L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

o an tia hominis

2r FLOREstidie dc consilium mutat. & votum: modo uxore vult habere, modo amicam: modo regnare vult, modo id agit: ne quis sit officiosior servus: modo dialatat se usque ad invidiam, modo subsidit,& contrahitur infra humilitatem vere jacentium: modo pecunia spargit, nunc rapit. Sic maxime coarguitur animus imprudens: alius prodit atque alius,& quo turpius nihil judico) im- par sibi est. Magnam rem puta, unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit: caeteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur & graves, modo prodigi & vani . Mutamus subinde personam, &contrariam ei sumimus, quam eXui-m . Hoc ergo a te exige, ut qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari: si minus, ut agnosci. De aliquo, quem vidisti heri, merito dici potest: Hic quis est 3 tanta mutatio est.

Ex Epistola I 22. E modo omnibus animalibus sit eo itutionis sua tempus , se quod ex omnibuι ransituriο-inibus Dis sensus est.

T ssic animalibus inest cunctis: neex inseritur, sed innascitur. Produ- cit

222쪽

SENECAE. 2Iscit foetus suos natura, non abjicit: de quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque ut in prioribus dixi, tenera quoque animalia e materno utero Vel quo quoi . modo effusa, quid sit infestum ipsis, ctu ani- protinus norunt, dc mortifera tanti. umbram quoque transvolantium reformidant, obnoxia avibus rapto

viventibus. Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis. Quemadmodum, inquit, editum animal intellectum habere , aut salutaris aut mortiferae rei, potest Z Primum quaeritur, an intelligat, non quemadmodum intelligat. Esse autem illis intellectum, ex eo apparet, quod nihilaisiplius, si intellexerint, faciant. Quid est quare pavonem , quare anserem gallina non refugiat, cum tanto minorem , & ne notum quidem sibi,

accipitrem sugiat 3 Quare pulli felem

timent, canem non timent 3 Apparet illis inesse scientiam nocituri, non ex perimento collectam: nam antequam possint experiri, cavent. Deinde, ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia, quam debent, nec unquam obliviscuntur hujus tutelae & diligentiae: aequalis

223쪽

a I si FLOREsomisia aequalis est illis a pernicioso fuga.Pra anima- terea, non fiunt timidiora vivendo. Extisset quo quidem apparet , non usu illa ad , -' -pervenire, sed naturali amore sa- qua sit. lutis suae. Et tardum est dc varium, quod usus docet: quicquid natura tra dit, dc aequale est omnibus, Ac statim. Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal pernitiosa intelligere conetur. Sentit se carne constare : itaque senti quid sit, quo secari caxo,quo uri, quo obteri possit. Quae sunt animalia armata ad nocendum , horum speciem trahit inimicam hostilem. Inter se ista conjuncta stat. Simul enim conciliatur saluti suae quidque Sc quae juvant, illa petit; laesiura formidat.N

Pra - turales a contrariis aspernationes suntipt m ulla costitatione, sine eontilio fit, sine con--n3xuia praecipit. Non vides,

Illi. e t. quanta subtilitas sit apibus ad fingenda domicilia Z QDnta dividui laboris obeundi concordia 3 Non vides quam nulli mortalium imitabilis sit illa araneae textura Z Quanti operis sit , fila disponere t alia in rectum immissa firmamenti loco , alia in orbem curre tia ex denso rara , quae minora animalia . in quorum perniciem illa. tendun,

224쪽

s ENECAE. 2rptur, velut retibus implicata teneant. Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius: Uidebis aranearum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est & inaequale, quicquid ars tradit: ex aequo venit, quod natura di- . stribuit.

Ex Epistola I 23. De his qui scia lucis noctisquepervertunt i se quod naturam sequentisin omnia facilia sunt se expedita.

'Urpis, qui alto sole semisbmnis iacet, cujus vigilia, medio die incipit , & adhuc multis hoc antelucanum est. Sunt qui officia lucis noctisque

pervertunt: nec ante diducunt oculos hesterna graves crapula , quam appe tere nox coepit. Qualis illorum conditio dicitur, quos natura ut ait Viroi - lius pedibus nostris subditos e c-trario posivit,

nolentia.

Norique ubi primm equis oriens af υit anhelis, Illis sera rubens accendit lumina vesser: Talis horum contraria omnibus non regio , sed vita est. Tam infausti omianis, quam nocturnae aves sunt, Licet in

225쪽

s vino unguentoque tenebras suas exi agant, licet epulis, & in multa quidem fercula distinctis,totum per 'ersum vigiliae tempus diducant non convivantur, sed justa sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur. At mehercules nullus agenti dies longus est. Ex ij, tendamus Vitam : hujus & officium de argumentum, actus est. Circumscri-ro im' batur nox, dc aliquid ex illa in diem

transferatur. AVes, quae conViVitS comparantur, ut immotae facile pinguescant, in obscuro continentur: ita sine ulla exercitatione jacentibus, tumor pigrum corpus invadit, &super membra iners sagina succrescit. Ita istorum corpora, qui se tenebris dicaverunt,

foeda visuntur. myppe non speciosior illis , quam morbo pallentibus, color est: languidi, & marcidi albent, dein

vivis caro morticina est . Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim :quanto plus tenebrarum in animo est

Ille in se stupet, ille caligat, invidet

caecis. Quis unquam oculos tenebrarum causa habuit InterrogaS, quomodo haec animo pravitas fiat, aversandi diem , totam vitam in noctem transferendi Z Omnia vitia contra naturam

226쪽

s E N E C R. 21 sitiram pugnant: omnia debitum ordinem deserunt: hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis; nec tan- ,

tum discedere a recto , sed quam lon- .gissime abire , deinde etiam e contrario stare. Isti non videntur tibi contra naturam Vivere, qui jejuni bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis, & ad cibum ebrii transeunt 3Atqui frequens hoc adolescentium vitium est, qui res excolunt: in ipso pene balnei limine , inter nudos bibunt: imo potant: ut sudorem quem moverunt potio Ribus crebris ac ferventibus, subinde distringant. Post prandium aut coenam bibere, vulgare est: hoc patresfamiliae rustici faciunt,dc verae voluptatis ignari. Merum illud delectat, non quod innatat cibo, quod libere penetrat ad

nervos: illa ebrietas iuVat, quae in Va cuum venit. Non videntur tibi co utranaturam V1Vere, qui commutant cumsaeminis vestem Z Non vivunt contra solatranaturam, qui exspectant, ut pueritia lsplendeat tempore alieno Z Quid fieri crudelius, vel miserius potesti nunquam vir erit , ut diu virum pati pos sit 3 & cum illum contumeliae sexus eripuisse debuerat, ne aetas quidem Κ a eripiet.

227쪽

reto F L o E seripietὶ Non vivunt contra naturam, qui hieme concupisunt rMam 3 fomentoque aquarum calentium, dc, calorum apta mutatione, bruma lilium, florem vernum exprimunt Z Non vi-Vunt contra naturam , qui pomaria in summis turribus serunt 8 quorum siluae in tectis domorum ac fastigiis nutant, inde ortis radicibus, quo improbe cacumina egissent 3 Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissim in totum ab illa de- omise sciscunt. Lucet: somni tempus: quies

tempuε, est: nunc excerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus. Iam lux pro- ς' p pius accedit : tempus est coenae. Non

oportet id facere, quod populus: res sordida est, trita ac vulgari via vivere. Dies publicus relinquatur: proprium nobis, ac peculiare mane fiat. Isti vero mihi defunctorum loco sunt: quantulum enim a funere absunt, & quidem acerbo, qui ad faces & cereos vivunt λ Causa autem ita vivendi est

quibusdam , non quia aliquid existiment noctem ipsam habere j ucundius, sed quia nihil j uvat obvium , & gravis

malae conscientiae lux est: & omnia concupiscenti aiu contemnenti, prout magno

228쪽

s E N E C AE. 2 agmagno aut parvo empta sint, fastidium est lumen gratuitum. Praeterea, luxuriosi, vitam suam esse in sermonibus , dum vivunt, volunt: nam si tacetur , perdere se putant operam. Itaque male habent , quoties non faciunt, quod excitet famam. Non debes admirari, si tantas invenis vitiorum proprietates : varia sunt,& innumerabiles habent facies: prehendi eorum genera non possunt. Iunt. Simplex recti cura esst ; multiplex pravi . di quantumvis novas declinationes

capit. Idem moribus evenit: naturam.

sequentium, faciles sunt, soluti sunt, exiguas differentias habent : ab his distorti plurimum,& omnibus & inter se dissident. Caussa tamen praecipua

mihi videtur hujus morbi, Vitae communis fastidium. Ideo, Lucili, tenenda nobis via est,quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum : illam sequentibus , omnia facilia & expedita

sunt: contra illam nitentibus, non alia vita est, quam contra aquam remigantibus.

229쪽

FLORES

Ex Epistola I 24. De abstinentia ἐν remperantia estis , se de adulatione vitanda , se duobus rerum generibur, qua nos invitant aut fugant.

T Tinere confectus incommodo magis, quam longo , in Albanum meum nocte multa perveni. Nihil habeo paratum, nisi me. Itaque in lecto lassitudinem pono: hanc coqui, hanc pisoris moram boni consulo. Mecuin enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod levi ter excipias: quam

..do. indignandum nihil, niti I ple indignan-: obdis do astruas. Non habet panem meus miter pistor: sed habet villicus , sed habet ipse . atriensis, sed habet colonus. Malum panem, inquis. Expecta , bonus fiet: etiam illum tenerum tibi & siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperet. Expectabo ergo : nec ante edam , quam aut bonum panem habere coepei ὁ , authai, malum fastidire desiero. Necessarium est, parvo assuescere. Multae dissicultates locorum, multae temporum, etiam

locupletibus& instructis: a diis optantem prohibent, dc occurrunt. aicquid vult, habere nemo potest , illud potest, nolle quod non habet: rebus oblatis

230쪽

SENECAE. 223

oblatis hilaris uti. Magna pars liberta-

vimeliae patiens. Astimari non potest, pari quantam Voluptatem capiam ex eo, bertoris

quod lassitudo mea sibi ipsi acquiescit.

Non unctiones, non balneum, non ullum aliud remedium quam temporiSquaero. Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi cum deesse coeperunt. Utebamur enim illis, non quia debebamus , sed quia habebamus. Qua is multa autem paramus, quia alii para erunt, quia apud plerosque sunt ZInter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla : nec ratione componimur, scd consuetudine abducimur. Quod, si pauci facerent, nollemus imitari: cum plures facere cc perunt, quasi honestius sit, quia frequentius , sequimur: & recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est. Pessimum genus hominum vide

batur, qui Verba gestarent: 1unt qui- odam qui vitia gestant. Horum sermo latione. litum nocet: nam etiamsi non statim ossicit, semina in animo relinquit, sequiturque nos etiam , cum ab illis discesserimus, resurrecturum postea Κ malum. .

SEARCH

MENU NAVIGATION