장음표시 사용
171쪽
midis sani nostri cathedralis fastigium . sexto Idus Septembreis, anni cla IIc Lxv. a me factum est, Aeris atritudinem&prosunditatem explorabimus. FRAN. Quid non etiam ex ultimo , quod iacturn est super funamum Arcturi Sedis cacumen .RLE. Ex duobus suisiciet. Scd ut revertar, recordemur Baroscopium, a fastigio pyramidis ad imum, is 6, pedes descendisse. Item & cylindrum Mercurialem ex triginta dilabus unius digiti partibus, quinque subsedisse. Quibus positis, dividantur 186 per 3 & pedes 37 reperientur,quod indicat Hydrargyrum,protingulis triginta septem pedibus pertransitis, a unius digiti par
tem defluxisse. Dein multiplicemus 3τ per 3 a, ct inveniemus 1 Is . qui est numerus pedum , quos pertransit Baro scopium , Hydrargyro unum digitum subsidente. Multiplicentur portori S per a9, & invenies 3 336, qui est integer numerus pedum, quos ascendendo pervadit Baroscopium , dum totus cylindrus, qui viginti novem est digitorum,subsidit. Deniq; hunc numerum 3 3 36 divide per 3 ,& numerum definitum passuum reperies, videlicet os 67 , quae ex hac observatione est determinata Aeris, hoc in loco, prosunditas, & altitudo. FRAN. Di strepantiam video, nam prior numerus, nempe 723o, posteriorem per 333 superat. ALEx. Neque mirum, quum nullam hic demonstrationem, sed coniecturam potius fecerim. Ut ut est, exigua admodum est discrepantia , in re inventu tam difficili. FRAN. N equis ergo confidenter asserere Aerem altiorem non esse A Lax. Id sane assirmare non positim. Nihilominus ex hisce experimentis mihi persuasissimum est,ejus altitudinem non minorem esse, quam statui. COR. Tuae sententiae ab omnibus sere reclamatur, tum antiquis,rum recentioribus Ast ro- nomis, qui in Atmosphaerae altitudine indaganda. multiitra ad sudorem usque elaborarunt. ALEx. Si intcr Astronomos super determinata Aeris altitudine λ om ζως conveniret , .maximi quidem ponderis & momenii foret id apud me argumentum: atqui de hac re in partes longe diversas abeunt. S a Nam,
172쪽
Nam, cum Aetis altitudinem determinaturus esset Iocho Pr chaeus, ubi Refractio incipit esse sensibilis, nihil discriminis ii ter crassos vapores & sphaeram halituum statuens, illam quin-Nuaginta duorum milliariorum Italicorum ponit. Doctissimus item Teplerus in epitome sua Astronomicii, Aeris altitudinem, ubi incipiunt Refractiones , assirmat non cite sphaeram illam halituum , vulgo Atmosphaeram, quorum copii & spisse
sitate, duas fere horas, lumen, Solis ortum antevertit ; verum illam potius crassorum vaporum sphaeram , quam vix bis mille passibus, Terra altiorem esse arbitratur. Ricciolus ex neotericis
expertissimus quidem Astronomus in ea est sententia, ut existimet, nullam fieri in Aere sensibilem luminarium Refracti neni, ultra viginti milliaria Italica: putat autem Atmosphaera a titudinem, ultra centum ascendere. Athazenm .grabs,
qui speciatim tractatum de Crepusculo cvulgavit, quinquaginta id esse & amplius milliariorum italicorum in altitudine judicat, quod triginta quatuor solummodo censet Cum ad Aeris crassitiem definiendam , tum Astronomi, tum Philosophi descendunt, nesciunt sane , quid super hac re determinandum sit. Ipse Ricciolus, cujus paulo ante meminimus, qui unus sere omnium in Aeris altitudine investiganda impensissime laboravit, disertis asserit verbis, universi Acris altitudinem esse incertam. Cum incertum sit sinquit J an insta Lunam detur elementum ignis ab c there Quinctum; cts detur, quo que pertingat ; tum illa , qui exhalationum tantummodo subtiliorum,o c lidorumsedes eiis: rum iste, qui nivium, ventorum , nubium , CT pluviarum , siquidem halitus crepuscutini non excedant milliaria Italica Icio. Inde est, ut, Aristoteles desinit se Aeris altitudinis ambiguus, nihil amplius dicat, inter primana, secundam,&etiam tertiam aeris regionem discrimen statuens, quam Aeris supremum, eousque pertingere , quousque exii lationes calidae dc siccae ascendunt: Aeris medium, seu secundam regionem, altissimorum montium cacumina adaequare:
173쪽
& denique primani Acris regionem. non ulterius altiorum montium verticibus ascendere. In definiendi media regione, ubi nos supervolitant nubes, autumant nonnulli, ex quorum numero est Cardanus, si crassiores sint, eas dimidium milliaris Italici non excedere ; sin leviores dc tenuiores sint, milliaria duo. Existimat nomondus, leviorum nubecularum sedem &locum, octo milliaria hinc distare; crassiorum vero , quatuor solummodo. Opinatur opterus, cui libentissime suffragor illas, unum vel duo ad summum milliaria ascendere. Accitus
Magnus quindecim. Possidonim quinquaginta. Alii quos recenset Plinius, centum & duodecim. Si iis sit habenda fides , qui in pervestiganda nubium altitudine, Quadrantis Astronomici potissimum adminiculo , plurimum exantiarunt laboris,
quos resert Ricciolus, certo persuadebimur, nullas esse nubes. vel nubeculas quascunque, quae ultra Coo passus ascendant. In altissimorum montium altitudine definienda, mirum est,quanta inter eos sit discrepantia; quos inter &Ricciolus est, qui montem Caucasum seposita Refractionum rationeJ si milliaria Italica, altum amrmat: dc Athon, modo verum sit, quod Plinius, aliique de umbrae longitudine, inquit, scribunt, viginti octo milliaria adaequare. Non desunt etiam, qui montium Olympi, de Atlantis altitudinem celebrant, quique admiranda de quibusdam in P o regia. China, & e thiopia,montibus jactant; super quorum verticibus, aer 'b subtilitatem& tenuitatem respirationi, minime aptus & idoneus est. A nonnullis idem, de qui
busdam montibusAmericanis refertur; quorum cacumina, dum mercatores, & alii ex Nicaragua in Peruviam iter capessentes,
traiiciunt, maximam respirandi dissicultatem sentiunt, cujus dissiculi alis tollendae causa, spongiis aerem humectantibus utuntur, quarum meminit Aristoteles, dum ait super Olympi Verticem, qui Thessaliam Sc Macedoniam inter, situm habet, homines absque earum auxilio vivere nullatenus polle: siquidem
purus subtilisque aer, humidis vaporibus expers, vitae diu su
174쪽
ficere nequit. Si hic a proposito aliquantulum digredi licereti sacile mihi foret, summae illius respirandi dissicultatis, quam
sentiunt,altissimorum montium cacumina superantes, causam& rationem ostendere. Non enim tam fui videturJ ob aeris humidi desectum, dissicultas illa obtigit, quam ob exiguam partium compressionem, ratione cujus, ncquit tam lacile apertis pulmonibus intrudi, quam aer hic insernus, qui ob summum partium superiorum pondus , summa vi & celeritate eosdem subintrat, quo enim sunt partes aeris altiores, eo debilioris lunt Elaterii ; & quo inseriores , eo quidem sortioris. Sed ut eo redeam, unde me hoc abduxit diverticulum; inter priscos Geometras , vix unum fere , saltem paucos invenies, qui altissimorum montium cacuminibus , plus altitudinis, quam quatuor milliariorum Italicorum attribuere; imo plurimi multo minus. Inter hos habemus DicearchumSiculum Aristotelis discipulum, qui primus perpendicularem montium altitudinem dimensus est; nam cum Pelion ebs mont cm. sinui Pelasgico imminentem, editissimum pronunciasset; eius secundum perpendiculum altitudinem, i 23o passus non excedere asseruit. Idem
ut literis proditum est, finquit His J altitudinem montis S
tabru 16so, Cyllanes autem i87s invenit. Olympi altitudinem passiis I 269 repperit xenuinas. Opinatur Alchazenud, nullius montis altitudinem, quatuor milliaria excedere. Putat Cleom altissi morum montium iugis, non ultra quindecim stadia tribuenda esse. Inter recentiores est xeplerus. quem paulo ante memoravi,vir sagacissimi ingenii,qui in Epitome sua Astronomica, non amplius quam duo milliaria italica, altissimorum montium verticibus assignat. Ex jam dictis satis liquet. nullum ex Astronomorum observationibus emcax adduci posse argu mentum , ad hanc meam de Aeris profunditate sententiam infringendam, quum de hac re tantopere docti dissideant, & ad-- huc sub iudice lis sit.
X. ALE. Dixi supra quam plurima potismata ex supra dictis
175쪽
experimentis deduci potui sid, quae nonnulla Naturae secreta hactenus inaudita revelabunt. Veluti primo, qu bd Aer sit quatuordecies millies, ducenties, scptiesHydrargyro levior, . quod sic evinci potest. Aeris altitudo & profunditas est passuum 6867 , juxta tertium experimentum, quod super fastigium fani cathedralis factum fuerat. Hic numerus per 3 multiplice rur, di invenies 3 3 3 s pedes, quem pariter per Ia multipli cabis, & lao et o digitos reperies. Denique, postremum hunc numerum per 29, divides, & invenies, factia operatione, I ror. F R A N c. Sed quorsum haec tendunt Z ALEM Eb, ut scias, pro singulis a ror Aeris digitis, quos inter ascendendum, pertransit Paroscopium, unum Hydrargyri digitum subsidere. FRAN c. Bene res se habet. At nondum Video consequentiam , di connexionem inter illa duo, quae videntur sane mihi valde disparata. Uno verbo dic mihi, quomodo sequitur, quod Aer sit toties Hydrargyro leviori, quoniam. Baroscopio per totidem A eris digitos ascendente, Hydrargyri cylindrus unum suae altitudinis digitum amittit ALEX.
Priusquam respondeatur, argumentum in formam, ut consequentiae vis appareat, reducatur oporter, quod in hunc modum facio. Pro singulis Ia o 7 Aeris digitis, quos inter ascendendum pertransit Baro scopium , unus Hydrargyri digitus subsidit: ergo Aet, quatuordecies millies ducenties & sep ties est levior Hydrargyro. lam respondeo, & dico connexionem posse hoc modo probabiliter ostendi. Pro singulis quatuordecina aquae digitis , quos inter ascendendum ex fundo maris pertransit Baroscopium, unus Hydrargyri digitus subsidit: ergo aqua est quatuordecies levior Hydrargyro. lam, si hoc sit verum, quod certissima testatur experientia, uisectione decima sexta, Dialogi quinti, lini primi, luculenter ostendi. quid impedit, quin eodem modo philosophandum sit de A ere& Hydrargyro. FRAN c. Argumentum sane probabile, sed non apodicticum. ALEx. Neque id pluris facio. XI. ALExis
176쪽
XI. ALEX. Secundo infero, quod Aeris cylindrus, qui clat lindrum Mercurialem sustinet, sit hoc, quatuordecies millies, ducenties & septies altior. Probatur haec illatio ex proportione etiam, quae inter cylindrum aqueum & Mercurialem intercedit. Nam sit cylindrus aqueus debeat esse quatuordecies altior cylindro Mercuriali,quia est eo quatuordecies leviorvum cylindrus aerius, quatuordecies millies,ducenties,& septies cylindro Mercuriali altior esse debet quum sit hoc toties levior. Infero tertio, quod Aer sit millies, ducenties, & scpties aqua levior: quoniam, cum aqua sit quatuordecies Hydrargyto levior,& Aer eodem quatuordecies millies, ducenties & septies levior, necessario sequitur, Aerem millies ducenties,& scpties aqua leviorem est e. Insero quarto, si sustolleretur Baro scopium ad verticem alicujus imontis, octo vel novcm milliaria in altitudine, si quis illius cellitudinis extet, ne vel unum Hydrargyri digitum in tubo pendulum permansurum: nam cum
ibidem , ut supponitur, nihil sit aeris, nihil propterea Hydrargyri suspendi potest. Vel, quod eodem recidit, si ope alicujus
Angeli, recta per medium Acris sursum versus portaretur Ba- roscopium , hoc idemmet eveniret phaenomenon. Insero quinto, quod, quo propius Terrae centrum accedit Baros copium, eo altius ascendat in tubo cylindrus Mercurialis. Id evenit, ob longiores impendentis Aeris cylindros. Unde, sici deretur puteus 6867 passus, alius, inque eum ad standum usque demitteretur Baroscopium, duplo altior foret cylindrus Mercurialis, quam de facto est. FRAN c. Operae pretium iret in locis illis subterraneis, cujusmodi sunt carbonariae, aliique id genus putei, e quibus varii metallorum genera cffodiuntur, periculura faccre. ALEX. Anno cII loc I xii. tertio Idus Octobreis, inceleberrima illa regione Lothiana, quam vulgo orientalem vocant, aliquid illius generis expertus sum. Est enim in ea puteorum carbonariorum affatim , praesertim alaeva , qua recta Hadina , Edinum versus itur. Ibi in agro
177쪽
Elphi oniano, cujus Dominus nunc est, D. Archibatam Prim- rosius Baron et tus, Regiae Majestati ab Archivis, ob singularem civilem prudentiam in paucissimis. ibi, inquam, ut reve tamur, E puteo viginti quatuor pascibus, & amplius profundo. cffodiuntur carbones. Hic extruitiam Baroscopium assiimpsi . rectaque deorsum per gradus cochlearios ad imum descendi, quo loci cum deventum esset, Hydrargyri cylindrum, non obstantibus quamplurimis , quos inter descendendum passus est, concussibus , sexta circiter unius digiti parte , altiorem, quam in summo inveni. Quo invenio,cvestigio ex putei fundo ad interiora Terrae viscera, duce carbonariis praesecto, cum accensa face penetravi In sinuosis hisce maeandris, flexuosi Labyrinthi ad instar, emetiendis; ubi nihil nisi decumanae terrae
moles, capiti impendebant, nullaena altitudinis in cylindro Mercuriali mutationem vidimus. Aderant enim spectatores nonnulli, inter quos M. f. Sinclarus Ecclesiae finitimae pastor Evangelicus, qui ut Mathematicis disciplinis, Philosophiaeque Naturali ab ineunte aetate addictissimus; ita quem nisi frater esset, ob linguarum, praeterei multarum optimarum rerum cognitionem, pluribus laudarem. FRAN. Sed quousque hoc modo ad interiora Terrae viscera processum est 3 ALax. Centum plus minus passus. FRAN. An tam longe a putei imo, totus sustinebatur Hydrargyrust ALE. Quid impedimenti soret FRAN. Inopia Aeris , qua in illis remotissimis terrae cryptis laborari puto. ALEX. Minimὰ gentium. Nusquam enim, ut qui hic restagnet, uberior copia. XII. ALEx. Insero sexto ex silpra memoratis, qu bd persa cile cognitu sit, montiumne cacumina, an maris summum sit altius; vel an aequalem habeant altitudinem. FRAN c. Sed quin modo id ope & auxilio Baro opii assequeris ὶ A1 Ex. Ad hunc
modum. Cum primum intra terrae prospectum provehitur na Vigium, ubi ante omnia . montium cacumina tantum conspiciuntur, extruatur Baroscopium, accurataque Hydrargyri a
178쪽
titudo, quam viginti sex digitorum suppono , notetur. Postea,
cum ad terram perventum est, in ejusdem montis. quem in mari e longinquo primum conspoisti. vertice, idcin extruatur Baro scopium. Si eandem hic, quam in mari, Hydrargyri altitudinem reperies, concludendum videtur, illam oceani pa rem . ubi primum Baro scopium extruxeras , quae sorte multis passuum millibus a continente distat, ejusdem elle altitudinis, cujus est summus istius montis vcrtex. Sin autem super oceamina , Hydrargyri altitudo sit viginti sex digitorum, & superimoniis fastigium, viginti octo, inserendum est, illam oceani partem, quingeniis passibus, illo montis fastigio altiorem esse. E contrario, si super mare, Hydrargyri altitudo sit viginti octo S super montem viginti sex, tum probabiliter colligere possu- fumus, hujus cacumen, quingentis passibus, illius superficient
supereminere. FRAN c. Novum sane experimentum, multa
laude dignum. XIII. ALt x. Hujus diei colloquium, ad umbilicum penu perduximus. si verbo tantia Deusingio responderimus. Quod ut fiat, sciendum est , Pecquetum in experimentis suis Anatomicis, ad Aeris ponderositatem evincendam. & ad partes inseriores mulio majori ponderi, S prestiirae subesse, quam partes superiores , demonstrandum, Pascam experimentum, quod idem est ac Baroscopium, adducere, quodque super Leρυ de
Domme expertus erat ille, montem prope Claro-montium in Avernu. De ritus sicuti ad omitia Perqueti experimenta. de aeris Elaterio respondere conatur, ita non deest, pag. 6. 47.
libelli de Vacuo & Attractione in praestantissimi illius phaenomeni, de quo hucusque, multa verba fecimus, causa reddenda. Quam causam adfert Pecquetus , non illi omnino satisfacit , quod videlicet, quanto altius sustollitur Baroscopium, tant leviores sint partes Aeris, & consequenter, breviorem Hydrargyri cylindrum suspendi necesse sit quo fiat aequi pondium Prius autem quam respondeat, demiratur quod, dum tam oper
179쪽
r. L et a R i II. D oc us I. r 7 inferiores partes Aleris asuperioribus incumbentibus premuntur,m etiam compactiores ac ponderosiores reddantur,nos vidi morirales in infima Aeris regione uui versem sive eminentis Aeris molem verticibus nostrisiustinentes, aeris tamen incumbentis pondus non percipiamus, ipsique deorsum ad Terram deprimamur. Haec ille. Respondeo, licet hoc argumentum primo intuitu, magni ponderis videatur, nihilominus habito examine, non plus gravitatis tamen . quam sit pluma foret, ei inese comperietur, quod
Dialogo secundo, libri tertii luculentissimum ciliciam, ubi hoc,
ex professo, argumentum est expendendum. Pag. itaque s, ad hunc modum respondet. Magis rationi consentaneum et id rur, Aerem quo plus aqueae,alteri vereas oris materiae admixtum
sibi habet, e) minus particulas suin posse explicare, ac seipsum empandere, adeoque minus aetbereae substantiae afluxum ibidem arimittere, atque transmittere; sicque ibidem Ibisargyrum tu tubo altius suspendi. Cum ergo aer in insima Hi regione plurimis et v ribus es exhalationibus sis obsitus, oberiori in ampuliam aetheris luxui magis obsit: in altiori regione,ubi magis immunis ab I te genea materia, facilius rarescit, faciliusque aetherea ub an-riam transmittit, sicque aethere adm4so uberiore , Hydrargyrum in obosissensum longius descendit. Hactenus ille FRAN. Magnam hic video verborum obscuritatem, quorum sensium & propositum vix sane assequi possim. ALex. Conceptu facile est, quinam Aer, ejusque partes, aqueam sibi materiam admistam habeant. F R A N c. Id satis capio. ALix. Facile itidem, quinam, suas partes explicet, seseque expandat. FRAN c. Et id intelligo. Sed quinam, aqueam materiam recipiendo, eo minus partic las suas explicer, penitus ignoro. Neque video , quinam inde sequatur, ut, qub minus sese expandit, eo minus aetherear su b- stantiae admittat. Neque satis perspicuum est, quemnam in finem sit hic aetheris affluxus admittendus, & per Aeris particulas transmittendus, vel unde sit harum omnium rerum causa; nusquam enim effectus naturalis, absque causa productiva n T a turali.
180쪽
turali. Ad haec, quanam consequentia inferri potest, quod est
mihi obscurissuDum, ut, qura Aer humidus ,& crassiis, minus aethereae substantiae admistit, ideo altilis Hydrargyrus in rubosuspendatur. ALEx. Tusuidem recte judicas; nam inter illa duo, ut ingenue loquar, non plus video connexionis , quam si quis diceret, Baculus sat in angulo: ergo tonitruat. FRAN. In post re inis verbis, non minus est caliginis & obscuritatis. Nam quinam concipi potest,ut, quia in sublimiore montis parte, Aeecst minus crassus,& aqueae materiae minus sibi admistum habet. ideo, quae est prima illatio, facilius rarescat, secundo facilius 'aetherem admittat; & tertio, quod maxime improbo , ex uberiori aetheris affluxu, Hydrargyrus in tubo humilius subsidat
Pag. 9 . Atque hinc ratio apparet, in quattJcur non ubruis locorum, id genus experimenta Hyarargyri lapsu inter se congruant, agnoscente Pecqueto quod nimirum nequaquam ubivis locorum sit ea-.dem Aeris serenitas, elimpuritas, non eadem ejusdem vel raritas mel densisas, η on idem calor, vel frigus, undesne ne quidem uvo eodemque in loco , diversis temporibus, eadem ratio experimenti
ejusmodi deprehendetur, Hre: Haec Deu ingius. Sed nihil ex hisce video, quod seriam examinationem mereatur Quorsum enim, quod aeris puritate, aut impuritate, ejusve frigore vel calore, humiditate vel siccitate , nonnihil in cylindri Mercurialis altitudine variationis, quod nonnunquam me eX pertum
esse fateor, reperiatur3 An inde scilicet evinci potest, quod ex hujuscemodi Aeris diversis temperamentis, tanquam ex prG-pria & adaequata causa, Hydrargyri altitudo, tanquam proprius, & connaturalis effectus, dependeat C o R N. Tametsi Deoiri' sententia, non in omnibus mihi arrideat ; nihilominus in hoc illi assentior, ut existimem, ideo in vertice montis, Hydrargyrum magis subsidere, quod ibi aura si frigidior. ALn. Sed cur Funiculum hic,sicut in aliis Baroscopii phaenomenis salvandis, non memoras 3 CORN. Possum quidem jure id sacere , sed aptius ex Acris temperamento. ALEx . Si ob aurae
