P. Rami, ... Animaduersionum Aristotelicarum libri 20. nunc demùm ab authore recogniti & aucti .. 1

발행: 1556년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

AAIM A D. LI B. VII. 2 7tellectu esse, quod in sensu prius non fuerit: quod ον τηλα ρια κ ι-ρια non fuerit. Vtinam literis aureis, atque amplis & illustribus,pro foribus scholarum omniu, vel potius firma & stabili intelligentia memoriaque mmentibus magistrorum , duo ista verba essent inscripta α impressa, εμποία -ρία ut quoties ea legeret & meminissenx omnium verorum dogmatum caussam atque originem legerent ac meminissent, quae praecepti originem veram demonstrent, quae praecepti usum certum declarent. Sed hic sortassis amore & desiderio tantaeveritatis diutius immotor: reliqua est capite tricesimo secundo per genera diuisio, quam magister particulam quandam facit huius doctrinet:& recte facit:est enim latissimus diuisionis usus,no solum cum genera, sed quae uis omnino totius partes diuiduntur: & antecedentia consequetiaque, quae medij instrumenta communia hic facta sunt, ex diuisionis loco permulta sunt: Vt genera, species,totum,partes. Sed hic idem magister diuisione facit infirmum syllogismum vel asyllogistum, ut secudi Posteriorum capite quinto,quia quod oportet monstrare, petit:in eoque omnes superiores, ignorantiae arguit: quod in ea neque petitionem principij, neque syllogis mum infirmum viderint, sed praeceperint per eam, deessentia demonstrationem fieri, rerumque definitiones inquiti. Hic imprimis Plato videlicet arguitur, qui hoc argumenti genere definienda essentia rerum saepe philosophatur. At in utroque videtur ipse reprehensor, potius ignorationis arguedus: nec enim diuisionis omnis est v sus,ut ex specie genus: sed maior etiam,vi ex genere species concludatur: imo etiam definiatur, ut posterioris Analyseos secundo docetur. Ita quod in principio est, hoc argumeto non petitur, etiam si absolutὸ demonstrationis genus quaeratur, quo tamen ipse magister in tot demonstrationibus, quas appellat, nusquam est usus. Si vero demonstratio pro quovis syllogismo ex veris verum concludente intelligatur, petitio principij nulla est,cum ex specie concluditur genus: Veritas

292쪽

enim speciei mihi notior esse potest in aliqua re, quam generis:&demonstratio quia est)a magistro ipso postea dicitur: imo nominatim nullam hic eue principij retitionem, Analyseos posterioris secundo dicitur:Et valdἡ ridiculum est, non solum falsum huius doctoris argumentum : Omnis demonstrationis ait, medium est minus primo in diuisione: Modium no est minus:Non igitur demonstratio. O vanum doctorem & suae doctrinae imperitum & immemoret Docet enim magister in posterioribus Analyticis, omnem demonstrationem ex caussa propria esse, nec ideo medium esse minus primo. Hic contra Platonem contrarium sibi permittit & concedit : Deinde verd spectemus infirmu in diuisione syllogismum, quem Plato,& omnes ante hunc magistrum

ignorauerint: Videamus quomodo diuisio sit asyllogistos:quod exeplum asyllogistum edatur: Hic enim neque principium petitur,neque syllogismus est infirmus, sed syllogismus constans & ratus. Problema est primi exempli de substantia & quadam definitione , nempe, Quid est homo γ Medium sumitur ex diuisione generis in suas differentias: & ita syllogismo concluditur .n que petitur principium: Primus est syllogismus,

Omne animal est mn rtale aut immortale: Omnis homo animal est: Omnis homo igitur mortalis est aut immortalis.

Hic syllogismus est primae figurae:Nec interest quὁd

propositio,coniuncta enuntiatio est: neque enim syllogismi simplices dicuntur aut coniuncti ab enuntiatione simplici aut coniumsta, sed a dispositione, ut in nostra Dialectica diximus. Secundus syllogismus in exemplo

eodem est: Homo mortalis est immortuis: Non autem immortuuwr Mortalis igitur.

Hic disiunctus syllogismus constans & firmus est: neque petitur principium, sed dex contrario contrarium probatur. Simili via duo rursus syllogismi contexuntur: Omme

293쪽

Cmne animal mortale pedes habet aut iis caret: Omnis homo est anima Omnis ititur homo pedes halet aut iis caret. Deinde disiuncta conclusio essicitur de proxima co-plexione: Omnis homo pedes habet aut iis caret: at non caret pcdibio: Habet igitur.

Quapropter in hoc praecepto Aristoteli cu nihil est: nihil verum est, ubi tot,tamque rati & constantes sorti gismi sunt, syllogismunullum esse. Sed maius est quod sequitur: Tota Platonis diuisio labefactatur & euertitur:& disputatur non solum iudicii & syllogismi, sed a rugumenti prorsus esse expertc diuitionem. item ad quodvis problema esse inutilem disseritur. At inquam, particulam inuetionis esse quandam paulo ante dictum est: non igitur inutilis prorsus. Sed exemplum videamus: geometricum vero ponitur, demonstratum apud Luciidem ultima propositione decimi: An diameter, sit asin

metros:& simili via disseritur: Omnis longitudo φθmmetros Nelaommetros: Diameter est longitudo: Diameter igitur si mmctros NAHImmetros. Syllogismus igitur dis unctus ut antea concluditu a nec petitur principium: Omnis diametcr est βmmetros velaommetros:

Non autem ommetros: O ZImmetros igitur.

His argumentis concluditur diuision ε neque omni considerationi cogruere,neque in his utilem : in quibus maxime videatur,nil ad desiniendum,nil ad ullum problema disceptandum valere: sophisma esse denique: in

ea principium peti: Concluditur id inquam sed vitiose& captiose concluditur: Imo vero postea secundo Priorum, & secundo Posteriorum, haec ipsa diuiso & nomine inductionis, & nominatim per se, & diuisionis nomine x ldὰ laudatur & probatur: & quod valeat no s

294쪽

ris PETRI RAMIlum ad inuestigandum definitionem & essentiam, ieci ad communem pr9blematum disceptatione plurimum valeat, multa & lonsa oratione disseritur:sed tum dice tur id suo loco melius. Nec interpretum vanitas hic a dieda, Platoni placuisse definitionem syllogismo demo strativo monstrari mec enim,si Organico authori creditur, de syllogismo quisquam ante natum Aristotelem, cogitarat. Adhuc inuentio mediorum & propositionum in duobus locis antecedentium & consequentium posita est, ad antecedentia consequetiaque definitio & proprium & accidens reseruntur: Opposita reiecta sunt: diuisio tota ut inutilis abiecta, hac inuentione omnes syllogismos erici. At vi dixi,antecessionis & consecutionis ratio, dispositionis magis est, quam inuentionis : quod interpretes quidam senserunt: totamque inuentionem hic expositam analysi subiiciunt, quia mediorum nulla tradatur inuentio,sed genestos regulae tantum repetam

tur.

PARS TERTIA PRIMI libri, de cinita .

Primi Analytici partes adhuc duae disceptatae sunt, genesis syllogismi,& inuetio medij. Tertia pars de analysi , reliqua sequitur, quae nobis adhuc regula fuit ad

Quas priores retexendum & examinandum: hic enim verus & naturalis ignis experientiae, usus, inductionis,

id est Aristoteleorum principiorum fuit, quo Logicum aurum probauimus,quodcunque in Porphyrio,caleg rico & symbolico & hoc analytico doctore fuit: Ignem igitur hunc sua flamma inflammemus,ut eluceat oculis& effulgeat: principia de materia artis,deque forma teneamus. Qu id igitur hic primum esse debuit 3 Primum quia partiti Logici operis tertia pars est analysis, transitione significandum fuit, de genesi & inuentione dictu esse,de analysi iam esse dicendum. Haec transitio, pr ci ra& egregia significatione initio ponitur: Quomodo autem reducamus sillogismos in expositas figuras dicendum

295쪽

ANIMA D. LIB. VII. at r

eendli deinde fuerit:id enim disquisitionis reliquu est. . Trastio igitur hic est,operis Logici parte una superesse,

analysim: Sed haec transitio est: ratio transitionis deinde sequitur ex uniuersae Logicae partitione: Nam si compositionem syllogismorum perspiciamus, & inueniendi habeamus facultatem , tum vero factos retexamus in expositas figuras, hypothesis initio proposita finem co- sequatur. O partitionem infinitae lucis,li diligenter examinetur, authoremi secundo Animaduersonum libro principia Logicae facultatis, quae in Logico organo deessent, explicaui: ea tota licet ex hac partitione confir mare. Logicam,dico artem esse bene desserendi,nec finibus vllis aut terminis hanc desinitionem concludo : ad omnes res disseredas & explicadas Logicam pertinere confirmo. Id principiti hac partitione confirmatur,quia tribus partibus tota hypothesis Losica comprehenditur, genesi,inuentione, analys,ut qui inuenerit,dispos erit,inuentumque ac dispositum opus examinarit & re texuerit, finem Logicae hypotheseos consequatur. At genesis, communis omnium quacunque de re syllogismorum descripta est: At inuentio, communis omnium quacunque de re problematum descripta est: At analy- . Iis,communis omnium inuentarum & dispositarum diΩputationu postea descripta est: Quare si vel genesim,vel inuetionem,uel analysim spectes, tota Logica communis,generalis,uniuersalis est: ver&luc docet& analytico doctori confruenter docet,qui Logicam, definit arte bene disserendi, eamque ad res omnes communiter a commodat:quique Logic finem statuit de omnibus rebus bene disserere,quia id etia hic Logicae hypotheseos finis appellatur. Doceo duas artis esse partes, inuentionem & dispositionem: Haec partitio, inueniendi facul- . ratem, compositionem seu collocationem, partes artis efficit,& genestos verbum ut eius doctrina in tribus figuris exposita demostrat torum nunc est ordinis & collocationis:& sic opponuntur Senesis & analy sis,ut seci

296쪽

Philoponus ait genesim pro dispositione ab Aristotele

usurpari. Haec igitur una partitio veram illam Logicae hypotheseos partitionem,quam secundo libro expleuiamus, accurate quςrentibus indicare poterat: & quod restituimus, hac partitione comite & indice restituimus. Quamobrem tam fertilis partitionis ta moue foecundae partus studiose & solicite suscipiendus nobis atque ale-dus est. Sed analysis reliqua est, analyseos definitionem requiramus: ea nulla est. Analysis Logica,est disputati- . onis inuentae & dispositet examinatio & exploratio:Nec ars noua est ulla , sed ars ipsa iisdem gradibus repetita, quibus in opus educta fuerat, ut initio proposuimus. Quis analyseos sinisὶ quis fructus erit λ Audiamus non, solum interpretes organi qui docet analysim, praestantissimam esse Logicae hypotheseos partem, a qua tota hypothesis uuatuor librorum, Analyticoru nomine inscribuntur: j sed multo magis organum ipsum hac de

re audiamus: rueniet simul ut pilus descripta, quod ita se habeant, confirmentur & illustrentur ijs, quae modo dicemur : Necesse namque est omne verum ipsum sibi squequaqlie consentaneum esse Quapropter analysis, est inuentionis & dispositionis confirmatio & illustratio:& ouod verissime iam toties omnibus Animaduersionum locis analysim aduocamus, usum, experientiam& historiam requirimus: Organico authore & doctore requirimus: Analysis enim,Lydius lapis est,quo Logicuaurum tentemus: Imd verus est & naturalis ignis,quo Logicum aurum probemus,confirmemus, illustremus. O me miserum,& eloquentia cuius sum professor valde nudum & vacuum: Caussam,ut spero, i md vade co-

fido gratissimam Deo,& publicis stud ijs utilissimam,&ex Aristotelis si tame hic est Aristoteles doctrina, principijs, sententia,tot annos disputo:& tamen hominibus quibusdam tam illustrem, tam utilem caussam non persuadeo: Imo vero graues damnationis poenas a tribus

Iudicibus impositas pertuli: discipulos meos scholis eiectos piopterea vidi, quod analysim, inuentionis &

297쪽

aispositionis illustrationem & confirmationem esse dicerem: quδd analysim Logicam ad omnes sentetias, dis. putationes scriptas,dietas, meditatas reserrem: qudd analysim,Logicae artis animam vitamque dicerem,&in poetis,oratoribus, philosophis animare artis praecepta analysi comederem. Sed quoniam melioribus & aequioribus iudici js conseruati & restituti sumus, analysim quoque licet intermortuam , licet in sui studiosis sic afflictam,omnibus viribus conseruemus, excitemus, restituamus. Qu id sequiturὶ Analysis logica, est no solum examinatio disputationis, sed co firmatio & illustratior

Quja verum vero consonat, quia videlicet aurum ita igne suam puritatem approbat, prima debuerat analysis esse consiseratio. Quid hic actum estὶ t inuentio nulla tradita est, sic inuentionis analysis nulla tradituri

tota est geneseos : prima de syllogismi definitione &partibus: secunda de figura,de figurae forma. Primum igitur positi syllogismi exemplum in propositiones resoluitur,deinde in terminos tres: quamobrem Quia facilius est, ait hic doctor,diuidere in maiora. At in qua, trium terminorum cosideratio maior & amplior, id est generalior & antiquior, & prior est natura: Problema enim, ad quod duo termini referuntur, Sc argumetu,id est medius terminus antἡ cosistant,n ecesse est, quam ex iis propositiones efficiatur. Ratio haec doctore ad analysin terminoru prius adducere debuit: methodu igitur doctoris, vel ipsius argumento refellimus, praeceptum tamen sequimur: Tres terminos in exemplo proposito requirimus,id est problema & argumentum. Pr cipua inuetionis vel propositionis analysis in hoc libro nulla est, ut consideretur de partibus, ex quo loco eductae

snt: sitne propositio propria, vera, certa, consentanea: an contra aliena,obscura, ambigua, falsa, in consequens'

Praecipua inquam,inuentionis & propositionis analysis hic nulla est,in Elenchis est quaedam. Perge,quid analyss geneseosZquid hic exponit Z quae praecepta proponit Praecepta certe statuit excellentia, et si quid in toto O gano

298쪽

gano Logico Aristotelis nomine dignum est, Aristotelica numero septem sunt: primum est: Etsi non ambae adhibitae sunt, altera est restitueda. Ergo quod ad propotationes attinet, interdum nihil deest, & qualitas sola ex conclusionis & syllogismi legibus consideranda: interdum vere, deest altera : Interdum enim generali propositione constituta, assumptio non exprimitur, seu scripto, seu sermone disputetur: aut adhibetur propositio v-rraque,sed comi lexio reticetur: alia verὁ interrogatur.

Hic ἐμαιρίαν Hra I ρίαν, erae artis matrem agnosco. Lege totum Demosthenem, Ciceronem,Homerum,Virgi- Dum, Platonem , Aristotelem : Omnes Oratores, poetas,

philosophos, vix quςstionem millesimam etiam syllogiasticam plenis syllogismis contextam & conclusam reperies:enthymematis,comunis hominum sensus fere co-tentus est: Assumptio clarior est Frustia diceretur: Pr positio per se apparet & occurrit3 Assumptione sola c&cludimus rinterdum ne concluditur quidem, sed duabus positis partibus, aut etiam altera, coplexio prius intelligitur,quam dici possit. Omninoque syllogismus rarius partibus suis expletur,quam in syntaxi primae & secundae verborum personae, ego & tu exprimuntur. Ergo de syllogismi partibus tantiim enuntiatur, quantum mens. auditoris requirit: quod per se concipit, id repudiat, nec explicari sibi vult. Organum perlege, syllogismorum etiam exempla in figuris ipsis posita repete. quotuque que persectu inveniesὶ Sed caeteras huius praecepti pa

tes videamus. Considerandum vero an superuacaneum

aliquid a simplum sit, tum etia de necessarijs , ne quid sit omissum ac illud quide restituedum,hoc vero detrahendum, donec ad duas propositiones peruentum sit. Vsus & excellentium authorum exempla, sillogismi partes non omnes necessarias habent: quasdam etiam vi ante locutus e si magister inductionis ornatus, aut alius cuiusdam eiusmodi gratia ad problematis unius iudicium & syllo gismum non necessarias habent: atrame cum volum us accuratius ratiocinationis vim e

299쪽

rendere & examinare, & constanter vereque conclu- Lam demonstrare,quod desit, expleamus: quod supersit, secernamus: ut Gramaticus in examinanda syntaxi,quaereticentur,exprimit: unum verbum semel dictum,pluribus es ausulis inseruit, toties repetet: antecedentes casus vel consequentes non dictos, tiatelligendos tamen esse . dicet: sic Dialecticus in examinando & retexendo faciet. Hoc theorema Logicae Malyseos hic primu est infinitis iam locis tractatum & adhibitum : quan uis enim

de solo syllogismo dictum est, attamen de doctrinae me-thqdo simile quiddam, setan dissimili genere tenendu, De quid desit ne quid redundet in tota doctrina. Desini.

tio, partitio, exempla cum desunt, defectu: cum res inanes & vanae permiscentur,redundatiam appello: neque

hoc, nequc illud in arte volo esse: In syllogismo secus: fastidit animus id sibi dictum, quod per se conciperet: Αt in doctrina bene & methodice disposita, syllogistica quaestio nulla est: protositio qua uis intelligibilis est: vi.

iunt propositiones definitionum, partitionum essentialium, de quibus primo de Demonstratione: ut earum omitti sine vitio nulla possit. Itaque in toto adhuc Organo desectu in definitionibus, partitionibus, ex eptis,

quae deerant, notauimus: redundantiam in alienarum

rerum nugis,in eiusdem rei peri logia, in demonstrationum & geometricarum imitationum mat o techma, in falsarum & captiosarum argutiarum ineptia notauimus. Quamobrem defectus & redundantia in syllogismo laudari possit, in methodo reprehenditur & vituperatur. Ergo partes syllogismi quas usus non requirit, s dubitatio tame inciderit, analysis ita retexet: Desectu nonnullorum facilius est deprehendere, alioIum vero occultius est: & quia necessarium quiddam ex postis accidit, ideo videtur syllogismus esse. Haec adhuc admonitio est de legitimo proposito nu numero, propter quem fraus & captio contingit. Syllogismus definitur initio, conclusio ex quibusdam postis necessario confecta. qu dam argumentatio necessario concludit, & ideo

sillogismi

300쪽

18s PETRI RAMI

syllogismi speciem habet: Fallit tamen aliquando : Admonitio vera est. Omnes vitiosi modi in tribus figuris expositi aliquando expositis necessarium concludunt:

Sy llogisnii tamen non sunt, quia fallit ea compositio Scdispolitio interdum : & eadem vestigia secutus,labi potes . Hoc totum laudo ad compendium nostrum de exercitatione aggrego: adeo etiams quod tamen facile est ut in oratione, sic in disputatione partes non semper ad artis ordinem componi, ut illic nominatiuus verbu, hic propositio assumptionem praecedat, postrema complexio sit: usus enim liberior esse vult: attamen ad aestis mandum & iudicandum cum analysis adhibebitur, ut Grammaticus, sic Logicus ad artis ordinem cuctas partes reuocabit. Sed tamen quod saepe iam disputo non Aristoteleum illum Platonicum organi Logici authore esse, sed Aristotelicae philosophiae imperitum quendam sophistem, locus hic imprimis admonere potest: adhi- . bentur enim hic syllogismi costantes & rati,pro sophiGmatum & captionum exemplis: Vt si sumptum sit non essentia deleta, non deleri essentiam : ex quibus autem costat deletis,& ex ijs constitutam deleri. His enim p sitis necessarium quidem est partem esse essentiam. non tamen syllogismo conclusum est ex assumptis, sed propositiones desunt. Rursus si clim homo est, necesse est animal esse: & cum animal, essentiam: cum homo sit, necesse est essentiam esse: Sed nondum syllogismo conclusum est:non enim habent propositiones,ut diximus. Haec doctoris exempla sunt pro sophismatis posita, quae tamen veros & constantes syllogismos habent: E

enim primus syllogismus est in primo modo secundae

figurae. Partes retexatyrus, pro definitione nomen Ionamus, ut analyticum theorema postea praecipiet: uc erit

syllogismus ad impossibile:

Non essentia deleta non delit essentiam: Pars essentiae deleta delet essentiam: Pars igitur essentiae,non est non essentia deque esse G. Hunc

SEARCH

MENU NAVIGATION