P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Hunc syllogismum qui non videt, quid eum putas in Logica videre ait hic magister propositiones deesse: at non propositiones solum , sed complexio syllogismi, figuram & formam integram perficiunt. Hic quis dubitare possit, organum Logicum ex varijs variorum, de quibus primo libro dictum est,authorum dogmatis, sed ab homine, artis quam componebat imperito, collectit A compositum esse λ Similis ignorantiae exemplum se- cudum est: Etenim sumamus de superioribus exemplis huic authori probatis unum aliquod, & retexamus, errorem hominis manifestiorem faciemus: imo primum omnium,& primi modi exemplum eius assumamus : Si

α de omni p.& p de omni γ, necesse est α de omni γ dici.

Ergo licet hic una connexa sit propositio, tamen pro syl- Iogismo ostensivo ponitur: & talia fere sunt omnia exempla syllogismorum ab hoc doctore proposita,in quiabus tamen syllogismos agnoscit & credit: quia si exemplum retexamus in tres partes, syllogismi formam reddet legitimam. Sic videlicet exemplum illud erit; omne ρ, ψὶ α'

omne γ est omne γ igitur est α. Eandem igitur hic analysim sequamur, syllogismum

ex omnibus necessarijs reperiemus: Assumptio praecedit: reponamus suo loco:

Omne animal necessariὸ est essentia: Omnis homo neces riὸ est animauomnis igitur homo necessaro est esentia. Hie syllogismus est primae figurae prima forma con- elusus qui quid aliud demostret,quam doctorem hunc, praecepti illius pulcherrimi,quod colligit, Sc in organa

componi ignarum & imperitum effeὶ Quamobre analyseos praeceptuintam verum M a tam vero Logicae a

tis usu deductum teneamus: inianuis in proposito ad examinandum & retexedum exemplo,syllogismi pa tes quaedam necessariae desint,quaedam non necessariae supersin eutra ranae caussa sillogisinum damnemus r

302쪽

Id enim usus,artis magister, usus inqua,vel in his An lyticis adhibitus approbat. Sed necessariu expleamus, no necessariu detrahamus, talisper dum de syllogistica qua tione iudiciu facimus: meminerin usque fraudis allius εἰ captionis,ut no quicquid lucet, auru esse, sic noquicquid expositis quibusdam necessario concludit, sillogismu esse. Tricesimo quarto capite sequitur de- . inde sic sillogismus in terminos tres partiendus. Haec pars huius theorematis de tribus terminis praecedere debuerat, ut dixi, quia primo problema retexendum est cuius duo sunt termini: deinde argumentum, id est medium. Reliquo capite,secuda est Analysis de figurar. Medius vero terminus statuendus,qui in ambabus propositionibus dicitum huius thesis indicabit figuram, ut antea definitiones figurarum docuerunt. Tandem etiafigurae qualitate problema etia quod coesuditur indicabit, quia ut variu est sic in variis figuris concluditur. Capite tricesimo quinto, Analyseos secundae pra

ceptio reliqua sequitur,de figurς forma & speciali qualitate. Labi dc errare contingit ex hilogismi definitione propter necessarium: aliquando etiam ex figurae genere:Aliquando ob similitudinem dispositionis terminoru, quia uniuersale deest Hoc praeceptum verum est Sc necessarium in omnibus syllogismis de quibus solis in organo logico pretcipitur:in propriis autem Se coiunctis neque verum , neque necessarium. Hic rursus exempla non Platonem,non Aristotelem, sed sophiste, doctrinae quam componit de colligit,ignarum dc expe tem demonstrant. Duo syllogismi tanquam captiosi ponuntur, quia medium non sit in his uniuersale: Sic a tem sunt: ristomines intelligibilis semper est: Διανοουσορ Grme verbu eli,& passiuε sic accipitur in An lyticis posterioribus, nequid hic interpretes de intellia

gente mente comminiscantur:

ristomenes est Aristomenes intelligibilis: stomenei liorsemper est. Item

303쪽

. ANIMA D. LIB. VIL

atem, Mycalus musicus breui peribit: M culus cst M calus musicus: M calus igitur breui peribit. . Hic author est propositiones uniuersales esse oportere,quales hae non sunt,omnis Aristomenes intelligibilis semper est: Omnis Mycalus musicus cito peribit: ideoque vitiosos syllogismos esse, quia hil sit in iis uniuersale. At uterque syllogismus constans & firmus esssed primi propositio falsa est, & multa intelliguntur, quae sempiterna non sunt: Aut si veram propositionem facias, erit assumptio salia,quia Aristomenes hic, quem vides, non est Aristomenes ille, quem sic intelligis. Secundae partes omnes verae esse possunt, nec in qualitate partium quicquam peccatur:xiiij verὁ caussam dicere, quia medium non sumatur uniuersale , delirare est propriae enim propositiones omnes sunt:& valde sit ineptum, in unitate multitudinem statuere: ut, Omnis Plato disputat: Omnis Aristoteles disserit. Quare, ut dixi, exempla haec authorem suum valdὰ traducunt. Capite tricesimo sexto vere prςcipitur,ut termini exponantur apta oratione, nec symbola modo habitum, modo habitus susceptiuum significent: cuius sophismatis fuit illud exemplum de quo in Categoria relationis diximus,Quod scientia & scibile, relata non essent, quia scientia,nomen habitus esset: scibile, nomen actus. E emplum capitis huius est: Nulli aegritudini finitas contingit: Omni homini inest aegritudo: Nulli homini contingit finitas. 'Quod si pro nomine habitus, nomen susceptiui ps natu error ille non accidet: Nullum aegrum sanum esse contingit:

, . Nullum igitur nominem confingit sanum esse. Propositio, ait author, falsa erit: At erroris etia ead-sa est in illo contingentis modo:ex terminis enim eius-

dem generis, eade sillogismi lege seruata, ut ante do- T cui

304쪽

cui,concluso haec captiosa erit: superioris autem erroris ca uil a hic est, quia medium non sit uniuersale. Eadem doctoris huius sapientia est. Capite tricesimo septimo theorema est verissimum di utilissimq,& quo uno omnes Categorematu & Categoriarum ineptiae refelluntur: Non laborandum est,

ut Momine termini semper exponantur:pleruque enim orationes erunt,quibus posita non erunt nomina. Itaque difficile est retexere & reducere tales stilogismos. Sic videlicet plerunque toti libri, & integrae orationes in unum syllogismum sunt incluset : ut tota Miloniana Ciceronis oratio. Haec analysis dissicilior est , & meditationis altioris . Aliquando vero falli continget in ea inquisitione & examinatione. O theorema singulare & admiradum,& tamen in scholis Aristotelis mortuum ac sepultum lNemo fere postynnorum secuta n scio quot graecus latinusue magister logicae artis fuit, qui non conatus sit organi logici compedium aliquod essicere:& quod longiore disputationis tractu dilatatum esset, contrahere: At quid deesset, nemo considerauit, ut adderet. quid superesset, nemo reputauit ut amputaret, dc necessariam tantum summam constitueret: Dissicile enim est tantas ratiocinationes, & tam grandes sillogismos retexere & resoluere:propter tale inquisitionem & analysim cotingit errare: sed tamen hoc praecepto monemur, regulam artis de tribus terminis, ad trium verborum necessitatem reuocandam non esse:

nec syllogismum, immediatorum simplicium vocabolorum este, sed ad tres syllogismi partes referendum, seu simplices dictiones, seu longae sint orationes:quod in poetis, oratoribus, philosophis,toto denique humanitatis usu perpetuum est ,ideoque tenendum & approbadum, & ad Logicam nostram aggregandum:.Et hinc commentum illud refellendum, quo pro syllogismi fundamentis, simplicia nobis categoremata tantum proponuntur,tanquam ex iis solis fierent propositiones & syllogismi. At haec aurea regula verissime cotra docet ple- xunque

305쪽

ANIMA D. LIB. VII. 23 I

runque terminos, quibus propositiones & sillogismi

efficiuntur, longas orationes esse: terminos ratiocinationis,symbolis certis amictos non esse: nec omnino referre, simplicibus an compositis symbolis efferantur. Hanc veritatis regulam,hanc usus legem,hanc artis vexitate in Porphyrio antea,&in categorico magistro opposui,& nunc oppono. Sed pars capitis reliqua, parem doctrinae elegantiam praestantiamque continet. Inesse vero primum medio, & hoc postremo, non est accipiendum , quasi perpetuo alterum alteri similiter attribbuatur. Interpretes scholastici persuadent nullum categorema esse,quod non certo & semper simili genere dicatur de subiector genus & speciem in quid, reliqua in quale, ut certo casu, hoc dicatur illud : ut homo est animal. Sed hoc praeceptum scholasticam illam

doctrinam valde c6uincit:Sed quotcunque modis esse aliquid dicitur, etiam totidem modis contingere idipsum verum dicatur,& esse,& non esse existimandum est. Hoc praeceptum magnum est, & emendatio multarum in superioribra libris nugarum: Categoremata, Categorias, Interpretationem pro fundametis syllogismorum, interpretes graeci latinique sic acceperunt, tanquam nulla propositio legitima, nisi simplici dictione,

rectoque casu nat, ut homo est animat: homo est logicus : De quo genere vanitatis, in Porphyrio, Categoriis , Interpretatione conquestus sum: casus nominum , nomina non esse: tanquam enuntiatio nulla fietet legitima & syllogistica, nisi recto casu: Illud esse

scholastici sermonis commentum, & naturalem usum frequentem, esse contrarium. Quae vanitas infinitὸ in scholas nostras irrepsit, adeo ut praedicationum propriarum , impropriarum, essentialium, accidentalium ars quaedam efficeretur, qua puer cum multis eiusdem miseriae consortibus eruditus sum. Atqui hoc praece-Dto verbum κοπηγρειλα ista diei, attribui & dici, Ioge aliter hic explicatur:& quod decebat, interpretationi sImbola iam accom modatur,docemurque ad illa

, T ij Porphi

306쪽

PETRI RAMI

Porphyrianae de scholasticet Categori & Interpretati

nis seruitutem, ratiocinationis partes astrictas no esse:

sed quot modis esse aliquid aut non esse dici potest, tot modis partes syllogismi necti δc contexi posse: Idque

sic usu venire,ut nunc rectis,nunc obliquis casibus, sensa mentis efferamus: Praeceptum, inquam, verissimum, sed exempla rursus hic non intellecta: & alius videtur praecepti author,alius exempli: ut contrariorum est una disciplina. Magister hic facit subiectum enuntiari ex obliquo casu cotrariorum: categorema Iero,totum Illud ex verbo & duobus nominibus sest una disciplina: Si syntaxis retexatur,propositio sic erit: Disciplina contrariorum est Una. Secundum exemplum est,quod primum de medio dicatur: ad illam recti casus seruitutem, medium de postremo non dicatur: Si sapieta a,est scientia: Boni autem

est sapientia: Conclusio quod boni est scientia. In hoc syllogismo, assumptio praecedit, & propositionum symbola transmutata sunt: Retexatur igitur,sic est: Omnis sapientia,est boni: . Omnishicum, Uapientia: omni, igithrficientia st boni.

Maius extremum non dicitur categori co illo gene re de medio:nam obtinues medium autem de extremo dicitur. Litera graeca hic videtur mendosa: exemplum autem est,quod primum de medio non dicatur categ sice, sed medium de tertio: Si qualitatis omnis est scientia, & contrarii. Bonum autem & contrarium qualitas.

Conclusio quidem, quod boni est scientia. Duo syllogismi hic sunt inuoluti: Retexantur igitur ut antea,tic erunt: Omnis qualisώ,boni: Omnis scientia,qualituae: Omnis igitu ocientia, ni. Item, Omne contrarium, bonum: Omnis silentia,contrarj:

Omnis igitur scientia, boni.

307쪽

ANIMA D. LI B. VII. m

Hi duo inquam, syllogismi sunt,& sic necessariὁ retexendi: Exemplum etiam tandem ponitur, ubi nullum de nullo categorice dicatur: vi, Si cuius est scientia, est

huius genus: Boni autem est scientia: Conclusio, quod boni est genus. Retexatur igitur syllogismus,sic erit: Omnis scientia,est boni: Omne genus est eius uius est scientiae . . Omne senus igitur est boni. Hoc exemplum verum est, sed sicuti superiora, ab

Ioanne Grammatico non intellectum,qui docet,quanuis obliquis casibus propositiones essiciantur, tamen obliquos illos casus se per in subiecto esse, categorema semper in recto:in quo no solum Logicae, sed Gramma ticae imperitia labitur, nec grammaticam syntaxim intelligit:& se nomine Grammaticum esse, re autem ipsa barbarum ostendit. Quamobrem praeceptum dilige ternotandum & obseruandum , licet exempla ab Organi compositore non sint intellecta: Quo generaliter m nemur, illam certae, sempόrque sui similis categoriar se uitute ab usu abhorrere: syllogismi denique partes,sententiarum partibus, non symbolorum Sc vocabulorum generibus metiendas esse.Termini syllogismi, n5 semper simplices sunt dictiones, sed sunt aliquando orationes longae: nec semper casibus rectis, sed obliquis aliquando efferuntur. Hoc theoremate vanitas tribus superiobus libris instituta danatur & exterminatur : Po phyrius, Categoricus author & symbolicus, ad fundamenta syllogismorum,& propositionum, simplices te minos casibus rectis elatos,proponui: compositos,obliquos abiiciunt, ut interpretes putant. Hoc theoremate restituuntur. Tricesimo octauo capite, praecipitur reduplicationem aut reduplicatum maiori extremo addendum esse,non medio. Reduplicatum vero hic propositionibus in primo extremo statuendum est, non in medio. Exemplum est praecepti, ut si syllogismus fiat, quod iusticiae est scientia quoniam bonum: Boni est scientia,quoniam

T iij bonum:

308쪽

PETRI RAMI

bonum:Iustitia autem,bonum est. Magister hie ait iscundae propositionis categorema esse s scientia quoniam bonum)subiectum,boni. At syntaxis grammatica tantam inscitiam resellit,& subiectum docex esse scientia: categorema est boni, quoniam bonum: nec omnino in tali exemplo syllogismus est, sed contra retexendus est, ut congruenter cadat: Vt,

Omne bonum est iustitiae,quatenus bonum est . Omnis sicientia est boni: Omnis igitur scientia est iustitiae,quatenus bonum.

Sie enim categorem a conueniet,secus non. Ergo e

emplum praecepto non conueniet, nec praeceptu ipsum magni admodum, si sit verum, momenti fuerit. Tricesimo nono capite, explicatio quaedam additur capitis tricesimi septimi:nomina pro nominibus sume-da, & orationes pro orationibus,& semper nomen pro oratione. Praeceptum est antea theoremate quinto,te minos no se per esse nomina simplicia, sed orationes Mliquando. Hic locus igitur analysim compositorum te minorum admonet,quoad fieri poterit,ad simpliciores esse reuocandam, ut in breuiore & contractiore exemplo syllogi sinus facilius cernatur & aestimetur:Facilior enim terminorum expositio fuerit: Est tamen considerandum diligenter quid pro quo ponatur: non enim idem γο ειναι - ηδενά, αγαθον , ita γοῦνα etsi ἡδεν αγαῖον ' articulus enim emphasim hic habet, ac in aliis generibus similiter: Reliquo capite tria comprehendo tur, primum geometricae imitationis collatio,de qua dictum est antea: deinde repetitur toties iam dictum n5 in omni figura omne problema concludi, sed ex conclusione figuram cognosci postremo additur in disputatione definitionis eius partis, de qua agitur, termina sumendum. Atque hic analysis tota concluditur. Capite quadragesimo documetum doctoris est, analyseos doctrinam, quam docet, prorsus ignorantis. Monuimus adhuc praecepta analyseos de syllogismi definitione,partibus,terminis, multa praeclara & egre

309쪽

ANIMA D. LIB. VII. a'sgia suisse,exempla tamen ridicula & inepta. hic de praecepto conquerimur,non de exemplo solum. Tum velo saetos ex hypothesi syllosismos ne tentemus reducere: non enim possunt ex positis reduci, neque enim syllogismo demonstrati sunt, sed ex pacto & arbitrio omnes cocesti. Haec doctoris oratio est,quae etia declaratur exemplo: lt siquis ponat, si una quaedam facultas non sit

contrariorum, neque scientiam unam esse: Deinde demonstretur,quod non est una facultas contrariorum,ut

si salubris & morbos: simul enim esset idem salubre &morbosum: uod qui dem non est una omnium contrariorum facultas, demonstratum : quod vero scientia noest,non est demonstratum,confitendum tamen : nec ex

sillogismo, sed ex hypothesi. Hoc exemplum doctoris est vere hypotheticum, sed non quale existimat: docuit enim antea syllogismos omnes hypotheticos tribus expositis figuris concludi. At hic sIllogismus est commxus primi modi: Si non ναι facultas,nequesilantia Vra: Sed primum: Secundum igitur. Assumptibque exemplo exponitur: sed tamen usulatum est huic magistro exempla sua ignorare: praeceptum potius consideremus, quae sit analysis videamus: Docet hic magister omnes syllogismos hypotheticos, sue ad impossibile sint, siue non, non posse reduci, sed eius esse deductionem ad impossibile: Docet inquam, haec,id est se doctorem, doctrinet suae imperitu & ignaram ostendit: Etenim superiora illa reuocemus: Tres sunt uniueris hypotheseos Logicet partes, inuentio me- dij, copositio syllogismi,resolutio utriusaue,qua confirmatur & illustratur inuentio & compotitio: haec enim

superior doctrina fuit. At hic quid doceturὶ In facto syllogismo,licet medium inuentum sit,licet propositione, astumptione, complexione dispositus syllogismus sit, tamen analysim nullam esse. Et quisquam mihi Arist telςm illum Platonicum potius,quam sophistem nescio

T iiij quem

310쪽

quem authorem tantae ignorantiae appellabit3 At dices reductionem & analysim nunc intelligi de reductione, quae per conuertionem fiat. Esto inquam, id enim vid tur hic significari,cum tollatur an absis,deductio relinquatur. At stultitia haec superiore maior erit: nec enim quod tamen nunc agitur in ratiocinationis oblatae iuuentio,compositio per conuersionem examinari & explorari potest:& de conuersionis commento satis antea multa dicta sunt. Verumenimuero quam nescit compositor analytici operis, quam non intelligit quod colligit& componit' syllogismus dubius aliqua parte, aut falsus est: ergo, ait, retexendus non est : Imo vero totum

contra est, quia dubius, quia periculosus & insidiosus est,ideo tentandus & explorandus & examinandus est: ideo & inuentio eius & dispositio penitus speculanda est: atque in Elenchis tam multa Logicorum vitiorum discusia vitia, quid aliud quam dubiorum & captiosorum syllogismorum analysim continent Quapropter, ut dixi ne sit Aristoteles, sed Aristotelis dissimillimus aliquis sophistes tantae stultitiae praeceptor. Capite quadragesimo primo deductio figurarum. δε- tua perita logia repetitur & augetur: nec enim solum docetur ut secunda & tertia figura in primam, sed tota prima in tertiam reuocςtur:denique quacunque figuraco lusum sit, id ipsum in aliam figqram posse reuocari. Mat o technia stultissima, '& geometram deductioni siqua voluit imitari, dissimillima. Sed hac de re satis antea. Postremo capite disceptatur item sophisma secuta libri de Interpretatione, de pronuntiatis infiniti vel priuati attributi,ut affirmationem infiniti vel priuati attit buti sequatur negatio finiti, non contra. Praeterea te Analysi ab hoc magistro docetur. Quamobrςm, Vt intea diximus,genesim syllogismi imperfecta, in qua de propriis,connexis,disiunctis syllogismis nil praeciperetur: inuentionem imperfectiorem, qua inuentio,antecedentium & consequendum nominibus obrueretur:

de mediorum generibus & formis nil diceretur: sic Sciustiore

SEARCH

MENU NAVIGATION