장음표시 사용
51쪽
propositio alia sit necessaria, alia probabilis, alia capti sa: id est, ut Aristoteles loquitur, apodictica, dialectica, sophistica, hanc omnem confusionem peperit At pr positionis apodicticae, dialecticae, sophisticae una communis est Ze inuetio Sc dispositio, una denique Sc communis Logica: Nullus est inuentionis locus, unde non possit Jc necessaria, dc probabilis, Sc captiosa propositio
institui. Porro reliquae pronuntiati disserentiae, affirm tum, negatum, simplex, coniunctum,totam syllogismi& methodi doctrinam communem habet: tota inquam, Logica, quae catholice instituta.suerit,communis δc generalis est quam qui tenebit, necessariorum dc probabilium pronuntiatorum communem doctrinam tenebit,
de inde captiosa de fallacia diiudicabit. At tres speciales artes faciliores erunt,inquies: Imo dissiciles Sc obscuret, sophisticae denique erunt, inquiet Aristoteles : quia per species docebunt, quod generaliter erat explicandum.
Vnus est Lutetiae Sequana, ad multos tamen usus Sc varios accommodatus, lauandum, aquandum, vehedum,
uti3andum, coquendum: Sic una est Logica va Hac multiplicis usus , in propositione necessiaria, probabili,
captiosa: ars tamen una. Si Grammaticas tres aliquis ineptus nobis instituat, unam ciuilem,altera agrestem, tertiam de vitiis ambarum, merito rideatur a Grammaticis omnibus, qui unam Grammaticam norunt omnii . hominum locorumque commune, unde δc barbarismi
de soloecismi omnes intelligi possint dc deprehendi. Itaque facilitatis species in hac excusatione valeat, quae lane mirabiles tenebras in Rhetoricis peperit,similitu. tudine etiam magnifica a Cicerone defensas:Ego aute, ait Oratorio secundo, siouidem nunc plane rudem institui ad dicedum velim, nis potius tradam assiduis uno
opere eandem incudem,diem noctcmque tundentibus, qui omnes tenuissimas particulas, atque omnia, miniam a masa,vt aiunt nutrices,infantibus pueris in os inserat: Sin sit is,qui Sc doctrina mihi liberaliter institutus, de aliquo iam imbutus usu, dc satis acri ingenio eme videatur.
52쪽
deam illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua aqvula teneatur, sed unde uniuersum flumen erumpat: ut illi sedes & tanquam domicilia omnium argumentorum commostret, & ea breuiter illustret, verbisque definiat: Haec ille magnifice , xt solet omnia, sed parum logice: Etenim omnia illa,minima specialium artium mansa,&tenui ilimae, quae dicuntur, parti culae, falsa similitudine dicuntur: ubique enim, vel in illis ipsis specialibus arti-- bus,bucceae caussarum, factorum, & reliquorum argumentorum sunt e dem Rauult hic nulli sunt:flumen est uniuersum, quod rudi & puero facile tamen natatur: Grammaticae similitudo hic idonea & apta est, & a nobis ideo proposita:aquulae seclusae hic nullae sunt,nec e L se quidem omnino possunt: caussarum,factorum,& reliquorum argumentorum, item propositionum, syllogismorum,methodorum consideratio & distributio comunis , alias minutiores sectiones nullas capit: Grammatica etymologia alia ciuilis, alia agrestis fingi non potest Denique u fieret, catholicum id non esset, sophiasticum esset,ait Aristoteles. Sed hac de re aduersus Cis ceronem ipsum in Brutinis quaestionibus, & aduersus intilianum in Rhetoricis distinctionibus abude dic serui. Et iam tres Aristotelis Logicas,ex Aristoselis lege concludo vitiosas & sophisticas esse, & unam communem ac generalem communiter tantum & generaliter exponendam esse. Voluit,ais,tres aries speciales facere: At ut suis legibus obediret,unicam & commvpem velle & facere debuit:Verbo etiam rem turbauit,cum Dialecticam. vocavit eam probabilitatis artem,sicuti perst-pe etiam Logicam:quoties enim in organo,Logicet aut Dialecticae verbum usurpauit frequenter autem usu pauit ad illam probabilitatis artem accommodauit. Sic in posterioribus Analyticis λογiis & λογικορ ι Μογι υχορ ducitur, vicesimo Sc decimo octauo primi, & λοδε- λό- γα octauo secussi: sic αἰλλυ- λογοιον in Topicis quinto
octaui de primo quinti: sic logica demonstratio etiam dicitur decimo capite secundi de ortu Animalium: Sie
53쪽
dialectica propositio & dialecticus syllogismus locis
permultis specialiter accipitur. At veteres Logici ante Aristotelem, Dialecticam & Logicam comuniter usurparunt, sicut Aristoteles ipse aliquando :& utriusque ocabuli contusata, λογος, λογίζει ι, generalem hanc significationem habent. At voluit Aristoteles Dialecticς vocabulo specialiter uti: an non sunt artis αsectae cuiusque propria vocabula3 Certe: sic Zeno ve borum nouorum architectus in secta Stoica fuisse dicitur: nec tamen ideo valde laudatus: sed tamen sunt a rium propria vocabula: An non igitur agri culturae, militiae,nauticae vocabula,ex agricolarum, militum, natat
rum communi usu & sermone sunt deducendaὶ Logica porro & Dialectica, quorum tandem animalium vocabula suntZ an non λογιλον Gra λαλεκτικωνnia est hominurAn non saepe reprehendit Aristoteles sermonem inusitatum' An non iubet secundo capite secundi Topici, nominibus sic res appellandas esse, ut vulgus appellat Cur igitur contra hominum usum, contra suum ipsius decretum, verbis significationes nouas imposuit 3 cur voluit denique, quod mihi ne velim, praecipit λ Sed de erbo minus esset laborandum, si res maneret: at defini,
tio gen alis & communis in organo praetermissa est: definitio inquam vel legibus Aristotelis catholica: nec dici potest ex Aristotelis legibus, id leue esse, & iccirco neglectam esse: Etenim Aristoteles de doctrina & utilitate definitionis non solum sexto Topico toto prςcipit, sed Posteriorum secundo, ubi definitionem ita celebrauit & extulit, ut illud tandem decimo aeptimo capite
praedicarit, Itaque scientiae omnes definitione comparantur. Ergo ex Aristotele concludo,qui Dialecticae desinitionem nesciat, eum nescire quid Dialectica sit: M. certe definitionis huius omissio, multo maius detrimetum studiosis huius artis attulit, quam vulgo videatur finem totius artis ostendit esse bene disserere, disput Ie, ratiocinari, ratione uti: Denique quo praecepta studiaque logica omnia reseratur, scopum hunc proponit,
54쪽
ANIM A D. LIB. II. DS qud Logicae partes , genera, species, exercitationes
omnes dirigatur. Hoc isitur totius nauigationis agnorato portu, qualem nauisantibus cursum putamus sumturum Nullus est Omani logici laber, in quo non dissideant interpretes de scopo & fine rerum: ea tanta dis sensio non ob aliam ullam rem accidit,quam quod finis uniuersae artis non esset initio propostus. Oper retiust spectare, quae inde opinionum commenta nata sint,
de scopo & fine non solam sinsulorum librorum , sed
niuersorum. Categoremata,dicuntur voces simplices
esse, Categoriae ad res simplices, simplicibus verbis significandum pertinere,unde nomina verbaque ad consciendas enuntiationes & bllogisinorum cuiustum- ue generis conclusiones assumantur, omnium finem emonstrationem esse. Haec fere Graecorum & Latinorum omnium interpretum quorum scripta extent) sententia una est: De caeteris suo loco: Nunc de magnifico
isto I sicae fine dicendum nobis est, & caussa prius ex ponenaa est, quae hos interpretes in hanc opinionem induxerit: Deinde Aristotelis sententia, vera demonstranda est. Qiid igitur interpretes commouit, ut d monstrationem finem est e Logicae dicerentZquis Organi locusὶququam Aristotelis authoritasὶ initium prioris Analyseos ab iis ad rem citatur: Primum dicendum circa quod , & de quo consideratio est, quoniam circa demonstrationem, & de demonstrativa scientia: Hic locus inquam, hos interpretes commouit, ut interpretarentur,ab Aristotele dici,finem logicae artis, esse demostrationem. At inquam, id Aristoteles non dicit, nec
omnino sentit, sed proponit se dicturum de demonstrativa scientia: an adeo logice hinc concludes ab Arist tele dici, demonstrationem logicae artis esse finem3 At paulo post eandem propositionem repetit:Definitis autem his, dico per quae.& quado,& quomodo fiat omnis sillogisinus : postea dicendum est de demonstratione, quia syllogismus magis uniuersalis est: Demonstratio enim, sillogisnus est quidam: sillogismus autem non C iiij. Omnis,
55쪽
Omnis, est demonstratio. Hic inquam, repetit eandem propositionem, imo clarius etiam proponit se de syllosismo dc demonstratione dicturum: prius etiam de syllogismo quia magis uniuersalis est: an idcirco hinc ve-ia dc recte concludes , Logicae syllogismum de demonstrationem 3 Proponit Porphyrius se dictiarum de genere , specie, differentia, proprio, accidente: an idcirco concludes Logicae finem illic a Porphyrio esse definitum Z Proponit Categoriarum author quarto libri sui capite,decem genera,substantiam,quantitatem, ad aliquid, qualitatem,actionem, passionem, ubi, quando,situm & habitum esse: ian ideo concludes ab eo in decem illis generibus,Logicet finem esse collocatumὶ Proponitur in libro de Interpretatione, item in Topicis, qua de re futura doctrina D t: an ideo concludes, Logicae finem in propositionibus illis, nobis esse praemonstratum Z Noopinor. Ergo interpretes hi valde fatua ratione in sententiam illam adducti sunt. Sed enim ne sit nobis satis id arsumentum,quo inducti sunt,refellere, opinionem
potius,quam opinionis argumentum refellamus.Aiunt interpretes,Logicae finem,esse demonstrationem,& demonstrationem ita definiunt, ut syllogismus sit, propriam affectionem de subiecto per ipsus definitionem concludens. Hanc interpretationem falsam esse dico: Age igitur,interpretes hi hoc Logicae fine Logicam nobis finiant, & sine rubore dicant, Logicam,esse artem demonstrandi: Sic enim decet artes suo fine definiri: Grammaticae finis est recte loqui: ergo Grammatica,est ars recte loquedi.Finis est Rhetoricae, bene dicere:ergo Rhetorica, est ars bene dicedi.Finis Logicae est demonstrare: ergo Logica, est ars demonstrandi. Hoc argumentum intelligi Sc perpendi cupio.& quid sit finis, vel in Aristotelea philosophia definiri & explicari mihi postulo. Docet Aristoteles in Physicis formam triplici
genere caussam esse,sormam,efficientem,finem: sermavero totum format & efficit,non partem: formaque to tum, non partem, ad finem componit & accommodat: Domus
56쪽
Domus finis, nauis finis, pecudis finis, hominis finis, cuiusuis denique rei finis, est ad quem non pars aliqua
domus, nauis, pecudis, hominis, sed tota de uniueranatura essentiaque resertur: nec ullius rei finis dici potest,ad quem non omnes eius paries spectent, tendant, aspirent alioquin finis omnium no esse si alia pars alio tenderet. At totius organicae Logicae quota pars ad O ganicam demonstrationem proprie resertur doctrina Caleforematum,Categoriarum, Interpretationis, Analrricrn priorum, communis efficitur apodicticae x Topicae, ad demonstrationem protriὸ nil eorum rese tur: In Elenchis nil demonstrationi vendicatur. unicum argumenti genus est in posterioribus Analyticis, ex caussis demonstrationi proprie attributum: nec tamen totu, sed quod sempiterna, prima, necessariam caussam affectionis de proprio subiecto concludedae habeat: At caussae sunt innumerabiles, & finis ὀc forma & generis omnis effciens,& materia,quae tales non sunt:& in posterioribus Analiticis multa sunt communia definitionis,partitionis, demonstrationis: multa etiam propria definitionis ac partitionis , per quas sine demonstratione,rerum omnium essentia docetur ac discitur,cum tistotelis demonstratio sit tantis affectionum de per se accidentium,x t illic praecipitur. Ergo de tota Logica dc inuentione & dispositione, nil nisi argumenti unius, non totus locus, sed species:nec ea tota ad demonstrationem resertur: Et quidem quod masis admirandum sit: huius Aristotelicae de syllogisticae demonstrationis
eremptum adhuc nullum repertum est in totis Mathematicis , nedum in caeteris cisciplinis, ad organicam lmem conclusum: bi argumentum talis caussa sit affectionis propriae de suo subiecto, dc conclusio in primo primae ligurae modo consecta: nec omnino esse potest, xt suo loco copiosius disputabo. Tum verὁ conside randum nobis illud est, quod verissimὸ dicitur, nullius a tis finem ad Artuitum euentum alligari, sed qui artis potestati subiiciatur, actu concludi : sic nauticae finis,
57쪽
non deducere nauim ad portum, quia id semper non est in potestate artis situm, sed rectum clauum tenere& prudenter gubernare: quomodo igitur poterat demonstratio,Logicae sinis institui Nam quaestiones innu-
. merabiles erunt, quae demonstrationem Organicam
non capient , & Logicus Dialecticusque circa eas es. ciet quicquid artis viribus potest emci,id est finem Dialecticae consequetur, & tamen non demonstrabit. Demosthenes, Cicero, Homerus,Maro, Plato, Theophra stus, Aristoteles,Euclides,tam multa disputauere,in eo rum tamen libris, eiusmodi demonstratio nulla est: an idcirco Dialecticae aut Logicae finem non sunt assecuti an idcirco dialecticis & logicis facultatibus bene nuΩquam sunt usi 3 an ad horum interpretum Vinionem, Aristoteles Logicus nunquam fuit 3 Logicae Iinem nunquam attigit ὶ an denique Logicus unquam nemo fuit, nemo unquam erit λ cum demonstratio eiusmodi hil
sistica eue nulla possitὶ Quare non est Logicae aut Dialecticae sinis, demonstratio. An demonstrationem ideo Logicae finem faciunt interpretes, quia caeteris disput tionibus longe antecellit3 At si fuerit 1llud maximὸ ve-
Ium, non erit certe consequens,quod hinc essicitur,neque consentaneum: Etenim an similibus vestigiis concludere licebit, Demostheni & Ciceroni, si pronuntiationem,primam eloquentiae partem & principem iudicent, eloquentiae finem, esse bene pronuntiare, quod mitis partis est: non autem bene dicere, quod est uniuersae artisὶ Quamobrem non recte interpretes,Logicae finem in demonstratione statuunt: nec eorum interpretatio vera est, imo vero, quod secundum posui, Aristoteli falso imposita. Etenim nullume locus in organo, qui si non nominatim & apertὸ, saltem utcumque sinem Logicae artis exprimatξimo verὁ unus est consideranti & diligenter attendenti non valde occultus. Pri ris Analyseos primo libro tres logicae sacultatis uniuersae partes fiunt, inuentio medij, compositio & collocatio stllogismi, postremo analysis utriusque: in qu
58쪽
rum actione, finis Logicet ab Aristotele collocatur:Nam si compositionem syllogismoram consideremus, ait,& . inueniendi habeamus facultatem, tum vero compositos sy llogismos retexamus in expositas figuras, finem habuerit hypothesis ab initio proposita . Inueneris ist-tur argumenta, quibus quaestionem velis probare, syllogismo concluseris & anali si iudicaueris, propositae artis finem adeptus eris, ait hic Aristoteles: tres sunt hi
speciales fines,inuenire argumentum,inuentum disponere, inuentionis dispositionisque examen facere: uno generali comprehendas,id erit bene disserere, bene ratiocinari. Ergo Aristoteles sua oratione, sententia, authoritate, verum Logicae artis finem nobis ostendit: &anterpretes, artis quam interpretantur, ignaros esse coarguit. Alter etiam secundo capite primi Topici de fine locus suerat animaduertendus: Habebimus autem fi
naliter sui sic dicam) id est perfectὰ & absolute disciplia
nam, quando similiter habebimus ac in Rhetorica &Medicina, α huiusinodi facultatibus:id autem est,quoad eius fieri poterit, quae statuimus efficere: Nec enim in omni caussa orator persuadebit, nec medicus sanabit: sed si nihil omiserit eorum quae fieri potuerint,praeclarὸ scientia instructum fuisse dicemus: Hic locus de fine artium manifestissimus est: Non semper orator persuadebit, inquit,nec medicus sanabit, orator tamen ac medicus fuerit, artisque suae finem adeptus sit, si in orando, si in mededo,nihil Rhetoricae,nihil Medicae artis omiserit. sic Logicus, qui inuentionis & dispositi nis artibus orator ille est quem nominat Aristotelesin propositum problema non cuiuis semper probabit: si tamen nullum genus argumenti, nullam speciem proposition is . argumentationis aut methodi: si nihil,quod re= tulerit, artis omiserit finem Logicet consecutus erit: Ergo haec Aristoteles de fine artis . Quintilianus lib. Lcap. t . eadem sere , quae hic Aristoteles, sic interpret tur: Aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum,ad quem tendant: hunc modo nullum esse in
59쪽
in Rhetorice,modo non praestari eum, qui promittatur, mentiuntur: Nos enim nnem esse iam ostendimus, & quis esset, diximus: praestabit hunc semper orator: semper enim bene dicet: firmum autem hoc, quod opponitur, aduersus eos fortasse sit, qui persuadere, finem putarunt. Noster orator,ἱrsque a nobis finita,non sunt posita in eventu:tendit quidem ad victoriam,qui dicit,sed cum bene dixit, etiam si non vincat, id quod arte continetur, effecit. Nam& gubernator vult salua naue inportum peruenire:si tamen tempestate fuerit abrertus, non ideo minus erit gubernator, dicEtque notum illud, Dum clauum rectum teneam: Et medicus sanitatem aegri petit:si tamen aut valetudinis vi, aut intemperantia aegri, aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, Medicinae fine non excidit. Ita oratori bene dixisse finis est: Haec ille. Ergo sinis est Logicae, bene disserere: quod etia Logicus prae stare possit,quamuis quaestionem non semper obtineat. Quare hos in organo logico duos locos, interpretes intueri,& ex iis sententiam Aristotelis interpretari, vel potius Aristotelem Aristotelis interpretem sequi debuerant. Finis,est cuius gratia fiunt, & quo referuntur
omnia: Sic in Aristotelis Philosophia,finis definitur: ad bene de quouis problemate disseredum, omnia Logicae
praecepta referuntur, & eius gratia inuenta descriptaque sunt omnia. finis igitur ille verus est. Aristoteles
hoc admonet,hoc philosophatur: id ipitur fuerat inte pretibus considerandum: hoc syllogismo, de fine erat
aestimandum & iudicandum: reliquae artes comparandae: Sic Gramaticae,Rhetoricae, Medicinae, Arithmeticae fines sunt, bene loqui, bene dicere, bene curare, bene numerare: quia ad eos fines, omnia disciplinarum e rum praecepta & dogmata reseruntur. Quamobrem ristotelem vere sentientem, verum philosophiae suae imterpretem , potius quam hos nugatores & commentitios interpretes audiamus: & Logicae ac Dialecticae Gnem dicamus esse,bene disserere. Sed de fine satis huic
60쪽
ANIMA D. LIB. II. Iconiuncta quaestio magna est, de subiecto Dialecticae, quid sit, quod di merendo tractari possit: omnia dico, nishil excipio: Atque illud nimirum est, primo quarti Philosophiae, ens quatenus ens, ab Aristotele, Dialectico subiectum:imo vero non ens,omninoque quidlibet seu Qverum, seu falsum,quod tractari, ac ratione disputari de explicari possit:Nam quamuis Aristoteles triplicem faciat huius uniuersae facultatis usum, Philosophicum, Dialecticum, sophisticusn, attamen ens communiter
sinsulis propositum esse dicit secundo quarti Philos phiae: Nam circa genus idem Sophistica dc Dialectica cum philosithia versantur:sed ab hac quidem, facultatis modo differt, ab illa autem vitae proposito: Ea siquiadem Dialectica tentat 3c experitur,quq philosophia cognoscit: Sophistica vero apparet, at non est. Ergo de omni ente problema huic tacuitati subiectum est: in13vese etiam de non ente: Nam quamuis in Philosophia primo capite sexti,& septimo undecimi propriὸ Arist
teles cum Platone est,sophistis subiectum eue non ens, attamen idem ait in Interpretatione,secundo capite secandi , dc primo capite quarti Topici, dc quarto capite primi Elenchi, non ens esse opinabile, quod Dialectico proprie subiicit: de philosoplius saepe versatur in non
entis refutatione. Quare etiam non ens philosopho dc Dialectico, non sephistae solum subiicitur,uniuersaeque
Logicae commune subiectum,erit etiam non ens. De re
autem Dialecticae arti subiecta, quid utilius in Logica praecipi possit,quam in Grammatica,omnino no video-Ergo hac de re, organi doctrinam spectemus: Voluit Aristoteles duas artes logicas pro una facere, Apodicticam de Dialecticam: de voluit in utraque, quaestionum genera distribuere:in sophistica, quod sciam, noluit: In posterioribus igitur Analyticis, quaestionu genera quatuor diuiduntur, quia, propter quid, an est, quid est. Quamobrem inquam,quatuor illa quaestionum genera diuidunturὶquis finis est quaestionisὶInuentio medij,respondet Aristoteles secundo capite secundi Posterio-