De scriptoribvs ecclesiasticis liber vnvs, cvm adivnctis indicibvs vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum M.DC.XII ..

발행: 1613년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

4 . dicit, scriptos brum Deiuga

t De fuga in persecutione, Ad Scapulam, De testimonio animae, De Anima,t De exhortatione Castitatis, ' De Monogamia,

De Baptismo De Pallio, De Idololatria, i De Pudicitia, De ieiunio aduersus psychicos,

Scorpiacum contra Gnosticos, De Oratione,D Spectaculis, Apologeticus aduersus gentes, Ex his libris sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccesse contra Ecclesiam a Tertulliano iam tum haeretico, in persecutione,De exhortatione Castitatis, De Onogamia, Depudici tia Deieiunio, quibus crucem addidimus Librum de oratione scribit sanctus Hilarius in an .s.Matthaei,esse Volumen aptissimum, sed consequentem errorem auctoris detraxisse scriptis probabilibus auctoritatem. Opera Tertulbani dubia,velsupposititia. De Trinitate, lib. I.

De cibis Iudaicis, epistola. De libro de Trinitate dissentiunt sanctus Hieronymus, Mussinus: hic enim in Apologia pro Origene scribit, librum de Trinitat Tertulliani, ab haereticis cum operibus sancti Cypriani coniunctum fuisse, ut fallerent incautos. Ille autem in secundo libro aduersus Rumnum contra asserit, librum illum de Trinitate, non esse Tertulliani, sed Nouatiani.

Idem etiam sanctus Hieronymus in lib. de scriptTccles in Nouatiano , scribi Nouatianum scripsisse grande volumen de Trinitate quasi Epitomen operis Tertulliani. Vbi aperte significat, Tertullianum qu que scripsisse de Trinitate,cuius libri epitomen Nouatianus ediderit. Sed quicquid de hac re sit, dubitari non posse existi moriti in liber de Trinitate qui nunc extat anter opera Tertulliani Tertulliani non sit nam in eo libro ressitatur Dominatim Sabelliana haeresis.Sabellius autem post tempora Tertulliani apparuit; in te ivpora Nouatiani incidit, ut notum est

ex epistola Dionysi Alexandrini apud Eusebium lib. .hist. cap. 1. Adde quod stilus ut etiam sanctus Hieronymus annotauit aperte clamat, librum illum Tertulliani non esse.

62쪽

42 De Scriptoribus Ecclesia tota

Liber sue Epistola de cibis Iudaicis, non videtur stilum habere Te tulliani: M videt ιu ab aliquo Episcopo propriae plebi transmissus.Tertulliantis autem Episcopiis non fuit. Interim tamen nihil definio, sed causas dubitandi in medium pono. Illud postremo addendum videtur, Tirtulliani libros cum iudicio esse legendos, non eos tantum, quos S. Hieronymo teste, contra Ecclesiiam proprie scripsit, sed etiam librum adiursus Praxeam, librum de anima, librum aduersus Hermogenem,l: , tum de carne Christi, rubrum de poenitentia. In his enim propositiones non paucae, vel erroneae, Vel certe iuspectae occurrunt.

De Clemente Alexandrino. O4.

CLemens Alexandrinae Ecclesiae presbyter, vir doctissimus, Panteni discipulus, S Origenis magister, vixit sub Seuero Imp .ut ipse testatur lib. i. Stromatum ibi enim deducit tempora Imperatorum usque ad obitum Commodi, cui Seuerus successat, post breuissimum Imperium Pertinacis, Iuliani. Multa scripsit, quorum meminerunt Eusebius lib. s. hi si cap. ii. E. ter Onymus de Script Eccles. Nunc vero haec opera supersunt: Stromatum libri octo. Paedagogi libri tres. Oratio exhortatoria ad gentes. Neque de his dubitatio ulla est. Meminit Casiodorus in lib. i. Diuinartim Institutionum explanationis Clementis Alexandrini in epistolas canonicas an ea sit,quae in Bibliotheca S. Patrum inuenitur, non facile iudicare positim. Non desunt in hoc insigni auctore sententiae aliquae, quae errorem sapiunt,quas in libris nostris Controuersiarum notaumaus, ob quas Gela suas Papa, in Concilio quodam Romano, Clementis huius opuscula inter apocrypha retulit. Vtrum autem sententiae illae ab haereticis insertae sint, ut aliqui pie credunt, an auctori more humano exciderint, igno

ramus.

Inutius Felix Tertulliani aequalis, scripsit Dialogum inter Chri- .stianum Octauium , athnicum Caecilium qui Dialogus,

Octauius inscribitur atque inde factum est, cum auctor ignoraretur, Urseptem libris Arnobi contra gentes , hic veluti octauus adiungeretur.

Sed re vera non est octauus liber Arnobh, sed Octauius Minuti Felicis, cautidici Romani insignis, ut S. Hieronymus testatur in lib. de Scripta Eccles De

63쪽

SAnctus Hippolytus Episcopus Portu ensis, martyr, Clementis Alexandrini discipulus, sub Alexandro Seuero martyrium consumma

Multa scripsit quae enumerantur ab Eusebio lib. 6. hist. cap.IG. S a sancto Hieronymo in lib. de Script.Eccles Nuc solum extant excerpta quae dam ex libris S Hippolyti de Theologia, Incarnatione, apud Henricum Canistam tomo quinto antiquae lectionis nec non in Bibliotheca Sanctorum Patrum, Oratio de consummatione Miuidi, de Antichristo, dc secundo aduentu Donam nostri Iesu Christi. Consulat Lector notationes Card. Baroni ad Martyrologitim diear. Augusti.

Te Iulio Africano.

222.

IV lius Africanus paulo senior Origene fuisse videtur , chim in epistola ad Origenem, eum filium appellet. Scripti librum de temporibus ab origine Mundi usque ad Macrinum Imperatorem, sub qtio ipse vivebat,&ad M. Antoninu Heliogabalum, legationem suscepit, Vt S. Hieronymus testatur in lib. de Scrip t. Ecclesiast.Sed hi libri perierunt,cum talΓen extarent tempore Photh, ut ipse in Bibliotheca scribit. Extat hoc tena pore solum Epistola ad Origenem de historia Susannae , quam fabulosam esse contendit cui respondit Origenes , veram illam esse demonstrans. Epistola Iulii Africani extat in secundo tomo operum Origenis.

De Origene 226. O Rigenes Adamantius Clementis Alexandrini discipulus vixit voque ad tempora Galli solusiani Impp. teste saneto Hieronymo in lib. de Scrip t. Eccles Quamuis autern doctis limus fuerit,deceptus tamen ex Platonis philosophia in multos errores incidit. Sanctus Balilius in lib. de Spiritu sancto cap. 3o dicit, Origenem non habuisse sanas de Spiritu sancto opiniones. Sanctus Epiphanius m libris de haeresibus ponit Origenem innuimero aliorum liaereticorum. Sanctus Hieronymus vertit in Latinum idio ma libros Origenis Periarchon , ut ostenderet errores plurimos , quibus libri illi scatent. Denique ut quinta Synodo generali collatione . can. ii dicitur matbema Oilgeni, scriptis eius, sicut Ario,Eunomio Macedonio, Nestorio,& Eutycheti:&in lib. qui inscribitur , Pratum Spirituale , cap. s. in quadam reuelatione visus est Origenex cum Ario . aliisque haeretici s

64쪽

De Scriptoribus Ecclesiasticis

in gehennae ignibus torqIaeri Citatur autem Pratum serituale in synodo generali, ne quis eum librum spernendum censeat. Haec praemittenda existimaui propter eos, qui Origenem defendere vel excusare conantur,quales fuerunt olim Eusebius in lib.6. hist Eccles. in Apologia pro Origene, quam nomine Pamphyli martyris edidit: qui Eusebium imitatus est,Ruffinus,qui etiam Apologiam pio eodem Origene scripsit. Deinde paulo ante nostram aetatem eandem defensionem suscepit Ioanes Picus;&nostro tempore Gilbertus Genebrardus. Opera rigenis ascendunt ad sena millia librorum , teste Epiphanio in haeres Origenis,quae est ordine o .sed plurima perierunt. Quae nunc extant,in duos tomos distributal, essiunt. Primi tomi: In Genesim homiliae I

In Exodum hona. Is In Leuiticum hom. 6 In Numeros hom. 28

in librum Iosue hom. 26 In librum Iudicum hom. In lib.Regum hom. LIn librum Iob libri

In psal. 36.37. 38.hom. 9 . In Cantica canticorum hom. 6 In Isaiam hom. 9 In Hieremiam hom. I In Ezechielem hom. I

Periarchon,id est,de principijs lib. Threni,siue planctus Origenis trach. De recta in Deum fide Dialogus. Commentaria in Iob,Ioachimo Perionio in

terprete.

In eundem hom. 4. . Secundi tomi: In Matthaeum tractatus, 33 In Lucam hom. 39 In Ioannem tractatus, 32

In diuersos locos noui testamenti hom. Io In epistolam ad Rom.lib. 36. Contra Celsum lib. 8 Contra Marcionistas Dialogi. Philocalia,sive de amore honesti. De Susannae historia Epitome.

De eadem historia Iulii Asticani epistola,

65쪽

ad eandem Origenis responsio. His addi postlint Tetrapta, Exapla,&Octapta Origenis labore contexta Tetrapta sunt quatuor editiones testamenti veteris, Io Interpretum, Aquilae, Symmachi, Theodotionis. Exapta sunt quatuor ilia adiunctis duabus Hebraicis,alteraliteris Hebraicis, alteraliteris Graecis. Oista pia sunt, editiones sex supra dictae, adiunctis duabus sine nomine auctoris , quinta Uextara addidit ipse Origenes septimam editionem

ex versione o Interpretum emendata . cum Theodotionis versione

collata, additis alteriscis in obeliscis. Vide de his editionibus Epipha nium in lib.de ponderibus, Mensuris.

Opera dubia, velfpposititia.

Homiliat in Leuiticum habentur etiam inter libros S.Cyrilli sed

vere Otigenis sunt, non S. Cyrillici nam ultrasim Origenis seruant, erroribus eiusdem scatent. Libri tres in Iob, non videntur esse Origenis mam lib. I. meminit auctor Homousianorum , quam dicit esse sectam trium Deorum , quartotum orbem repleuit. At nomen Homousianorum inuentum est ab Α-rianis. qui post obitum Origenis apparuerunt. Deinde lib. a. meminit auctor. S. Luciani iam tum martyrio affecti. At S. Lucianus posterior Origene fuit. Commentaria quoque in Iob, Perionio interprete, non videntur esse Origenis nam in explanatione cap. 3. adfert expositionem S. Luciani martyris;item in explanatione cap. 7 d 8 refellit Manichaeos nominatim: mi cap. i8. meminit Homousianistarum. At Manichaelin Ariani, qui Catholicos Homousianistas vocabant, post Origenem exorti sunt.

De Homitiis in Psalmos aliqui dubitant, an sint Origenis. Homiliae in diuersa loca Euangeli, sine dubio non iunt omnes Origenis. In Homilia in primum caput Ioannis mentio fit Manichaeorum , Arianorum, qui post Origenem exorti sunt. In Homilia nona in diuersa loca , inueniuntur fragmenta ex S. Hieronymo in ultimum caput Isaiae Prophetae, ex S. Gregorio lib. is Moralium cap. I .&ex aliis Origene posterioribus S ea fragmenta Hieronymi,& Gregori , non Origenis esse stilus manifeste docet. In Homilia de S. Maria Magdalena, super illud, Maria stabat ad monumentum foris plorans, stilus est plane Latinus. Trachatus quintus in Matthaeum videtur esse Latini auctoris iam adducen auctor vella Isaiae S. Dominus misit me, S spiritus eius;)in Giaeco, inquit, Spiritus sanctus neutri generis est nou masculini , ut pud nos. Vbi se inter Latinos numerat hi, si tractatus quintus Latin

66쪽

6 De Scriptoribi Ecclesiasticis

auctoris est, non parua suspicio est, reliquos etiam tractatus eiusdem opeiis Latini auctoris esse. Atque haec pauca de Origene.

De Ammonio Alexandrino. 226.

Minonius Alexandrinus tempore Alexandri Imper. vixit,& scripsit canone euangelicOS, quos alij harmoniam euangelicam vocant: quam Victor Capuanus cum Tatiani diatessaron confudisse videtur. vide in Bibliotheca S. Patrum tomo . editionis secundae, de Card. Raronium tomo a Annalium ad annum Dom. 17 .

De S. Gregorio Thaumaturgo 233.

SAnchus Gregorius antea Theodorus dictus, Episcopus fuit Neocce sariensis, a magnitudine miraculorum patratorum Thaumaturgus appellatus,auditor fuit Origenis, dum esset adolescens, sed ab erroribus eius omnino immunis fuit Claruit tempore Alexandri Seueri, cuius ann. io factum Episcopum scribit Cardinat. Baronius in secundo tomo

Annalium, ad ann. 233.

Scripsit Metaphrasim in Ecclesiastem:

Panegyricum in Origenem.

Breuem fidei confessionem, quam ex reuelatione B Ioannis Apostoli didicit. Expositionem fidei aduersus Elianum. Et Epistolam Canonicam. His nuper adiunxit Gerardos ossius duodecim sententias cum anathematismis Qui extant Graecein Latine apud Henricum Canisium tomos. antiquae lectionis. Tres Sermones eiusdem S. Gregori de Annuntiatione B. Virginis. Item Sermonem de Baptismo Christi, siue de Theophania Domini: denique disputationem de Anima ad Tatianum. Er quidem de metaphrasi nullum est dubium. Eius enim testatur RHieronymus tum in libro de Script Eccles tum in Commentario ad cap. .Ecclesiastata Rustinus etiam meminit lib. 7. hist. Eusebii cap. as & falluntur, qui eam tribuunt Gregorio Nazianzeno. De Panegyrico quoque in Origenem res notissima est Scripsit enim j llud adolescens, coram ingenti multitudine, ipso etiam Origene audiente, recitauit, teste S. Hieronymo de Script Eccles.& hoc temporc in lucem prodiit auctore Gerardo Vosito hoc ipsum Panegyricum Grς-cein Latm C. Non minus certum est didicisse S. Gregorium confessionem fidei a

B. Ioanne Euangelist sibi cum ipsa sanctissi a Virgine Deipara appa

rente:

67쪽

tentes cuius rei meminit Gregorius issenus in vita Gregori; Thauma turdi &eam ipsim fidei confessionem ab eodem Gregorios cliptam, totidem verbis reserunt idem Gregornis Nisienus in alis. Denique extra Controuersiam est epistola canonica , quam etiarn Balsamon Commentariis illustrauit.

Expositionem fidei, qiram S. Gregotius scripsit, existimat Gerardus Volsius se inueniis 6 edidisse: sed fortassi fallitur: nam cxpositio illa fidei, cuius meminit S. Basilius in epist 6 . ad Neocaesariense&, quae vero a Greeorio Tliaumaturgo scripta fuerat aduersus Elianum , multum disteria ista , quae nunc extat apud Volsium. In illa enim ii .ibebatur,s Patremi filium hypostas esse unum in sola animi cogitatione distin 'dui: unde suspicio orta erat, a Gregorio foueri haeresim Sabelli j & S. Basilius laborat, ut S. Gregorium a Sabellianis nitu spicione defendat.' At expositio fidei, quam ostius edidit, Sabellium nominat hia renitat

neque unquam dicit, Patrem dc ullum hypostasi osse unum,i sola ratio nis coi iratione distingui: sed contradicit Patrem is filium natura diuinitatis esse unum,dcvnam quamque personam per se subsistcre de aliam

esse hypostatim Patris, aliam iiiij dcc Pi aeterea expositio fidei Vomiana

videtur omnino scripta contra Arianos, ac per hoc satis diu post tempora S. Gregori; Thauma turgi sic enim incinit, Pinimicissimi, alieni, consessione Apostolica sunt qui dicunt,esse filium ex non extantibus,Jdec. de infra, Eos vero, qui communicant cum iis, qui reiiciunt tonaousion tamquam alienum a scripturi Sc qui dicunt aliquid ex Trinitate creatum csse, alienos existimamus. Constat autem Arianos fuisse, qui dicebant, filium elle ex non extantibus, de qui reiiciebant vocem, homousion, tanquam alienam a scripturis. Quin etiam ita di siputat hic auctor de Incarnatione, ut videaturres elletem ei lorianos, S Eulychiano S. Eadem censura addi potest ad duodecim capitula cum anathematismis, quae Gerardus ossius S. Gregotio tribuit. Videntur enim illa capitula quasi appendix quaedam ad expositionem fidei adiuncta iac praecipue Nestoris i , Eutychetis erroribus opponuntur: qui haeretici longe post obitum S. Gregorij exorti sunt. De sermonibus in Annunciationem, de Theophaniam Dominicam, ut etiam de libello De anima ad Titianum, nihil certi habeo, clim nec veteres horum meminerint; neque tamen conuinci possit, eos esse supposititios.

SAncius Cornelius Papa tempore Deci sedit,& scripsit insignes epistolas, quaruna meminit sanctus Hieronymus in lib.de Scrip t. Eccles.

68쪽

48 Qe Scriptoribus Ecclesiasticis

e quibus extat solum epistola ad Fabium , siue Flauianum Antiocheianum Episcopum , sed non integra apud Eusebium lib. 6. hist. cap. s.&alia breuis ad Lupicinum,tomoa.Bibliothecae S. Patrum: aliae duae inter epistolas S. Cypriani.

De S. Simo Secundo.

Ixtus II Pontifex, martyr, dicitur scripsisse librum sententiarum, siue prouerbiolum,qui citatur a s Augustino lib. De natura,& gratia,cap. 6 .&extat into no s. Bibliothecae S. Patrum, edit. r. Caeterum libet ille falso tribuitur . sixto martyri, clim sit Sixti philosophi ethnici, viri Hieronymus demonstrat in epist. ad Ctesiphontem; cin cap. 22. Hieremiae, in cap. I 8 Ezechielis: S. Augustinus lib. i. Retractationum, cap. a retractat locum citatum ex libro De natura fratia. Denique Gelasius in Concilio 7o Episcoporum reprobat librum Proverbiorum sub nomine S. Sixti ab haereticis conscriptum: dicit autem ab haereticis conscriptum, quia Rustinus eum librum plenum erroribus conuertit ex Graeco,& S. Sixto attribuit.

De S. Cypriano. 'So.

SAnchus Cyprianus vir eloqirentissimus danistissimus,sii Valeria-noin Gallieno martyrium passus est, teste S. Hieronymo in lib. deSAipt Eccles sed in Episcopum promotus fuit temporibus Fabiani Papae, Philippi Imp. proinde sedit temporibus Fabiani, Cornelij, Lucij,

Stephani, dixti, Pontificum Romanorum. Opera eius multa extant, sed non omnia indubitatara primo igitur catalogum texemus operum indubitatorum.

opera S C priam indubitata:

Epistolarum libri quatuor , quas Pamelius ordine temporum diges sit, iunt numero 83. De habitu Virginum, tractatus unuS. I De lapsis, De simplicitate Praelatorum,sive de unitate Ecclesiae,

De oratione Dominica, ' Contra Demetrianum, I. De Idolorum vanitate, I De mortalitate, I

69쪽

De Eleemosyna, IDe bono patientiae, I De zelo,&liuore, I

De exhortatione Martyri iAd Quirinum contra Iudaeos,libri tres. Ad Iubaianum de baptizandis haereticis, IAd Pompeiii contra epistolam Stephani Papae, Hos tamen duos librosia melius inter epistolas coniecit,& sunt epistolae 73. 74. Sententiarum ex Concilio Carthaginens de hq reticis baptizandis, a erasupposititia, vel dubia.

De monte Suaa,&Sion, tractatus unus.

De reuelatione capitis sancti Io. Baptistae. Expositio symboli. De singularitate Clericorum. De operibus Cardinalibus Christi, sermones I 2. De laude Martyrij. De disciplina, hono pudicitiae. Ad Nouatianu de spe veniae lapsis non neganda. De duplici martyrio.

De aleatoribus.

De coena dispositione. De duodecim abusionibus seculi. De spectaculis. De Iudaica incredulitate ad Virgilium. De Iudaeis,qui insecuti sunt Chri stum.

Carmen, Genesis. Carmen,Sodoma.

Carmen ad Apostatam Senatorem. Hymnus de Pascha. Oratio pro Martyribus,quae incipit,Agios. Odatio altera, quae incipit, Domine fata ste Pater. Tractatus de monte Sina Sion non habet stilum sancti Cypriani. Tractatus de reuelatione capitis sancti Ioannis Baptistae, non est sancti Cypriani, sed auctoris multo recentioris, qui in hoc ipso opere men tionem facit sanctorum Athanasiij cyrilli: item Theodosi Imp.&Pe' pini Regis Francorum , ipsa reuelatio capitis sancti Ioannis Baptistae contigit sub Theodosio, ut Nicephorus testatur lib. I a. cap. 9. Itaque re uelati de qua hic agitur, facta est annis plus centum post obitum sancti Cypriani.

70쪽

so De Scriptoribus Ecclesiasticis

Expositio Symboli,non est sancti Cypciani, sed Rusfini: nomine Rustini habetur inter opera sancti Hieronymi: aestatur Gennadius in libro de viris Illustribus Rufinum in explicatione Symboli excellu iste demque stilus est Ruffini, non fancti Cypriani. Tractatus de singularitate Clericorum, ubi prohibetur Clericis coha bitatio foeminarum, insignis itilis est,in antiqui sine dubio aucto iis: nonnullis videtur esse potius Origenis,quam Cypriani. Sed tamen stilus

apertere clamat;&Latinum auctorem, non Graecum esse clamat. Idem

etiam stilus satis diuersus est a stilo sancti Cypriani, verba multa parum Latina admiscet, quae in Cypriano non inueniuntur , qualia sunt , inordinaliter , contubernalitas , mulcedo , passibilitas , alia. Sermones deoperibus Cardinalibus Christi , eruditi antiqui auctoris sunt,ssed non videntur esse Cypriani. Primum enim stilus multo humilior est, quam sancti Cypriani esse soleat. Deinde in sermone de tentatione&ieiunio docet hic auctor, Diabolum cecidissedechlo ante hominis creationema cuius sententiae contrarium habet sanctus Cyprianus in tractatu de zelo, liuore. Denique in praefatione sic alloquitur sanctum Cornelium Papam, quia, inquit, solent aliquando Patres nugis infantilibus arridere, dinguis balbutientibus delectari, indulgentiam meretur humilitas , quae quo potest accessu sublimitatis vestra naanibus se porrigit attrectandam J haec ille. At S.Cyprianus semper Cornelium fratrem, collegam appellabat nec ignorabat,se non minus doctum,&disertum, quam Cornelius esset;& cum praeterea Episcopus ante Cornelium ordinatus bisset is in Ecclesia uniuersa mirifice clareret; nunquam prosecto scripta sua nugas infantiles appellaret: neque

diceret sublimitatem Corneli lingua balbutienti Cypriani oblectari

debere.

Libellus de laude martyri ideo positus est inter opera Cypriani dubia, quoniam Erasmus dubitauit ob aliquam stili dissimilitudinem. Sed

communiter admittitur inter vera opera sanisti Cypriani, praesertim cum

Moses, maximus, ad quos liber iste scribitur, in epistola ad Cyprianu, quae est 16. inter epistolas sancti Cypriani, huius ipsius libri mentionem faciant neque stilus dissidet ab aliis operibus, nisi quod est magis elaboratus, quam aliqua alia eiusdem opera, sed non magis quam omnia Siquidem epistola secunda, quae est ad Donatum non cedit huic libello; tamen illa epistola est, hic vero liber similis orationi in genere demon

strativo.

Liber de disciplina, lono pudicitiae; liber ad Nouatianum de spe veniae danda lapsisa sancti Cypriani mihi esse videtur; quicquid Ei asinua dicat, qui nimis subtiliter de stili dissimilitudine aliquando iudicat.

Liber

SEARCH

MENU NAVIGATION