Jacobi Friderici Ludovici ... Usus practicus distinctionum juridicarum, juxta ordinem digestorum adornatus pars 1. 3. Pars 1. Priores 13. libros exhibens

발행: 1717년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

acquirebat actionem directam : jus suum ad heredes transmittebat: substituebat : non poterat ejus mandatum revocari, & in ipsius personam sententia concipiebatur 3 quae Omnia ante litem contestatam secus sese habebant. Verum enim vero cum omnes illi effe-

stus & sie quoque ipsum litis dominium sine dubio apud nos cessent, prout multis probavit SchilterExerc. Io. is. Hae ipsa praxis hoc loquitur ' hinc quoque usiim adlatae distinctionis practicum adhuc hodie esse non existimo. Cons. Dn. Beyer in Positos h. t pos I . qua Schilteri mentem iiimmatim exhibet. LIR. III. TIT. IV.

Quod cujusque universitatis

nomine vel contra eam agitur. DISTINCTIO I. Inter Syndicos & Procuratores. SΥndicus a tota universitate tanquam pemiona morali constituitur: Procurator a

persona physica. Syndicus in dubio ad omnes lites constitutus esse censetur: plures in solidum dati existimantur: ad mandatum 'Syndici non requiritur subscriptio constituentium, sed solum sigillum publicum sufficit, si universitas tali instructa est; ouae omnia in Pro

142쪽

DE NEGOT GESTIS.

iratoribus secus se habent, vid. Berlich. P. I. Onct. I . n. 99. SChilter. M. Lo. rh. IO.Ieqq. loch. Vol. a. Usa. n. II. ρΗ.Syndicatumiquis invitus suscipere tenetur, non vero aliudiandatum, vid. Lauterbach. h. t. qui quidemam aliis alleg/tis hanc quoque differentiam a ii, quod Syndicus sit instar procuratoris cumbera, & sic plus potestatis habeat, quam alius ocurator; verum quia distinctionem interocuratorem cum & sine libera jam rejectus tit.praeced. Dist. U. ergo illa quoque diffe-ntia cessabit. Et quid i Lauter chius dicit, indicum propterea transigere νωsse, M ta en ad rit. de Transact. contrarium asserueri

LIB. III. TIT. V.

De negotiis gestis.

DISTINCTIO L qater negotiorum gestorem di procur

tiorum gestor ignorantis negotia aXP dit. Procurator in judicio de extra iud intervenit: negotiorum gestor in judicia 3ias non datur, sed tunc qui absque manda absentem defendis, si or vocatur. Pro trator pro eo saliem intercedit, qui mandarar sed negotiorum gestor suam pro Ing

143쪽

LIB. N. TIT

. te capto , furioso, pupillo, eosdemque ad impensas restituendas firmiter obligat , ι. 3. s. f. h. t. ne scilicet locupletiores fiant cum alterius damno, ι. 6 pra. M .prs . h. t. Haec enim est natura consensus praesumti, sivo ficti, ut eos etiam obliget, qui alias sine tutoris , vel curatoris consensu obligari nequeunt, vid. quae dis ximus supra ad ιιι. depactis.

LIB. IV. TIT. I.

De in integrum restitutione.

DISTINCTIO LInter restitutionem gratia M, testim. REstitutio gratiae fit solum ab eo, qui το

υνον in re publiea habet, & commuis niter jus aggrariandi vocari consuevit; restitutio justitiae autem a quolibet magistratu fieri potest. Ρrior fit in eriminibus veris dc probatis ex nuda indulgentia: posterior in criminibus falso alicui imputatis probata innocentia. Prior regulariter bona amissis non. restituit, bene tamen posterior cum omnibustaccessoriis & perceptis a fisco fructibus, etiamsi fiscus bona jamdum alienasset, vid. Ziegles de jur. mavem, ι. I. c. 9. . Reliqua dicentur insta

144쪽

DE IN INTEGRUM RHTIT.

DISTINCTIO II. .

Inter restuutionem e milem

Aximus hujus distinctionis usus ratione temporis, intra quod restitutio peti potest, ese in praxi exserit. Restitutio siquidem ci-ilis, cujus exempla in s. 33. Iaaic. t. 33. . Dye r. t. r. c. die resi. Nem . habentur ,

istar remediorum civilium 3O. demum anno im lapsu extinguitur, ι. 3. C. de prascrast. 3ο. sed restitutioni praetoriae brevior termi as praeseriptus est, annus scilicet utilis, hodieaadriennium eontinuum, t. vlt. C. de temp. i int. restit. Ad restitutionem civilem statim currimus , tanquam ad remedium ordinari-n ; ad praetoriam non item, quia haec saltem medium subsidiarium, unde antet omnia in-Drendum, annon competat ordin rium juris

auod metus sausa gestum erit.

DISTINCTIO I iter vim ablatiυam, expulsi 'an turbari am, offensivam, defensi a

145쪽

r Is desensiva lieita est, & vim vi repellere

permittitur. Aliud in reliquis enumetatis speciebus, quas propterea ab inviciam accurate distinguere utile est, ut diversa remedia contra easdim competentia distinebitoralligamus. Propter vim ablaιivam competit actio vi bonorum raptorum, nec non actio surti: propivir expulsiva' interdictum unde vi& remedium ex can. redis granda causi. 3.qu. . propter rurbativam interdictum uti possideatis δέ utrubi: propter offensisam interdictum de vi publiea & privata,& denique propter c mul- suam, quae hujus loci est, actio quod metus

musa.

PMor non parit restitutionem, V. gr. si magistratus praevia cauis cognitione vim alia cui insere, L 3. S. I. f. h. A bene tamen posteria .r, quo etiam pertinet, si judex de facto pro. cessum ab executione contra inauditum inchoat, aut in carcerem sinc legitimis indiciis conisiicit, &c. UDIs TINCTIO III. Inter rum N minas. Qui aliquid ob minas promittit, restituti ne

in integrum non gaudet juxta tritum illudet

146쪽

cruisset enim sibi implorando ossicium judia is & cautionem de non offendendo peten. o prospicere. Excipiunt Communiter mi isas cultates, modo minas denuntians eas exeaui solitus fuerit, & nunc praesens sit, ut eas fa- de exequi queat, Gail. I. I. Obs 4. n. 4.Sanchez. te mairam. l. 4.Ds'. I. num. EO. Brunnem.M. p. C. s. r. Qui vero Vi coactus promittit, rotitutionem omnino habet.

Dis TINCTIO IV.nter metum justum di reverentiaism.

Iustus, sive atrox, ad edictum praetoris ial praesenti titulo contonium pertinet, qui talen pro diversitate sexus & qualitatis persona am, quibus infertur, suos quoque gradus h

et. Metus reverentialis autem restitutionem

Inter judicium resindem te resista

rium. N iure distinctio ex totibus juris probari possit , de eo non disputabimus, sed hocachorio, Hilligero aliisque excutiendum re-nquemus. Illud saltem ad nos pertinet: an idem distinctio usum in praxi praestotΤ Audia- ius hac de re ipsumBainovium ad sh.t.Hodie, quit, minus quoa am rem interest

147쪽

quidem D D. communiter cumulari posse mirumque remedium concedunt, imo etiam petente reo cumulanda esse edi ut movenda censent. Et quidni vero cumulentur, cum

dem hodie magistratus saper utroque ηecessario sit arianos,ffalterum ab altero dependeat, ut improbandi omnino sint, qui bic subtilitates ranquirunt. Consentit illustr. D'

DISΤΙNCTIO ULInter actionem quod metus cause di in factum. Vior in quadruplum datur, sed anno utili

expirat et posterior in simplum concepta est, sed ad 3'. annos usque competit, i. 14. f. I. . .. t. Verum cum praxis judiciorum nostro'rum actiones Romanorum in duplum, tria plum, quadruplum, ignoret, atque sic exinde recte ςolligatur, jus Romanum hac parte non esse reeeptum, cum re ptio ex praxi judicioqrum aestimanda; binc quoduc ea sustinino parum utilitatis in praxi habebit, & parum interςrit , sive negotia metu contracta nullitate laboraro, sive eadem firma esse & rescindi debere statuas, utrobique enim remedium jud, elate intra go. annos institui potest, cum &praeterea assertum: motu gesta ipso jure firma esse, nitatur hypothesi philosophiae Stoicae, quod coacta voluntas etiam sit voluntas, quam

erroneam esse quilibet iacito vicit. Coacta

148쪽

3Iuntas est voluntas, sed coacta , at vero ad mitatem negotiorum libera voluntas requi. LIB. N. TIT. m.

De dolo malo.

DIST. I. ater dolum eausam dantem eontractes& incidentem. I dolus Oausam dedit contractui b.f. tunc

con tractum ipso jure reddit nullum, L 7. h. φ. & sic querela mulitatis intra 3o. Inos Competit. Aliud in contractibus strii juris , ubi- judex pedaneus a claris vel bis intractuum recedere non poterat, α deceus sibi imputare debebat, quod in hunc cam sibi per pactum non prospeXerat, potu et enim contractui inserere clausulam r eum ι Eum esse debere sdotus Usareat. v. d. t Dos. h.t. Ergo talis contractus stricto &subi jure civili subsistebat, cons Omnino ' V. O. Praetor autem, prout semper jus il-d subtile emendare nitebatur, restitutionem integrum concedebat, actionem de dolo inmiens, quae tamen non 3o. 1 ed duos saltem mos durat, tin. C. de δει mat. Quod si vero dolus saltem incidit in confra-umbi. tunc ille actione ex illo contractu, gr. emti, Iocati, &ia purgatur, t. 13. S. . U

149쪽

s. f. de A. F. ρ. quae pariter, ut querela nullitatis, intra Jo. annos institui potest, quia qua libet actio ex contractu tanto demum tempore

praescribitur ; si autem incidit in contractum νιο i iuris, iaciem actionide. dolo locus est intra biennium ex ratione paulo ante suppeditata, vid. D D. pissim ad h. t. . Vides emta, Quod apud Romanos maxi- mu, hujus distinctionis usus fuerit. praecipue ratione durationis actionum deceptis comparentium. Sed quaeritur: an adhuc hodie idem usu in praxi deprehendaturi et Nobis negativa verior videtur. Deficiente enim judice pedaneo, ejusque ossicio ad certam formulam restricto cessante, deficit quoque & cessat i tegra illa inter judicia bonae fidei &stricti juri differentia cum omnibus effectibus & cones fionibus, quae in foro quidem Romano exin de profluebant. Unde non opus est, ut illam differentiam sublatam esse probemus ; sed illud quoque hic sufficit, quod mutato statu etiam mutatio juris inducatur. Apud nos ergo quocunque casu querclae nullitatis locus est. Aliter SchilterusEMN.M. ιhes ao. qui actionem de dolo hodie semper concedit, cui tamen propterea consentire non possumus, quod ea actio sit subsidiaria praetoria, cui locus non est, quamdiu actiones civiles ordinariae competunt. At vero ex deductis hodie sem-r querelae nullitatis, tanquam reminio .civblocua est

150쪽

DE DOLO MAL . IS

Haec ita quoad usum adlatae distinctionis altu contractuum b. f. & stricti juris. Inoim tamen quantum ad ipsos contractus b. f. met, eam differentiam adhuc agnosco , quodando dolus causam dedit, querelae nullita' quando autem incidit, actioni ex illo conis ictu locus sit. Leges enim voluerunt, ut hoc steriori casu contractus non sit nullus, sed

sistat, modo intoresse praestetur. At priori sis, licet alter decipiens decies interesse illud aestare paratus sit; ego tamen ad illud a atandum cogi nequeo, sed si placet, penitusontractu resilire possum, Richter. p. 2. De-cδ7. n. 3δ. Illustr. Stryk. U. mod. h. t. S. 6. '' Superiori anno Gerardus Noodi, celeberrimus ICtus & Professor Lugdunensis, Schediasma aliquod edidit is forma emendandi doli mali in conIrahendis negotiis admissi, ubi ostendere voluit praecipue cap. 3. distinctionem inter dolumeausam dantem contrari ui N incidem

rem non esse veramInon fuit mihi tempus

examinan di illa, quae pro stabilienda assertione adducta sunt,sed hoc alteri occasioni reservo: quidquid interim hujus sit, praxis distinctionis ex testimonio DD. in praxi

versatissimorum apud nos satis certa est. .

DISTINCTIO II inter actionem de dolo di in factum

L s actio

SEARCH

MENU NAVIGATION