D. Ioannis Molani, s. theologiae louanii professoris, ... De historia ss. imaginum et picturarum pro vero earum vsu contra abusus. Libri 4

발행: 1617년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

n. ti. CAp. XLVI. 'praeserendus. Scripsit hac dere Thomas de Rempis eruditissimum Caput, lib. 3. de imitatione Christi, Caput videlicet 63. in quo inter caetera sic ait: Noli etiam inquirere, vel disputare de meritis Sanctorum , quis alio sanctior, aut quis maior fuerit in regno coelorum . Talia generant sepe lites & contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam & vanam gloriam : unde oriuntur inuidiae&dissensiones, dum iste illum sanctum, Malius alium conatur superbe praeferre. Talia autem velle scire & inuestigare, nullum fructum 1 afferunt , sed magis sanctis displicent , quia non , est Deus dissensonis, sed pacis: quae pax magi in humilitate vera, quam in propria exaltationeri consistit. Quod autem attinet ad sigillum Pontificis, nemo illud imperitiae aut indecentiae arguat, quia in eo, sicut & in quibusliam picturis , sanctus Paulus a dextris Christi ponitur:

Petrus vero a sinistris. Inuersa enim ista& praepostera ut apparet locatio non est recens, sed eam quoque antiquitas nobis, varijs de caussis commedat. Quod Posteruiuae explicabituri i

202쪽

Aouit , mnis diligenter ea in picturis examinanda , antequam a robe-

Equitur Concilio Tridentino: Haec, ut fidelius observentur , statuit sancta Synodus nemini licere ullo in loco vel Ecclesia, etiam quomodolibet exempta ullam insolitam ponere, vel ponendam curare imaginem, nisi ab Episcopo lapprobata fuerit. Istud autem Synodicum decretum videtur mihi valde peroportu senum esse, ad restenandum eorum licentiam, qui aliquando sitas opiniones pho ponunt quasi essent clarissimae dem 5straationes: clim eaedem si in districtum exaumen Vocarentur,aliquoties tanquam mi. nus probabili fundamento innixae non reciperentur . Exempli gratia, Si quis cu- , piat Marcum Euangelistam absque dextro pollice pingere, picturam hanc sortassis Episcopalis aut horitas reij ciet Qui snon tantum primo Canone Niceni Concilij prohibitum est seipsum mutit re, a

Exo. io. etiam sacrae scripturae aut horitate. Mar-- . pr. cum autem diuina aut horitate sibi polliacem praecidisse , non tam euidenter probari potest, quam a nonnullis ut verum asseritur. -

203쪽

Li II. C Ap. XLV II. Ios asseritur.Nam Isidorus id non asserit, sed tantum dicit: Hicine ad sacerdotium pro- Isido. δε moueretur , abscidisse sibi pollice fertur. Quod desumsit credo ex praefatione non Hieronymi, sed Graeci cuiusdam in Mariacum, quae sic habet, Amputasse autem sibi post fidem pollicem Marcus dicitur, ut

sacerdotio reprobus haberetur. Apud atra quempiam veterem scriptorem,non facile id reperias. Quamquam sint interrecentiores auctores, qui factum illud ad reuelationem diuinam referunt. Excusandum enim putarunt , quod in citata praefatione, vel ab Hieronymo,vel ab Augustino scriptum esse praesupponebant,

Euam lute sese extendat sacrarum ima ginum a estatio. C A p v T ALVIII.

QVaeritur autem quam late sese ext

dat sacrarum imaginum appellatio. Neque enim tunc demum sacrae censen ψdae sunt imagines , quando mystica sacerdotis benedictione sanctificantur, aut savcro Chrismate unguntur, sed ,Vt verbis di

cam Epiphanij quibus ipse inteptima Sy- --

nodo Iconomachis respondit, Multa opaς ρ '' inter nos sacrata sunt, sacram precationc non accipiunt ; cam a seipso & nomine suos

204쪽

166 DE HI s T. f. t M AG. suo, plena sunt sanctificatione & gratia. Quapropter de veneranda & sancta lici. noramus & amplectimur . Ipse itaque

typus salutiferae crucis, sine sacrata precatione, siue dedicatione apud nos honorabilis existit. Satisfacit enim nobis figura, quae tum significationem accipit, cum a nobis fuerit adorata. Nam siue in fro te ea tanqua sigillum imprimimus, siue per va. cuum aera crucis signum facimus, speramus & confidimus da mones cruce polla Gm 3. fugare. Nihilominus Adrianus primus

Con si scribit ad Carolum Magnum , Fideliter

& veracit ex dicimus & probamus, quia usus sanctae nostrae Catholicae de Apostolicae Romanae Ecclesiae fuit & ea, quando sacrae imagines vel historiae pinguntur .

ut prius sacro chrismate ungantur , dc tunc a fidelibus venerantur': instar facientes ; ut locutus est Dominus .ad Mo- σι o. sem dicens, Faciesque unctionis oleum sanctum unguentum compositum opere unguentarij.& ungues ex eo tabernaculutestimonij δc arcam testamem si mesamq; cum vasis suis, candelabrum & utensilia eius, Altaria thymiamatis & holocausti, & uniuersam suppellectilem qua ad cuiqium eorum pertinet: sanctifis abisque omnia & erunt sancta sanctorum : qui tetigerit ea, sanctificabitur. Habet, Pomaetificale benedictionem no uae crucis, siue . tabula al

205쪽

tabulae in qua crucifixus est depictus. Benedictionem quoque imaginis beatς Mari , & benedictionem imaginum aliorum Sanctorum . Quae etiam ex eo habentur in Sacerdotali, parte a. cap. 7.&8. Interim imagines absque omni benedictione aut unctione sacrae sunt & factae, quia rest sacras significant, ut late contra Ceturio - nes Magde burgenses declarat Nicolausti Sander us lib. a. de Honoraria imaginum Cap

adoratione.

Ad sacras hasce picturas refero, synodorum sex uniuersalium picturam, quam Constantinus P P. Romae fieri iussit in porticu S. Petri, quamq; Philippicus, eo quod Mono thelita esset, in regia Urbe iusserat deleri. ut habet Paulus Diaconus lib vi. hist. Langobard. Theodosius ve-i ,ro Imp. vi referunt Beda lib. de sex aetatibus, dc Ado Vienensis in Chronico, mox ut regnum suscepit, picturam iam dictam' restaurauit.

Habendam esse rationem eorum qua iasacras imagines reducuntur.

SVnt rursus&alia, quae etiam obseruanda sunt, ne male pingantur, quae sino inter sacras imagines collocetur, saltenegari

206쪽

is3 Da His T. S. IMAG. negari non potest quin medium locunt obtineant inter sacras & prophanas. Ta les sunt enim imagines diaboli, mortis, inferni ac similium. Hoc autem occasio line mortis obiter ad ij cio, quod ad es; illi litoriis rectius asIcriberetur ex Eccli.ca 3 . Mihi heri, de tibi hodie: quam, ho)j: niihi; cras tibi. Coruinum enim illud cras nemo sibi polliceri potest, cum die &ho ra mortis nihil sit incertius . Huc etiata Pertinent signa quaedam quae sanctis pro Pter significationem rei sacrae applΠῖas tur . Qualia sunt, vexillum quod crucis hi isti apponitur, ad significa dam xilo rum eius, item aureola quae sanctorua capitibus apponitur, palmae in manibu sanctorum, Mitra , ac baculus pallani j xl iid i piseopus dantur ac similia. Quae quarto libro fusius explicabaa

tur.

brachia,

207쪽

Lip. II. CAP. La z brachia, pedes aut similia, ex cera, aut 2 gςm, aut alia materia . Cum enim haecia r .appendantur in Hemoriam restitutae diis OcnTuinitus sanitatis , meritb numeranturio, inter Imagines quae mediu locu obtinent inretanter sacras & prophanas. Illustre autem,le tapro his donarijs testimonium habemus urit: apud Theodoretum lib. 8. de curationet: ct Graecarum affectionum. Cum enim prae

iv. i misisset quod sepulchra Zerxis, Darij, , or leXandri, Augusti, Vς spasiani desimitu lium, Rui omnino ignoremuἡ aut obscuit crura sint, si ibiungit, Martyrum vero tepla Eubconspicua cernuntur , magnitudinique u praestantia, omni praeterea ornatus genere variata splendoremq; quodam odo, pulchritudinis suae late fundentia. Qui-c nque homines prospera sunt valetudine, construari eam sibi a Martytibus petunt et qui vero aegritudinem aliquam patiuntur. sanitatem exposcunt. Ilisuper& mulieres dari filios sibi petunt:qdi . Vero parentes sunt, integra sibi & pro meustodiri quae consecuti sunt dona. in Dem qui peregre aliqub proficiscuntur petunt Martyres sibi .comites esse invia vel potiu* itineris duces ; qui verb iam sipites redierunt, gratias agunt,acceptu Deneficium confitentes. Non qui se ad. de 's accedere arbitrentur, sed qui orent Dci Martγres laquam diuinos homines, si inter

208쪽

Apud Sigismundum Ba

116 Ua H i s T. S. IM AG. admitti . Apud eundem Clementis decretu epistola 2. Altaris palla , caiithara, cathedra, Candelabrum & velum si fue- rint vetustate consumpta, incendio den tur: quia non licet ea quae in sacrario fuerint male tractari , sed incendio uniuersa tradantur. Cinere quoque eorum in baptisterio inferantur , ubi nullus transitu habeat: aut in pariete aut inso sis pauimentorum iactentur i, ne introeuntiu pedibus coinquinentur. Ex his sane canonibus siue decretis colligi potest, sequim reuerenter tractandae si ni factae Imagines quantumuis antiquatae. Mosco uitae quoque non aliunde quam a Christianis & Catholicis habent sequentem Canonem , Imagines antiquae & tabulae , super quibus consecrationes fiunt, non comburantur: sed in horti; aut alio honorifico loco, ne iniuria assiciantur aut dedecore, sepeliantur.

n Imiginibus collicandis habendum esse

rationem oci.

. . . . CAPUT XLIIII.

Η Onestas autem exigit Vt l'ci ratio

in collocandis Imaginibus habeatur 4. Quare nec in pauimento sunt Eistoriis sinctorum sculpendae, qui miris

209쪽

istud videatur quandoque usitatum fuisse . in monaster ijs quibusdam . Iuxta illud Bernardi, Ut quid saltem Sanctoru ima- In singines non reueremur , quibus ipsum uti- φρυque quod pedibus cone ulcatur scatet pauimentum saepe spuitur in ore Angeli, saepe alicuius Santiorum facies calcibus tunditur transeuntium. Et, si non sacris imaginibus , cur vel non parci

tur pulcris coloribus Z Cur decoras quod mox foessandum est λ Cur depingis quod necesse est conculcari 3 Quid ibi valent venustae formae, ubi puluere maculanturastiduo λHinc libro primo Codie is titulus est , rit. HNemini licere signum Saluatoris Christi humi vel in silice vel in marmore , aut insculpere aut pingere. Et subij citur lex unica Tneodosij Valentiani Augustorum , Cum sit nobis cura diligens per o initia superi numinis religionem tueri, signum Saluatoris Chri hi nemini licere vel in solo vel in silice vel in marmoribus.

humi positis insculpere vel pingere , sed

quodcunque reperitur tolli, grauissima poena mulctando eos qui contrarium statutis nostris tentaverint, specialiter imperamus . Similiaqae legas canone 73. Synodi in Trullo Constantinopolis quae

sexta dicitur. i

Nimium autemetigidi sunt qui ex hae

210쪽

Augustorum lege inserunt, contra recepta m consuetudinem, no licere in sepul- turis humi positis signum crucis impri-- mere. Nam in consecratione Ecclesiae,

quando Episcopus benedicit primarium lapidem in fundamento ponendum, accepto cultro sculpit in eo signum crucis Pontifi- dicens, In nomine Patris & Fili) & Spiri- 'eati . fo- tus sancti. Vnde haec lex eos potissimum βρ QI notat, qui imaginem siue signum Salua toris Christi in cruce pendentis humi sculpunt vel pingunt. Non sunt etiam imagines sacrae eo loci pone dae ubi claui sunt figendi. Hoc enim. i. i docet nos septimae Synodi actio quarta quae sic habet: Alius quidam in ciuitate quae dicitur Citium , die decima quinta mensis Augusti, cum festum Virginis celebratur, ingressus templum ut velis or- , naret illud, clauum in parietem malleo adigendo, frontem imaginis D Petri in pariete depictae transfodit: funiculo ita. que velo alligato, confestim illius caput frontemque intolerabilis dolotis crucia- . insinuasit, qui constanter per duos festiuitatis illius dies permansit. Episcopus .aute Citii re cognita hominem increpauit, iussitque ut abiens clauum iterumi eximeret ex imagine: quo facto contiamio dolor mitigatus est. Interrogetur

si libet Episcopus . Adest enim in hac.

SEARCH

MENU NAVIGATION