Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Lin Ri II. DIALocus V. 22

stere , ubi multo jucundius est, tum ob magnam luminis copiam, tum ob brevem facilemque ascensum , si reficiendi animi causa inde exire , & ad proprium clementum ascendere desideres, ita ancoris stabiliri potest , ut neque sursum, neque deorsum, nequc huc , neque illuc loco moveri possit. Neque , quas concitat motus tempestates sunt metuendae: nam eo profunditatis demergi potest, ut a fluctuum omnium violentia & furore tuta sit. Quod si quiescere & cubare optes, tum in meditullio , ultra quod nequit aqua ascendere, tabula tum construi potest, quo placide & quiete recumbas. FRANC.

Quid si deficiat aet Z ALLx. Perfacile superne suppleri potest,

demittendo nimirum ampliores lagenas eodem plenas, ut paulo ante de Campana dicebam. Quid multis 3 Nihil ad necessitatem sub dio est desiderandum , quod comparare non potes, si ignem solummodo excipias, qui ob sumum accendi non potest. C o R N. Sed cui usui in serviret talis domunc Ia ALsx. Si immineret ingens & summum aliquod periculum . tutissimum foret asylum, quo confugeretur. Ad haec, hoc genus domuncula, magni etiam soret usus potissimum urinatoribus, si prope maris fundum stabiliatur, unde tormenta bellica, navigia, navigiorumve merces sunt attollenda. Co R. Quid illis conduceret,nisi tuto inde exire possint, ad hoc illud-ve opus faciendum 3 AI LX. Non major difficultas tali exeundi domuncula, si in imo collocetur, quam hujus cubiculi janua COR N. Hoc quidem video, si inferius aperiatur. Sed ponamus urinatorem posse hoc facere absque molestia ; qui tamen in peragendo opere aliquo perseverabit, absque Aeris hau stu identidem recepto λ ALEX. Id genus hominum quamplurimi sunt tanquam amphibia , quae multum temporis citra respirationem , subter aquam durare possunt. C O.R N Vis igitur , ut opinor , urinatorem , postquam inde est egressiis , & aliquantisper in aqua , operis faciendi cMiba, commoratus , eodem ad accipiendum novum Aeris

262쪽

haustum reverti : dein , corde semel nonnullis respirationibus refrigerato , ad reliquum operis obeundum denuo exire; &ita subinde ac saepius egrediendo, & ingrediendo, eum posse totum sere diem subter aquam commorari ALEx.

Persuasum est mihi hoc fieri posse, quod quidem magnum erit

urinatoribus adjumentum.

VI. ALEX. Ope & auxilio hujuscemodi machinament rum, sed imprimis Campanae, multa experiri possismus, quae

deo extra omnem controversiae aleam, aquae marinae pondus& gravitatem, quam in suo exercet loco, demonstrant, ut postea vix stipersit alicui dubitandi locus. Hac de causa, cum subit Campanam urinator, assumat secum Baroscopium, quod intra cavitatem collacari volo, ut Campanae Aere solummodo ambiatur. Quibus iactis, si lento gradu demergatur Machina, conspiciet urinator, pro singulis quatuordecim aquae digitis, per quos transit, cylindrum Mercurialem gradatim in tubo scendere. Ponamus itaque Hydrargyri altitudinem, cum Ba- roscopium Capanam primum subintrat, viginti novem, ut vulgo, esse digitorum ι tum certe non prius ultra triginta quatuor pedes demergetur, quam duplo altiorem, Mercurium invenies. FRAN c. An hoc eveniet phaenomenon, licet aquae non immergatur Baroscopium, sed nudo Campanae aere ambiatur

ALEX. Plane. FRAN c. Memini quidem ex sectione deci- matertia, Dialogi quinti, libri primi, in Baros copio ad imum ni ris triginta quatuor pedibus profundi demissis, Mercurium duplo altius usitata mensura erepsisse: verum demiror, quinam hoc idem evenire possit phaenomenon , dum solo Campa aere ambitur Baroscopium. ALEx. Res sane nostra omnium admiratione digna. FRAN c. Quum res ita se habeat, scire discupio tam stu pendi phaenomeni causam & rationem. ALEM Quod ad causam attinet, opinor cylindrum Mercurialem gradatim in tubo crepere, ob increscensrieris Elaterium. Nam quo altivis demergitur Campana, eo altius in concavitatem assurgit aqua,

263쪽

LIER III. DIALocus V. 2IT

aqua, ut supra ostendi, & ex consequenti eo magis comprimitur, & coarctatur in carceratus aer, quod in causa est, cur intendatur Elaterium: & proinde maiori vi & potentia, quam prius, stagnanti incumbens Mercurio aer , ciscit , ut altius cylindrus ascendat. FRAN c. Demus id reVera causam esse;. qui tamen nobis explicabis rationem proportionis, quae inter Campanae descensum, Hydrargyrique ascensum accuratissime, ut videtur, observatur 3 id est, unde eveniat, ut pro singulis quatuordecim aquae digitis, quos pertransit Baroscopium, unus Hydrargyri digitus crepat Et ex consequenti, quid pol- silesie in causa, ut Campana triginta quatuor pedibus demersa , cylindrus Mercurialis, quinquaginta octo digitorum altitudinem habeat. Novi quidem illius phaenomeni causam , Baros copio Campana ad fundum maris demerso; at non video rationem, cur idcmmet eveniret phaenomenon , eo in Campanae cavitate existente, ubi solo aere ambitur. ALEX. Res est explicatu facilis. Idcirco , dico rationem proportionis , esse accuratismum aequipondium, inter aquam ambientem,

incarceratumque aerem. FRANC. Loquere clarius. ALEx. Non

eo inficias aliquid hic esse dissicultatis : qua de causa sciendum

est, eadem proportione intendi & augeri incarcerati aeris Elaterium, qu1 descendendo augetur & increscit aquae marinae pressura; id .e, quam accuratissime. Inde sequitur, ut, quanto majorem vim di pressuram habet aqua triginta quatuor pedibus profunda , quam habet aqua decem tantum, tanto plus acquirat Elaterii, Campanaetiar, ea triginta quatuor pedibus demersa, quam decem tantum. Verbo, incarceratus Campana acr, ea triginta quatuor pedibus denacria, eidemmet subest Elaterii gradui, cui aqua proxima: proindeque, necessario sequitur, ut tam graviter, superstitem stagnant is Mercurii premere & urgere debeat, quam illa. FRANc. Sed non satis luculenter video, quomodo accuratissimum intercedat aequilibrium, inter aquae pressuram, acrisque Elatorium, toto tempore m

264쪽

pore, quo descendit CampaNa. ALEX. Supponamus Camponam, decem pedibus, verbi causa, demersam : tum dico, necessario debere intercedere aequi pondium, quod sic, dedueendo ad incommodum fui loquuntur Logici J ostendi potest. Vel est aequipondium inter aquae pressuram & Aeris Elaterium , vel non. Si non sit, tum vel est aeris Elaterium fortius aquae pressiara ue Vel aquae pressura est sortior Aeris Elaterio. Atqui neutrum est verum. Non prius , quia sic aer totam depelleret aquam e Campame cavitate ; utpote quae est altera pars sortior. Non posterius ; quia sic aqua totum coarctaret Aerem ad supremam Campanae partem , cui e iam Experientia refragatur. F R A N C. Per aequipondium n hil aliud, ut opinor, intelligis, nisi quod utrobique sit aequalis vis dc potentia ξ ALEX. Imo. Nam, quanta vi nititur aqua aerem coarctare, tanta vi conatur aer aquam depellere; αproinde, quoniam alterum alteri cedere loco nequit, ideo trumque in aequipondio constitui ajo. VII. ALEx. Ex nobili hoc experimento, invictissimum habeo argumentum, ad aquae pondus dc gravitatem, quam in suo loco exercet, evincendam. Neminem fore puto illius sententiae, qui existimet cuncta haec evenire phaenomena, s lo marinae aquae frigore. Sed hoc nequit fieri, nisi tam sit frigidus incarce ratus Campanae aer, quam est aqua amimens , cui reclamat urinatorum Experientia, quorum crebris respirationi hiis fit calidior solito. Invictissime itidem probat, vim dc potentiam aeris, quam plerique ei denegandam censent. Item, quod in carceratus a Er , Campana triginta quatuor pedibus demersa, duplo fortius dc validius quam exactissime , urgeat dc premat, quam aer apud nos hic existens; quum cylindrum Mercurialem duplo altiorem sustineat. FRAN c. Quid sidem ergatur Campana , sexaginta octo pedibus t ALEx. Inca cerati aeris vis dc potentia fit triplo fortior. Si centum pedibus, plus minus ; in quadruplum excrescit. Hoc unum tandem

265쪽

Linnt II. DIALocus V. 23sdem in urinatorum gratiam addo , quod nempe summa pressura & gravitate eorum assiciantur corpora, dum alte subter aquam existunt: quodque Campana aere non miniis premantur , quam aqua obsidente. CORN. Libentissime sane ex tuis novis experimentis, quae demiror, aquae gravitatem, quam in imo loco exercet, amplecterer, nisi hoc unum argumen, tum , quo in contrarium multum propendet animus, impediret, qtiod concoquere nequeo. ALLx. Quodnam CORN.

Nihil gravitatis sentiunt urinatores, tametsi in immensum descenderent. A Lax. Quid Z An existimas urinatores, aquae gravitatem & pondus super humeros sentire COR N. Videtur quidem , ut super illas partes, praecipua sentiri debeat pressura. ALEX. Minine Vero; omnes enim corporis partes ex aequo premuntur ; quod indubie est causa; cur neque nos Aeris gravitatem, neque urinatores aquae pondus sentiant, ut postea Dialogo secundo , libri terat, dicetur, ubi e com posito , hoc argumentum eventilandum, atque dissolvendum propitio Numine, proponam. V III. ALEx. Aliud periculum ope Campanae hoc modo fieri potest. Sumatur vesica, aere, quantum pulmonum

vi , buccisque fieri possit , distenta ; cujus collum arcte

filo circumligabis. Hanc secum urinator a firmat , Campanam subiturus , eamque in ejus concavitate , ubi acre solummodo ambitur , locet. Quibus factis , non prius descendere Campana incipiet sere , quam videbit vesicam flaccessere. Imo, eo flacciditatis . ea alle donersa , procedet , ut acris dimidium sese subduxisse pro certo assirmet. Item, non prius ab aquae sundo reverti incipiet Campana, quam eandem vesicam paulatim tumescere , & latera sua distendere conspiciet , donec emergente Campana , ad pristinam plenamque distentionem pervenerit. Invictissime demonstrat hoc experimentum, q.od , descendente Cum na , augeatur aeris Elaterium , & intendatur, quodque ca-

266쪽

dem ascendente, denuo minuatur & remittatur. Et hinc tanquam aposteriori Insero, quod partes aquae, per quas transit Campana , gravissimae sub inr pressurae & ponderi. Tertium experimentum , multa admiratione dignum , hoc sit. Sum

tur Lagena vitrea, ex earum numero, quarum latera sunt quadrata , & oblonga ; vel si placet rotunda ; parum enim refert, cujuscunque sit figurae, modo latera non sint nimis robusta. F R A N c. illasne intelligis, quibus spiritus vini conservandi

cama, utuntur 3 ALEX. Plane. Hanc, arcte oppilato orificio , in Campanae cavitate locet urinator descensurus, ubi aere solummodo ambitur. Quo facto , non prius ultra viginti vel triginta pedibus demergetur Campana, quam Lagenae latera disrumpentur. Hujus phaenomeni causa ex increscente aeris Elaterio est petenda; nam introrsum ejus latera,co invalescente comprimuntur. Pro quarto eXpcrimento, sumatur ejusdem generis Lagena, sed apertum habens orificium . & ad aquarimum , intra Campana ventrem , deseratur deorsum ; quocum perventum est , idem orificium pice, vel quovis alio carmento arcte obthuretur, ne qua remaneat apertura vel rima.

qua ingrediatur vel egrediatur aer. Quibus factis, si scinditus. summum versus sustollatur Campana, videbit urinator in medio circiter itinere, Lagenae Latera cum impetu in frusta dissilire. FRANC. Quantae ponis aquam altitudinis 3 ALEx. Quindecim sit, vel viginti passitum Hujus phaenomeni causa est

vehemens admodum in carcerati aeris Elaterium, ratione cujus , partes aeris intra Lagenae Latera egredi colluctantes, tandem redintegratis viribus Laterum resistentiam superant &siccum impetu prorumpunt. FRANG Sed quid causae, cur non disrumpantur Latera inter descendendum, ut in priori factum est experimento 3 ALEX. Nequeunt, quoniam apertum manet orificium, ratione cujus mutuus est accessus , &quasi commercium inter Campanae aerem. Hac de causaeum intenditur hujub Elaterium, ejus pari gradu intenditur quod

267쪽

, L I 3 R I IL DIALocus. V. 23 quod indubie in causa est, quod nulla laterum fractura inter descendendum eveniat: nam quanta vi, Lagenae aer latcra premit extrorsum ; tanta quanae actissime, Campanae aer, eadem premit introrsum. At, priori in experimento, oppilato Lagenae orificio , quum nequeat ob id, inter ejus & Campa- .nae aerem mutuus fieri accessus , hujus intenditur Elaterium, non autem illius, quod causa est, cur inter descendendum contingat laterum fractura. Inde patet causa, cur inter ascendendum, in hoc nimirum experimento, Lagenae latera fracturam patiantur ; quoniam cum sundum attingit Lagena apertum habens orificium , tanto subest Elaterio ejus aer, quanto Campana aer et at cum inde Campana reverti coepit, &summum petere, inclusus ejus aer incipit relaxari, ejusque Elaterium remitti & languescere ι cum interea Lagenae Aeris Elaterium nequeat vel in minimo remitti. Quare , cima eo altitudinis 1 fundo ascenderit Campana , ubi sui aeris Ela terium valde remittitur; statim, hanc nactus opportunitatem Lagenae aer, prorumpendo, latera diffringit. FRAN c. Quid si sumatur Lagena robustiorum laterum , quales sunt rotundiores ALEx. Eademinet ex iis evenient phaenomena, mΟ-mo aqua sit altior & profundior quo enim robustoria sunt vasa demergenda, eo altiora & profundiora debent esse maria, quibus diffrangantur. FRAN. Ope Campanae , ni fallor, perfacile foret scire, num aqua marina prope fundum fui quidamajunt J destituta sit salsedine. ALεx. Nihil facilius. IX. ΛLEx. Ultimum experimentum, nullis fere hactenus adductis, praestantia & dignitate secundum, sic tentari potest. Sumatur Lagena vitrea eiusmodi, cujusmodi saepenumero superius memini, uti vasculum T VI K : item & aliud vasculum FGH, stagnantis aquae continendae causa. Confice etiam ex vitro siphonem B MEH, cuius alterum orificium B, per Lagenae orificium A, ad fundum I Κ circiter, demitteralterum vero orificium H, ad fundum vasculi FGH. Dein, G g a caemento

268쪽

caemento Vel simili materia tenaci, orificium A , cui alterum siphonis crus M B immittitur, ita arcte obthura, ac si Hermetice obsignaretur. Denique vasculum ad summam oram

F G aqua impleatur. Quibus exactis, quae perfacile exigi possunt, totam hanc machinam in Campanae concavitatem aere

ambiendam assumat secum urinator descensurus. Dein , debito modo , Campana descendente, Videbit aquam pro modulo & mensura descensus, siphonis crus H L E ascendere, αpcrcurrendo transversum crus E M , per alterum M B descendere, & inde per apertum orificium B effluerc in Lagenae fundum I K. Ex hac Naturae operatione, multa scitu digna sunt observanda. Nam, non prius incipit Campana, eX aquae summo descendere, quam statim incipit aquae valculo FGH, sphonis tibiam H L E ascendere, cujus motus tamdiu persevcrat, quamdiu Campanae dest sus. Secundo, non prius ces sat Campaua motus, live in media vii, sive in fundo maris. quam illic occssat aquae effluxus ex orificio B. Tertio , dum aqua sic cifluit ex orificio B, Lagente aerem coarctat, &as minorem locum redigit. Quarto , si aquae altitudo, verbi gratia, sit decem passuum, per quam transit Campana , tun, effluens aqua ex orificio B , dimidium sere Lagenae implebit, ad CR. D plus minus. Quinto , uniformiter di formiternae aer coarctatur. Sexto, rebus sic stantibus, licet amoveretur vasculum FG H, cujus stagnanti aquae immergitur alterum siphonis orificium H , nihil tamen aquae inde cffluet. Septimo , non prius incipit Campana reverti, quam incipit

aquae motus , qui tamdiu contraria via perseVerat, quamdiu Campana sursum movetur. Nam tota aqua, quae ex Vasculo

FG H , descendente Campana, ope siphonis impleVit Lagenae fundum , ex IK ad medium CR D , denuo revertitur , ascendente Campana ; & ex orificio , quod jam in nudo aere esse suppono, culuit. Denique, quod sive in fundo maris, sive in medio, quiescat Campana motus , hujus det Lagena

269쪽

Linni II. Di A Locus V. 23

Lagenae aer, quam exactissime ejusdem sint elaterii. FRANc. Res miras , ct pene incredibiles narras. X. ALEX. Ut horum phaenomenon causas & rationes investigem, dico ideo aquam ex vasculo F G H, per siphonem ascendere, & ex ejus orificio B effluere , quoniam Elaterio aeris, aquae stagnantis si perficiem fortiter prementis, putastiperficiem FG, sursum pellitur. Nam descendente Campana , inclusi aeris Elaterium statim incipit intendi; quod in

causia est, cur tamdiu aquae perseveret ascensus, quamdiu Campanae perseverat descensus. FRAN c. Videtur , quod Lagenae aer impediret aquae effluxum ex orificio B. ALEX. Nequit, quia Campanae aer . est eo multo sortior & validior et singulis enim momentis , quibus descendit Campana . inclusi aeris Elaterium intenditur : at ea descendente, Lais genae acris Elaterium nullam subit mutationem Ad secundum dico , ideo cessare aquae cifluxum , ex orificio siphonis B , quiescente Campana , quia eo instante desinit Campanae aeris Elaterium intendi. Tertii phaenomini causa est omnibus in propatulo : nam nequit aqua Lagenae dimidium implere , nisi coarctetur internus aer : praesertim , quum Orificium A arcte obthuretur, qua eXire non potest. Quartum testatur Experientia. Quinti phaenomeni causa luculenter patet exsectione decima , Dialogi quarti, hujus libri. Ad sextum dico, ideo aquam non emuere ex orificio H, sed in tibia H L E pendulam manere , licet removeatur vasculum , ejusque aqua quam continet stagnans ; quia ambientis aeris Elaterio intus cohibetur. Ad septimum dico , ideo, aquam retro fluere , Campana ascendente , quoniam inclus acris Elaterium remittitur. Nam , persentiscens quasi

Lagenae aer, qui non plus occupat spatii, quam inter C R D. α T V , Campana aetis Elaterium languescere , statinae

aquae sit perficiem C R D deprimit, eamque per siph nis tibiam BR M ascendere cogit. &inde ad E . & eae E

270쪽

ad orificium H, unde effluit. FRAN c. An motus aquae exorificio Η , toto perseverat tempore , quo ascendit Campana ΛLEx. Imo. Nam tamdiu perseverare debet, quamdiu Campana aeris Elaterium patitur remissionem: a qui ex lando ad summum usque, semper magis magisque remittitur. Quod ad ultimum spectat , id etiam te statum facit experientia. Dein , nisi res ita se haberet,

non cessaret quae motus :nam quamdiu Campanae Acrest fortior Lais genae Aere , tamdiu pers verat enluxus ex B: & e comtrario, quamdiu est Lag nae aer sortior

Campana aere,

tamdiu perseis 'verat emuxus ex orificio H: atqui, cessante Campana, cessat

SEARCH

MENU NAVIGATION