Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

LIBRI II. DIALocus V. 239 aquae marinae pondere , quod in suo exercet loco, persu deor; sed non penitus. ALEX. Sive tibi persuadeatur , sive non, hoc unum certum est, quod Cam'ana aeris Elaterium, descendendo mulium intendatur, multumque ascendendoremittatur, quod in omne aevum inexplicabile manebit , nisi id ex aquae pressura oriri dicas. CORN.At istaec experimenta nondum expertus es; neque facile est ea experiri. ALEX. Campana illius capacitatis perfacile fundi potest . quae Batos-copium recipiat, vel tale machinamentum , quale descripsi.

Dein , indubius sum omnia illa phaenomena ita fore, quemadmodum dictum est. XI. A L E X. Ut paulo ulterius procedam,ponamus primo, distantiam inter FG & E, quinquaginta octo esse digitorum. Secundo, inserius vasculum FGH, non aqua, sed Hydrargyro repletum esse. Quibus positis, assumat hanc machinam

secum urinator descentii rus, eamque in Campana ventre, ubi

aere solummodo ambitur, statuat. Post id, si imum versus , more solito, demittatur Campana, videbit ille Hydrargyrum paulatim &successive ex inferiori vasculo, alteram siphonis tibiam H L E ascendere, idque pro mensu a descensus, seu spatii, per quod ea transit: Nam, Campana quatuordecim tantiam digitis demersa, amugit Mercurius uno circiter digito, altius FG. Si viginti octo demergatur, tum duo erepunt digiti. Si quadraginta duobus, tum est Hydrargyrus tribus digitis , superficie F G altior, & ita deinceps. Unde, si demergatur Campana, triginta quatuor pedibus, Hydrargyri altitudo adaequabit punctum L, quod viginti novem distat digitis. a stagnantis superficie Mercurii F G. Fa AN c. Quantum divinare possum, non eo altitudinis exacte ascendet Hydrargyrus, Campana triginta quatuor pedibus tantum demersa. Nam primo, ascendere nequit, nisi prius sursim pellat Aerem, qui tibiae cavitatem, inter FG & punctum L occupat: at is propelli sursum non potest absque quodam renixu & resistentia

272쪽

Dein, Hydrargyro versus punctum L vel E erepente, oportet diminuatur Mercurius stagnans; & ex consequenti, ejus superficies FG subsidat; quae indubie, ut, Campana triginta quatuor pedibus demersa , non tam alte quina L, aliacendat Hydrargyrus, efficient. ALEx. Fateor quidem aerem intubi cavitate existentem, erepente Hydrargyro, propelli sursum: quia tamen non majori Elaterio subest, quam is, quem nos jamnunc haurimus; quoniam item est illi locus intra L genae latera, quo fugiat, & propulsus tendat; ideo parum vel nihil, ascendenti Hydrargyro renititur. Fateor etiam , erepente Mercurio ad L , superficiem F G , servata proportione subsidere ; id tamen non magnam faciet mutationem. Sed esto , quod Campanά totidem pedibus demersa, non ad punctum L , quod viginti novem distat digitis ex F G , sed ad Xsbium, quod distat tantum viginti quatuor, ascendat Mercurius , nihil tamen contra conclusionem stabiliendam faciet. Sed ut revertar, quod sit cousque demergatur Campana , donec ab Oceani summo, quinquaginta octo distiterit pedibus, vel duodecim plus minus pasti bus, tum certe assurget Hydrargyrus ad punctum E. Inquiramus nunc , quid possit esse in causatam praestantissimi Naturae phaenomen i 3 Ad aquae marinae frigus non est recurrendum sane , quum Aere solummodo ambiatur machina. Neque dicendum est, ae rem tam frigidum esse, quam est aqua obsidens, cui urinatoris reclamat experientia. Nihil itaque, ad hoc phaenomenon salvandum, est afferendum, nisii praevalescens aeris Elaterium,

cujus pressura & gravitate, stagnantis Mercurii summo FG innitentis, sursum pellitur humor, ex vasculo ad punctum E. Gradatim enim descendente Campana. gradatim itidem inclusi aeris Elaterium, propter aquae pressuram, intenditur, &sic majori vi & graxitate Hydrargyrum FG deprimens, cylindrum sursum pellit. De hac admiranda Naturae operatione , tria deduci possitnt me, uam, quae necessitate plus quam M e-

raphysici,

273쪽

L1BR1 II. DI A Locus V.

taphysica consequuntur eam. Primo, quod virium affatim aeri insit, quod Philosophorum plerique ei inesse inficiantur ad Hydrargyri cylindrum cujuisis altitudinis , imo& crassitudinis suspendendum. Nam, etiamsi Siphonis crus H LE, multo amplius, latiusve foret, atque praescriptum eist, nihilominus eadem contingent phaenomena. Secundo, quod Campanae Aet triginta quatuor pedibus demersus, eidem subsit gradui Elaterii, cui aqua illius prosunditatis. Id patet evidenter, nam tametsi machinam hanc ex Campanae ventre, ubi aere solummodo ambitur, deseras, eamque in fundo maris, ubi aqua solummodo ambitur, statuas, nihilominus tamen, parum v ci nihil mutationis, cylindri altitudinem subire videbis. Tertio, quod aer nos ambiens, quam maximae possit subesse gravitati& ponderi, tametsi id non sentiamus. Nam licet descendat Campana, non quindecim modo, sed & viginti passus, nullam tamen sentit urinator inclusi aeris gravitatem , licet gravissime eum interea premat. Haec, Corneli, ratio, invictimi me te redarguit, ac argumenti tui, quod in vincibile autumas, vanitatem luculenter ostendit. Nam existimas, si ullam exerceret in suo loco gravitatem clementum Aquae , vel et mentum Aeris , tum urinatores subter aquam commorantes, ejus sentirent gravitatem , & nos, qui defacto in Ac re nunc sumus , ejus premuram sentiremus. FRAN c. Magni quidem momenti foret ejus argumentum fiat opinorJ si deorsum tantum aqua urinatores , vel nos clementum Aeris premeret , sed , quum omnes corporis nostri partes aequaliter & uniformiter urgeat, non video cur tanti id faceret. C O .R. N. Sive .hoc , si ve illo modo premat , parum reserre videtur. Attamen . quum eX communi vcstro omnium suffragio , nos gravissime premat , non Video rationem , cui non ejus gravitatem , quadantentis saltem, sentiamus. Abax. Postea, tibi super hac re satisfacere conabor. . XII. ALLX.

274쪽

XII. ALax. Rebus sic stantibus, id est, dum Campani , neque plus neque minus, quinquaginta octo pedibus deme gitur, supponamus eam sex vel octo pedibus ulterius descendere, ibidemque aliquantisperquiescere , tum quod est nota tu dignum, Mercurium ex E ad Μ protrudi propellique videbis , & inde versus R & S delabentem, cx orificio B cmuere,

quod tamdiu faciet, donec totum Lagente fundum impleverit. Hujus phaenomeni causa est etiam praevalescens aeris Elaterium, quod Campana octo illis pedibus descendente, fortius & intentius evadit ; proindeque majori vi& pondere , stagnanti Mercurio F G incumbit. Ubi haec semel facta sunt, decem pedibus altivis demergatur Campana, & inter descendendum, ex orificio B Hydrargyrum emuere , dimidiumque Lagenae tantum non adimplere conspicaberis. Providendum est , in hoc periculo faciendo, ut Lagenae latera illius sint roboris & fortitudinis , ut Campanae Aetis pressurae facile renitantur & resistant. F R A N c. Quamobrem hoc subdis ALEX. Quia toto tempore, quo descendit Campana & quo emuit Hydrargyrus ex orificio B , multo debilius cst Lagenae aeris Elaretium , quam Campanae ι & proinde m tuendum est , ne hujus aer, ejus latera introrsum premat. XIII. ALEx. Campanam ad ultimum terminum deductam supponamus reverti, & per continuos illos decem pata

sus, denuo ascendere , tunc Mercurium in contrarium tendere , motuque retrogrado, Siphonis tibiam B R M videbis ascendere , partemque transversam M E prorepere , & eae angulo E ad inferius vasculum decidere. Hisce decem passibus pertransitis, aliquantisper quiescat Campanae motus ι tum in- . super Mercurium ex M ad R circitct videbis delabi, pendulumque postea inter R & S manere , vacuo inde existento

spatio R M & M E. Nihilominus spatium E L G Hydrargyro replebitur. Ratio motus retrogradtest praevalescens Lagenae Leiis Elaterium , quo, ascendente Campana , deprimituP. Lagen

275쪽

Lagenae sundum NSO versus, Hydrargyrus CR D. Id ita

fieri necesse est , nam quo propius summum accedit Campana, eo magis aeris Elaterium remittitur; & ex consequenti, a la- genae Aeris Elaterio facilius vincitur & superatur. FRAN c. At non video , quam ob causam intenderetur Lagenae Aeris Elaterium , cum nullus sit mutuus accessiis , inter illum &Campanae aerem. ALEx. Multo effluente Hydrargyro ex orificio B, & infimam Lagenae partem implente, coarctatur aetad multo minorem locum, quam antea. Sed ut revertar, tande ad aquae superficiem, Campana attollatur, totum pendulum Hydrargyrum ex E ad F G su idere videbis. Hoc evenit ob decrescens aeris Elaterium ι quo enim altius sustollitur Campana , eo viribus remissius fit aeris Elaterium. FRAN c. Clarissima quidem sunt haec tua nova experimenta, quibus

multum adducor, ut credam clementum aquae, maximam in suo loco exercere gravitatem. Imo, non modo aquae pondus& gravitatem , sed Jc aeris Elaterium tam dilucide , vel caeco demonstrare videntur, ut si iis non con Vincantur contumaces , nihil reliqui ad persuadendum elle pene existimem. ALEx. Valde quidem probabilia possitnt ex iis deduci argumenta, ad illam conclusionem stabiliendam. Nihilominus si quis sit, cui hinc non persuadebitur, suum sequatur judicium, quod sorte evidentioribus nititur rationibus, quam ullis hactenus a me allatis. CORN. Ego ipse, quem vos semper pertinacem, Vestrisque principiis oc hypothesibus obnitentem opinamini , non possum non vestrae de aquae marinae gravitate sententiae astipulari, modo unus mihi, quem concoquere nequeo, exi- miretur scrupulus. ALEX. Statui toto hoc triduo, vcl quatriduo proximo, omnes ad calculum rationes reducere, quae, undecunque fuerint, contra conclutiones supra a nobis positas militare videntur. Idcirco , si qua sit tibi ratio, quam magni deputas pretii adversus nostras hypotheses. insequentem

differatur lucem, nam id temporis tibi permissum est, eam &H h a alias

276쪽

r DI AL oco RuM PHIL Osos HI Coitu Malias quascunque , quae excogitari possunt ι proponere. Tuae etiam curae, mi Francisce, hoc quicquid est operis committo. R ationes itaque omnes, quas poteris validissimas excogitare . huc sequenti luce deserantur, ad examen subeundum. Neque ego in eodem ossicio praestando deero. DRo. Nuniumne ego , here, contra vestras Hypotheses in crastinam lucem argumentum excogitabot Nam ex quo istaec cuncta vidi cxperimenta , sere factus sum Philosophus. ALEx. id fac,s, sed cave sedulo ne sit frigidum. DRO. Tot ah cn cte dabo operam, neque dulcem oculis indulgebo soporem , donec e cerebro argumentum extuderim.

277쪽

DIALOGORUM

PHILOSOPHICORUM

LIBER TERTIUS,

A quo, afario proponmirer disso untur sermone, rationes nonnullae, quae doctrinae supra tradita Viscere Uidentur. DIALOGUS PRIMUS.

Gravi ima contra aeris aequipondium cum cylindro Vercuriali

dis scutias proponitur se difoloitur.

Personae Colloquentes. Alexander. Franciscus. Cornelius .Dromo Famulus. I. ALEXANDER. Lapsa nocte, coeli serenitate invitatus, in vir darium egressus sui, ubi quadrantem horae cir . citer ante sextam, Cometae altitudinem meridianam inveni grad. s. min. 36. Mirum in modum nunc tardescit, ac multo minor etiam mihi apparuit,quam tertia abhinc nocte. FRAN. Fuitne Lucida in fronte Aristis, cum in Meridie versabatur, paulo occidentalior 3 ALEx. Imo. FRAN c. Ephemeridi quid inscribendum ALEx. Notetur dies solummodb & altitudo. FRAN c. Agedum, pronuncia. ALEX. Die veneris, o Iavo Idus Ianuarias, quadrantem hora circiter, ante sextam vesertiseriam, anni GI. IIc. L x v. repertus ea cometes tu Meridie, alti-

II. ALE. Variae, hac nocte praeterita, obversabantur mihi a primo somno dissicultates, gravissimaeque rationes quam lurimae, quae quidem prima fronte, adeo videnter inextricabiIes,

278쪽

& solutu dissiciles, ut non dubitem, quin nobis omnibus multum facessant negotii & laboris ι & nisi satis dextre cauteque

proponantur, dexterrimeque etiam dissolvantur, explicentu que, quas supra posuimus de aeris gravitate & Elaterio conclusiones, multum labefactent, si non carum nonnullas penitus evertant. Sed imprimis est una jamjam proponenda, quae propter obscuritatem & perplexitatem fgrandiorem enim magisque inextricabilem adversus nostras hypotheses me v dere nunquam memini J ipsum Oedipum, nedum nos homunciones, talpis in plerisque caeciores conturbaret, & adinciatas redigeret. FRANC. Me miserum , quam vereor ne inde inultimo versentur periculo dc discrimine, nostrasendamenta, quae hactenus non absque summo labore, & etiam sudore indefesse jecimus t COR N. Parvo discrimine referre arbitror, quid damni tuis nostrisve principiis & fundamentis eveniat, modo triumphet veritas, quam semper ante res omnes . Vel pretiosissimas, maximi feci. ALEX. Caeterum , his praetermissis, cum res ipsa hortari, & tempus etiam nos admonere

videatur , unam ex gravissimis illis dissicultatibus propon mus , quod ut selix, faustumque sit, adseratur huc, Dromo, Baroscopium, de cujus explicatione & descriptione, colloquuti fuimus sorio ne secunda , Dialogi secundi , libri primi.

D R o. An statuam, here, super mensam λ ALEx. Nullus locus ei supportando magis idoneus. Intuemini jam serio, quid hoc machinamento facturus sum. FRAN. Procedas. ALE. Tubum hunc ABG ad perpendiculum circiter erigo. COR. Bene se res habet. ALE. Dein ejus medium, prope digitis pr. hendo, ipsumque tubum sursum leniter allevo, quod eousque facio, donec orificium G,aliquantulum a fundo vρsculi susto, latur, ita tamen ut e superficie C D non emergat. Quibus peractis, non tubi modo gravitatem, sed Hydrargyri impendentis B G, etiam sentio.&percipio. FRAN. An inde gravissima illa oritur dissicultas, quam tanti facis ALE. Patienti animo. ali

279쪽

axlita

ὶ Lia RI III. DIALocus. I. 2q7 quantisper tantum me ausculta,& rem omnem cognosces: Extenui hoc, quod seci experimento, gravissime adversus Aeris ponderositatem. ejusque aequi pondium,quod cum Hydrargyri cylindro cssicitur, ad hunc modum argumentor. Si aeris pondere & gravitate sustentetur Hydrargyrus B C, tum certe ejus gravitatem, dum leniter tubum a lando vasculi digitis sustollo, non sentirem, quod vestrae omnium experientiae contradicit. FRAN c. Sinas me illius rei periculum facere. ALEX. C veto sedulo, ne tubi orificium G , e stagnanti Mercurio efferas. FRAN c. Est mihi persuasissimum, me non modo tu bi,

sed & ipsius extantis Hydrargyri gravitatem sentire. CORN. Tcntem. L iquido jurare possum rem ita se habere: nam tam certo mihi persuadetur, me jamnunc Hydrargyri gravitatem sentire, tubo sic allevato, quam ipsius tubi gravitatem, quo nihil certius. Sed perge in argumento. ALE. Si id, non ea claritate luceat. qua velletis, hunc in modum paucis id , vobis proponam. Hydrargyri cylindrus B C meis digitis sustentatur: ergo . Aeris gravitate & pondere non sustentatur. Argumenti sequela, & connexio, est cunctis manifestissima: nam concipi nequit, quomodo totus sustineatur Mercurius, tum aere, tum meis digitis Sed ne ulla subsit dubitandi ansa, utque omnis vobis scrupulus eximatur, clarissiimeque pateat hujus rationis vis & emcacia, in ejus confirmationem sic ratiocianabor. Baroscopii tubus ABG meis digitis fui videtis J suspenditur: ergo aeris renitentis pondere non sustentatur. Ecquid est hac sequela clarius FRAN. Nihil sane. ALEx. Ergo a paritate rationis, si Hydrargyri cylindrus B C meis digitis sustentetur, ut testatur experientia , nequibit aeris pondere & gravitate sustentari. lam, si primam hujus ratiocinii consequentiam semel concedas, secundam inficiari absque gravissimo absurdo non potetis. Id est si semel concesseris, tubum non aeris pondere suspendi, quia meis digitis sustinetur, necessario itidem concedendum est, Hydrargyri cylindrum

280쪽

drum aeris pondere non suspendi, quoniam iisdem digitis si stentatur. At loqui ratio disparitatis a te reddenda est, & quid inter eas intersit discriminis ostendendum. Quod si quis dicat pertinaciter, Mercurii cylindrum acre suspendi, tametsi meis digitis sustineatur ; tum eadem pertinacia propugnet ipsum nudum tubum , imo quem lapidem manu attollit , aeris pondere & gravitate sustentari , quamvis digitis utrumque

sustineatur.

IlI. ALE. Sed, ut adhuc clarius, idem proponatur argumentum, utque manifestius fiat, me non Hydrargyri modo gravitatem, tubo digitis a fundo vasculi allevato , sed & ejus gravitatem exactissimam sentire, hunc in reiodum periculum faciamus. Hac de causa, Dromo, huic clavo D , quem parieti infixum vides, bilancem illam ABC appende. DRO .Quid praeterea faciendum Z ALE. Opus factu dissicile magis, quam laboriosum tibi peragendum est. Dκo. Quid istuc rei est, here, quod ego callentissimus non facillime faciam 3 ALEx. Annectendum est tibi Baro scopii tubi superius cxtremum E. lairci A, tam dextre, ut neque inferius cxtremum F , fundum vasculi GH contingat, neque ex superficie stagnantis Mercurii IK, emergat. D RO. Opus est filo, ni fallor, here, ad nexum faciendum. ALEX. Eo melius pendebit tubus. DRo. Ecquia aliud 3 ALEx. Tantum imponatur ponderis lanci B, quantum faciet aequi pondium. D RO. Ecce uncias sexdecim. Ecce duas alias. ALEx. Nonnihil amplius adhuc re inponatur; nam ad libellam nondum constituitur. DRO. Alias duas imposui uncias. Mirum i Qua in tequissimum, nunc vides, here, aequilibrium t ALLY Experire , num tubi extremitas F sit pendula necne 3 DRo. Duobus sere digitis distat a stando vasculi G H. ALEX. Enumera, quot sint unciae in lance B. DR Viginti quam exactissime. ALsX. Est aliud opus adhuc dissicilius, Dromo, tibi exequendum. DRo. Quodnam i ALEX.E tubo in lancem A , totus Hydrargyri cylindrus, inter IS

SEARCH

MENU NAVIGATION