate &c. .
Improbatio est rejectio illius, seu testimonium per
87쪽
76 PROBABILI sla Us de eius falsitate , praVitate , periculo , perni
SCiHOLIUM. POTEsT autem approbatio statui triplex , Dinnitiυa, Electiva, Permissis. I. Definitivam voco , qua, aliqua Doctrina postive approbatur tanquam absolute immunis ab omni prorsus errore , tum ex iis , quos
nunc Ecclesiae constat errores esse, tum ex iis, quos in posterum per novas Definitiones errores esse conflare potest. a. Electivam voco , qua Doctrina aliqua Ii stive approbatur tanquam absolute immunis ab omni errore ex iis tantum, quos nunc Ecclesiae constat errores esse , minime vero ex iis, quos in posterum novae Definitionis ope errores esse constare potest.
e se habet circa eam Doctrinam, ita ut nec posit e constet in ea esse errorem, nec postive constet non esse errorem . Etenim si eam proprio iudicio discutiat, constetque pinsiis inesse errorem, illam reprobat; si vero positive constet non inesse errorem , non itamen semper illam positive . Itaque permittendo ne 'πι-ve se. habet, & neque probat, neque improbat.
finita , confusa , alia determinata , & specialis . Hanc Voco, qua .v. g. aliqua propositio specialiter approbatur . u Illam voco , qua V. H. . Liber aliquis , quo multae propositiones continentur, approbatur, ita tamen , ut nulla propositio in particulari aliqua . Censura appro tur . .
88쪽
METH. MATH. DEMONsT. P. I. 773. Praeterea alia dici potest formalis , & e plicita ; alia virtualis, & implicita. Formalem Voco, qua aeprobatur id, quod ex vi verborum primo significatur , seu quo ob vius propositionis sensus continetur. Ouod sive fieri contingat in formalibus , uve aequia pollentibus perinde est. Virtualem voco , qua approbatur quidquid in ea propositione virtute comprehenditur; hoc est quidquid exinde necessaria consecutione deduci potest . Hoc pacto cum Ecclesia approbat V. g. Librum aliquem Canonicum, approbat generali approbatione non solum omnia, quae in eo e presse continentur , verum etiam omnia , quae ex iis evidenter deducuntur. Quae propterea ab ea definiri possunt , & identidem definiuntur . .
I. ICONTRADICTORIA de eodem secundam idem , respectu eiusdem , non Possunt esse simul vera, aut certa, aut evidentia. :
Contradictoria de eodem , secundum idem , respectu ejusdem , non possunt simul esse probabiliora .
I Ι Ι. Contradictoria de eodem , secundum idem, respectu ejusdem , possunt simul esse, & aequaliter , & inaequaliter probabilia.
89쪽
8 P R o B ABILIS MUSIU. Contradiistoria de eodem , . secundum idem, respectu eiusdem, possunt esse simul tuta.
Tuta absolute, & per se sunt licitam, & vi
SCHOLIUM. DIc iTUR autem absitate ρο per se , quia aliunde fieri potest , ut quod est tutum
non liceat ob peculiare aliquod impedimen- . tum operantis , V. g. Ob VOtum , Iuramentum , Contractum, Dubium practicum , Superioris praeceptum, Legem aliquam peculiarem,& huiusmodi . Quo pacto ei, qui Vovit, ex .ca. Sabbatum transigere Pane , & Aqua , non licet ea die comedere ova , aut pisces , quos comedere per se licet , & est tutum. Cor. Hinc liquet impossibile esse , ut reportatur Lex universalis abstate , A per se vetans eorum praXim , quae sunt tuta .i Etenim licitum est , quod nudo praecepto prohibe-
90쪽
state operationis debet esse certum. Nempe saltem moraliter.
Cor. Hinc ultimum Conscientiae Dictamen non potest esse opinativum , cum hoc sit semper incertum a) : ide 'ue nequit esse probabile , vel etiam probabilius , aut probabilissimum , quia haec omnia opinativa sunt b . Quare si in casu alicujus opinionis faventis libertati probabilioris , vel probabilissimae has enim licite sequi posse apud Probabilistas , &Probabilioristas certum est ) adest Conscientiae certitudo , ea non a Dictamine dιrecto , sed arasexo desumenda est. Itaque hoc Iudicium diarectum: Pingere in die feso probabilius , vel P labilissime licitum esse est incertum, unde Conscientiam de honeitate huius operationis certam, ac securam reddere non potest. Hoc autem reflexum d Ese licitum quod probabilius, vel prob filissime licitum es: est certum, atque ideo proxime Conscientiam certam, & securam reddit de bonitate operationis . Illud ad Prudentiam inualem pertinet, & potest esse falsum : Istud ad habitualem : etsi utrumque sit prudens c). Immo Iudicium resexum sta ponit dis lum, &idcirco illud est verum, & certum, quia hoc est prudens. Nam ideo est certo licitum quod probabilius, aut probabilissme tale est, quia certo licitum est, quod est prudens, prudens autem certo est, quod Probabilius, aut probabilissmum est.
