De scriptoribvs ecclesiasticis liber vnvs, cvm adivnctis indicibvs vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum M.DC.XII ..

발행: 1613년

분량: 314페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

In passione mi erucena Domini. Ad Serapionem Episcopum museos epistola.

In illud, Quicunque dixerit verbum,a c. Disputatio in Nicaeno Concilio contra Arium. Homilia de semente. Declaratio Levitici de diuersa eiusdem rei nomenclatura

Obseruatio in Tomum Tertium.

Liber qui hic dicitur, de interpretatione Psalmorum,videtur esse ille, quem sanctus Hieronymus vocat de titulis Psalmorum, in lib. de Sciis t. Eccles in Athanasio : nam Casliodorus quoque hunc eundem librusia vocat de titulis Psalmorum, id est, te varia excellentia Psalmorum. Sermo de sanctissima Dei para, non videtur esse sancti Athanasij, sed alicuius posterioris, qui post Concilium tertium,&quartum, imis etiam sextum, floruerit cita enim accurate disputat de unione diuinae humanae naturae in una hypostas nec non de appellatione Dei parae, quod Virgini ca appellatio iure conueniat, denique de duabus voluntatibus, operationibus unius volentis optrantis Christi; ut dubitari

non possit quin iste auctor viderit decreta Conciliorum contra Nestorium, Eutychetem,&Monothelitas. Ac vire steratiocinatur Card Ba

ronius tomo primo Annalium ad annum Christi 8. si hic sermo esset Athanas',sime dubio citatus fuisset a sancto Cyrillo, S in Patribus tertiae, quartae,in sextae Synodi ad conuincendos haeteticos. Videmus alitem non citari unquam hunc sermonem, sed libros de Incarnatione, ubi non tam aperte Athanasius loquitur. Adde,qubdin hoc sermone auctor dicit, attributa Dei non esse ipsam substantiam Dei, sed circa substantiam versari: quod valde improprie dictum est,in alienum a consuetudine

sancti Athanasu,qui valde considerate loqui solet. Adde ultimo, qubd inexplicatione vocabul. ια, dicit vocem di significare qualitatem: at Graecis ισιτης est aequalitaS,non σιαί tota illa deductio vocis Alia voce .ec est leuior quam ut Athanasium decere videatur.

Disputatio Athanasi cum Ario quae in hoc tomo habetur, non est habita in Concilio Nicaeno, ut inscriptio indicare videtur sed est habita in Monasterio aliquo , ut ex initio disputationis intelligi potest: neque est habita proprie cum ipso Ario, sed cum aliquo eius discipulo, ut perspicuum est cx illius verbis, Derepente ex radice, Christo inimici Arij, bellua sub humana specie ad nos insiluit. Neque obstat, qudd postea, qui disputat,dicatur Arius ponitur enim Arius,pro, Arianus quo modo in eadem disputatione , non semel ponitur nomen Sabelli j pro nomine Sabelliani Vtrum haec fuerit vera disputatio , an dialogus conscriptus

82쪽

6i De Scriptoribus Ecclesiasticis

in personam Athanasij, alicuius Ariani; dc utrum sit ab Athanasio, an ab alio criptus, non facile iudicari potest. Tomi Quarti: Quaestiones ad Antiochumii incipem. De definitionibus Theologicis. Disputatio cum Ario Laodicaeae habita.

Exhortatio ad Monachos.

De Pasione imaginis Domini. Ad Marcum Papam epistola. Marci Papae responsio. Ad Serapionem de sancto Spiritu,epistola. De unita Deitate Trinitatis, libri septem. Synopsis totius Scripturae.

Obseruatio in Tomum ortum.

In hoc tomo nihil fere est,quod veresst Athanasij. Quaestiones ad Antiochum, Athanasi esse non possunt; nam quaest.23.citat auctor magnum Athanasium, ab eo dissentit.Quςst 1i 8. dicit,

Romanos esse Francorum genus ex quo apparet, auctorem esse recentem Franci enim dicuntur omne occidentales in Regni Turcarum. Quaest. I 29. citatur sanctus Gregorius Theologus, qui tamen posterior est

Athanasio.Multo minus Athanasi sunt quaestiones quadraginta sex, quae in aliis codicibus inueniuntur: nam iiij citantur ut antiqui Patres, Epiphanius,Gregorius issenus, alii. Liber de definitionibus Theologicis non videtur esse sancti Athanasii, quia in cap. de Actu, citat ad confirmandam suam sententiana an 'ctum Gregorium Nyssenum, his verbis. Actus, quemp tmodum sanctus Gregorius Nyssentis inquit, est naturalis cuiusum' rei, & c. At credibile est Gregorium Nyssenum Ondum scribere coepisse , quando Athanasius obiit obiit enim Athanasius sub V. dente Gregorius autem sub Theodosio scribere coepit, ut probabitnter colligitur ex lib. sancti Hieronymi de Script Eccles scripsit eDim eum librum sanctus Hieronymus anno is Theodosii, ut ipsemet testatur in extremo libro di in eodem libro dicit a Gregorio Nyseno lectum sibi fuisse librum quendam a se compositum, ante paucos annos. Adde, quod in hoc libro de definitionibus , tam distincte loquitur auctor de duabus naturis Christi in una hypostasi, ut omnino scripsisse videatur post Concilium Chal

cedonense.

Disputatio cum Ario Laodicaeae habita , non potest esse Athanasii

vera disputatio : dicitur enim habita anno secundo Constantii,

tamen

83쪽

Ab anno Dom. I. ad Ioo. 63

ramen introducitur Athanasius diaconus disputans cum Ario presbytero: at ex hiltoricis constat , Athanasium factum esse Episcopum Alexandrinum anno t. Constantini Magni Praeterea Arius obiit morte turpissima anno 3 i. Constantini, omnium consensu. quomodo ergo

disputaturus adducitur anno secundo Constanti, Denique in hac dis putatione mentio fit Photini haeretici, quasi ab ipso Arius haereses didi cillet: at Photinus posterior Ario fuit, ut ex sancto Hieronymo colligitur lib.de Script Eccles Denique videtur omnino haec disputatio, lialogus ille esse,quem a se scriptum fuisse Vigilius Episcopus Tridentinus

testatur lib. .contia Eutychem.

Liber de Passione imaginis Domini, citatur in secunda Nicaena Synodo, act. . ubi totus hic liber legitur recipitur sub nomine sancti Atha nasi), sed non videtur cile sancti Athanasi huius, de quo nunc agitariis, sed alterius mulio recentioris Scribit enim Sigebertus in Chronico. accidisse hoc miraculum anno Domini 766 co tempore videlicet, quoqucstio agitabatur de cultu sacrarum imaginum voluit enim hoc tamini igni uaculo Deus confundere haereticos Icono clastas. Illud autem obseruandum est, illa ultima verba, cap.7. Haec est vera, vehementer

credula ratio de cruore latetis Domini nostri Saluatoris, qui profluxit de sancta imagine eius , quae crucifixa est in Syria in Beryto ciuitate : hic est sanguis ille Dominicus, qui apud plerosque repertus esse dicitur, nec aliter aestimandum est a vere Catholicis, praeter id quod scribitura nobis, quasi ex carne, danguine Christi aliquid possit in mundo inueniri, nisi illud, quod in ara altaris per manus Sacerdotum quotidie spiritualiter ellicitur, c. Illa inquam,vltima verba non taberi in codice

Graeco Concili Nicaenisecundi neque in versione Anastas; Bibliothecari, sed esse addita ab aliquo, post disputationem habitam de sanguine Christi coram Pio II Pontifice Maximo: quod etiam apparet ex va-1ietate stili istius conclusionis a reliqua narratione. Quod autem auctor hirrias additionis dicit, a veris Catholicis non debere credi esse alium sanguinem Domini super terram, nisi illum, qui consecratur in altari; repugnat traditioni Ecclesiae Mantuanae, quae gloriatur habere se, de sang uine illo qui de latere Domini fluxit eumq; verum esse Dominii anguinem, declaratum fuisse a Leone III Pontifice ante annos octingentos. Scribunt enim historici plurimi, ut annales antiqui Francorum,

Ad Viennensis, Aimoinus Rhegino, Abbas Vrspergensis,&alii, Leonem Pontificem, Carolo Magno id petente, contulisse se Mantuam , ut de veritate sanguinis Domini miraculis multis ibi coruscante iudicaret: atque inde in Franciam ad Carolum perrexisse. Et quamuis hi-itorici non explicent qualis fuerit sententia Pontificisci tamen Cari'. Baronius , omo s. Annalium ' ad annum Domini o . scribit,

84쪽

64 De Scriptoribus Ecclesia Acis

Romae extare diplomata Pontificia, in quibus veritas illius sanguinis declaratur. Et certes Pontifex illo tempore secus censuisset, tandiu fano iis ille consertiatus non fuisset. Scribit etiam Matthaeus Parisiensis inmenrico It Angliae Rege , pag. is in meo codice , mistum fuisse a Patriarcha Hierosolymitano vasculum cum vero sanguine hosti ad eumdem Regem susceptum cum inci edibili celebritate, Episcopis praedicantibus , rationem reddentibus de veritate illius sanguinis.

De Epistolis Athanasi ad Marcum Papam, S Marci Papae ad Athanasium, constat ex ratione temporis,eas epistolas esse supposuitias, ut dicemus infra, in obseruatione ad Gratianum. Libri septem de unita Deitate Trinitatis, non mihi videntur Athanas, quia Latine scripti videntur non ex Graeco versi, ut patet, tum ex stilo, tum quia aliquoties auctor significat, quo modo dicantur apud Graecos

quae ipse Latine scripsit. v lib. 6. maledictus, inquit, qui hanc Dei natiuitatem ex nullis extantibus phantasma esse conlatetur, quod Graeci εξ re, ονὶων appellant.Jωlib. 7. in ultimis verbis: Ac per hoc, inquit, unita est Patris, Filii,& Spiritus sancti substantia, quam Grςci dicunt ομcου r. Deinde refellit hic auctor nominatim Vrbicum Potentinum, qui Eunomii disicipulus fuit. Non videtur autem credibile , Athanasium potuisse confutare discipulum Eunomii, cum ipsum Eunomium , non Athanatius, sed Basilius, qui Athanasio iunior erat , primu consa

tauerit.

Praeter libros, qui in his quatuor tomis continentur, Xtat seorsim vita

sancti Antonij, Symbolum, quod incipit, Quicumque vult saluus esse; quae sancti Athanasi opera esse vera germana non dubitamus. Quod enim sanctus Athanasius seripserit vitam sancti Antoni testatur sanctus Hieronymus in lib. de Script . Eccles in Antonio,in Evagrio, in Athanasio aestatur etiam sanctus Gregorius Nazian Zenus oratione in Athanasium,&sanctus Augustinus, lib. 8. confest cap. 6. Qubdautem ea, quae nunc extat, sit illa ipsa, cuius meminit sanctus Hieronymus, sanct us Augustinus, perspicuum est ex eo quod est reuera insigne volumen,

ut eam vocat sanctus Hieronymus,&continet magna illa miracula, quorum meminit sanctus Augustinus;&habet reuelationem illam de anima Ammonis, quam ex vita a sancto Athanasio scripta referunt Palladius in historia Lausiaca cap. 8.&Socrates in hist. lib. . cap. 18. Neque potest contra obiici, nisi quod in hac vita non fiat mentio Pauli primi Eremitae,&aliarum rerum , quae narrantur a sancto Hieronymo in vita . Paulptimi Eremitae. Sed responderi potest, Athanasium, non omnia,quae ad vitam S. Antoni pertinebant , assecutum fuisse , vel non omnia quae acceperat, in mentem venisse illi, cum scriberet, vel etiam noluisse

85쪽

omnia scribendo nimis longam orationem sitam facere alioqui si obiectio illa vim ullam haberet , possemus de Scriptoribus Euangeliorum etiam dubitare. multa enim Matthaeus&Marcus omiserunt invita b rebus gestis Christi reserendis, qtiae Lucas non omisit. multaquoque misit Lucas quae Matthaeus&Marcus non omiserunt: mulia denique&grauissima Ioannes scripsit, quae tres Euangelistae praetermisierunt. De Symbolo Athanasii Ecclesia ipsa Catholica testimonium perhibeti, dum illud sub nomine S. Athanasii in diuinis ossiciis recitandum proponiimeque id facit sine veterum Patrum testimonio Sanctus enim Augustinus tractatum Psabaa. iro. sic loquitur explicans illud, Per diem sol nou vrctetes De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus Episcopus ita pulchre locutus est, Filius, inquit,Dei a Patre solo est, non factus,nec creatus sed genitus. Tribuuntur sancto Athanasio nonnullis commentaria in omnes e-

epistolas S. Pauli.Sed ea Theophylacti sunt, non Athanasii. De Serapioue. SErapio Episcopus Thmus eos a S. Athanasio ordinatus. Vir fuit S. Antonio chartis,ut scribit S. Hieron. in lib.de Script Eccl. scripsit librum contra Manichaeos, qui extat apud Henricum Canisium tomo quinto

antiqua lectionis scripsit de Psalmorum titulis in epistolas ad diuersὀs: teste sancto Hieronymo in lib. de Script. Eccles. Sed non videntur

extare.

IVlius Maternus Firmicus floruit tempore filiorum Constantini Magni, ad quos scripsit egregium librum de mysteriis Merroribus profanarum religionum. Extat hic liber in Bibliotheca sanctorum Patrum to

mo quarto.

Vcifer Episcopus Calaritanus Athanasii aequalis,ita reto fidei catho- licae ardens fuit, ut a sanctis Patribus, etiam post schisma factum , sectam Luciferianam post se relictam , non nisi timide dubitanter arguatur.Sanctus Ambrosus in Oratione de obitu Satyri, Lucifer, inquit, se a nostra tunc temporis communione seiunxerat, quamquam proinde exulauit,& fidei suae reliquit haeredes. Sanctus Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem, sentum est, inquit, ad asperrimum

86쪽

66 De Scriptoribus Ecclesiis u

locum, in quo aduersum voluntatem, propositum meum cogor debeato Lucifero secus quicquam, quam cillius meritum, mea huma nitas possit,aestimare,&c. Sulpitius lib. a. sacrae historiae, Caeterum, inquit, Luciferi tum Antiochiae longe diuersa sententia fuit: nam in tantum eos qui Arimini fite rant, condemnauit, Vt se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos sub satisfactione, vel poenitentia recepissent. Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim. Sanctus tamen Augustinus liberitis schisima Luciferi condemnat, tum in libro de haeresibus, tum in libro de ago ne Christi, cap.3o. vide de Luciferi rebus gestis historicos, Rustinum lib. i. c. 3 o. Sulpitium lib. 1. sacrae hist Socratem lib. I. cap. 7. Theodoretum lib. 3. cap. s. Sozomenum lib. 3. cap. I .Nicephorum lib. o. cap. i7. Historiae trip. lib. s. cap. 3 Libri Luciferi qui extant hi sunt Ad Constantium Imperatorem, lib. De Regibus Apostaticis, IDe non conueniendo cum haereticis, De non parcendo delinquentibus in Deum, IQuod moriendum sit pro filio Dei, Epistola ad Florentium, His additae filii Epistolae Florenti ad Luciferum. Item epistolae duae S. Athanasi ad eundem Luciferum. Item epistola Liberi, Papae ad Constantium Imp. Item epistola Athanasi ad seruos Dei. De quibus libris, vel epistolis nulla dubitatio mihi esse videtur, quin

sint eorum auctorum,quorum nomina praeferunt.

Impressi sunt hi libri Parisiis anno i 168.opera Io.Tilij Episcopi Mel

Marius Victorinus Aser floruit tempore Costant' Imperatoris,an 'no quadragesimo, ut ipse testatur post Concilium Nicaenii. In senectute conuersus ad fidem est,teste sancto Augustino lib.8.confesso cap. a.&post conuersionem relictis libris Gentilium scripsit , teste sancto Hieronymo in lib. de Scriptorib. Eccles contra Arianos,& in epistolas B. Pauli de quo Commentario in epistolas idem Hieronymus scribit in

prooemio epistolae ad Galatas, non esse admodum probandum. Extant nunc in tomo .vel 8. Bibliothecae Sanctorum Patrum lib. .de Trinitate,Hymni tres, carmen Heroicum de Machabaeis,quae omnia caute legenda sunt, cum auctor magis arti Rhetoricae, quam Theologiae & sacris literis operam dederit. De

87쪽

ae e Sancto Hilario 'GJJSAnctus Hilarius Pictauorum Episcopus S. Athanasiaequalis filii,

quamuis iam prouectae aetatis Chrillianus factus, tamen breui in Ecclesiastica doctrina ita proficit,ut Doctor maximus,& Ecclesia Catholicae columna merito habitus sit. Eius opera haec extant: De Trinitate libri 2 Aduersiis Constantium Augustum, Ad eundem, Ad eundem alter. Aduersus Auxentrum Arianum. IDe Synodis aduersias Atianos IAd Apram filiam epistola.

Ad eandem Hymnus. In Matthaeum Commentaria. In psalmos aliquot explanatio.

De Patris Filii unitate, IDeessentia Patris,&Filii, Ad Augustinum epistolae, a.

Carmen in Genesim.

Et quidem de libris de Trinitate;De duobus libris aduersiis Constantium, De libro contra Auxentium, De libro de Synodis, De Commentariis in Matthaeum,&in Psalmos, nulla dubitatio est:horu enim is eminit sanctus Hieronymus in lib. de Scriptor Eccles Mnemo illis contradixit unquam. De Epistolavi Hymno ad Apram filiam Erasinus non si tum dubita. uit,sed etiam scripsit notha esse.Caeterum Fortunatus S .Hilari, accesserin vita ipsius dissertis verbis si ripsit, dedisse sanctum btilarium epistolam ad Apram filiam,& totum argumentum epistolae descripsit ut non si duribium, hanc ipsana quae extat epistola, vere S. Hilari esse, ut etiam hymnum adiunctum. De epistolis ad Augustinum extra controuersiam est, eas non esse Hilarii Pictaviesis, sed Hilari,alterius multo recentioris nam Telagiani, de quibus in illis epistolis agitur, post Hilari obitum exorti sunt, ipse Augustinus ad quem scribuntur , post Hilari excessum Christianus factus est. Pari ratione carmen in Genesim Hilari esse non potest,cum ad Leonem Papam scriptum sit: sed etsi hoc carmen non sit Hilarij, tamen constat ex Concilio Toletanoe .can. ia .hymnos aliquot S. Hilari cani in os sicio Ecclesiastico. De libris duobus,de Patris,&Fili j v nitate,&de essentia Patris. ωFiiij, non omnino certus sum,Hilariine an alicuiusalterius sint:nam S. Hiero-L a Imus

88쪽

c . me Scriptoribm Ecclesiasti is

nymus horum librorum non meminit; in posteriore inuenitur si agmentum valde magnum ex lib. 8.de Trinitate: qu sunt argumenta,qubdlibri isti non sunt Hilarij, sia alterius, qui Hilarium imitari voluerit. Libri certe graues sunt, cdocti , Milari spiritu eloquentia non indigni. Vna superest quaestio, an liber primus aduersus Constantium Imp. st

scriptus ipso Constantio vivente, an post eius mortem. Sanctus Hieronymus in lib. de Script Eccles dicit, num librum criptum esse Constantio vivente, alterum post eius obitum:& nisi is, qui primus nunc extat, sit scriptus Constantio mortuo,nullus erit illo iPortuo scriptus nam ali duo citra controuertiam scripti sunt Vivente Constantio. Erasmus hoc argumento ductus, primum librum existimat scriptum esse post bitum Constantij. Cardinalis Baronius tomo tertio Annalium pag. I . is contendit omnes tres libros scriptos esse vivo adhuc Imperatore Constantio, librum, quem sanctus Hieronymus testatur post obitum Constantij scriptum, non extare:& rationem adducit quia sanctus Hilarius in hoc libro scribit se per hanc liberrimam confessionem tendere ad

martyrium is animat alios ad martyrium per eandem libertatem loquendi. Ponamus, inquit,animas pro ovibus, quia fures introierunt, cLe, utens circumit. Ad niartyrium per has voces exeamus, quia Angelus Satanae transfigurauit se in Angelum lucis Clament pastores, quia mercenarii fugerunt. At si iam persecutor erat mortuus, ridicula videtur Hilarii iactantia. Deinde scribit,se ita loqui cum Constantio , ut Io. Baptista loquebatur cum Herode in Ioannes Baptista Herodi viventi, non mortuo, dicebat: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Pr terea ipse Hilarius describit tempus,quo hunc librum scripsit,in dicit,ante annos quinque missos fuisse in exilium, Paulinum, Eusebitura, Luciferum, Dionysium Dat illi in exilium pulli sunt anno I9. Constantii tempore Concilii Mediolanensis ergo scripsit Hilarius librum illum anno Constantii et . quo anno Constantius vivebat. Obiit enim ad initium anni 1 s. Sed fortasse possi miliae sententiae conciliari, si dicamus, Hilarium scripsis e librum illum ex Gallia,cum putaret,Constantium adhuc vivere,sed Vere mortuus esset constat enim ex Sulpitio,in secundo de sacra historia, ex S. Hieronymo in Chronico,d ex ipso Card. Baronio,sanctum Hilarium rediisse in Galliam , paulo antequam Constantius moreretur quia res in tam remota regione gestae continuo resciri non possunt, cile concurrere potuit finis scriptionis Hilarii, cum fine vitae Constantii Italim merito Erasmus in annotationibus marginalibus irridet Hilarium, quasi Constantio minetur audacter,sed post mortem eius.

89쪽

De Gregorio Baeso. Sebadio Agennensi

c Regorius Baeticus in Hispania, Sebadius, sine Phegadius, siue

Phebadius Agennensis in Gallia, eodem tempore, quo S. Athanasius,&S. Hilarius,aduersus Arianos librum quisque suum edidit. Memiani horum auctorumi librorum S. Hieronymus in libro de Scilpt. Eccles Λ libri ipsi nunc extant in Bibliotheca S. Patrum toruo Phegad ij vero mirae laudes extant apud Sulpitium lib. i. hist.

De Paciano Episcopo Barchiononensi. Ico.

PAcianus Episcopiis Barchio non ensis obiit Theodosio imperante: scripsit epiliolas tres contra Nouatianos,quarum meminit S. Hieronymus in libro de Scrip. Eccles Nunc vero in Bibliothecari. Patrum, seorsim in editione Romana anni Do m. I 36 nota solum extant tres illae epistolae, sed etiam paraenesis eiusdem paciani ad poenitentiam, clibellus de baptismo Neque aliquid occurrit, unde de eorum librorum auctoritate dubitari positi.

De Didymo Alexandrino. 36 I.

DIdymus Alexandrinus caecus a prima aetate dictauit opera plurima, &nobilissima, teste S. Hieronymo in lib. de Script Eccles Nunc solum extat liber de Spiritu sancto inter opera S. Hieronymi, quoniam eum librum idem S. Hieronymus Latinitate donauit: χxpositio in epistolas canonicas in Bibliotheca S. Patrum tomos extat etiam liber contra Manichaeos apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis Claruitia Valentiniano& Valente Principibus. In eo reprehenditur ab ipso etiam S. Hieronymo, eius alioqui admiratore, quod Origenis errores secutus sit. Vide Apologiam aduersus Rusfinum.

SAnchus Optatus Mileuitanus Episcopus eodem tempore floruit: egregios septem libros duersus Donatistas edidit. S. Hieronymus in lib. de Scrip t. Eccles sex libros ab optato scriptos fuisse dicit: sed nunc septem numeramur, neque septimus dissentit a caeteris. Facile fuit in librum S. Hieronymi irrepsisse errorem in numeris.

90쪽

o te Scriptoribus Ecclesiasticu

le Tito Tostreno. 36J. TItus Bostrorum Episcopus vixit Imperatore Iuliano, sed obiit sub

Valente, ut S. Hieronymus testatur in libro de Script Ecςles Scripsit egregios libros contra Manichaeos, e quibus tres cum argumento quarti editi sunt Ingol stadij anno 16o . ab Henrico Canisio tomo quinto antiquae lectionis. Extant etiam eiusdem Titi commentaria in Matthaeum, iucam , impressa cum aliis quibusdam Ingolstadij apud Sartorium. Obseruandum est autem Commentaria in Matthaeum , Lucam non posse esse huius Titi; quoniam auctor horum commentariorum passim citat Chrysostomum, Cyrillum Alexandrinum, de Pelusiotam, qui pueri erant cum Titus moreretur.

De S. Cyrillo Hierosolymitano. 369

SAnctus Cyrillus Hierosolymae Episcopus sub Constantio Episcopus

factus,ac saepe de sede eiectus, Iedi restitutus, tandem Theodosio Imperante obiit. Scripsit in adolescentia Catecheses , quae nunc Latine&Graece extant. Fertur etiam eius epistola ad Constantium de apparitione Crucis: cuius epistolae S.Hieronymus in libro de Script. Eccles non meminit; sed nihil est cur improbetur.

De Apollinario. Is J.

APollinarius Laodicenus Episcopus vixit a tempore Constanti, Imp. usque ad Theodosium seniorem Vir fuit magis peritus Poeticae,& Rhetoricae, quam Theologiae: ideo in errores grauissimos incidit, atque in eum potissimum, quod in Christo non esset anima rationalis Scripsit innumerabilia,teste S. Hieronymo in libro de Script Ecclesti S. Basilio epist. Σ.ubi dicit, Apollinarem fuisse nimis promptum ad scribendum, mundum totum libris suis repleuisse, sed libris parum considerate scriptis.Nunc solum extant Psalmi Dauidis ab ipso carmine heroico descripti,& Parisiis impressi, ann.I 8O.

SAnctus Ephrem Diaconus Edessenus obiit sub ente Principe,

scripsitque plurima opera,quae teste S.Hieronymo in libro de script. Eccles in Ecclesiis post lectionem scripturarum publice legi solebant. Editae sunt Coloniae anno Is 7.Multa opera S .Ephrem,magis pia quam docta.Sed multo plura Romae a Gerardo Vossio,partim anno 138'.pax

SEARCH

MENU NAVIGATION