De Restutitionibus in Integrum

발행: 1783년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

L 1 s x R ΙΙ. C A P u T III. u67mo nascitur , maxime servos sine vitiis in- Venire non licet ; quare si ob eam rem agi permitteretur , in infinita vitiorum Varietate, infinita litium seges oriretur d. L. I. β. 9. D. de aedit. edsci. Denique patentia , quae in oculos incurrunt, rerum venalium Vitia , veluti si mancipium , iumentumque oculis effossis fuerit, aut pede mancum ; de iis emtore in moneri non oportet, neque ea venditorem praestare L. quiseratur Iq. f. vlt. D. eod.

Quod autem de ignoratis rerum vitiis dictum est , idem omnino de ignorata materia dicendum est : nam si quis aurum deterius ignorans ignoranti pretio exquisito vendide rit ; aut mensas quasi citreas , quae non erant,& pretium quasi citrearum acceperit ; tenetur , quanti emtoris interest non esse deceptum, ut loquitur Paulus in L. si serilis 21. g. u. D. de aci. emi. hoc est, quanti pluris, quam res valebat, vendiderit ; quod sequiori latinitate intersestimatio , interpretium dicitur , M. a Graecis παραλληλον. De ignorata servitute disputant scriptores, utrum eo nomine venditor teneatur . Et Do-nelius XIII. eom. s. putat , si quis ignorans ignoranti praedium vendiderit, quod servitu

62쪽

ρ63 Dκ RxsT1TυT. IN INTEGRUM tem debebat , nequaquam eo nomine tene

ri : sim sciens celaverit, quanti pluris rem Venua dedit , emtori reddere debere . Sed mihi nihil videtur proponi, cur a communi regia' la recedatur , ut si quidem venditor sciens

servitutem celaverit, Vel etiam ignorans praedium liberum affirmaverit, aut, uti optimus maximusque es, Vendiderit hac enim locutione veteres denotabant fundum servitute , Omnique onere exemtum L. quod ad semitutes 75. D. de evidi. L. qui uti 9O. L. si quum fundum I 26, O L. non tantum I 69. D. de V. S. J ex emto in omne id, quod emtoris interest, conveniatur ae L. 75. D. de evici. O L. I. g. I. D. de ari. emi. sin ignorans ignoranti praedium , quod serviebat , vendiderit nulla servitutis mentione facta , quanti minoris fuerat emturus, teneatur L. quoties 6 I. D. de aedit.

ediri. in qua Ulpianus inquit: Quoties de ser-υittite agitur , victus tantum debet praesare , quanti minoris emit et emtor , si seiiset hane servitutem impostam : Legatur Gothostedus add. L. 6 I. D. de aedit. edici. O ad L L. 75. D. dd evict. Donellum fefellit veterum iurisconsultorum locutio , qui docent venditorem qui servitutem celavit, ex emto teneri, ut Ullpia

63쪽

planus in L. I. f. I. D. de act. emi. Paulus in L. 2I. g. I. D. eod. & Μodestinus in L quaero 39. D. eod. eumque , qui Optimum maximum fundum vendidit, illum liberum praestare, ut loquitur Venuleius d L. 75. D. de reici. alioqui non teneri ex emto , nec fundum liberum praestate debere; quam locutionem ita Donellus accepit , quasi conveniri nullo modo posset , qui servitutem , quam ignoravit, in vendendo non meminerit . AteX emto teneri veteribus est ex emto de evictione teneri ad id, quod emtoris interest: fundum liberum prestare , id denotat, ni liber sit, quanti emtoris interest, praestare debere . Verum hoc edictum emtorem , non Venditorem spectat L. 1. I. O L. aediles 38. Pr. D. de . edit. edici. Idcirco non , uti subvenitur emtori , qui ob ignorata rei vitia id emit , quod non erat emturus , aut pluris , quam par erat; ita succurritur venditori, qui ob ignoratas rei dotes id vendidit, quod non erat venditurus, aut minoris, quam valebat atque hoc sensu accipiendum est, quod scribit Paulus in L. eis I 5. g. I. D. de covir.emt. Ignoraritia emtori prodebs, quae non tu δε-

64쪽

pinum hominem ea it. Eiusque rei ratio esst, quod emtoris error iustus esie possit : venditoris Vero nequaquam , aut saltem iure civili iustus nunquam cenieatur : quum non sit . tolerabilis irnor alia domini rem suam vendentis . Quamvis vero hoc de vitiis servorum, iumentorumque , quae venibant, aedilitio edicto nominatim cautum fuerit; tamen , quum id iuri naturali consentaneum sit, ut ex iis, quae

superiori capite dicta sunt , intelligi potest ,

non sine ratione diYerim ante aedilitium edictum idem Romae obtinuisse . Proinde hanc corrigendi erroris in negotiis admissi formam ad ius civile potius , quam praeto rium refero ; idque ex eo confirmo , quod ea non in sola venditione mancipiorum , iumentorumque obtinuerit , sed etiam caeterarum rerum , etiam soli , ad quae aedilium jurisdictio minime porrigebatur L. q. C. de

aedil. action. Atque hac de caussa censeo hanc erroris corrigendi formam ad omnes onerosos contractus pertinere . Sane de permutatione id diserte nos docet Ulpianus in L.

sciendum I9. g. 5. D. de aedit. edici. inquiens: E mtorem accipere debemus eum , qui pretio e mit:

65쪽

LIBER II. CAP υτ III. 27 ιmit: sed si quιs permutaverit, dicendum est utrumque smto, is , O venditoris loco haberi , O utrum Jue palse ex hoe edi io experiri . De locatione , conductione quaerunt interpretes, num superiores actiones in eo contractu locum habeant . Et Cui acius XII. Obiem. 38. putat locum babere , bc redhibitoria & locatorem , 8c conductorem eae periri posse ; eoque pertinere Zenonis conititutionem , cujus epitomen restituit in L. 33. C. de loeat. Hottomanus vero IV. Obs. 17. id negat. Huius opinio verior videtur: nam ubi res locata vitiosa est , conductor ex conducto adversus locatorem eaeperitur L. sed ad deS I9. f. i. D. locat. Locatori vero redhibitoriam actionem tribui omnino a iuris ratione alienum eth , quum ne in emtione quidem unquam redhibitoria venditori detur:

quoniam , ut dictum est, ignorantia domini , qui rem suam vendit , aut locat , tolerabilis non est. Atque hoc esse reor , quod Ulpianus in L. Biendum 6 s. D. de aedit. edici. scribit . Cur alitem de locationibus nihil edicatur, mirum videbatur . Haec tamen ratio redditur , vel quia ntin quam lytorum de hac re. fueratjurisdictio : Del quia non similiter locationes, ut

66쪽

Denditiones sunt . Idque meam coniecturam confirmat ante aedilitium edictum , ob vitia

rerum, quae venibant , ex emto agi consuevisse , quum ob vitia rerum locatarum ex conducto ageretur : tum sedilitio edicto certam sormam huic rei datam : meamque sententiam comprobat, in omnibus onerosis contractibus ob ignorata rerum vitia errorem iure civili esse corrigendum . Haec autem , quae diYimus, contractus spectant, quae a majoribus vigintiquinque anuis ineuntur : nam si minores contraxerint, & seu

ex ignorantia, seu qualibet alia eX caussa in captionem inciderint, eis in integrum restitutione succurritur , ut superiori libro expositum est. Denique ubi in caussa contrahendi fuerit erratum , quamvis neque contractus, neque aliud quodvis negotium vitietur ; tamen si ex eo errore alter lucrum, alter damnum injuria senserit, iure civili non secus , ac naturali error est corrigendus : alioqui errorem non oportet emendari . Ut, ecce quum putarem centum tibi debere, solverim , repetitio est, ne cum mea iactura lucrum facias . Quod

si centum , quae tibi ex testamento debebam,

67쪽

LIRER II. CAPUT III. et a putans ex mutuo debere solverim , nulla repetitio est , quoniam nihil mihi periit. Similiter, si rem mihi necessariam ex errore tibi vendiderim , vel locaverim , nequeo contra ctum idcirco revocare: quoniam , quod amitto, tibi minime quaeritur, seu nullum tu ex mea iactura compendium facis. Quapropter probari nullo modo potest, quod Cujacius XII. OU. 38. scribit, si ego aquam , quae

meo fundo necessaria erat, ex errore in quia-quennium e. g. locaverim , intra annum redhibitionem esse. Forma vero corrigendi er roris in caussa contrahendi, quando eN eo errore unus lucro , alter damno iniuria assicitur , naturali, bc civili iure ea est, ut, quod gestum est, rescindatur, scilicet re integra nihil ex eo exigatur ἰ impleto contractu , quod acceptum est, reddatur. Atque, ubi res est integra, iure civili ei, qui erravit, tribuitur exceptio in iacitum ob errorem , quae doli mali dicitur : quoniam adversus eum datur, qui dolo malo facit, quod velit ex alieno errore cum aliena iactura locupletari . De hac doli mali exceptione, ubi in caussa negotii gerendi erratum est , itai ribit Papinianua in L. quam tal. 72. f. 'a

68쪽

276 RESTITUT. IN INTEGRUMD. de cond. O demon fri de eo , qui ex falsa caussa legavit: Falsa n eaus in legato non obesie verius es, quia ratio legandi legato non ςohaeret: sed plerumque doli exemtio locum habebit , si probetur alias legaturus non fuisse . Et in L. Titio centum 7 I. q. u. D. eod. do cet, ubi quis ita legavit , Titio genera meo heres meus dotis Sese filiae meae nomine dato ,

nuptiis non sequutis doli mali exceptione Titium legatum petentem esse repellendum . Idemque dicendum puto, si nuptiae irritae inter Titium , Seiam fuerint . Et Ulpianus in L. si quis s6. D. de V. O. quum docuisset eum, qui dolo adversarii quid per stipulationem promist , doli mali exceptione defendi , ita subdit: Idem es , si nullus dolus interce sis ylipulantis , sed i a res in se dolum

habet οῦ quum enim quis petit ex ea sipulatio

te, hoc ipso dolo facit , quod petit , id scilicet, quod ex errore promissum. Eiusque rei idem iurisconsultus exempla profert in L. 2.3. 3. D. de Al. mal. excepi. in eo , qui sine caussa spopondit , vel qui quasi pecuniam credituro 1 popondit , quae deinde minime numerata : eit Zc in L. q. f. I. D. eod. in eo, qui, q uum aeger esiet, de vellet post mortem cen

69쪽

LIηκR II. CAPuT III. 275 tum solidos ad uxorem pervenire quod lege Papia non permittebatur , quum coniuges, qui liberos communes non habebant , solius decimae inter se capiendae ius haberent) ux ris consobrino eam pecuniam spopondit , .ctum convaluit.

His simile est elegantissimum exemplum , quod idem iurisconsultus affert in L. Iulianus 7. D. eod. si scilicet pecuniam , quam me tibi debere putabam , iussu tuo spoponderim ei, cui donare volebas, Ve i quem crereditorem tuum existimabas : nam me adversu hos doli mali exceptione usurum , vel liberationem condicturum ex Iuliani sententia tradit , ne scilicet cum mea iactura locupletentur . Diserte inquit iurisconsultus , si spoponderim et , cui donare volebas , vel quem creditorem tuum existimabas : nam si creditori tuo promisissem , nequaquam potero eum petentem exceptione doli mali repellere : quoniam is minime locupletior sit, quum

suum petit: M. quod mihi perit , eius lucro neutiquam est . Ideoque hoe casu tu mihi condictione teneberis , ut vel liberer, vel quod solverim, reddas , ut in simili scribit Pau-Iua in L. pure 5. q. 5. D. eod. Quod notan-S a dum

70쪽

dum est, quoniam a nemine , quod sciam ,

nimadversum . atque, ut intelligamus veteres iurisconsultos iuris naturalis peritissimos fuisse : illorumque definitiones ad amussim ejus iuris esse probatas , Neque absimilia sunt exempla , de quibus

Paulus L. 5. f. I. D. de ad . emi. ejus , qui falso putans se testamento damnatum vendere , vendiderit : aut falso putans damnatum dare , spop0nderit: nam uterque potest actorem petentem exceptione doli mali submovere , aut liberationem condicere Ubi vero contractus impletus est, seu quod ex conventione debebatur, pretestitum fuerit, quum dominium sit alienatum , quod error in caussa nec negotium infirmet , nec alienationi ossiciat; ei , qui dedit, condictio accommodatur , quae sine caussa dicitur , quod sine caussa res apud accipientem inveniatur.

Idcirco hac actione & liberatio , bc cautio, , , si quid solutum fuerit in stiperioribus casibus, condicetur ae L. 5. f. 5. O L. 7, D. do Ol. mal. excepi. similiter, si mulier dotem dedit et , qui cum matrimonium esse non poterat , hac actione datam pecuniam condicet L. Mis. D. Leond. sane ea . Quemadmodum

SEARCH

MENU NAVIGATION