Iuris civilis et Symmachi orationum partes. C. Iulii Victoris ars rhetorica. L. Caecilii Minutiani Apuleii fragmenta de orthographia. Cum appendicibus et tabulis aeneis

발행: 1823년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

uέ - tkP. XVIII. DE EPILOGO . nec tamen semper , nec omnes , nee omni modo . Per haec igitur parecbasis . id est egressio, esse intelligitur alicuius rei ad utilitatem causae Pertinentis extra Ordinem excurrens tractatio. Quicquid igitur dicitur , quod sit praeter illas , quas fecimus partes orationis , id est prohoemium, narrationem, quaestiones et epilogum , ea profecto egressio est et id est indignatio, laus , interpel- Iatio , iciteruentus alicuius , tumultus repentinus , amplificatio, minutio, assectust de luxuria, de auaricia , de religione , de ossiciis r et innumerabilia sunt quae maxime iocundam et ornatam iaciunt orationem. Potest autem longius exire qui praeparat aliquid ante quaestionem , et qui finitae probationi uelut commendationem adiicit: at qui ex medio erumpit, cito redire debet eo unde diuertit. Ciceroni placuit in secundo artis rheto- Ticae , hanc partem non ponere in numero et quod de ea usa egredi nocinisi Per locum communem Pulci oportere δ. XVIII. DE EPILOGO .

Epilogus habet partes tres enumerationem , indigna- . tionem , conquestionem R. Enumeratio est per quam res disperse et dissuse dictae unum in locum coguntur et xeminiscendi causa unum sub aspectum subiiciuntur . Hoc si semper eodem modo tractabitur perspieue ab omnibus , artificio quodam tractari intelligetur et sin uarie , et hanc suspicionem et satietatem uuare poterite et ideo tum oportebit sigillatim unamquamque rem attingere, et ita omnes transire breuiter argumentatioues r tum diceret Videtur auctor inteIligere Iocum ad Heren. II. So. Quod si ita se res habet. ipse in e rum tententia est , qui libros illos non Cornifieio sed Cicet

ni tribuerunt.

α Ad ueren. II. 5o . Quintil.

I. I.

382쪽

ckP. XVIII. DE EPILOGO . ssquas partes exposueris in partitione , de quibus pollicit sis te dicturum , et reducere in memoriam quibus rati nibus unamquamque partem eousirmaris et tum ab his quaerere , quid sit quod sibi uelle debeant demonstrari . me modo docuimus ilitiae . hoc ρlanum fecimus. Ita fiamul et tu memoriam redibit auditor et praeterea nihil putabit esse quod debeat desiderare . Ita sit ut enumeratio sit aut uariarum argumentationum separatim decursus, aut tuarum et eoutrariarum conparatio . Et cum tuam dixeris argumentationem , tu De Contra eam quae

asserretur quemadmodum delueris ostensio. Sic per breuem conparationem auditoris memoria et de eonfirmatione et de repraehensione redintegrabitur . Hoc aliis quoque actionis modis uariari oportubit. Nam tum ex tua persona euumerare potes, ut quid et quo quid loco dixeris admoneas r tum uero personam inducere et ei enumer lionem totam tribucre . Quid si legis scriptor existat

et quaerat a vobis , quid dubitetis quid possitis dicere .

cum uobis hoc et hoc sit demonstratum Z Atque hie item ut tu nostra persona licebit alias sigillatim transire omnes argumentationes , alias ad partitionis singula genera deserre, alias ab auditore quid tetideret quaere re , alias hoc sacere per conparationem suarum et Contrariarum argumentationum . Nec tantum persona poterit induet , sed et cui Oratio attribuetur. Ut, quid si imo loqui possιne , nonne hoc vud uos qtierantur qui nam amytius desideratis , ivdiccs , eum nobis hoc et hoc planum sit iactum Z In hoc quoque genere Omui-hus isdem modis uti licebit . Commuue autem Praeceptum hoc datur ad enumerationem , ut ex unaquaque asegumentatione , quoniam tota iterum dici non potest, id eligatur quod erit grauissimum , et unumquodque qua

breuissime transeatur, ut memoria nou oratio renouata

uideatur. Indignatio est oratio cum tu aliquem hominera Diuitiam by Cooste

383쪽

s6 CAP. XVIII. DE EPH.OGO . magnum odium aut ira aut grauis ossensio concitatur. Conquestio Est oratio auditoris misericordiam commouentis G . In hac primia in animum auditoris mitem et misericordem conficere oportet, quo plerumque facilius conquestionem commouere possit . Id Iocis eommunibusessicere oportebit , per quos fortunae uis in omnes et hominum infirmitas ostenditur e qua oratioue habita grauiter et sententiose, maxime demittitur animus hominum et ad misericordiam conparatur , cum in alieno malo suam infirmitatem conqiderabit . Et indignatio autem et Conquestio et omnia praeterea adiuuantur maxime locisomuibus argumcutorum, quae accepisti a persona, a lo-CO , a CauSa, et a tempore, et ceteris his . Et probatio instruitur et amplificatio et diminutio operabitur, et animus mouetur et delectatio mulcet . Ita et commuites argumentorum loci, tametsi probationum sunt proprii , in omni tamen orationis specie, in omnibus membris , in omni genere actiouum , Praecipue sunt tonendi , reeipiendi , intuendi , amplificandi, obseruandi. Satis quidem de inuentione tradidimus , quae excogitari possint ad explicandam orationem et principia, narratio, EXceS,us, quaestiones, epilogus . Sed eum ad haec si omnia praeceptis fueris instructus, frustra suerit, nisi et legeudis et quantum seri potest tenendis orationibus lectissim

rum auctorum atque summorum singularum specierum

exempla consideres, inlucarisque cum cura , quae illic sit in prohoemio conciliandi iudicis ratio , quae narran di lux, breuitas , fides, quod consilium , quam occul ta ealliditas, quanta in diuidendo, quam subtilis et crebra argumentatio , qua iocunditate permulceat, quantR in maledictis asperitas , in iocis urbanitas , quae ampli scandi , quae minuendi uirtus e postremo quae in omni

in Commouentis a me additur . b cod. y haec habet et hoc .

384쪽

CAP. XVIIII. DE DIAPOSITIONE. 97Ibus partibus inuentio extiterit, intendas; imitationem cum arte coniungas: quia cni actor est per exempla doctrina, meliusque poteris perficere quod disces , si itidem que admodum securi ut, qui didicere, perspicias .

XVIIII. DE DISPOSITIONE .

Dispositio est rerum inuentarum in ordinem distris utio. Haec autem et uerbis et rei Hs maxime Prodest. Omnia euim Hon solum ordine, scd Etiam monteuto quodam atque iudicio dispensanda et conponeuda sunt , prout Praesens ratio utilitatis aut decoris aut aedessitatisuqegerit. Sed quod ad uerborum dispositionem pertinet satis ploue docetur, cum de elocutione tractatur . De r xuin uero dispositione Per singula membra orationis , id cum prohoemio et narratione et ceteris traditum acce

pisti .

XX. DE ELOCUTIONE .

Elocutio est idoneorum uerborum ad inuentionem accommodatio δ . IIa oe et latina debet esse et apta'. Apta erit ut udo sigilantibus et prolariis uerbis et usitatis, sine ambiguo, non nimis procul ductis translationibus , nec interposito hyperbato et latina autem, si grammatica sit Tatio, auctoritas suhsit. Sed de bis nequaquam nobis existimo laborandum : neque enim docemus illum qui loqui nesciat ; nec sperandum cst qui latine Non Possit ,hun C Ornate esse dicturum : neque qui non dieat quod tutelligatur , hunc posse quod admirandum sit dicere .

a Cod. uidetur habere de pro et is

1 Ad Heren. I. u , de inuent. I. . di Quintil. v m.

385쪽

Augenda est potius eloquetitia legendis auctoribus, quoarum sermone assuefacti qui eruui, ue cupieutes quidem poterunt loqui nisi ornate. Neque tameu uteudum erit uerbis priscis quibus iam coiisuetudo uo,tra nou utitur, nisi quando ornandi causa , parce et lamen usitatis . O natur eloquentia aut in uerbis singulis aut in coniunctio ue uerborum. Iu uerbis singulis duo sunt quae Orationem illustrant et aut proprium si sit uerbum aut translatum . in

uerbis propriis est illa laus , ut abiecta atque ab Gleta fugiantur, electis atque illustribus utamur, in quibus plenum quiddam . et sonans inesse uideatur. In quo consuetudo etiam bene loquendi plurimum ualet. Iu translatis late patet ornatus, quem necessitas genuit inopia essa eta et angustiis, post autem delectatio iocunditasque celebrauit. Nam ut uest s frigoris repelleiadi causa reperta Primo, post adhiberi coepta est ad urnatum etiam cor- Poris et diguitatem, sic uerbis translatio instituta est ino Piae causa, d inde frequentata delectationis. Narra gem

mare tii es, luxuriare merarem , laetas segetes, etiam Pu

stici dicunt r quod enim declarari uix uerbo proprio po

test , id translato illustratur. Ea tamen tranqserri opor tet quae clariorem faciunt rem et ut est, inhorrescit mare, et temet aestu pelagus . Nonnumquam Eliam breuitas translatione conficitur, ut telum manu fugit . Inprudentia enim teli amissi propriis uerbi A exprimi breuius uoi Posset . Et quoniam summa haec laus est uerbi translati ut sensum seriat, sugieuda est omais turpitudo earum verum ad quas Porum aut mos, qui audient, trabit similitudo : ut dictum e t , morte Africani eastriatam rem P. Li s ercus curiae . Eqt in utroque deformis cogitatis. Similitudinis irati latio non sit maior quam res Postulet, ne dicas tempestas C: aut contra minor , comes i. δε

386쪽

C P. XX. DE ELocu TIo et . s9yestatis . Nolo esse uerbum augustius id quod translatum sit quam fuisset proprium . Si uereare ne paulo duxior translatio sit, molli da est proposito uerbo . Ut dicturus , mortuo Catone , Pupillum senatum e uerecundior enim set translatio , ut deducta esse in alienum locum , non irrupisse uideatur. Est traustatio non in uno uerbo sed tu pluribus continuatis , ut aliud dicas et aliud intelligendum sat . Ut est, neque me Patiar ad unum scopulum iterum crasse Ossenderct . Et iam perii insistente iugo et quod magnum ornamentum est orationis vi

Sed in eo fugienda est obscuritas i etenim ex hoc sere genere fiunt ea quae dicuntur aenigmata. Est etiam illa raustatio pertinens ad ornatum e ut , Martem belli eras communem et et Cererem pro frugibus οῦ et curiam pros atra ἰ et campum Pro comitiis ' ς togam pro Pacct . Aut cum uirtutes et uicia pro ipsis in quibus ista sint appellemus: ut, quam in domum luxuries servit, et auaricia penetravit . Est et illud eum iniselligi uolumus aut ex Parte totum , eum pro aediliciis parietes aut tecta di-

Cimus et aut ex toto partem , ut cum unam turmam, ρογι- ratum et aut ex uno plures , ut Romanus intimur aut cum

ex Pluribus unum, ut Romani sumus, eum uraus dicit. Utimur etiam saepe uerbo non tam eleganter, Sed licentius tamen translato , ut cum grandem orationem Pro longa ς minutram animum pro Partio dicimus . S quitur Conti uuatio uerborum, quae duas res maxime, collocationem primum , dei ude modum quendam sorma que desiderat , ut structura uelut coupacta decurrat . Ne sit hiulca uocalium et maxime longarum Crebra CO

Cursioue e quamquam Tullius dixit . habet hiatus ιllo et

s In oratore cap. xxiii, et apud Quintil. vii 3. 4.

387쪽

eoueursus uocalium molle quiddam et Pod indicet non ingratam negligentiam, des re hominis magis quam aes ver-Bis laborantis . Ne a pera consonantium imustic tu earum quae Sunt a periores , ut si .f. ultima cum . x. confligat. Ne homoeoptola , ne homoeteleuta , ne munoq3llaba multa iungantur , ne breuia multa e Ongorantur, ne lovga multa , ne ultima sγllaba prioris uerbi eadem sit quae prima Posterioris, ne prima cum ultima ciliciat obscenita. tem , id est caceus atou . Quidam etiam , tri Die praecipui

oratores, etiam podes obseruandos censuerunt , quos et mctae sequuntur , dum ne in uersum aut in partem uersus incidamus . Id euim maximum uicium est . Cum per totam orationem, tum praecipue in conclusionibus, eruaudus est ordo uerborum et moderate in exordio , iumedia parte leniter, ita ut magis ad numerum tendat quam ipsa numerosa sit. Longis syllabis incipiendum potius quam breuibus est , ut sit tu exordio duclγlus aut spondaeus aut pacon primus . NOnuum quam tamen quo' licus atleuuandus est, et ab iambo optimo incipitur . Cο eludere autem aut creticus , ut una ς1lla ha et supersit, potest; uel duae, quae spoudaeum uel irOcha Eum uol iam bum pedem faciant; aut tres, quae euiadem creticum geminent. Cludit et paeon primus , si spondaeus ei su Wrsit ἰ et Paeou poderior, si uua s3llaba ei supersit. Nec uero ad hanc diligentiam redigimus oratorem , ut iustruetura semper pedes singulos conspiciat et collocet . Erit enim maximi re impedimetali et larditatis et sed exercitatione et di cen to auctores optimos ad hanc eandem eursu peruculet, ad quam ratio deducit . Cauendum iis omnes Conclusiones eandem formam habeatit, quia sest dium creabunt et xtudium ostentabunt . Maxi ine lameu fugiendum est id uicium, quo in oratiotio uihil turpius eSt, cum cessanti nuinero uerba laauia non rei auge

388쪽

e P. XXI. DE FIGURAT s. Iordae . sed structurae lautum modo inplendae causa subueniant. Nec numerosa sint omnia nec dissoluta et nec creticus pes saepiuq frequPntetur . Inter nomina aut pronomina ita eosdem casus cadent a , nomen dii orsi casus interueniat .

Est ille oraatiis eloquii , si uel dietionum uel uerborum

fguris conpositiones convenustemus . Dictionum signi aesunt eum multiformis se uersat orator , ut aut liacreat in Padem commoreturque sententia , quod Graeci diculatae oa Tec αὐτου et ut interrDgando urgeat, quae Est ε περωτησι e . et ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat et ut contra ac dicat accipi uelit et ut addubitet aut aliquid relinquat, quae est παραλει Φιe ut cum his qui audiuiit, nonnumquam etiam eum aduersario, quasi deliberet et ut hominum sermones moresque describat et ut muta quaedam loquentia inducat et ut ab eo quod agitur auertat animos et ut se in hilaritatem risumque eonuertat et ut interpellatorem coerveat; ut aliquid reti eere se dicat et ut denunciui quid caueant; ut irascatur et ut obiurget et ut deprecetur οῦ ut medeatur ἰ ut optot οῦ ut execretur et aliaque Similia permulta , quae in orationibus quoniam semper exposita cernuntur, non sunt Omnia seque uda .nx I. DE FIGURATIS .

Sed et illa figura dia notas ς uideri potest, in qua per quan

dam suspitionem , quod non dicimus accipi uolumus rnon utiquo contrarium ut ironia , sed aliud latens et auditori quasi inueniendum et unde controuersiae quoque figuratae dicuntur. Eius triplex est usus: unus , si di

a Cod. agen e. ι corruptum me hoe et paulo post sequan graecum

389쪽

Ioa CAP. XXI. DE FIGURATIS .

Cere palam parum tutum est et alter si non decet; ter- eius qui gratiae tantummodo causa adhibetur, si elegantius ita dicitur quam aperte. Prima frequens in scholis est. Nam et pactiones μ deponuntium tyrannidem , et alia

in quibus non licet quid palam dicere finguntur. Nam

uera negocia numquam adhuc habuerunt talem silentii necessitatem , sed aliam huic similem quidem multo ad agendum dii liciliorem , cum Personae Potentes obstant , sine quarum repraehensioue teneri causa non possit: ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest quomodo osseudas; et aperta figura prodit hoc ipsum quo sigura est. Ac propterea a quibusdam tota res repudiatur , Et superuacua uidetur, siue intelligatur , siue nou intelligatur . Sed modum licet adhibere,

in primis De sint manifestae . Non erunt autem si non ex

uerbis dubiis et quasi duplicibus ς quale ost in suspec tanuru , duxi uxorem quae patri placuit. Aut quod est

multo ineptius conpositionibus ambiguis r ut tu illa controuersia , in qua ius amis amore filiae uirgiuis pator, va-Ptam interrogat eam a quo uiciata sit: quis te, inquit, ra-Pvit . Tu pater nescis 3 res ipsae perducant iudicem alauspitionem. In quo multum otiam allectus iuuant, et ininterrupta silentio dictio , et cunctatioues e sic enim si ut ut iudex quaerat illic nescio quid fortasse quod nou crederet, si audiret: et et , quod a se inuentum existimat , credat . Sed ne si optimae quidem sint sigurae , esse debent frequentes e nam deusitate ipsa figurae aperiuntur . In summa sic maxime iudex credit figuris , si nos putat nolle dicere quaedam . Etiam quae non Possis probare sigura aspergelida sunt. Haeret eui In nonnumquam tutum illud occultum , ut hoc ipso quod nou ΟΡ- Paret, eximi non potest. At si idem dicas Palam et dein Num pro Iactiones r

390쪽

CAP. XXII. DE OBLIQDITATE . to findendum et probandum est. Secundum genus fgurae est , cum iniuime decet dicere , hic existimet iudex tegere nos quod sciamus , et uerba ui quadam ueritatis erumpentia credat coercere . Nam quo minus aut ipsi in quos dicimus , aut iudices , aut a sistentes oderint hanc male dicendi lasciuiam , si uelle uos eredant 7 Aut quid interest quomodo dicatur , si et res et auimus iu-telligitur , nisi ut palam sit , sacere nos quod ipsi sciamus non esse iaciendum P Tercium genus est , quod etsi palam licrat dicere , elegantius tamen figuratur . Ut Marcus Tullius e semper hic rem . Et eum propter nocturnos metus ciam sorore cubitaret . Et alia. Uiciosissimurn est quod quid4m etiam ubi opus non est adhibentssuras oXXII. DE DELIQUITATE .

Superuacuum Quintilianus existimat in libro nono snstitutionum etiam illud genus dicendi, quod figuris finitimum est . Aliud d icere et aliud uelle , obliquitas arpellatur: ut cum reddunt causas uoluntariae mortis non

enim inquiunt mori titili, sed invidiam facit et eum sit superuacuum ut quis, si uiuere mauult , mortem potius maist petat quam omnino non petat . Usi tamen et hoc genere multi obliquitatis, ut Marcus Tullius' cuius actum exemplum satis est , suppeditantibus multis, cum de poPna coniuratorum fingit se mitiorem , et tamen id agit oblique ut Interficiantur coniurati . In quo quidem genere multo cautius et subtilius et argutius quam

in siguratis agendum est , quia illic aliud dici uis et

a Ambigua haso terminatis In eod.

SEARCH

MENU NAVIGATION