De bello Gallico commentarii

발행: 1887년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

de victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et continentiam 4 quam Virtutem atque animi magnitudinem desiderare. Hac habita contione et ad extremam orationem 53 confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo per-mOVerentur neu, quod iniquitas loci attulissos, id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogi- taΠS, quae ante SenSerat, legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum Vercingetorix anihilo magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque Secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset, satis 3 ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra. Ne tum quidem insecutis hostibus, 4 fortio die ad flumen Elaver pontes reficit eoque exercitum traduxit.

Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appel- 54

latus discit, cum omni equitatu LitaVic nodetion of cum ad sollicitandos Aeduos profectum; opus esse ipsos antecedere ad confirmandam civit, tom. Etsi multis iam rebus perfidiam Aeduorum et perspectam habebat atque horum discessu admaturaridosectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus 3 his breviter sua in Aeduos merita exposuit; quos et quam humiles accepisset, compulSOS in oppida, muli tos agris, omnibuS ereptis copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum contumelia eXtortis, et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset,

292쪽

MISSA RE AT NOVIODUNUM. Dii.

Α. V.C. ut non Solum in priStinum Statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se

dimisit. 55 Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas

a reno mαsinere the LigeriS Opportuno loco positum. Huc

tum, pecuniam publicam, Suorum atque exercitus 3 impedimentorum magnam partem contulerat; huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptorum miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque Venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab A siduis receptum, quod eSt oppidum apud eOS maximae auctoritatis, ConvictolitaVim magistratum magnamque partem senatuS ad eum conVenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publicumi ASOS, non praetermittendum tantum commodum 5 existimaVerunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus, quique eo negotiandi causa conVenerant,6 pecuniam atque equos inter se partiti sunt, obsides divitatum Bibracte ad magistratum deducendos cura- Verunt, oppidum, quod a se teneri non posse iudicabant, 8 ne cui esset usui Romanis, incenderunt, frumenti quod subito potuerunt na VibuS aVexerunt, reliquum 9 flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re humentaria Romanos excludere faut adductos inopia IO ex provincia eXpellere possent. Quam ad spem

293쪽

multum eos adiuvabat, quod Liger ex niVibus creVerat, ut omnino Vado non posse transiri Videretur.

Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi 56

censuit, si esset in perficiendis pontibus C. hurries instrar. periclitandum, ut prius, quam e8Sent maioreS eo coactae copiae, dimicaret. Nam ne commutato con- asilio iter in provinciam converteret, ut nemo non tum quidem necessario faciendum existimabat, cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons CeVenna viarumque dissicultas impediebat, tum maXime, quod abiuncto Labieno atque iis legionibus, quas una miserat, Vehementer timebat. Itaque admodum 3 magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium Opinionem ad Ligerem Venit, Vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque umeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esSe possent, disposito equitatu, qui Vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu sperturbatis, incolumem exercitum traduXit, frumentumque in agris et pecoris copiam nactus, repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit. Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo b

mentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod apositum est in insula fluminis Sequanae. Cuius

adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperii 3 traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei mili-

294쪽

A. V.C. 4 tariS ad eum est honorem evocatus. IS cum animad-

Vertisset, perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit. 58 Labienus primo Vineas agere, cratibuS atque aggerea paludem explere atque iter munire conabatur. Postquam id dissicilius confieri animadvertit, silentio ecastris tertia vigilia egressus eodem, quo Venerat,3 itinere Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum, in insula Sequanae positum, ut paulo ante 4 do Lutetia diximus. Deprensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum eVocata, sine con-s tentione oppido potitur. Refecto ponte, quem Superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facere coepit.

6 Hostes re cognita ab iis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e

regione Lutetiae contra Labieni castra considunt. 69 Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum desectione et secundo Galliae motu rumores asserebantur, Gallique in colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti

coactum in proVinciam contendisse confirmabant. a Bollovaci autem desectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque 3 aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum cou-

295쪽

LABIENUS SURRO DED.

silium, atque antea Senserat, intellegebat, neque iam, ut aliquid acquireret proelioque hostes lacesseret, Sed

ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci, quae solvitas in Gallia maximam habet opinionem Virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute 6 auxilium petendum Videbat. Sub Vesperum consilio convocato, cohortatus, ut ea, 60 quae imperasset, diligenter industrieque administrarent, naVeS quas Metiosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit et prima consecta vigilia quattuor milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectare iubet. Quinque cohortes, aquas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis a reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres; has magno sonitu remorum 4 incitatas in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit, quo naVes appelli iusserat. Eo cum eSSet Ventum, exploratores hostium, ut 61 omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur ; exercitus equitatusque equitibus Romanis a administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus a

nuntiatur, in castris Romanorum praeter conSuetu-

B. C.

296쪽

VII.

dinem tumultuari, et magnum ire agmen ad Verso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri,

4 et paulo infra milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant, tribus locis transire

legiones atque omnes perturbatos desectione Aeduorum fugam parare, Suas quoque copias in tres partesue distribuerunt. Nam praesidio e regione caStrorum relicto et parva manu Μetiosedum Ver8uS miSSa, quae tantum progrediatur, quantum naVeS proceSSiSSent, reliquas copias contra Labienum duxerunt. 62 Prima luce et nostri omnes erant transportati et et hostium acies cernebatur. Labienua milites cohortatus, ut Suae pristinae Virtutis et secundissimorum

proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cui HS ductu Saepenumero hoStes Superassent,

praesentem adesse existimarent, dat signum proelii. 3 Ρrimo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam conici- untur: ab Sini Stro, quem locum duodecima logio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi totis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, necs dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. 6 Incerto nunc etiam exitu Victoriae, cum Septimae

legionis tribunis esset nuntiatum, quae in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ν ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, Sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulo-8 genus. At ii, qui in praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commiSSum audissent,

297쪽

subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque ΠΟ-strorum militum victorum impetum Sustinere potuerunt. Sic cum suis fugientibus permiXti, quos non 9 silvae uiontesque teXerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, Ioubi impedimenta totius exercitus relicta erant; inde die tertio cum omnibus copiis ad CaeSarem perVenit. Desectione Aeduorum cognita bellum augetur. 63

mittuntur; quantum grat1a, nuctoritate, b ete. a

pecunia Valent, ad sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, 3 horum supplicio dubitantes territant. Petunt a 4 Vercingetorige Aedui, ut ad se Veniat rationesque bulli gerendi communicet. Re impetrata contendunt, sui ipsis summa imperii tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracto indicitur. Eodem conVeniunt undique frequentes. 6Μultitudinis suffragiis res permittitur; ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones, I reveri afuerunt, illi, quod amicitiam Romanorum Sequebantur, TreVeri, quod aberant longius et ab Germani8 premebantur, quae fuit causa, quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se 8

deiectos principatu, queruntur fortunae commut tionem ut Caesaris indulgentiam in Se requirunt, neque tamen Suscepto bello Suum consilium ab roliquis separare audent. InViti Summae spei adulescentes qEporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent. Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diomquo 64

298쪽

BERS OF VERCINGETORIX. Vii.

A. Π. c. huic rei conStituit; omnes equites, XV milia numero, a celeriter convenire iubet. Ρeditatu, quem antea habuerat, se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, Sed, quoniam

abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationi-3 bus pabulationibusque Romanos prohibere, aequomodo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum 4 imperium libertatemque se consequi Videant. His constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui sunt

finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; 5 huc addit equites octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet.

6 Altera ex parte Gabalos proXimosque pagOS Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines 7 Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. Nihilominus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore bello 8 resedisse sperabat. Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur. 6b Ad hos omnes casus provisa erant praeSidia cohortium duarum et Viginti, quae ex ipsa proVincia ab Lucio Caesare legato ad omnes parteS Opponebana tur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressipelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis interfectis 3 intra oppida ac muros compelluntur. Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna 4 cum cura et diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia

299쪽

atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in B.c. Germaniam mittit ad eas civitates, quas superioribus anniS pacaVerat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant. Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, 3 a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque eVocatis equos sumit Germanisque distribuit. Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex 66 Arvernis equitesque, qui toti Galliae Meeeho Verrina erant imperati, con Veniunt. Magno aliorum coacto numero, cum CaeSar in Sequanos pereXtremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia 3 passuum decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit con Vocatisque ad concilium praefectis equitum Venisse tempus Victoriae demonstrat: fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim coactiS copiis reVersuros neque s embollandi facturos. Ρroinde agmine impeditos adorirentur. Si pedites suis auxilium ferant atque in eo uemorentur, iter facere non posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluticonSulant, et USu rerum necessariarum et dignitato spoliatum iri. Nam de equitibus hostium, quin nemo 6 eorum progredi modo extra agmen audeat, ipsos quidem non debere dubitare. Id quo maiore faciant animo, copiaS Se omnes pro castris habiturum et torrori hostibus futurum. Conclamant equiteS, Sanc- tissimo iureiurando confirmari Oportere, ne tecto

300쪽

A. U. C.

702recipiatur, ne ad liberos, ne ad parenteS, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen ho8tium per- equitaSSet. 67 Probata re atque omnibus iureiurando adactis, postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una a primo a agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar

. defereta their suum quoque equitatum tripertito divi οανα F- contra hostem ire iubet. Pugnatur

3 una omnibus in partibus. Consistit agmen; impedi- 4 menta intra legiones recipiuntur. Si qua in parte nostri laborare aut graVius premi Videbantur, eo Signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spes auxilii confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nancti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiiS con Sederat, persequuntur complure86 quo interficiunt. Qua re animad Versa reliqui, ne circumirentur, Veriti Se fugae mandant. Omnibus 7 locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectu8 equitum, qui controversiam cum ConVictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello

contenderant.

68 Fugato omni equitatu, Vercingetorix copias, ut promo in eh eo castri8 collocaVerat, reduxit protinusque Ateβφμ, Alesiam, quod est oppidum Mandubi0rum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex

SEARCH

MENU NAVIGATION