Dialogorum philosopicorum libri sex de aeris verâ ac reali gravitate, &c

발행: 1669년

분량: 695페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

neque mihi latet, in earum snsulis, varios inesse modos,

quibus rationes meae ad amussim sunt conformandae, quorum omnium est unus, isque primus, excellentissimus, nomine. ni fallat memoria, Thomas de Sancta Barbata, quem in sormando argumento imitari volo. CORN. Caveto sedulo. ut rite prius formetur in animo, quam voce proseratur, ne lingua praecurrat mentem. DRo. Id ante omnia. CORN. Α gumentare jam. D R o. In omnibus hydriis perforatis haeret aqua : at in omnibus hydriis per ratis est metus vaeuir ergo omnis metus vacui haeret in aqua. CORN. Phy. Apage cum istoc tuo soloecismo. D R o. Paululum sne ad me ut redeam. Dispiciam rectius. Albam me expediam. In hydriis per ratis haeret aqua: ergo in hydriis perforatis est metus

vacui. CORN. Iam recte, Dromo, infers: at tuum argumentum est bipes tantum , non autem tripus. Neque est in ulla figuratione, ut dicebas, nedum consorine Thomaeis Sancta Barba a. Sed parum refert. Progredere ad probandum. DROM. Dum irigabam hortulum. id experientia mihi compertum est : at quod compertum est experientia, id verum est: ergo verum est, quod in hydriis pera ratis haeret aqua. Satisne logicaliter nunc Magister COR N. Vertaris jam Dromo in Valent figurantia, quam repudiant plerique. DRo. Forte fortuna inscius in eam incidi.

Nunquid valet COR. Imo DRo. Ecquid aliud superest probandum. Co R. id, quod est potissimum. DRo. Quid rCORN. Nexus seu vinculum inter duas partes tui argumenti. DRo. Tuo jam opus auxilio est mihi ad illam faciendam unionem. Tempus injam promissa perfici. ALEx. Pluribus a te non opus est Dromo. Suffcienter proposuisti argu mentum. Est quidem nodus vindice dignus. Ut di multati

satisfiat, sciendum est, eam non tam contra aeris Elaterium, aut gravitatem militare, imo efficax ad hoc evincendum est argumentum, quam eo tendere, ut probet Naturam peni,

352쪽

uas a Vacuo abhorrere, quae est senstntia omnium sere calculis comprobata. C O R N. Nihil in scholis sane antiquius, & veatustius. A LEx. Et licet parum ad praesens sit institutum, eam hoc in loco discutere, nihilosecius ad eam nonnihil. respondere non dedignabor. Dico itaque non ob metum V caelesse, quod renuat aqua ex perforata hydria emuere, orificio superne occluso ι ita solummodo. quia Atmosphaeraepondere & gravitate intus cohibetur. In hujus indubitatae rei testimonium sit hoc experimentum, hydria ni mirunt quadraginta pedibus alta, & aquae plena. C o R N. Quid tum postea 3 ALEx. Tamas superne quam arctissime occim

datur , emuet tamen aqua ex per ratiS foraminibus. Coll.

Etiamsi nihil aeris superne irrepat ALEx. Nihil rectius.

In hoc casu, vel concedendum est tibi dari Vacuum , vel ad minimum, hanc esse fallaciam non causa proca a, videlicet haeret aqua in perforata Huria propter metum vacui. Ratio jam, cur ex hydria illius altitudinis emitat aqua, est ipsus aquae pondus & gravitas. quae Atmospherae pondus & gravitatem superat, & vincit, quod ex Sectione ultima , Dialogi sexti, obri primi, longe extra omnem controversae aleam positum est. Sed vereor, ne major reperiatur dissicultas in altero Dromonis argumento , quod puta ex bu yri libo , quam sagacissime desumpsit. Licet si tritum, & vulgare experimentum, quod facile tentari potest, credite tamen mihi, non spernendae esse vis & roboris, praesertina adversus acris

Elaterium. & ingens illud pondus, quod ei supra concessiamus, quum non pauciores, aerio cylindro, expansae manui , incumbenti, quam ducentas libras concesserimus. C o 1 N. At non satis clare video naturam, & vim illius rationis, quam inde desumptam esse ais. ALEx. Res est intellectu facillima. Suppono itaque butyri libum quadratumese, vel potius rotundum, quantum ad sormam, orbiculo mensario simillimum, quem in diametro, duorum palmo

353쪽

nun esse volo. uti vulgo ab artificibus componuntur. Quod ad libi crassitudinem spectat, duorum solummodo sit digitorum. COR N. Optime jam calleo, quorsum hoc tendat argumentum. AI. Ex. Iuxta nostras hypotheses, de aeris gravitate, & pondere , multo plus trecentis libris huie fa ciet, octantundem oppositae incumbit ; nam, ut probe n sti, aeris Elaterium, quod ponderi aequivalet, tanta visumium . quanta deorsum premit. FRAN c. Demiror sane, cur corpus tam molle, & flexile tanto pondere utrinque pressatum, non comprimatur: Vel saltem, cur non ex co serosus,& lacteus humor, de fimbriis lateribusque exprimatur. A-L E x. Non immerito de hac re ambigis. F R A N e. Videtur quidem, dissicultas responsione digna. At multo magismiis ror, quid Dromoni in mentem Venerit, ut tale excogitaret argumentum. A L E x. Nulla pollet sagacitate ; neque suis destitutus est animi dotibus, tametsi homo videatur limplicissmus. Utcunque, non ex suo cerebro, sed aliunde est hu ri num experimentum hoc, quod fortuito in scriptis cujusdam viri literati invenit. FRAN c. Sed quid tibi de eo videtur ALEx. Licet experimenti auctor magni id iaciat. censeo tamen nullam expressionem alicujus lactei humoris posse e libo contingere , tametsi multo foret aer gravior quam de facto est. F R AN C. Cur non 3 A L E, Ob uniformem. & aequabilem aeris pressuram. F R AN C. Vigecuploe gravior est cylindrus acrius , qui supremae laciei innititur, quique itidem insimae, seu oppositae, quam totus aer, qui fimbriis. & lateribus incumbit, quandoquidem butyri li-hum, duobus digitis nonnunquam crassius non est. ALE X. An roboris quicquam illi inest et argumento, s butyri libum adinstar globi foret rotundum, & non planum ξ FRAN c. Ut opinor, nullum. A L Ex. Recte quidem judicas. Nam posito, quod in aere, libum Iibene penderet, tum certe ex omni parte quam maxime uniformiter, ejus pateretur prestiti

354쪽

ram. Nam omnes exteriores partes ad centrum urgerentur.

FRAN c. Videtur mihi, quod rotunda haec butyri moles, eodem prorsus modo ab ambiente aere prematur, quo Elementum Aer premit Terram. ALEx. Rectissimus quidem conceptus. FRAN c. Plane itaque est impossibile, tametsi aer centuplo gravior esset, quam defacto est, & tametsi cen. mplo sortius. butyrum quasi prehenderet; ut planius eu

dat, aut ullo modo figuram illam rotundam amittat 3 quum aeris pressura tota, si butyri centrum Versus. ALF x. Perdocte quidem philosopharis: nam id prorsus sane est impos-sbile, nisi major foret aeris pressura inserne & superne, quam adversus fimbrias : quorsum enim tenderent partes compressaeὶ Vel quid causae foret, cur una pars potitis, quam alia exprimeretur. Sed quid sentires, Francisce, si butyri massa figuram haberet ovalem Annon sortius latera, quippe latiora, & ex consequenti, quibus major aeris quantitas

incumbit, quam extrema premerenturi FRAN c. Puto hoc secundum tam impossibile, quam primum. ALEM Quid ὶ An non succumberent latera ὶ FRANc. Nullatemas. Nam si aeris pressura si adhuc uniformis , ut indubie est. omnes adhuc tibi partes centrum versus premerentur ue adeo isque nulla pars exprimeretur. ALEX. Sed multo ma)or est aeris moles, quae lateribus incumbit, quam quae extremitates urget. FRAN c. Fateor; sed nihil ad rem: quandoquidem aer, qui latera premit, non modo recta deorsum urget. sed quoquoversum. Item aer, qui extrema urget. non modo quasi in orientem, aut in occidentem sese expandit . sed huc, istuc. illuc, alio. In casu hoc, concipio aerem non secus ovi latera premere . ac si cingulo coriaceo a iste per medium circundato premeretur. ALEX. Quae esset, Francisce, tua sententia, si butyri libum ad sorinam tubi re duceretur, cujus omnia plana suppono aequalia. ad instar aleae lubriaeὶ F R A N c. Ex hypothes, quod aeris Elaterium

355쪽

quaquaversum premat, & etiam uniformiter, nullam video tionem, cur una ex sex faciebus magis pres aretur, quam asia, quum singulis ideminet pondus incumbat: nam si primae innitantur trecentae librae, totidem haud dubie secundae, totidemque tertiae, &fic de caeteris. ALε x. Nihil ne serosi aut lactei humoris, ex aliquo e duodecim ejus lateribus, vel ex aliquo , ex octo ejus. angulis experimeretur FRAN c. Pssael Quid narras 'ALEX. Cur non 3 FRAN c. Quia cubi latera sunt lineae solum Mathematicae, scut anguli sunt tantum id genus puncta. AL Ex AN D. B ne habet. Ponamus jam butyri libum, cujus omnia sex plana supposui aequalia, bipartito dividi, unde duae oriantur partes , quarum facies sunt nunc datitudine inaequales , plus enim habent latitudinis una dimensione, quam alia. F R A N c. Probe te assequor. ALEx. Aliquane jam lactei

humoris expressio contingeret FRAN c. Nulla. ALEX.

Aeris pondus, quod duobus latioribu faciebus incumbit , duplo majus est ejus pondere. quod quatuor angustio

ribus innititur. FRAN c. Existimo. si aeris pondus, quod supremae faciei innititur , quae una est ex duobus latiora- hus, recta deorsiim, &juxta lineas perpendiculares solummodo incumbera: item si is aer, qui quatuor angustiores iacies premit, hori Zontaliter duntaxat urgeret, ac si impulsus ex oriente recta in occidentem foret, tum non du hilarem, quin non modo eXprimeretur humor, sed& tota moles ad chartae tenuitatem comprimeretur. Vel, ut

clarius loquar, si nihil esset aeris. qui oblique incumberet, tum talis compressio eveniret: Sed hujus acris, qui oblique fingulis angulis & lateribus innititur, non minor est moles, quam quae circuli quadrantem impleret, quod in dubie in causa est, quod minus aeris pondus, angustioribus faciebus innitens, non cedat duplo majori aeris ponderi, duabus latioribus incumbenti. AL E x. Nihil hac tui hujus dissicul-S s . latiS

356쪽

tatis latione clarius & evidentius; & sic de butyri libo conclamatum est.

N. ALr x. Reliquum hujus diei, cujus parum nunc superest, decima parte praeterita in Deutagii doctrina ,

quam habet libello de Vacuo er e Attractione,, ulterius examinanda, est impendendum, quod ob temporis angustiam , quam paucillimis expediam. Pag. itaque I T. I s. I 0 summatim nobis, praest latissimum illud Machinamentum Mag-deburgicum describit, quod ab eximio illo viro, Otione Ge-ricti , consule Reipub. Magdeb. praeclari ingenii documentum, paucis retro annis solummodo fuit excogitatum. Ad- haec , nonnulla etiam Naturae phaenomena satis illustria , quae Machinae structuram, ejusque operandi modum consequuntur, breviter commemorat, quae omnia nunc recensere non est animus, sed ea tantummodo, quae majoris videbuntur momenti , nostraque consideratione, hac vice, digniora. Mentioncm itaque facit, quod principio facilis Di Aniliae agitatio; postea vero paulatim & sensim croscat disjicultas extrahendi pistilli, & tandem multis astitis extractio. nibus, adeo dissiculter extrahatur Embolus. ut duo robustissimi juvenes, ad sudorem usque adnitentes , vix illum extrahere amplius possint, nec prohibere, quin sponte sua relabatur ad interiora, ac cum impetu, α sonitu ad partes Aniliae internas. protrudatur. Haec Deusingius. In tantiphaenomeni causa &ratione reddenda, mirum est quanta verborum congeries Pag. I sq. I F. Is 6. I 37. accumuletur, quae si vel minimam alicujus probabilitatis lucem in se haberent , perpendere, &. examinare non gravarer. FRAN c. Iam olim in ei sui sententia, ut existimarem homines, alioqui ingenuos, dcingeniosos etiam, qui Veritatem, tametsi luculentiss misconvicti rationibus, agnoscere renuunt, nonnunquam postea, ab ea usque adeo desectere, & vehementet errare, ut in errores maximos, &in salebras obscurissisimas

357쪽

Lis Ri III. Di ALocus III.

smas impellerentur. ALr X. Plerumque. FRANC. Sed ciuid tibi, ad hoc salvandum Phaenomenon, potissimum videtur 3 A LEx. Secundis nostra principia, & sundamenca supraposita, quam iacillime, omnes illius Machinae ore rationes, variosque, quos praestat effectus, explicare potissimus. Idcirco, dico Emboli extractionem in principio egi faciliorem, quam in fine, quoniam in principio parum vel nihil estdiscriminis inter aeris Elaterii intensionem, qui ex Reeipiente deductum Embolum insequitur, dc acris ex te ni, qui exteriores partes Emboli ambit. Sed cum primitin Recipientis aer. nonnulliSperactis extractionibus, coepit multum de suo Uaterio amittere, & nequeat nunc, ut prius, tanta vi. & potentia in Antliam irruere, dum Embolum insequitur ue tum aer externus, qui toto hoc tempore Atmosphaerae ponderi, & graVir vi subest, quique exterioribus Pi- stilli, Embolique partibus Vicinus est, & proximus, eas suo pondere & Elaterio introrsum urget & propellit , eoque

cum majori conatu, quo minuSminusque aeris est exhauriendum. An vis verbo dicami F R A N C. Si ita tibi videtur. ADt v. Censeo itaque h- evenire phaenomenon, ob inaequalem pressuram aeris, quam palisur Embolus: externi e nim aeris vi & potentia extrinsecus, multo sortius urgexurintrorsum quam interni aeris vi intrinsecus , urgetur existrorsum. Puto hoc etiam eVenturum phaenomenon. ipsa

prima Emboli extractione. modo aditus, qui aeri e Recipiente in Antliam prodeunti, transitum largitur, impervius

lem asserit, vel teipso judice, Corneli, qui etiam nostra:

sententiae es alienissimus. Ait non modo acrem, qui undi- quaque recipienti vicinissimus existit, prae reliquo distanti re, quam maxime condensari, ob nimirum interni aeris exis antlationem, aetherisque in vitrum ingressum , verum etiam Ss a. v circae

358쪽

circa ipsum Recipientem, quocunque , de uno loco in alium

transatum, concensationem corporis proxime ambientis majorem contingere. Verbi causa, supponamus Recipientem in hoc caenaculo exantiari , Omnique suo interno aere vacuari, tum aer ille Vicinissimus, qui proxime vitrum ambit, multo majori subest condensationi, quam partes aeris remotiores. Et hoc sit, inquit, per corporis intra vitrum exantiationem, atque aetheris in spatium illius ingressum. Supponamus item Recipientem exantiatum, de loco in locum transferri, verbi gratia Glascua Edinburgum , tum inquit, quocunque transportatur, necesse est ut aer, seu corpu: proxime ambiens, ejus adVentu, majorem condensationem si beat, quam ante. COR. Licet in multis aliis, erudito illi viro astipularer , in hoc tamen illi neutiquam assentirer,

quippe cujus sententia, hac in Parte , sensui nedum rationi manifestissime adversatur. Nam, posito. quod dum hinc,

in alium locum satis longinquum, Recipiens transfertur, aura tantum tenuis, nedi in ventus altissimus spiraret, an credibile est totum aurem, per quem successive transit, majorem ejus adventu condensationem pati, quam antea 3 I-mo, etiamsi id fieret, quod tamen concipi nequit, nihilo- minci singulis novis venti natibus abigeretur. FRANC. Sed quamobrem, Obsecro, tam absurdam tenetur thesin propugnare 3 AL E x. Qui a minus pendet Recipiens aere evacua

tus , quam plenus ue quod nequit salvari phaenomenon , nisi

dicat id evenire, ob mutatam circumstantis aeris habitudinem: quo ζnim, ut ait, is ipse compactior, seu densor redditus est, eo minus grave est pondus idem, quam ante, dum esset aer rarior, seu minus compactus. Iam, si quis illi objiciat, quod Recipiens evacuatus, etiam minus sit gravis in loco remotiore, ubi circumstantis aeris habitudo non mutatur, neque aer ibidem existens est ullo modo densior, aut compactior, quam quilibet alius remotissimus, responde.

359쪽

re tenetur, quum certi sit ma constet experientia, Recipiemtem aere evacuatum silasinae, & ε inbuetum translatum, dum ad bilancem appenditur, non minus hoc in loco, quam illo, ubi evacuatus fuerat, uncia una. δ nunciae, minus gravem, quam ante evacuationem, respondere, inquam, tenetur, quocunque transportatur, aerem qui proxime eum ambit, majorem pati condensationena, quam ante. Co R. Quid An Recipiens evacuatus, majorem iaciet in aere. quem accedit, compressionem, quam ideminet plenus, vel corpus aliquod quodvis ξ ALE. Ita illi loquendum est. Est Stalia causa, propter quam dicendum est, perpetuo circa ipsum Recipientem, quocunque transportatum, condensationem corporis proxime ambientis majorem contingere ;videlicet aeris vel aquae irruptionem in ejus concavitatem cum magno impetu, Via semel patefacita i quod quidem ac cidit phaenomenon, non modo ubi Recipiens evacuatur, verum etiam in quovis alio loco distantiore. Nam si post Recipientis evacuationem hoc in loco, ejus occludas ventile, ut loquuntur, seu aditum, qui aeri. ex eo, in Antliam prodeunti, transitum largitur, Vel qua aer externus irruit, a l implendam ejus capacitatem , ipsumque in alium locum hinc remotissimum transferas, nihilominus, illo aditu semel patefacto, irruit corpus proxime adjacens tanto cum impetu, ut hominem etiam ex opposito prope astantem, una rapere possit. F R A N. Illius rei admodum sum ambiguus. A- Lax. Ita tamen ille aserit Pag. I O. multaque id genus aliae F R A N c. Quod magno impetu, irruat externus aer, parum dubito: sed quod tanto impetu, ut prope astantes una r

' piat, multum ambigo. ALEX. Si quis jam illi objiciat,

hoc phaenomenon non eventurum, pro 'ter mutatam ali- quam circumstantis aeris habitudinem , praesertim in loco tam dissito ab illo, in quo evacuatio facta est, respondeis. dum ei est, acrem, quemcunque accedit, oportere con-

360쪽

densatibnein diis adventu pati. FR , c. 'Quid sitrediunt

sit a qua per quod Recipien&tran sertur 3 ALE x. Pati eti am oportet ejus adventu, inhosem condens utionem. quam si idem mei foret plenus. 'Ideo Pag. i 17. & i I, dicit violentam illam aeris , in Recipientesn evacuatum tiruptionem, non contingere simpliciter ob aeris ambientis gravitaton &Elaterium, cui perpetuo eum subesse existimo , sed i ut ait ob aeris particulas in praeternaturali conderisationis statii constitutas. put a per aeris, e Recipiente exantiationem, quasi insito Elaterio sese vibrent, atque expansionem sui faciant. FRANC. Mirum est, quandi facilitate secundum nostras hypotheses , salventur haec phaenomena , quanta autem di incultate. juxta adversariorum standamental Sed quid si Recipiens post exantiationem, ad maris imum deo

mergeretur; an aquae eum proxime ambienti 'major ibidem contingeret condensatio, quam sit plenus descenderet 3 ALEx. Ita concedendum est: nam si ejus illie aperiatur orificium, magno etiam impetu irrumpit aqua, per inde atque aer. F R AN C. Quid si duo Recipientes, quo- .rum hic aere evacuatus, ille vero eoden plenus, hinc in lium locum remotiorem transferrentur, an major aeris ambientis contingeret condensatio circa evacuarum , quam circa plenum 3 ALEx. Hoc indubie dicendum est. Nam, aperto hujus orificio, ne vel minima aeris particula irrumpet ue illius autem .aperto, magno cum impetu ad plenitudinem, aer externus subintrabit. FRAN c. Mirum non est multa sequi absurda, uno dato. DRoΜ. Nisi properes, here, confestim corrumpetur coena. quod est omnium muximum absurdum. ALEx. In tempore ipso, nobis advenis, Dromo ue nam hoc ipso temporis puncto colophoneam addidi S

SEARCH

MENU NAVIGATION