장음표시 사용
321쪽
rum corporum speciebus verum est, in hunc usque diem, sartum tebumque conservatum est, sed ejusdem etiam roboris dc potentiae ejus permanet Elaterium,cuius suerat in mundi exordio. Et eo magis admirabundi, ejus curam ct providentiam hac in re contemplari debemus , propterea quod corpora
pleraque, quibus illa virtus & potentia Elastica inest diutino curvamine & flexura , quibus contra naturalem inclin tionem subsunt, cam tandem penitus amittant, vel ad minismum , quod multum remittatur & debilitetur. f R A N c bed qui mihi certo constabit, aeris Elaterium tam hodie esse intensum & vigorosiam, absque aliqua remissione, quam ab initio 3 ALEx. Id postulat divina providentia: nam si semel vel primum remissionis gradum diutino curvamine pati incipiat , oportet dehinc sensim de paulatim , & magis magisque remittatur , dc sic tandem aliquando in omnes gradus remissus, nulli usui animantibus sit, necessiim est. Hinc etiam profundissimam DEI admiramur sapientiam, quod aeripotentiam illam Elasticam concesserit, virtute cujus tam facile intruditur , dc quali sua sponte in animantium pulmones . respirationis ergo , irruit , & ex iisdem sese contrahentibus extruditur : nam absque ea , ineptissimus fuisset animalibus terrestribus , quae absque cordis identidem refrigerio diu vivere nequeunt. Sed divinam imprimis stupeamu&providentiam , quod , licet ingentes Aeris moles nobis perpetuo incumbant, multaque vi & pondere omnes nostri corporis partes premant, & graviter urgeant, dc , su multo magis est admiratione dignum , tametsi gravis simae aquarum moles in mari piscibus incumbant, nihilominus. ne vel granum alicujus ponderis sent tur. FRAN c. Pia qui dem meditatio , tum Philo pho , tum Christianoe digna iaC o g. N. Cupio de rei ipsius veritate M ut mihi persuaduatur
ALEX. Parum dubito, quin sis assensuetur. Sed tui ait illae I
322쪽
est tibi Pelidae pectus cedere ne cij. F R A N c. Iuravit sorte in
IV. ALax. Sed ut e diverticulo in viam redeamus , dico dum manus est in aequilibrio, me non posse aeris superne incumbentis gravitatem sentire , quia quanta gravitate deprimitur , tanta ad amussim sustollitur. Et profecto rem non
ita se habere, plane impossibile est. Nam qui fieri possit, dicat mihi aliquis , ut aliquam sentiam gravitatem , nisi ea manum deprimat , vel saltem deprimere conetur, adeo ut manus illo pondere magis inclinetur tendere deorsum , quam sursum, si suae relinquatur libertati, & nervorum ope non lisestineatur : atqui prorsus est impossibile, ut vel manus deprimatur, vel ut aliquam ad id habeat inclinationem , quamdiu
pari pondere suffulcitur, & suspenditur. Quemadmodum est . plane impossibile , ut haec lanx , in qu1 centum librarum pondus insidet, vel sursum vel deorsum vergat, quamdiu in lance opposita est tantundem ponderis. Et sicut haec lanx degravari dici nequit, & consequenter aliquam quasi gravitatem sentire, tametsi illi centum insideant librae, quamdiu nimirum pondere lancis contrariae suffulcitur : ita , quamdiu manus aeris pondere inferne suffulcientis sustollitur, gravitate aeris superne incumbentis degravari nequit, &ex consequenti, nequit ejus gravitatem sentire. Fateor si aer , qui inferne est , divinitus deficeret, satio interea tectoque aere , qui est superne, manciate, manum prorsus impotentem sore ad ejus gravitatem sustinendam: vel e contrario, si hic deficeret, non autem ille, tum manus magna vi protruderetur sursum ι veluti, sublato hujus lancis pondere , opposita. sumis vi confestim deprimitur. FRANc. Agnosco sane tuam argumentationem, non destitutam esse probabilitate. Nihilo-
secius scire valde cupio, si pondus centum librarum in palma insideat, & in metacarpio, quod deorsum spectat, ad amusi
323쪽
Lia Rr III. Di ALocus II. a sim tantundem, unde eveniat ut manus non comprimatur, vel
potius inter illa duo pondera non procudatur Nam si plumbi, alteriusve cujusvis rei gravis massa, palmae innitatur, dum metacarpium mensae plano suffulcitur, mirum in modum ejus pondere, palmae caro & musculi comprimuntur, & procuduntur non absque dolore & gravamine. ALEX. Vulgaris quidem ratio, quam parvi pretii deputo. Dico itaque hoc evenire, quia plumbi massa, dum palmae innititur, non ex aequo & uniformiter urget & premit, sicuti aeris moles: nam haec, aequali & uniformi sua pressiira, partes carnis procudi non sinit: illa vero, cum deorsum solum urgeat, partes exteriores procudit & propellit. Sed hac res clarior evadet, Semora nona, Dialogi tertii buseri libri, cum ad Dromonis butyri libum perventum fuerit. V. ALEX. Quoci nequeam aeris gravitatem sentire, tametsi manui ducentarum librarum pondus insideat, hac etiam ratione ulterius stabiliri potest: videlicet, sentio auris gravitatem , quando inaequabilis & non uniformis est ejus pres.sura: ergo nequeo ejus sentire gravitatem, quando aequabiliter & uniformiter premit. Sequela argumenti est clari mina. Nam si aeristravitatem sentire, sit proprius & connaturalis ensectus inaequalis pressurae. tum haud dubie aeris gνavitatem non exure, est proprius & connaturalis essectus uniformis pressurae. quandoquidem causze contrariae contrarios habent es- sectiis. Uel sic clarius. Si aeris pondus eo tempore solum. modo sentiamus. quando inaequaliter manum premit, & nequaquam alias, tum sequetur necessario nos ejus gravitatem non sentire, quando aequaliter premit. FR AN c. Nihil hac consequentia clarius. ALEx. Atqui, eo tempore, quo acris pressura non est uniformis, sentio ejus gravitatem: e go quando est uniformis, neque ejus gravitatem sentire. Assiumptum hujus argumenti certissima demonstrabo experientia, applicatione videlicet Cucurbitulae , quam si debito
324쪽
modo, uti faciunt Chirurgi, adhibeas, exigo valde tempore elapso, quicquid est cutis & carnis intra orificii labra . mirum in modum tumet & turget. Hinc jam sentio aeris gravitatem. idque solummodo, quia ejus pressura non est uniformis N aequabilis, siquidem dum palmae applicatur, vel cuivis alii corporis parti, partes interclusae, seu quae sunt intra ejus labra, non tanta aeris gravitate premuntur, quanta partes quae sunt extra. FRANC. Duo, ni fallor, sunt tibi explicanda, de quibus nonnihil dubito, di quorum ambiguus& incertus sum. Prius, quomodo aeris pressura in hoc casust in aequabilis, & non uniformis. Posterius, num id quod sentio , si reapse aeris gravitas & pondus Fateor quidem me sentire, adhibita palmae cucurbitula, dolorem & gravamen quoddam non exiguum sed valde dubito, num ici ab aeris pressura oriatur. ALEx. Ut prius explicetur, sciendum est, Chirurgum cucurbitulam non applicare, priusquam, accensa stupa, vel smili materia combustibili, internus raresat
aer, calore nimirum ignis accensi. Hic itaque semel raresa. eius, expansusque, multo majorem locum occupet, quam antea, necessitan est. Idcirco, quia non totus intra cucurbitulae latera contineri potest, maxima pars exit, & exte
no , vicinoque aeri se admiscet. Ubi id semel factum est.
quod fit momento temporis, Chirurgus cucurbitulam cuti propere applicat, quae non prius adhibetur. quam extemplo caro & cutis, tumentes & turgentes intruduntur. lam dico aeris pressuram, hoc in casu, esse inaequalem, & non uniformem, quoniam minus premuntur partes intra cucurbitulam, quam partes extrinsecae. FRANC. Id non susscienter capio. ALrx Ratio est manifesta, quoniam calore ignis languescente in cucurbitula. internus aer virtute externi frigoris, vitri latera penetrantis, te multum contrahit, multumque intensii Elateri i inde amittit: qua de causa. valde jam debilit cus, nequit tanta vi carnem, cutemque expellere & extrudere, quanta
325쪽
ouans externus & ambiens aer easdem intrudit. Iamne vides , Francisce, inaequalem aeris pressuram. F R A N c. Tanquam hosce digitos sane. ALEx Quod ad posterius spectat, satis luculenter apparet ue nam si aeris pondere & gr vitate intrudatur caro, oportet, ut id quod sentio, sit ejus pondus & pressura, quae dolorem, & gravamen excitat.
F R A N e. Sed unde certo sciam carnem aeris pondere intrudi 3 ALEM Cur dubitas 3 F R A N c. Quia plerique id ajunt
evenire ob metum Vacui. Nonnulli os unam , alii ob aliam causam longe diversam. Estne calor istius rei causa praecipua3AL Ex. Minime vero. Nam si cadaveri, buccinam adhibeas , atque ea internum aerem exsugas , eodem prorsus modo turgebit caro, quo dum ope calidae cucurbitulae, cutis animalis. FRAN c. Utuntur . ni fallor, Chirurgi istius modi instrumentis , quae ex vitro buccinis simillima consecta vidi. ALEX. Nonnunquam. Sed in majorem hujusce rei fidem, an novum vis experimentum t FRANC. Magnopere. ALE x. Applicet suae cuti urinator cucurbitulam frigidam, unde nihil interni aeris calore expellitur. Tum non prius ultra tres, quatuorve passus subter aquam descendet, quam tanta vi carnem, cutemque intrudi sentiet, quanta eas nos hic sentimus, dum calida applicatur. F R A N c . An eodem operatur modo Aqua, quo Aer 3 ALEx. Imo FRAN c. An dolorem sentit 3 ALEX. Magnum. Et quo altius descendit, eo majorem. Imo, ultra septem vel octo pastus est penitus intolerandus. Causa est, inaequalis presistra; nam partes intra cucurbitulam, quae ab aere solum. modo ambiuntur, minus premuntur, quam partes extra, quae Aquae pondere premuntur. Hoc idem eveniet si intra Campanam descensurus frigidam suae cuti applicet cucurbitulam. FRAN. Etiamsi a Campane aere solummodo ambiatur ZALEx. Nihil verius. FRANC. Novum sane experimentum.
Sed quid non intruditur caro, dum stigida mihi nunc appho o a catur r
326쪽
catur 3 ALEx. Quia aer internus tantae subest vi , quantae aer externus. FRANC. Quid si in aeris vertice, frigidam mihi applicarem 3 ALEx. Non ultra tria vel quatuor millia descendes inde, antequam carnem intrudi senties. Et si ad Terram usque descendas . dolorem non tolerabis. FRAN c. Credibile 3 ALEX. Non Apollinis dictum, hoc magis verum FRANC. . Quid si de vertice alicujus altissimi montis descenderem Z ALEM Aliquantulum turgebit caro. Sed
de cucurbitulae applicatione speciatim infra Sectione decima, rialogi primi, labri qu arti. F R A N C. Unius quaestionis, modo mihi in mentem venit, quam tibi proponere percupio. Quaenam nimirum est causa, cur acris sentiam gravita. tem , dum inaequaliter premit, non autem dum uni sermiter urget 3 ALEx. Ratio petenda est ex intumescente carne,
quae in cucurbitulam, pondere & pressura externi aeris in- trudi nequit absque dolore ue accidit enim quaedam vellic tio , qua cutis & caro de ossibus quasi abripiuntur. Quamdiu autem aeris presi ira est uniformis & aequabilis, nulla est cu-' iis particula, quae magis laeditur quam alia. FRAN c. Quid si dextra, vel laeva solummodo , aeris pondere liberaretur ALEx. Extemplo tumesceret, & mirum in modum sanguis de cubito & brachio aeris pressura protrusus, adeo manum
tumefaceret, turgidamque redderet, ut non dubitem, quin ex digitorum extremitatibus violenter erumperet. FRAN c.
Quid si adris pondere & pressura, omnes partes corporis
liberarentur ALEx. Censeo carnem & cutem non tam arcte ossibus adhaesuram; tumor enim per omnes partes corporis spargeretur. FRAN c. Quid si vesica acre plene distenta, externi aeris pondere & pressura relaxaretur ALEx. Latera interni aeris Elaterio disrun perentur. FRAN c. Sed quaenam est causa, cur aliquis magno lanarum acervo, vel arenae suppostus, ejus sentiat gravitatem 3 ALEX. Quia non ex aequo & uniformiter premunt. FRAN c. Quid cau-
327쪽
sa cur bullae aeriae, quas conficiunt pueruli ex aqua smegmate in ista, acris sustineant gravitatem ALEM Quia tanta interni aeris vi premuntur extrorsum, quanta extern i aeris vi premuntur introrsum. FRAN c. Quid causae, cur planta pedis non adhaereat paVimento inter ambulandum , nam multo plus est aeris superne, quam inseriae 3 Imo, inter calcei soleam & pavimentum. parum vel nihil est aeris. ALrx. Si planta pedis arctissime ad hereret pax imento. quemadmodum unum planum alteri, dissicillimum opus esset, pedem inde allevare. FRAN c. Posto, quod daretur puteus
profundus Hydrargyro plenus: posito etiam quod aliquis ad iundum demitteretur. ALEx. Quid inde 3 FRAN c. An ibidem positus, incumbentis Hydrargyri gravitatem humeros prementem sentirert ALEx. Tantum abest, ut Hydrargyri gravitatem humeros degravantem sentiret, ut c contrario I maximum sentiret impulsum, quo sursum serretur. Mercurius enim, quodvis corpus naturaliter seipso levius , sursum trudit. & exseipso expellit. FRAN c. Sentinretne maximam partium corporis pressuram 3 ALEx. Indu-hie. FRAN c. Ponamus aliquem subter aquas ab incunabulis educatum. utrum eas graves esse necne assirmaret 3 At L p x. Idem haberet de aqua judicium, quod nos de aere.
Nam quamdiu aquae subest, impossibile plane est . at quam ejus partem a caeteris partibus distinctam manu prehendere,
eamve vel manu, vel ope bilancis ponderare. FRAN c. Pe
lacile id iaceret, si emergeret. ALEx. Nihil facilius. VI. ALEx. Hactenus Cornelii argumento satisfacere studuimus , cui quidem abunde, R reips.1 satisficere, non est opus adeo factu facile, ut nonnulli putant ue imprimis, quumjuxta nostras conclusiones supra positas, aeris pondus, quod vel manui innititur, non minus ducentis pendeat libris, quod si semel admittatur, quod intrepide assero, ex consequenti necessum est, ut gravissimum sit illud onus, quod ten
328쪽
go, vel pectori incumbit, praeterquam quod caeteras corporis degravat. Adhaec, plerique censent plane incredibile,
ut commorantes subter aquam urinatores, ejus gravissimum onus, quod aeris pondere multo graVius est, non sentirent, si quam in suo loco exerceret gravitatem. C o R N. Non in
juria semper maximi hoc feci argumentum, quod & pluris
jam facio, quam ante, propterea quod usque adeo essicaciter vestras oppugnet hypotheses, & sundamenta, quibus semper merito aaversatus sui. Neque meae mejam poenitet sententiae, quam vos novis quibusdam experimentis, nescio quibus, hucusque ertere impense laborastis. Gaudeo quod tam certo , firmo, solidoque nitatur fundamento, ut nullis vestris omnium rationibus, eradicari possit. ALEx. Bona verba, quaeso Corneli. An tam cito ex animo, essic cissimae illae exciderunt rationes, quibus malogo quarto, θquiniis invictissime demonstravi, elementum praesertim quae , summam in suo loco exercere gravitatemὶ sed hisce jam supersedendum esse video. Alia, quae supersunt adhuc argumenta in proximam lucem disserantur, quo tempore tibi vicissim, Francisce, istuc quicquid est negotii & laboris incumbit. DRo. Nihilne hodie, here . de butyri libo, &de hydria perserata, unde potentissimas deduxi rationes,
strenue contra vestras ratiunculas , militantes ALEx. priusquam iis occurramus, Dromo, consulto opus est: non
enim vi sed astu sunt debellandae. DRo. Ut vereor i ALEx. Quid Z D 1 o. Ut reportem victoriam. DIALO-
329쪽
No ulla alia abersus Aeris Elaterium argumenta proponuntuν:
istractior uiserius examinatur , o refutatur. Personae colloquentes. Franciscus. Alexander. Cornelius. Dromo ramulus.
I. FRAN c. Nocte novissime elapsa, in eodem erat Cometes verticali, cum prima Arietis Isia, cum ad meridiem hola circiter quinta, pervenisset. ob Lunae splendorem, quae dimidiato orbe, nonnihil infra Tisia in splendebat serat enim id temporis in i 8 gradu TauriJ veluti uella admodum exigua apparebat, seu potius Veluti macula lucida, rubrum aut sustum habens colorem. ALEx. Nullumne caudae vestigium FRAN c. Plane nullum conspexi. ΑLEx. Observasti altitudinem 3 FRAN c. Quadraginta octo gradibus ab horizonte distare videbatur. cum in summa esset distantia.
ALEx. Inscribantur Diario haec verba, mecimo octavo Xalem δει Februarias, hara circiter quista vespertina, anni cIo I cI xv, meridianam Cometes habuit altitudinem 8 grad. FRAN c. Factum.
II. ALEX. Argumenta & rationes adversus Aeris Elaterium , quas heri ob temporis angustiam in hodiernum diem distulimus, a te potissimum. Francisce, sunt proponendae. Idcirco, ut in arenam, quascunque poteris asserendo, quamprimum descendas obnixe rogamus. FRAN c. Libenti an, mo hoc facerem. sed vereor, ne quas habeo ratiunculas, parvi deputentur pretii, &vestro examine prorsus indignae, h c vice habeantur. Nihilominus, quandoquidem vobis visum est, hanc mihi provinciam demandare,' idcirco, eas , qualescunque sint, coram vobis hodie proponere, minimi
330쪽
gravabor. Quod ut felix. saustumque sit, nihil video magis
tritum. mauisque inter hujusce doctrinae propugnatores receptum , quam Baroscopii cylindrum Mercurialem, cylindri aerii ex Atmosphaera usque descendentis, virtute & po dere sustentari. ALEx. Ita afferunt plerique. FRANC. Adversus quod sic argumentari possum. Verumenimvero, priusquam proponatur dissicultas, non ab re duxi, paucissimis ostendere, unde ortum & originem habuerit, & ubi pri. mum datatim agitari caeperit. In nostes itaque Universitate Glrucensi, quae per totam sere Europam, quondam celebris suit, idibus circiter Quintilibus. quo tempore solennitere sagisterii candidati . rude donantur, ut praeclarum aliquod ingenii specimen spectatoribus exhibeant, theses nonnio. Ido publicas suscipiunt propugnandas, verum etiam solennitatis adornandae causa, problema quoddam Mathematicum, in Abaco aureis lineolis depictim, demonstrare conantur.
Anno no vi ssime elapso . non id genus problema, sed Physicum spectatoribus exhibuere, quod aliud plane nihil, quam
Baros copii experimentum, quod ob nourtatem, ex quo non paucae emersere dissicultates dissolvendae, omnium tantum non admirationem peperit. Candidatorum unus, qui primo demonstrare aggressus est, coace, M vacuitatis existentiam insuperiori parte tubi, delapso Hydrargyro, multis rationibus evincere conatus est, quod egregium in Philosophia Naturali censetur paradoxum. Ubi hic semel loquendi finem fecisset, successit alius, zelo nescio quo incitatus. qui ab
eodem machinamento, multis usus argumentis, nullam inibi esse vacuitatem e scaciter ostendit, imprimis a lucis existenti i, quam in vacuo illo spatio omnes viderunt spectatores. ALEX. Invictis limum sane argumentum. FRANC.
Tertius autem, qui multo plus in Peripatetic1 doctrina vindicandi , quam in ipsa veritate indaganda, operae naVaVit, innumeras proposuit dissicultates, quas ex eorum absurdis hypo