L. Annæi Senecæ philosophi Flores, siue sententiæ insigniores, excerptæ per d. Erasmus Roterod. item L. Annæi Senecæ tragici, Sententiæ

발행: 1642년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ptus viristis

Aphia. aa4 FLOREs malum. Qtiemadmodum qui audierunt symphoniam , ferunt secum in auribus modulationem illam ad dulcedinem cantus,quae cogitationes im pedit, nec ad seria patitur intendi: adulatorum, & prava laudantium str-mo, diutius haeret quam auditur: nec facile est, animo dulcem sonum e Xcutere : prosequitur Sc durat, dc ex intem vallo recurrit. Ideo claudendae suae aures malis vocibus,& quidem primis. Nam cum initium fecerunt, admissis- qtie sunt, plus audent.Inde ad haec pervenitur verba: Virtus & philosophia, di Iustitia,verborum inanium crepitus. Una selicita; bona vita, focete omnia libere , frui patrimonio: hoc est vivere , hoc est se mortalem esse me mihisse. Fluunt dies , & irreparabilis vita decurrit. Dubitamus quod

juvat facere,&aetati non semper Voluptates decerpturae, interina dum p

test, dum posscit, ingerere 3 quid juvat

frugalitate ultro mortem praecurrere,

di quicquid illa ablatura est , jam sibi

interdicere 3 Non est istud vivere, sed alienae vitae interesse. Quanta dementia est , haeredi suo procurare , Ssibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum

232쪽

SENECAE. etiaeum magna faciat haereditas 3 Plus enim gaudebit tua morte, quo plus ac-eeperit. Istos tristes de superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publi- eos paedagogos, assis ne feceris. Nec dubitaveris, bonam vitam, quam opinionem bonam, malle. Hae voces non Mimaliter fugiendae sint, quam illae, quas Vlysias nisi alligatus, praetervehi aluit. Idem possunt: abducunt a patria, ' V

a parentibus,ab amicis, a virtutibus,&piaran- in turpem vitam miseros turpius illidunt. Quanto fatius est, rectum sequi limitem, & eo se perducere, ut ea d

mum sint tibi jucunda, quae honesta 3 Quod assequi poterimus, si fecerimus

duo esse genera rerum , Quae nos aut

anvitent, aut fugent. Invitent: ut divitiae, voluptates forma, ambitio, cetera blanda de arridentia. Fugent; labor, mors, dolor, ignorninia, victus astrictior. Debemus itaque exerceri , ne haec timeamus, ne illa cupiamus.In contra rium pugnemus,& ab invitantibus recedamus, adversus. petentia concitemur. Non vides, quam dive rsus sit ascendentium habitus, & descendentium t qui per pronum eunt,resupinanti corpora ; qui in arduum , incumbunt.

233쪽

226 FLOREsVOI Nemo est casu bonus: discenda virtus est. Voluptas humilis res & pusilla est, & in nullo habenda pretio, com--inis cum brutis animalibus , ad qu- minima & contemptissima ad Glorio. volant. Gloria vanum & volatile quiddam est, auraque mobilius. Paupertas nulli malum est, nisi repugnanti. MorS phdi. malum non est: quid quererist sola ius puto. aequum est generis humani. Superstitio error insanus est, amandos timet: quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges, an infames 3 Haec discenda, imo edistenda sunt: non debet excusationes vitio Philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger , quem ad intemperantiam medicus hortatur. Ex Epistola I 2 s. Mod bomm non siensu , sed intel&ctu es re henditur: qMod bonum in nullo est , nisi

quo ratio.

Quaeritur, utrum sense an intellectu comprehendatur bonum. Esubba Huic adjunctum est, in mutis animalitium bus dc infantibus non esse. Qui cunque σψm ' voluptatem in summo nonunt, sensi ι, . e judicant bonum : nos contra In

telligibile, qui illud animo damus. Side

234쪽

sE NECN. 227 de bono sensus judicarent, nullam Vn-luptatem reiiceremus: nulla enim non invitat, nulla non delectat. Et econtrario nullum dolorem volentes subiremus: nullus enim non offendit sensum. Praeterea, non essent digni reprehensione, quibus nimium Voluptas

placet, quibusque summus est doloris timor. Atqui improbamus gulae ac libidini addictos ; & contemnimus illos qui nihil viriliter ausuri sit ni doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est, judicibus boni ac mali, parent Θ His enim tradidistis appetitionis Mfugae arbitrium. Sed videlicet ratio isti rei praeposita est, quemadmodum debeat de vita , quemadmodum de virtute, de honesto , sic S de bono maloque constitui. Nam apud istos vili iasimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronunci et sensus, obtusia res & hebes , & in homine quam in aliis animalibus tardior . Quid si quis velit non oculis, sed tactu minuta dis cernere 3 subtilior ad hoc nulla acies,

quam oculorum & intentior daretur, bonum malumque dignoscere. Vides rantra in quanta ignorantia veritatis verse ἰς it '

tur, & quam humi divina ac sublimia K 6 Projecit,

235쪽

cilii,

projecit, apud quem de sium mo bono

maloque judicat tactus. Quemadmodum, inquit, omnis scientia atque ars 'aliquid debet habere manifestiim, senili comprehensum , ex quo oriatur& crescatici 1c beata vita fundamentum& initium a manifestis ducit, &eo, quod stib sensium cadit. Nempe Vos amanifestis beatam vitam. sui initium capere dicitis. Dicimus beata esse, quae secundum naturam sunt: quid autem secundum naturam sit, palam & protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quid est: secundum naturam 8 quod contingit & protinus nato , non dico bonum , sed initium boni. Tu summum bonum voluptatem infantiam donas , ut inde incipiat nascens, quo. consium matus homo pervenit. Cacumen radicis loco ponis. Si quis diceret illum in materno utero jacentem Vixque inceptum, tenerum , &imperfe-tium, & informem , jam in aliquo bono esse,aperte videretur errare : & non magis infans adhuc boni capax est, . quam arbor, aut mutum aliquod animal . Quare autem bonum in arbore,

animalique muto non est 3 quia nec ratio et ob hoc in infante quoque non

est;

236쪽

est: nam & huic Tunc ad bonum perveniet , cum ad rationem pervenerit. In quo non potest beata

vita esse , nec id potest quo beata vita

essicitur : beata autem vita bonis enficitur : in muto animali non est quoebeata vita essicitur : ergo in muto an I . mali bonum non est. Mutum animal sensu comprehendit praesentia: praete ritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admonetur : tanquam equus reminiscitur vite, cum ad initium Π09M ejus admotus est. Instabulo quidem nulla Viae, quamvis saepe calcatae , me- . MI moria est . Tertium vero tempus, id. 'est futurum , ad muta non pertinet. REOmodo ergo potest eorum videri perfecta natura , quibus usus perfecti temporis non est Z Tempus enim tribus partibus constat: praeterito , praesente, & futuro . Animalibus tantum. quod brevissimum est , in transcursu datum , praesens : praeteriti rara memoria est, nec unquam re Vocatur, nisi praesentium occursu. Non potest ergo perfectae naturae bonum in imperfecta esse natura. Nec illud nego, ad ea quae videntur s ecundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus & con- Κ γ citatos,

237쪽

rao FLORE scitatos , sed inordinatos ac turbidos. Quid ergo, inquis, muta animalia per- . tu ibat e& indisposite moventur Z Dicerem illa perturbate & indisposite

moveri, si natura illorum ordinem caperet munc moventur secundum natus .Tamiam. Perturbatum enim id est

quod esse aliquando dc non perturba tum potest. Sollicitum est quod potest esso securum. Nulli vitium est, nis1 cui virtus potest esse. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio. Quo nunc perti ncat ista disputatio quaeris,& quid animo tuo profutura sit 8 Dico. dc exerceti litim,dc acuit, di utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest antem & quod moratur ad praVaproperantem. Sed illud dico , nullo modo prodesse tibi possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si

te a mutis animalibus separo, si cum Deo pono. Quid, inquam, vires corporis alis & exerces Θ Pecudibus istas maiores ferisque natura concessit. QEid excolis formam 3 cum omnia feceris, a multis animalibus decore vinceris.. Quid capillum ingenti diligentia comis 3 Cum illum vel effuderis more Parthorum , vel Germanorum nodo vinxeris ,

238쪽

s ENECAE. 23 Ivinxeris , ves ut Scythae solent, sparseris : in quolibet equo densitor iactabitur juba , horrebit in leonum cervice formosior. Clim te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris. Vis tu, relictis in quibus vincite necesse est, dum in aliena niteris . ad bonum reverti tuum Θ inid hoc est: λ animus scilicet emendatus ac purus , aemulator Dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum es 3Perfecta ratio . Hanc tu ad summum Lia -- finem evoca, in quantum potest 'u

nascetur . Cum in his quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil in-Vencris, non dico quod malis, sed quod velis. Brevcm tibi formulam dabo, qua te metiaris , qua pei fecitum esse jam sentias : bonum tunc habebis tuum , cum intelliges infelicissimos esse felices.

239쪽

FLORES

EX LIBRO DE

GUBERNATIONE

MUNDI,

Divinaque providentia.

ualiter multa mala bonis accidunt.

Quaesisti a me, Lucili, quid ita , si

divina providentia mundus ageretur, multa bonis viris acciderent mala. Hoc commodius in conteX tu operis redderetur , cum praeesse universis providentiam probaremus, & interes se nobis Deum. Inter bonos viros ac Deum amicitia est, conciliante virtute. Amicitia dico , imo etiam necessitudo & similitudo , quoniam quidem bonus tempore tantum a Deo differt, discipulus eius aemulatorque & vera progenies, quem parens ille magni n-cus, Virtutum non lenis exactor, sicut severi patres , durius educat. Itaque cum videris bonos Viros acceptosque diis laborare, sudare, per arduum conscendere: malos autem las civire, ει Foluptatibus fluere, cogita filiorum nos modestia delectari, vernularum.

licentia. Illos disciplina tristiori con-

240쪽

s E N E C AE. 233tineri, horum ali audaciam. Idem tibi . de Deo liqueat : bonum virum in deliciis non habet : experitur , indurat, sibi illum praeparat.

Tes inendo impetu adversitatis.

in re multa bonis viris mala e Feniunt Z Nihil accidere bono

viro mali potest. Non miscentur contraria. Omnia adversa exercitationes putat: quis autem vir, modo erectus ad honesta , non est laboris appetens justi, & ad ossicia cum periculo prom- 'pius Z Marcet sine adversario virtus. Tunc apparet quanta sit, quantum Va-

Ieat polleatque, cum quid possit, pa

tientia ostendit. tron/micquid accidit, boni consulant, in bonum vertant. Non quid, sed que- admodum seras , interest. Non vides quanto aliter patres, aliter matres in .dulgeantὸ Illi exercitari jubent liberos ad studia obeunda mature , feriatis quoque diebus non patiuntur esse ociosos,& sudorem illis,& interdum lachrymas excutiunt. At matres fovere in sinu , continere in umbra volunt. Nunquam flere, nunquam contristari, Deμ

nunquam laborare. Paternum Deus I l .. habet adversus bonos viros animum,

SEARCH

MENU NAVIGATION