장음표시 사용
281쪽
Lia RI III. Di Ahocus L 2 qnimirum D L extans, effundatur, tantumque lanci B imponatur ponderis, quantum constituet aequilibrium. DRo. Factum. ALEx. Mumera jam, quotlimposueris uncia'. D o. Quatuordecim examussim. ALEx. Bene habet. Tan. dem, Dromo, ipse tubus EF ponderetur, ac edoceas quot pendeat libris. DRo. Ad granum, here, sex unciis gravis est. ALEx. Ex nobili hoc experimento inserri videtur. quod aeris pondere & gravitate non sustentetur Baroscopiicylindrus Mercurialis, quum defacto sit in aequilibrio cum
pondere quatuordecim unciarum , quae insident lanci B Nam juxta nostrae do strinae principia, extantem in tubo Hy-urargyrum. in accuratissimo aequipondio, cum externo aere esse, dicendum est: atqui si hoc verum sit, fieri non potest, ut sit itidem in accuratissimo aequi pondio, cum alio corpore ponderante. ut illustre hoc testatur experimentum. Imo penitus repugnare videtur, ut idem corpus ponderatum, cum
duobus distinctis ponderantibus sit in aequilibrio , quorum utrumvis ejusdem est ponderis examussin, cum i pso ponderato. FRANC. Sed quid subest causae, cur pars cylindri
FK non computetur λ AL LX. Quoniam stagnante Mercurio , non autum pondere B sustinetur. FRAN cISc.
Clarissime jam, ex hoc quod fecisti experimento, elucescit dissicultas, quae ut ingenue sateor, sublimis, ardua & pene insuperabilis est. COR N. Libentissime tibi super ea re astipulor, nam mihi persuasum est, nullum contra aeris aequi-pondium, cum cylindro Mercuriali, clarius excogitari pos-le argumentum , cujus vim& essicaciam demiror quidem. ALEκ. Est aliud mox proponendum, Corneli, quod multo magis, ob vim & efficaciam contra nostras hypotheses. demiraberis, quod ut vere dicam, omnium censeo gravisi sinum, non tamen, ut spero, invictissimum. FRAN c. Sed dicas mihi velim . ex quorumnam Philosophorum scriptis, haec deprompseris argumenta, quae tanto degravant
282쪽
Pondere, omnes, quas de aeris Elaterio & gravitate supra
posuimus. conesusiones 3 Ne vel unum enim eorum vestigium, aut volam in Drusi io, Franciso Uno, aut tandem in Eubbesio, mninium adversarioruuno , qui nostris imprimis o luctatur
quid in eruditissimi illius viri, Guti is Lamiria. in inclyta Universitate Helionem si, Philosophiae Prosesibris primarii ni numentis nuperrime editis , legisti Is
ut Sectione tertia, partu quartae, libri quinti, tomi sexti, DE AERIS LEv1ΥATE , hoc ideminet, & sequens prosere argumentum. CORN. Praestantissia mi ingenii vir indubie. Ullane alia id genus experimenta contra Aeris ponderositatem assert nova 3 ALEXAND. Mille. Sed ad haec duo, de quibus hodie no die colloquemur, prorsus nihil, reliqua sunt. IV. ALEx. Secundum experimentum itaque, unde ratio priori multis paras angis essicacior, &cui solvendae abs. que molestia vix me parem censeo, ex duorum planorum corporum cohaerentia. desumitur. Nam secundum doctrinam supra traditam, necessario dicendum est, duo corpora plana, ex aere, vel marmore, simili e materia, consecta, semelque
283쪽
Ligar III. DrALocus I. is a semelque unita divelli renuere , non ob metum vacui, ut vulgo in scholis docetur, sed ob aeris ambientis vim&pressuram solummodo i Sed ut luculenter rationis vis & efficacia vobis innotescat, rem ipsam experiamur. Hac de causa, Dromo, hinc quamprimum abi, ac superius ingressus triclinium, cujus patent in occidentem senestrae, super tripodem duo invenies corpora plana aenea , quae propere huc deseras, nam iis, nobis nunc opus est. DRo. Nunquid aliud vis, here ALEx. Nonnihil etiam aquae t impidae, quam in paropside asserendam cures. DRo. Mirum, quid haec sibi velinti Speculo quidem sunt planiora, re levigatiora. Ecce, here, quae huc deferenda imperasti. ALEX. Bene habet. Cedo aquam. DRo. Quid inde ALEX. Planas eorum superficies, illi immerge, eademque illas dilue. FRANC. Quamobrem quaeso, delibuuntur aqua ALEκ. Ut unita arctius cohaereant. FRANC. An est iis aqua quasi carmen. tum λ ALEx. Nequaquam. Solummodo, ea interposita, omnes excluduntur latitantes aeris particulae . quae multum arctam cohaerentiam impediunt, quaeque itidem mutuae sti-cturae, unde varii oriuntur sulci, ossiciunt. DRo. Abunde jam , here. diluta sunt. Quid praeterea, iri faciendum pnLEx. Alterum alteri, quam possis sortiter comprime , donec superioris plani superficies. inserioris superficiem plene ac persecte obtexerit, operueritque. DRo. Siccine A L E x. Quam dexterrime. DRo. Papael Tam arcte colligantur , here, quam si tenacissimo aliquo caemento conglutinarentur. Ecquid aliud superest faciendum ALEx. Superius planum, arrepta ejus anfra, manu alleva. DRo. Ecce , here, quomodo inserius ei cohaereat, & simul cum eo allevetur, perinde sane. atque ambo unum essent corpus. ALEx. Paulisper Dromo, sc pendeant. Inde jam, Fram ciste, gravissima illa oritur dissicultas, videlicet, quomodo fieri possit, ut inferioris plani gravitatem sentiret ille. dum Ii α manu
284쪽
manu planum superius allevat , si id aeris inferioris Eaterio&pressura, sustineatur. DRo. Gravitatem, here, utriusque sentio indubie . ALEx. Sed majoris evidentiae, & claritatis ergo, adfer huc Dromo, Bilancem, quam paulo ante habuimus D sto. In manu est. Quid agendum ALEx. Ponderetur superius planum seorsum: DRo. Ad granulum, here, duas pendet libras. ALEx. Libretur itidem inferius. DRO. Tantidem est ponderis, here, quam exactissime. ALEx. Denuo uniantur. DRO. Factum. Quid dein 3 ALFx. Superioris ansam vel manubrium huic lanci annecte, ita ut utrumque in nudo acre libere pendeat. Oppositae lanci tot impone libras,
quot censes fore aequi pondium. DRO. Ecce aequilibrium accuratissimum. ALEx. umera, quot imposueris libras. DRO
Quatuor insunt in hac oppositarunce. ALEX. Nihil plus minusve DRo. Ne vel atomus, nedum granum. ALEx. Videtis jam ex illustri hoc experimento, inserioris plani gravitatem, aeris inserioris Elaterio non suffulciri, quum desacto, esto sustineatur pondere, quod huic lanci inesse videtis. FRA: Luculentissima quidem ratio. CORN. Nihil usquam hae tua clarius vidi ratione. Nam liquidb dejerare possum . planum illud inserius , tam vere Bilancis ope, dc non aeris Llaterio suspendi, quam planum superius. imo, si quis itilius esset audaciae & impudentiae, qui id inficiaretur, v curarem illi, suste, plus quingentos instingere colaphos.
ALEx. Bona verba, quaeso Corneli. CORN. O quanta hominum hoc vespertino mundi seculo insania, & caecitas lAdeone vero omnem exuerunt nonnulli rationem 3 Huccine impudentiae venimus, vel potius ignorantiae, ut in hietemporum canitie, in hoc literarum meridie, adeo caecutirent plerique. o temporal O morest O ealaniitosam & miseram artium & scientiarum faciem l An eo insaniae & teme ritatis ventum est, ut splendente sole, lucem negare aude
mus. Quid hoc argumento clariust Quid evidentius ξ oe gregia
285쪽
itedia sententia i Ubi sensus 3 Ubi rationis usus & exercitium Adeone sensu, nedum ratione spoliantur mortales, ut id credant. quod sensui non minus repugnat, quam sat dacissimus aliquis nivem non esse albam, ignem non esse calidum solem non esse lucidum, affirmaret. An non tequi s-simum' iustissimumque inserioris plani reperitur pondus in lance opposita, perinde ac superioris: at ut planum sui e-rius a suo pondere indubie sustinetur. Quid itaque impedit, quin planum inserius etiam, ab eodem pondere suffulciati A 1 ε x Fateor quidem, Corneli, invictissimum hoc, prima fronte, apparere argumentum, quod sane puto neminem levi brachio solvere posse , nihilolacius desperandum non est. Nam profecto, parum dubito , quin, si rite examinetur & exploretur, aliqua ei subsit fallacia, quam primo intuitu perspicere nequimus. Quapropter, ciun ma satim
sinu appareat, noli ante lentem augere ollam CORN. Nunquam
mihi persuadebitur, hoc solvi posse argumentum, ne si per-nacris quidae . . 'U A L Ε x. in & aliud experimentum satis tritum. Et vulgatum, quod contra nostras hypotheses de aeris Elaterio & nonderositate militat, quod quidem eodem recide videtur, quo duo illa quae supra adduxi 'Sumatur itaque poculum vitreum, viduas id genus quodlibet, ejusque orificium inversum, in aquam eousque immerge, donec totus aer quem secum deorsum detulir, emerseriz. quod pe faciIe sit, modo inter demergendum. reclines poculum. G xv. Illius rei periculum fecimus, ni fallor. sectione re
Ouibus lactis, eo que poculi labra, supersiciem aquae versus attolle , donec aquam pendentem videris. In hoc casu, non modo ipsius poculi senties gravitatem, sed & aquae. Quae totam ejus cavitatem replet. Iam, secundum nostrae doctrina iundamenta, dicendum est, si consequenter lo hi et uUL
286쪽
qui velimus, sola aeris gravitate, qua aquae superficies ex-xrinsecus deprimitur, aquam in calice suspendi, quod tamen videtur non esse, quum ejus gravitatem, dum poculum digitis attollo, sentiam & percipiam: quod enim aere sus penditur, meis digitis simul suspendi non potest. Hactenus
gravissimae illae omnium dissicultates, quas adhuc vidi adversus aeris Elaterium. ejusque ponde rosi talem, militantes. D R o. Si liceret mihi, here, tua venia meum etiam aD ferre argumentum, persuasum pene habeo, me unum mine paralangis, quolibet ex tuis gravissimis, multo gravius add cere posse, quod ex notissimo deduxi experimento, dum elapsa cessate hortulum , aestuante Sole, irrigarem, ImO, here, dum hodie inter jentandum, butyri libo vescebaris , alius etiam gravissimi argumenti mihi in mentem venit. ALEX. Quae, tu asine, portas mysteria riui opum quidem adhuc trioisti e D R o. Duos habeo nodos, here, quos cuin audiveris, Gordianos dices. ALEx. Bene lares h bet, Dromo. Tua etiam audiemus experimenta postea, modo nequitiae non sint. VI. ALEx. Tempus jam nos hortari videtur, ut gravissimis illis rationibus, quantum fieri possit. nisi fundamenta supra posita ruinam trahere velimus. satisfaciamus. Neque eo inficias, quin id opus arduum & dissicile sit, quod jamjam suscepturus sum, quod quidem ipsi Oedipo, nedum
Davo, multum facesseret laboris & negotii. Non enim mihi res est. cum tritis & vulgaribus rationibus dissolvendis, sed cum Mois taenigmatis, vehementer obscuris, intellectiaqt eperdissicilibus, quae quidem sunt καinem Plutonicumulto obscuriora. Ueram utut sit, periculum facere non gravabor.
Dico itaque, id non esse Hydrargyri gravitatem, quod tu sentire te autumas, dum Baroscopii tubum leniter a lando vasculi allevas. Neque id esse Hydrargyri gravitatem, quod, dum tubus lanci ponderandus appenditur, cum Pon-Ι . - dere
287쪽
dere oppositae lancis aequipondium constituit. Item, ne que id inferioris plani gravitatem esse, quod, dum manu superius planum allevas, te sentire & percipere putas; &o consequenti, inferioris plani gravitatem, dum ambo milita lanci appenduntur , nullatenus opposito pondere suspendi. ' Neque denique id ella aquae gravitatem in calicet, quod, eo allevato, te sentire & percipere credis. FRANO. Res miras sane, & pene incredibiles narras. CORN. Cedo, Dromo, duo istaec corpora plana. Sed prius modo debito coadunentur. DRO. Accipe. CORN. Quid λ Annon jam inserioris plani gravitatem sentio 3 ALEx. Minime. CORN. Ha, ha, hae. O lamentandam hominum caecitatem l Inserioris plani gravitatem Linqui non sentio. Quid hoc dicto absurdius , & lalsus Quid veritati magis opposi
tum 3 ALEx. Fateor equidem te exactissimam Hydrargy rigravitatem, exactissimam inserioris plani gravitatem, exactissimam otique aquae gravitatem sentire ; non tamen ipsius Hydrargyri gravitatem. neque ipsius plani inserioris gravitatem, neque tandem ipsus aquae gravitatem sentis. Id est, dum tubum FLE a fundo vasculi, digitis allevas. tantum gravitatis ad amussim sentis, quantum est propria gravitas Hydrargyri I K L, non tamen Dus, cujus te sentire putas gravitatem sentis Vel, dum idem tubus, & idem Hydrargyrus, a pondere B suspenditur , tantum quidem gravitatis ei aequi ponderat . quantum est ejus gravitas, non tamen ipsius Hydrargyri gravitas, dicto ponderi aequiponderat. F R A N c. Si res ita se habeat, scire valde gestimus, cujus nam rei sit, quam sentimus, gravitas ρ ALEX. Aeris. FRAN c. Nos jam ludis. Dic serio. A L E x. Est revera aeris, quam sentio gravitatem, dum digitis Baroscopii tubum attollo, non autem suspensi Hydrargyri. Item, dum duo corpora plana arcte coadunata digitis attollo non est pondus& gravitas inferioris, quam sentio, sed acris solummodo. Idem
288쪽
Idem esto judicium de gravitate, quam sentio, attollendo
calicem cum impendente aqua. FRAN c. Nysterium sane nobis narras, quod satis assequi nequimus: putabamus enim adris gravitatem nullatenus sentiri potuisse : nihilominus eam sentire nos posse asseris. Sed miramur valde, quisnam stis aer, cujus gravitatem sentio, dum tubum digitis alle-vo. ALEX. Qui incumbit tubi vertici E, is est. FRAN c. Et cujus nam aeris est gravitas, quam sentio, dum duo co
pora plana allevo h ALEX. Illius, qui superioris plani do so innititur. FRANC. Cujus nam denique, dum calicem allevo 3 ALEX. Aeris, qui ejus parti supremae insidet. Si haec rite possim explicare, non sane dubito, quinde pripositis dissicultatibus actum sit. VII. ALEX. Dico itaque, dum a fundo vasculi . B roscopii tubum digitis sustollo . me non ipsius Hydrargyri gravitatem sentire , sed aeris superne incumbentis solummodo, ratione cujuς, cum sit ejusdem po Geris ad amussim, cum Hydrargyro impendente, videor lus gravitatem solummodo sentire. FRANC. Sed gravi urgeris inde dissicultate , quae nuper adversus tuas rationes, mihi in mentem venit , eaque ab experientia ducta. ALEx. Quamam FRAN c. Supponamus Baros copii tubum acre solummodo , non autem impendente Mercurio repleri. ALEx. BenEres habet. FRAN c. Hoc posito, nullam tamen aeris P vitatem , tubi vertici incumbentis sentio, quam tamen lent ire debeo, quum non secus hoc in casu, atque in illo, tubi
Vertex incumbentelaere prematur. CORN. Non absque ratione id dictium puto: nam parum referre videtur, quantum ad aeris pressiiram spectat, qua tubi vertex deprimitur, sive pendeat in tubo Mercurii culindrus, sive non. Quare videtur dicendum, non aeris illam esse gravitatem, quam sentimus, quippe quae mutari non potest, sed ipsius Hydrargiri.
E R A N C. In argumenti mei confirmationem, sc ratiocinor.
289쪽
Sublatis e tubo viginti novemMercurii digitis,illico perit illa gravitas. & iisdem in tubo positis, illico sentitur, ergo non est aeris, sed ipsius met Hydrargyri gravitas quam sentio. Coa.
Nervose quidem disputas: nam si foret aeris gravitas, semper& perpetuo sentiretur, quum semper & perpetuo, tubi vertici innitatur. AL. Gaudeo valde, quod hanc mihi objeceritis rationem; nam ex ejus solutione, gravissimam illam dissicut ratem, initio propositam , luculenti Tme dissolvans Dico itaque aerisgravitatem, quae tubi verticem deprimit eandem semper & perpetuo manere, & nullatenus perire posse, sive in tubo sit Hydrargyri cylindrus, sive non. Quod autem aeris gravitassentiatur, positis in tubo viginti novem Mercurii digitis. &non sentiatur iisdem sublatis, ratio haec est; quoniam iis e rubo sublatis, tota tubi cavitas aere repletur, ratione cujus , aequalis & uniformis accidit pressura ; nam quanta vi aer extrinsectas, tubi Verticem deprimit, tanta via er intrinsecus , eundem sursum urget. Pendente autem
in tubo cylindro, longe aliter se res habet. Nam, cum inter ejus verticem B tui patet ex Sιctione secunda, χὐ- Iori sons, Libri pristi & tubi verticem A intus, inani. ιαι illa, quam vulgo tuum appellant, existat, in qua parum vel nihil est acris, nequit tubus tanta vi sursum urgeri quans deprimitur. Et indubie haec est causa, cur, polytis in tubo viginti novem Mercurii digitis, aeris superne incumbentis gravitatem sentiam, quam iisdem sublatis, non sentiam. Verbi causa, siquis erectum baculum, per medium manu prehendat, ejusque vertici innitens alius, baculum de primat. multo majorem inde sentiet gravitatem, & presisuram, quam prius. Si autem alius, extremum oppositum, pari vi & pressura sursum urgeat, tum certe, prior graVitas, quae est superne, non sentiatur necesse est. Si, dum sic u- uniformiter premunt, superior auferretur pressura, confestim sentituet inferior, quae antea non sentiebatur: Vel
290쪽
si a aferretur haec, illicri sentitur illa, quam prius non sent iij. . t oris adhuc claritatis ergo, ponamus Baros copii ix bu η, solummodo repleri, eumque poste divi iii pro
videt Oiw- in nihilum redigi. Hoc in calii, si manu tubum alleves, quem, ad perpendiculum stare suppono, non tubi gravitatem modo, ted & acris, verticem ejus graviter deprimentis senties. F AN c. Quidnam in nihilum redigi supponis i ALEx. Aerem solummodo , qui tubi cavitatem impleta Ratio lix ius phaenomeni est clarissima, quoniam deest hic, uniformis N aequalis pressura: premitur enim tubus deo mextrinsecus, non autem sursum intrinsectis. Hoc idem accis dit, si mr infra manum in nihilum redigeretur, salvo autem manente eo, qui est supra. In tali casu, aer superne premens, inexedibili pondere & gravitate manum degravaret. Ex solutione vestrae rationis, quam mihi objecistis, evide
ter patet , quid ad propositam dissicultatem respondendumst. Dico itaque supra dicti argumenti antecedens salsim ςsse, videlicet, quod Hydrugyri cylindrus BC , meis diagitis sustineatur, rubo allevato. Ratio quae id probat , meta sallacia 3c deceptio se usus est: non estenim Hydrargyri gravitas quam sentio . sed aeris selummodo, xubi vertici incumbentis a qui ,: Quoniam ejusdem est ponderis, cujus est Mercurius impendens, ideo hujus sentire gravitatem vi
deor , cum intere. 1 Hus revera sentiam. FRAN c. Sed
quomodo mihi constabit, quod majus videtur mysterium, erem, qui tubi verticem deprimit, ejusdemesse ponderis, cujus est impendens Hydrargyrust AL Ex. Si probe memineri si Dissorum teritum , Obrisecundi, & ea de quibusibidem colloquuti fuimus, perfacile rem totam cognoIces. Et si ii de tibi non abunde satisfiat. ex sequentibus, hoc quicquid est
mysterii, clarissime innotescet. LVIII. ALEX. Licet dissicultati initio proposne visus siri