Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ad secundum spectat, videlicet uni rame H me quae inre mentum opinor hoc evenire propter i ncrescentem acris vim& Elaterium. Nam quo plus aquae soraminutum A subr pit, eo magis comprimitur incarceratus Lagenae aeri unde plus Haterii, vis, & potentiae: & ex consequenti, quo magis comprimitur, eo magis obnititur aquae subreptioni. Hac de causa, quia uniformiter difformiter comprimitur incarceratus Lagenae aer, & eodem modo, increscit & augetur ejus Elaterium, ideo juxta hanc proportionem, &modum, subintrat aqua obsidens. FRANC. Sed quid sequeretur absurdi, si statueretur aer uriformiter compressIonem pati 3 ALEx. Ad nihilum tum demum redigeretur. Nam si, Lagena unum passium demersa, tantum aquaesita. intraret, quantum saceret incarceratum aerem uno digito minorem, quam ante: &si, ea duobus passibus demersa, tantum irreperet, quantum faceret aerem duobus digitis minorem: &si tribus demersa, tantum subreperet, quantum tres incarcerati aeris digitos comprimeret ue tum posito , quod in ea non sint plures viginti digitis : positoque etiam , quod maris altitudo sit viginti numero passuum: sequeretur necessario, ut, Vicesimo passu decmo . ultimus etiam incarcerati aeris digituS comprimatur, quo nihil absurdius. Quare evidenter sequitur, incarceratum Lagenae aerem , pati compressionem uniformiter difformiter , Auod causa est solummodo, cur juxta hanc pro . portionem subintret aqua per foraminutum A. Hinc essi. cacissimum eruitur argumentum, ad aquae pondus & gravitatem evincendam , videlicet subreptio per fora minutam ι quae . non obstante praevalido compressi aeris Elaterio , Lagenam subintrat , aeremque vincendo&superando, loco cedere cogit ; ut manifestum est, dum subingressa aqua, integrum Lagenae aerem, qui est duodecim digitorum, ad spatium H I reducit, & coarctat.

242쪽

ea quindecim passus semeldemera Luculenter etiam de

monstrat, quo aquae partes sunt inferiores, eo compressiores, es consequenter sertiores esse ad corpora,quibus vicinae sunt,

propellenda ι & si s acturae sint capacia, ad ea diffringenda,

dc comprimenda. COR. Sed quid si haec omnia , solo aqua mari frigore, eveniant phaenomena, quod quidem non videtur

carere sua probabilitate; siquidem veri dissimile non est, quo altior est aqua, eo sertius &. intensius esse ejus frigus ue & consequenter majorem, & majorem esse incarcerati aeris contractionem. ALEx. Primo, hoc tantum gratis asseritur;

proindeque gratis negari potest. Sed demus, ratiocinandi causa, obstantis aquae Frigiditatem, proximam & immedia-

ωm esse causam coarctationis incarcerati aeris, non autem

vim & potentiam subrepentis aquae, quibus ob gravitatem partium superiorum incumbentium necessario subesta, qui tamen rationabiliter, mihi explicabis inde, uniformem illo, mem ejus tontractionem l Si dicas aquae frigiditatem, uniform ur di miter intendi, dc ex consequenti, incarcerati aeris coarctationem, eadem proportione incresceres tum fateor Consequens ex hoc Antecedente deductum , non posse nonaesse verum. Sed Antecedenti reclamat Ratio, certissimaque Experientia, ultra quas nemini quicquam appeulare permissum est. Nam si augeatur aquae frigus uniformitresformiter, tum necessitate plus quam Metaphysica seque-rctur, aquam marinam, eo minus minusque esse frigidam, quo longius a summo abest, ct fundum propius est, quod tuis principiis c diametro ad xcreatur: autumas enim, quo. partes aquae sunt profundiores , eo frigidiores . CORN. Fateor: Sed quomodo inde sequitur, ut partes aquae imo propiores, minus sint iis frigidae, quae summo sunt propinquiores, si stigiis augeatur & increscat uniformiser usso miter ' ALEX. Aquae ais frigiditatem , secundum eandem proportionem increscere , secundum quam augetur Lagenae

243쪽

Lagenae aeris coarctatio. C o R N. Sic ais. ALEx. Atqui aeris coarctatio, eo minor, minorque evadit, quo longius a summo recedit, & ad aquae imum Lageio proprius accedit: uti mihi non semel, sed saeptiis tentanti exploratum est: & proinde aquae frigus, minus debet esse intensum propius iundum , quam stiminum. FRAN c. Quid si dicar Cornelius aquae frigiditatem, quam statuit proximam&adaequatam causam, coinctationis aeris in Lagena, unirio; iter

intendit ALI x. Necessario tum sequeretur aquam, descendente Lagena . -iformiter in soraminutum A irrepere, cui ab experientia certa reclamatur: nam quacunque pro- Portione intenditur aquae frigus eademnaei proportione debet aeris Lagenae fieri contractio; quum alterum si causa

alterius. Quod denique, ne vel minima aeris particula, ex foraminuto CA Gera, durante Lagenis desere u , ratio videtur

haec , quoniam aquae subreptione impeditur & prohibe.tur. Nequeunt enim simul per idem tenue Hraminutum aqua subintrare, & aer egredi. Causa autem, cur perpetuo inter descendendum & absque interruptione subintret aqua, in m or majorque partium aquae interiorum pressura; vel nisi displiceat , increscens ejus Elaterium, quod incarcerati aeris Valerio multo sertius &robustius permanens, iulud superat, & vincit. FRANC. Putavi aquam nullum habuisse Valerium i vel saltem illius parum. ALEx. Bene mones ; nam ingenue fateor nullam sensibilem in ea inesse

lacultatem rarefactivam, qua suas partes, remoto partium superiorum pondere explicat & rarefacit, quam aeri inesse multa comprobant experimenta. Nihilominus tamen ,

in ea quoddam Elaterii genus inest; si per illud intelligas,

partium imprimis inferiorum vim & potentiam; qua, ob partium superiorum pondus & gravitatem, simillimos iis raestat essectus, quos aeris Valerio vulgo attribuimus. Sede hac re insta, Sectioηe decima quinta, italo primi, liari D d i tertii.

244쪽

tertii FRAN c. Sed hoc praetermisib, ponamus dari mar decies mille passuum in altitudine ; i litusque generis LMenam, ad ejus inium demitti: an durante ejus descensu, duraret etiam aquae, perforaminutum ingressus 3 A Lrx. Liquido assirmare positim, ne vel unam aeris particulam, usquam egressuram ι etiamsi descensus foret quantusmaximus. ALfirmo insuper aquae subreptionem tamdiu duraturam, quam diu perseverabit Lagenae descensus.Fateor quidem tantillum aquae, bis vel ter mille passibus semel decursis, irrepturum tantum; nihilominus aliquid si, necesse est; quum, quo altior est aqua,eo validius & sortius evadat ejus Ela erium,seu quod idem est, pressura. FRAN. Fortiusne similiter evadit incarcerati aeris Elaterium3 A L. Haud dubie. Semper tamen manet

aquae Elaterio debilius. FRA N. Ut opinor, plus irrepit aqu . in primis quinque passibus decurrendis, quam in postremis quinque millibus. ALE Haud absimile veridicis. FRAN.Sea

quid censes eventurum,si per immensum mare, demitteretur Lagenat ALE. Hoc posito, quantum conjectare possum, vel dicendum est, Lagenam eo profunditatis tandem aliquando perventuram, ubi totus inclusus aes redigendus est inpunctum: atqui manifeste repugnat id, rationi nuperrimeallatae. Vel dicendum est, Lagenam eousque delaensuram. donec internus aer contrahi amplius nequeat. Verum id ii que est verisimile: nam quo ulterius descenditur, eo compressiores sunt partes aquae; proindeque, iis irrepentibus,

aerem coarctari, Re contingat corporum penetratio, necesium

est. Vel denique concludendum est, aquam in infinitum irrepturam: & ex consequenti, aerem in infinitum posse compressionem pati, quod libentissime amplector. Sed quotusquisque hoc mecum diceret Utcunque, hanc sententiam verissimam puto, his rationibus fretus. Satis enim compertum habeo, aquam soraminutum A, uniformiter di simiter subintrare, ut saepenumero in aqua quindecim pasi bo

245쪽

Liasti II. DIALocus IV. hus alta expertus sui: & consequenter interclusum aerem. eadem proportione, coarctari debere: atqui, si hoc modo contrahatur , seri nequit , quin in infinitum condensari possit. Non enim redigi potest in punctum seu nihilum. Neque eo condensationis procedere potest, ut non ultra. FLAN c. Quid si dicerem, ideo aerem uniformiter dissormiter comprimi, quia hac proportione est aquae subreptio: unde, si aqua uniformiter ingrederetur, uniformis itidem foret aeris contractio. Quare dicendum videtur, quod non suapte natura, hoc modo coarctetur aer, sed per accidens tantum , & ratione alterius. ALEx. Nullatenus tibi, hac in parte astipulor. Proinde dico, non ideo aerem uniformiser mircomprimi quiajuxta hanc proportionem subintrat aqua: sed e diverso, ideo aquam uniformiter difformiter ingredi , quia hoc modo aer sua natura condensatur. XI. ALEX. Hactenus de phaenomenis hujus experimenti, quae, ad aquae imum Lagena descendente, repperi. Supe est nunc, ut ea paucis enarrem, quae, eadem landitiis superficiem versus revertente. Occurrrere. Nam ex his, quemadmodum ex illis, invictissimae depromuntur rationes, ad aquae pondus & gravitatem, quam in suo loco exercet, demonstrandam. Ubi primum itaque coepi, ope seniculi, L genam a fundo allevare, eamque propivn aquae summum reducere, illico innumerit emersere, tanta copia extra aquae superfidiem, aeris bullae, ut non ambigerem, quin diffracta suissent ejus latera: sed paulo secus atque putarem, evenit;

nam eam extra aquam emergentem, sartam tectam inveni: Verum ex novem ejus partibus, sex cum semisse, aqua repletas. inveni. FRANC. Te,hac in re, non satis assequor. ALEM

Nosti ab initio. Lagenam non rotundam. sed quadratam esse. FRA. Bene res habet. Aia Nosti etiam, corpus omne tres hahere dimensiones, longitudinem. latitudinem, &profundi- tutem. FRAN. Nihil clarius- ALE. Fuit itaque, quam demersi

Dd a Lagena,

246쪽

Lagena, novem digitos profunda, tres lata, totidemque longa. FR A N c. Quot aquae libras eam capere existimas , A L E x. Quatuor, plus minus. FRANc. Irrepserunt ergo tressere librae. ALEX. Recte conjectas. F RAN C. Quanta fuit aquae prosunditas 3 ALEX. Quindecim passuum, quam acii illine. FRANC. Res mihi nunc est in propatulo. Perse. A LEx. Postquam Lagenam tota hac aqua exinaniveram. e secunda vice, ope funiculi ad imum demisi. Quo cum pervenisset. statui eam uno solummodo passu a lando allevare, ut viderem, an aliquot aeris bullae, sicut ante, emergerent. Quo facto, mirum est, quam frequentes assurrexerint: eodem sane modo, quo in aquam arido demerso cespite, ascendunt inde

variae particulae aeriae,ad summum. FRANC. Citone, an multo

post tempore3 AL. Non parum quidem temporis elapsum est, quod ut exacte scirem,pendulum suspendi. iuniculum habens, tribus pedibus & quatuor digitis longum: pondus Vero, globum ferreum, viginti octo unciarum. Hujus itaque ope, prius contingere comperi, quam extra aquam supradiet e bullae, emerserint, octoginta vibrationes simplices. FRANc. Tempus sane non exiguum. ALEX. Neque mirum, quum qu tuordecim passiis, per medium tam densum, quam est aqua, ascenderint. His feliciter peractis, alium passim Lagenam allevavi: qua semel allevata, plures ad superficiem ascenderunt bullae ceu prodromi, ejus adventum praenunciantes. Quid multisὶ Nam quoties, passiim unum, aurplures, Lagenam propius aquae summum sustuli, toties novae frequentes aeris bullae catervatim emeriare, quae tanta, ut

paulo ante dixi , copia ascenderunt, ut nihil certe acris in ea remansisse putaverim. Tertia vice , Lagenam demersi : sed cum celerius solito , &velocius more debito allevarem , bombus quidam, ex aquae medio, ex improviso ad aures pervenit ue quem cum admirarer ι ecce ingentem aeris copiam bullientem paulo post conspexi, quod,

mihi

247쪽

mihi instar prodromi , Lagenae latera disrupta esse , prae-

In horum phaenomendia causis A rationibus indagandis & reddondis, luculenter apparebit, elementum aquae magnam in suo loco exercere gravitatem. Quod ut fiat scitote innumeras illas acris bullas, ex Lagenae foramin ito A, dum paulatim. &gradatim landitus, superficiem versus, ea ascendit, provenire. FRANc. indubius super hac re semper sui: nam excogitare nequimus ,,unde ili inde provenire debeant. Sed, quantum video, tota dissi cultas est in rite explicando, cur potius inter ascendendum, quam descendendum incarcerat erumpat aer. ALEx. Ea quidem tota dissicultas est, quam quoad ejus seri potest, paucis explicare conabor. Censeo itaque, ideo nonnihil ad ris ex foraminaeo A erumpere, Lagena a fundo, primo palluallevata. quia partes ambientis aquae, eo loci, minori Hat rio seu pressurae subsunt, quam insundo, ubi plus est. Ut hoc rite concipiatur, sciendum est, Lagena infundo exiliente incarceratum aerem, & aquam obsidentem, aequalibus xi-ribus inter se contendere: haec enim inpresum, ille vero egressum molitur: & quoniam alterum alteri cedere nequit, ideo utrumque immotum manet. At cum primum Lagena uno passii allevatur. confestim fit mutatio: idque, quo niam aeris holentia. aquae potentiam nunc vincit & superat: Et profecto tamdiu erumpit aer, aquam superando & vincendo, donec denuo ad eandem vim pervenerit, cui subest aqua obsidens. FRAN c. Video quidem hic nonnihil probabilitatis: veruntamen, nequeo dilucide satis, rem penetrare. Quid enim subest causaei cur. Lagena uno passii allevata, incarceratus ejus aer potentior ac fortior, quam antea fiat 8 ALE. Non fit reapse potentior &sertior sed tantum ita dici potesta, quoniam Lagena uno passu allevata, obsidetur foraminutum aqua minoris potentiae & Elaterii, quam est

248쪽

aqua in lando: quo enim sunt partes aquae summo propiores, eo minoris sunt potentiae & Elaterii. Verbi causa, calidum ut quatuor, ut loquuntur in scholis, agens in calidum ut quati Or. nequit id superare & vincere: attam eo si calido ut duo applicetur, illico hoc ab illo superatur & vincitur. Hoc in casu, licet calidum ut quatuor, reipsa non evadat potentius dc sortius, dum calido ut duo applicatur ue potest tamen eatentis seu parte tenus validius & sortius dici. Similiter, licet incarceratus Lagenae aer, primo passu superato, sortior reipSa non evadat, perveniente tamen Lagena ad aquam,summo propiorem , quae minoris est potentiae, quam aqua insundo, potentior evadere quodammodo dici potest. FRAN. Scire jam ardeo, quomodo incarceratus aer erumpendo &exsiliendo, ad eandem denuo perveniat vim & potentiam,

cui subest aqua obsidens A L ε x. Id facillime assequeris ;nam, eruptione iacta, partes aeris, quae aqua irrepente. nimium comprimebantur, nunc magis relaxantur, &c-- densatione liberantur; quae relaxatio tamdiu continuatur,& perseverat, donec partes incarceratae ad eundem Elaterii gradum pervenerint, cui partes aquae foraminutum ob sidentes subsunt. FRANC. Vis ergo aequi pondium, singulis passibus, fieri 3 AI Ex. Nihil certius. Imo non modo

singulis passibus; sed&singulis pedibus, & digitis. FRANc.

Hujus rei jam sum callentissimus XIII. ALEx. Superato nunc primo passu, ponamus Lagenam . secundum ascendere. Tum dico alias insuper bullas aerias erumpere debere. Ratio eadem hujus, quae prioris: quoniam cum partes aquae, quae summo sunt propiores minoris sint ponderis &sravitatis minus enim partibus superioribus premuntur, quam partes prosundiores, ideo

minoris sunt potentiae & conaminis: quare, cum Lagena eo. usque semel ascenderit. incarceratus aer maxime suarum

partium liberandi avidus , & quasi nunc persentiscens a- . quam

249쪽

quam obsidentem, fore seipso viribus longe debiliorem, statim erumpere, non obstante suo adversario, occipit, quod tamdiu, ut prius dicebam, iacit, donec erumpendo quasi defatigatus, contingit enim major, majorque partium relaxatio , aquae obsidenti denuo cedere coactus fuerit. Ubi nota, sicut inter descendendum, ne vel minima aeris particula soraminaeo A egreditur ue ita inter ascendendum, ne vel minima aquae obsidentis particula, ingreditur. I nsuper nota quod

non ungulis passibus & pedibus selum, ut supra dicebam, sed

singulis digi iis etiam, nonnihil aeris, servata proportione, cum aquae partibus, per quas transit Lagena, erumpat; quod quidem toto tempore contingit, quo sunditus, summum ver-1us ascendit Ampulla. XIV. ALEx. Alius supra memini phaenomeni, nimirum

Lage facturam, quando velocius debito more, .allevabatur. Scio equidem vos opinari hoc evenire propter aquae resstentiam, Lagenae descensui obnitentem. Verum longe alia de causa, ut jamjam dicturus sum. Dico itaque rupturam illam contingere , ob interni aeris vim, & Elaterium, vasis latera extrortum urgens & pellens. Ut hoc clarius elucescat, sciendum est, ascendente Lagena eo subito, ubi multo minor essaquae pressura, quam unde provenerat, quod illico compresilas, incarceratusque aer, angusto soraminulo egredi valde

annitens, & quoniam eadem exire tanta copia nequit, uti debet, tenuia Lagenae latera disrumpat. Accidit hoc ob inaequalem utrinque pressuram: fortius enim incarceratus aer, Lagena subito allevata, ejus latera extrorsum,quam aqua obsidens. ea introrsum premit. At vero,dum lento gradu ascendit, nihil

est periculii quoniam licet angustum valde sit rami nutum,

nihilominus data mora,&venia ut parteS lente erumpant gradatim & successive aeris Elaterium languescit: idque, quam exactissime juxta partium aquae pressuram, per quas sit transitus. Idem phaenomenon accidit,si velocius &celeritis debito, - Ee demeta

250쪽

demergatur Ex insignibus hisce experimentis,luce Jamclaritatis est,i nferiores aquae partes, quam maximae subesse pressurae, pondere nimirum partium superioru graviter incumbentium. XU. ALEx. Quibus experimentis seliciter peractis, alio modo eandem Lagenam, ad ejusdem aquae landum, ope laniculi atque appenso pondere demisi, ut ex alte a patet quia binio Aureae. Ea itaque inversa, parvuloque soramine K deorsum spectante, hoc modo periculum laci. Cum ergo ad aquae imum, quae passuum quindecim erat in altitudine, descendisset, di inde gradatim revertisset, ejus latera, pa tesque omnes sartas tectas inveni; ne vel minino si acturae indicio apparente. Et licet tam inter descendendum, quam ancendendum, apertum fuerit rami nutum K, qua irrepere aqua poterat, nihilominus illius nihil in Lageni repertum est. Sed mihi persuaderi non poterat, quin multa aqua irrepstat.

Quamobrem, ut certior fierem, stanneo operculo ablato,

non parum chartae aridae intrusi, & eousque donec ultra L genae medium existeret. Quibus consectis, adaptatoque rursus operculo, Lagenam secunda vice ad sendum usque demisi, quam ubi primum ad summum denuo allevassem, aridam quam intrusi chartam, madidam, multaque aqua delibutam inveni ; quod certissimo conclusi esse indicio, plus quam Lagenae dimidium, aqua completum suisse: In hoc phaenomeno salvando, nihil amplius video dissicultatis , quam in iis, de quibus supta memini. Dico itaque, descendente hoc mo lo Lagena, obsidentem aquam, per soramin nidum K irrepere. totamque ejus tantum non caVitatem a

implere. donec ad M, plus monus .a Icenderit. Quod vero irrepat aqua, ratio ex dictis facilis est Nam quo altius descendit Lagena, & propius sendum accedit, eo major, majorqueret eritur partium aquae pressura. ut patet ex Sectione decima; αproinde ea irrepens, in rernum aerem, ad exiguum illud sp

tium inter N&O comprimit ue ubi ob pressuram non parvo

subest

SEARCH

MENU NAVIGATION